[91,0] EPISTOLA XCI. DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI FRATRI NECTARIO AUGUSTINUS. [91,1] 1. Iam senio frigescentibus membris, feruere animum tuum patriae caritate, nec miror, et laudo; teque non tantum tenere memoriter, uerum etiam uita ac moribus demonstrare quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non inuitus, imo etiam libens accipio. Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo, inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam teipsum ciuem habere uellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti, nullum consulendi modum finemque censeres; tanto effectus melior, quanto meliori ciuitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inuenturus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueres consulendi. [91,2] 2. Verum hoc donec fiat, neque enim desperandum est, illam te patriam posse acquirere, uel iam acquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam qui in ista genuit; antecessit; hoc ergo donec fiat, da nobis ueniam, si propter patriam nostram quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam quam cupis florentem relinquere. De cuius quidem floribus, si cum tua prudentia disputemus, non est uerendum ne tibi difficile persuadeatur, aut uero etiam non facile occurrat quemadmodum florere ciuitas debeat. Commemorauit poeta ille uestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in uestra patria non tam experti sumus, quibus floruerit terra illa uiris, quam quibus arserit armis: imo uero non armis, sed flammis; nec arserit, sed incenderit. Quod tantum scelus si fuerit impunitum, nulla digna correctione prauorum, florentem te patriam putas relicturum? O flores non plane fructuum, sed spinarum! Compara nunc utrum malis florere patriam tuam pietate, an impunitate, correctis moribus, an securis ausibus. Compara ista, et uide utrum in patriae tuae amore nos uincas; utrum eam magis ueriusque cupias florere, quam nos. [91,3] 3. Intuere paululum ipsos de Republica libros, unde illum affectum amantissimi ciuis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus, aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur, et erga coniugale uinculum fides, castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet ciuitas, uere florere dicenda est. Hi autem mores in Ecclesiis toto orbe crescentibus, tamquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua uerus et uerax colatur Deus, qui haec omnia, quibus animus humanus diuinae societati ad inhabitandam aeternam coelestemque ciuitatem instruitur et aptatur, non solum iubet aggredienda, uerum etiam donat implenda. Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra, et praedixit euersum iri, et praecepit euerti. Nihil enim homines tam insociabiles reddit uitae peruersitate, quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum. [91,4] 4. Denique illi doctissimi uiri, qui rempublicam ciuitatemque terrenam, qualis eis esse debere uidebatur, magis domesticis disputationibus requirebant, uel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles, quos putabant homines, potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoli iuuentutis. Et reuera Terentianus ille adolescens 6, qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium uel concupiscendo laberetur, uel perpetrando immergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iouem: sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Iouem potius quam Catonem? Verum haec ex comoedia, quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio conuinceretur, proferre forsitan non debemus. Lege uel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur, nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent: ita clarissimorum uirorum in republica excellentium, et de republica disputantium auctoritate firmatur, nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores, non sane uerorum, sed falsorum atque fictorum. [91,5] 5. At enim illa omnia quae antiquitus de uita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intellegenda atque interpretanda sapientibus. Ita uero in templis populis congregatis recitari huiuscemodi salubres interpretationes heri et nudiustertius audiuimus. Quaeso te, siccine caecum est humanum genus aduersus ueritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat? Tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Iuppiter, adulteria tanta committens; quantum erat ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Haec mala dedecoris impietatisque plenissima, si nemine prohibente in populis ferueant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his uictimas immolant uastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant effundantur patrimonia diuitum, ciuitates florere dicuntur? Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens uirtus, sed illa dea Flora digna mater inuenta est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpitudine celebrantur, ut quiuis intellegat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest, nisi illic non aues, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tamquam immolatus intereat. [91,6] 6. Haec dixi propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas. Tollantur illa omnia uana et insana, conuertantur homines ad uerum Dei cultum moresque castos et pios, tunc patriam tuam florentem uidebis, non opinione stultorum, sed ueritate sapientium; cum haec patria carnalis generationis tuae, portio fuerit illius patriae, cui non corpore, sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles Dei post labores uelut hiemales uitae huius, intermina aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est, neque christianam amittere mansuetudinem, neque perniciosum caeteris imitationis exemplum in illa ciuitate relinquere. Quomodo id agamus, aderit Deus, si eis non ita grauiter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam seruare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si Deo aliud in occulto placet, siue iudicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum, siue etiam uehementius irascenti, si non correctis nec ad se conuersis, ad tempus esse uoluerit impunitum. [91,7] 7. Praescribit nobis quodammodo prudentia tua de persona episcopali, et dicis patriam tuam non leui populi sui errato prolapsam: quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti seueriore censura; Sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum ueniam aliorum mereri delictis. Hoc omnino seruare conamur, ut seueriore censura nemo plectatur, neque a nobis, neque ab alio ullo intercedentibus nobis; et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte uiuendi felicitate, non in male faciendi securitate. Veniam quoque non tantum nostris, uerum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. Adiungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. [91,8] 8. Accipe breuiter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne. Contra recentissimas leges, calendis iuniis festo Paganorum sacrilega solemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut quod nec Iuliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus uico ante fores transiret ecclesiae. Quam rem illicitissimam atque indignissimam clericis prohibere tentantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae iussa sunt, uelut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad imponendum perditis metum, quod uidebatur apud Acta dicere uolentibus publica iura negata sunt. Eodemque ipso die, ut uel diuinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem, et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt; unum seruorum Dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, caeteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coarctatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium uoces audiebat sibique increpantium, quod eo non inuento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo subuenire tentauit illorum, quorum esse grauis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi serui Dei de manibus interficere conantium liberati sunt, et multa extorta praedantibus; per quem clarum factum est, quam facile illa uel omnino non fierent, uel coepta desisterent, si ciues, maximeque primates ea fieri perficique uetuissent. [91,9] 9. Proinde in uniuersa illa ciuitate non innocentes a nocentibus, sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. Nam in paruo peccato illi sunt, qui metu deterriti, maximeque ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse, et inimicos Ecclesiae nouerant, opem ferre non ausi sunt: scelerati autem omnes, quibus etsi non facientibus, neque immittentibus, tamen uolentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui immiserunt. Sed de immissione suspicionem putemus esse non ueritatem, nec ea discutiamus quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inueniri omnino non possunt. Demus etiam ueniam timori eorum qui potius Deum pro episcopo et seruis eius deprecandum, quam potentes inimicos Ecclesiae offendendos esse putauerunt. Quid eos qui restant, nullane censes disciplina coercendos, et proponendum existimas impunitum tam immanis furoris exemplum? Non praeterita uindicando pascere iram nostram studemus; sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali, ubi et per christianos non solum mansuete, uerum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi uiuunt, habent unde uiuunt, habent unde male uiuunt. Duo prima salua sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium uero, si Deus uoluerit, tamquam putre noxiumque resecari, ualde misericorditer puniet. Si autem uel amplius uoluerit, uel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto iustioris consilii ratio penes ipsum est: a nobis curam officiumque oportet impendi, quousque uidere conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum approbet, quo cunctis uolumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos, quod et nobis et Ecclesiae suae non expedire longe melius nouit ipse quam nos. [91,10] 10. Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam graui dolore uel consolarentur afflicti, uel sedarentur accensi, quantum potuimus quod in tempore oportuisse existimauimus, cum Christianis egimus. Deinde etiam ipsos Paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis uideremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos quid facere deberent, si saperent, non tantum pro remouenda praesenti sollicitudine, uerum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogauerunt; sed absit ut tales serui simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster Dominus non rogatur. Unde peruides pro uiuacitate mentis tuae, ad hoc esse nitendum seruata mansuetudine, et moderatione christiana, ut aut caeteros deterreamus eorum imitari peruersitatem, aut caeteros optemus eorum imitari correctionem. Damna quae illata sunt, uel tolerantur a Christianis, uel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra, quibus acquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius prouenire, et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere.