[40,0] EPISTOLA XL (Sub fine a. 397) Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo caritatis obseruando atque amplectendo fratri, et compresbytero Hieronymo, Augustinus [40,1] 1. 1. Habeo gratiam quod pro subscripta salutatione, plenam mihi epistolam reddidisti, sed breuiorem multo quam ex te uellem sumere, tali uiro, a quo tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque secularium, curis circumstemur ingentibus; tamen epistolae tuae breuitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus uerbis meis redderetur. Quare, aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disiungendos liceat absentiae corporali: quanquam simus in Domino spiritus unitate coniuncti, etiamsi ab stilo quiescamus, et taceamus. Et libri quidem quos de horreo dominico elaborasti, pene totum te nobis exhibent. Si enim propterea te non nouimus, quia faciem tui corporis non uidimus: hoc modo nec ipse te nosti; nam tu quoque non uides eam. Si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum; et nos eum non mediocriter nouimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino, quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus, qui tua legunt, te talem dedit. [40,2] 2. 2. Liber quidam tuus inter caetera non diu est ut uenit in manus nostras: quae sit eius inscriptio, nescimus adhuc; non enim hoc codex ipse, ut assolet, in liminari pagina praetendebat. Epitaphium tamen appellari dicebat frater apud quem inuentus est; quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur crederemus, si eorum tantum uel uitas, uel scripta ibi legissemus, qui iam defuncti essent. Cum uero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque uiuentium, ibi commemorentur opuscula; miramur cur hunc ei titulum uel imposueris, uel imposuisse credaris. Sane utiliter a te conscriptum eumdem librum satis approbamus. [40,3] 3. 3. In expositione quoque Epistolae Pauli apostoli ad Galatas, inuenimus aliquid quod nos multum moueat. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint uelut officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas? Statim enim ut protuleris; si aliter sapit qui contra nititur, dicet illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. Ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus Apostolus ait: Quae autem scribo uobis, ecce coram Deo quia non mentior, credi affirmarique mentitus eo loco ubi dixit de Petro et Barnaba: Cum uiderem quia non recte ingrediuntur ad ueritatem Euangelii? Si enim recte illi ingrediebantur, iste mentitus est, si autem ibi mentitus est, ubi uerum dixit? An ibi uerum dixisse uidebitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit; cum uero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur? Non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse, uerum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus. Non opus est hanc causam multis uerbis agere, praesertim apud te, cui sapienter prouidenti dictum sat est. Nequaquam uero mihi arrogauerim ut ingenium tuum, diuino dono aureum meis obolis ditare contendam; nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet. [40,4] 4. 4. Neque enim a me docendus es quomodo intellegatur quod idem dicit: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem 4, et caetera quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aegrotus qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi seruiri uellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum Sacramenta reliquerat, quae conuenienter ille populus et legitime tempore quo oportebat, acceperat. Itaque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus; sed ut doceret non esse perniciosa iis qui ea uellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum Christo credidissent, non tamen in eis iam constituerent spem salutis; quoniam per Dominum Iesum salus ipsa, quae illis Sacramentis significabatur, aduenerat. Ideoque Gentibus, quod insuetos a fide reuocarent onere graui et non necessario, nullo modo imponenda esse censebat. 4. 5. Quapropter non ideo Petrum emendauit, quod paternas traditiones obseruaret: quod si facere uellet, nec mendaciter nec incongrue faceret; quamuis enim iam superflua, tamen solita non nocerent: sed quoniam Gentes cogebat iudaizare, quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tanquam adhuc etiam post Domini aduentum necessaria saluti forent; quod uehementer per apostolatum Pauli ueritas dissuasit. Nec apostolus Petrus hoc ignorabat; sed id faciebat, timens eos qui ex circumcisione erant. Ita et ipse uere correctus est, et Paulus uera narrauit, ne sancta Scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii, tota dubia nutet et fluctuet. Non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus. Posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos colloqueremur. 4. 6. Hoc, ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant; et in primis illud, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam uolentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant Sacramenta uetera, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent. Postremo istud quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tanquam hostes Legis persequebantur. Hos atque huiusmodi errores et uitia, dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret; non obseruationes Legis, si more patrio celebrarentur, sicut et ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate, non sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. Nam si propterea illa Sacramenta celebrauit, quia simulauit se Iudaeum ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificauit cum Gentibus, quia et iis qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit, ut natura Iudaeus, et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer eis ita subueniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu? Sicut eo ipso loco generaliter intulit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem; ut sequens conclusio: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, ad hoc referenda intellegatur, ut cuiusque infirmitatem tanquam in seipso miseratus appareat. Non enim et cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? infirmitatem alterius simulasse se potius quam condoluisse, uolebat intellegi. 4. 7. Quare arripe, obsecro te, ingenuam et uere christianam cum caritate seueritatem, ad illud opus corrigendum atque emendandum, et , ut dicitur, cane. Incomparabiliter enim pulchrior est ueritas Christianorum, quam Helena Graecorum. Pro ista enim fortius nostri martyres aduersus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes aduersus Troiam, dimicauerunt. Neque hoc ideo dico, ut oculos cordis recipias; quos absit ut amiseris: sed ut aduertas, quos cum habeas sanos et uigiles, nescio qua dissimulatione auertisti, ut non intenderes quae consequantur aduersa; si semel creditum fuerit, posse honeste ac pie scriptorem diuinorum Librorum in aliqua sui operis parte mentiri. [40,5] 5. 8. Scripseram hinc iam aliquando ad te epistolam quae non perlata est, quia nec perrexit cui perferendam tradideram: ex qua illud mihi suggestum est, cum istam dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, uerumque tu sentis (nam nisi uerum sit, melius esse non potest), ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error ueritati fauet, si recte in quoquam ueritas potest fauere mendacio. [40,6] 6. 9. De Origene autem quod rescribere dignatus es, iam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris, sed in omnibus recta et uera quae inuenerimus, approbare atque laudare; falsa uero et praua improbare atque reprehendere. Sed illud de prudente doctrinaque tua desiderabam, et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa eius errata, quibus a fide ueritatis ille uir tantus recessisse conuincitur. In libro etiam quo cunctos, quorum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis quos haeresiotas esse nosti, quando ne ipsos quidem praetermittere uolueris, subiungeres etiam in quibus cauendi essent: quanquam nonnullos etiam praeterieris; quod scire cuperem quo consilio factum sit. Aut si illud uolumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes in quibus eos catholica damnarit auctoritas; peto ne graue sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam, in latina lingua sanctorum studia et accendistiet adiuuisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna caritas indicit, ut si occupationes tuae sinunt, omnium haereticorum peruersa dogmata, qui rectitudinem fidei christianae usque ad hoc tempus uel impudentia uel peruicacia deprauare conati sunt, uno libello breuiter digesta edas, in notitiam eorum quibus aut non uacat propter alia negotia, aut non ualent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. Diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus praesumentis de caritate. Hunc interea fratrem nostrum Paulum in Christo multum commendo benignitati tuae, cuius in nostris regionibus existimationi bonum coram Deo testimonium perhibemus.