[78,0] EPISTOLA LXXVIII. Scripta inter a. 401 et 408. DILECTISSIMIS FRATRIBUS, CLERO, SENIORIBUS, ET UNIVERSAE PLEBI ECCLESIAE HIPPONENSIS, CUI SERVIO IN DILECTIONE CHRISTI, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM. [78,1] 1. Utinam Scripturae Dei sollicita mente intendentes, in quibusque scandalis adiutorio nostri sermonis non egeretis, et ille uos potius consolaretur, qui consolatur et nos: qui non solum bona, quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, uerum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ante conscribenda curauit, ut bona post saeculi finem secutura certiores exspectaremus, quam mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit: Quaecumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Quid autem opus erat ut ipse Dominus Iesus non solum diceret: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui, quod post saeculi finem futurum est; uerum etiam exclamaret: Vae mundo ab scandalis : nisi ut nobis non blandiremur uenire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, nisi temporalibus malis exerciti non defecerimus? Quid opus fuit ut diceret: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; nisi ut illi de quibus continuo locutus adiunxit: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, cum hac iniquitatis abundantia refrigescentem caritatem uiderent, non perturbarentur, non expauescerent, non quasi rebus insperatis et inopinatis contristati deficerent; sed potius uidentes accidere, quae futura praedicta sunt ante finem, patienter perseuerarent usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea uita quae non habet finem. [78,2] 2. Proinde, carissimi, in isto scandalo, quo de Bonifacio presbytero nonnulli perturbantur, non uobis dico ut non doleatis: qui enim ista non dolent, non est in eis caritas Christi; qui autem etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli. Non quia in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnatione iudicaretur; sed quia duo de domo nostra talem habent causam, ut unus eorum sine dubio perditus habeatur, et sit alterius fama apud quosdam mala, apud quosdam dubia, etiamsi non sit maculata conscientia. Dolete ista, quoniam dolenda sunt: non tamen sic ut eo dolore uestra caritas a bene uiuendo refrigescat, sed potius ad Dominum deprecandum inardescat; ut si innocens est presbyter uester, quod magis credo, quia cum sensisset alterius motum impudicum et immundum, nec consentire uoluit nec tacere, cito eum diuina sententia manifestatum ministerio proprio repraesentet: si autem male sibi conscius, quod suspicari non audeo, uoluit alterius existimationem laedere, cum eius pudicitiam contaminare non posset, sicut dicit ipse cum quo habet causam, non eum permittat suam occultare nequitiam, ut quod homines inuenire non possunt, de quolibet eorum diuino iudicio propaletur. [78,3] 3. Cum enim ista me causa diu cruciasset, nec inuenirem quomodo unus e duobus conuinceretur, quamuis magis presbytero credidissem; cogitaueram primo sic ambos Deo relinquere, donec in uno eorum qui mihi suspectus erat, aliquid existeret, unde non sine iusta et manifesta causa de nostro habitaculo proiceretur. Sed cum promoueri in clericatum siue illic per me, siue alibi per litteras meas uehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis imponere, aut per commendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius agere coepit, ut si ipse in clericatum non promoueretur, nec presbyter Bonifacius in suo gradu esse permitteretur. In qua eius prouocatione cum uiderem Bonifacium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem propensis de suae uitae dubitatione scandalum fieri, paratumque esse honoris sui apud homines damnum perpeti, potius quam in ea contentione, in qua non posset ignorantibus et dubitantibus uel ad male suspicandum procliuioribus suam demonstrare conscientiam, usque ad Ecclesiae perturbationem inaniter progredi; elegi aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se perrecturos, ubi terribiliora opera Dei non sanam cuiuscumque conscientiam multo facilius aperirent, et ad confessionem uel poena uel timore compellerent. Ubique quidem Deus est, et nullo continetur uel includitur loco qui condidit omnia, et eum a ueris adoratoribus in spiritu et ueritate oportet adorari, ut in occulto exaudiens, in occulto etiam iustificet et coronet. Verumtamen ad ista quae hominibus uisibiliter nota sunt, quis potest eius consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula fiant, in aliis non fiant? Multis enim notissima est sanctitas loci, ubi beati Felicis Nolensis corpus conditum est, quo uolui ut pergerent; quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest quidquid in eorum aliquo diuinitus fuerit propalatum. Nam et nos nouimus Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter daemones confitentur, furem quemdam, qui ad eum locum uenerat ut falsum iurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum, et quod abstulerat reddere: numquid non et Africa sanctorum martyrum corporibus plena est? et tamen nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim, quod Apostolus dicit, non omnes sancti habent dona curationum, nec omnes habent diiudicationem spirituum; ita nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri uoluit ille, qui diuidit propria unicuique prout uult. [78,4] 4. Quapropter cum ego noluissem hunc grauissimum dolorem cordis mei uobis perferri in notitiam, ne uos atrociter et inaniter contristando turbarem; fortassis ideo Deus noluit uos latere, ut nobiscum orationibus incumbatis, ut quod ipse in hac causa nouit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis manifestare dignetur. Nomen autem presbyteri propterea non ausus sum de numero collegarum eius uel supprimere uel delere, ne diuinae potestati, sub cuius examine causa adhuc pendet, facere uiderer iniuriam, si illius iudicium meo uellem praeiudicio praeuenire: quod nec in negotiis saecularibus iudices faciunt, quando causae dubitatio ad maiorem potestatem refertur, ut pendente relatione aliquid audeant commutare. Et in episcoporum concilio constitutum est, nullum clericum qui nondum conuictus sit, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentauerit. Bonifacius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec litteras acciperet, quibus in peregrinatione honorem suum quaereret, ut in eo loco ubi ambo ignoti sunt, circa ambos aequalitas seruaretur. Et nunc si uobis placet ut nomen eius non recitetur, ne iis qui ad Ecclesiam accedere nolunt, sicut ait Apostolus, demus occasionem quaerentibus occasionem; non erit nostrum hoc factum, sed eorum quorum causa fuerit factum. Quid enim obest homini, quod ex illa tabula non uult eum recitari humana ignorantia, si de libro uiuorum non eum delet iniqua conscientia? [78,5] 5. Proinde, fratres mei, qui timetis Deum, mementote quod ait Apostolus Petrus: Quoniam aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circumit quaerens quem deuoret. Quem non potest deuorare seductum ad nequitiam, famam ipsius inquinare conatur, ut si fieri potest opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat, et sic in eius fauces ruat. Si autem nec famam innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere tentat, ut per maleuolas suspiciones de fratre suo iudicet, et sic ab illo implicatus absorbeatur. Et quis omnes eius captiones et circumuentiones uel comprehendere uel enumerare sufficiat? Aduersus tamen haec tria quae ad causam praesentem pertinent prius, ne mala exempla imitando ad nequitiam seducamini, ita uos per Apostolum alloquitur Deus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? Item alio loco: Nolite, inquit, seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote, iusti, et nolite peccare. Ut autem linguis detrahentium non deficiatis, sic per Prophetam dicit: Audite me qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobrium hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod uos spernant magni duxeritis. Sicut enim uestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; iustitia autem mea in aeternum manet. Iam uero ne maleuolo animo de seruis Dei falsa suspicando pereatis, illud Apostolicum recordamini, ubi ait: Nolite ante tempus iudicare quidquam, donec ueniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. Et item illud quod scriptum est: Quae manifesta sunt, uobis; quae autem occulta, Domino Deo uestro. [78,6] 6. Manifestum est quidem, quia ista in Ecclesia non accidunt sine graui tristitia sanctorum atque fidelium; uerumtamen consoletur nos qui cuncta praedixit, atque ut abundantia iniquitatis non refrigescamus, sed usque in finem perseueremus, ut salui esse possimus, admonuit. Nam quantum ad me attinet, si est in me quantulacumque caritas Christi, quis uestrum infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Nolite itaque augere cruciatus meos, deficiendo uel in suspicionibus falsis, uel in peccatis alienis. Nolite, obsecro uos, ne dicam de uobis: Et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Nam illi qui gaudent de istis doloribus nostris, de quibus in persona corporis Christi tanto ante praedictum est: Aduersus me insultabant qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant uinum, ualde tolerabilius sustinentur; pro quibus tamen etiam ipsis orare, et bonum eis uelle didicimus. Ad quid enim aliud sedent isti, et quid aliud captant, nisi ut quisquis episcopus, uel clericus, uel monachus, uel sanctimonialis ceciderit, omnes tales esse credant, iactent, contendant, sed non omnes posse manifestari? Et tamen etiam ipsi cum aliqua maritata inuenitur adultera, nec proiciunt uxores suas, nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus qui sanctum nomen profitentur, aliquid criminis uel falsi sonuerit, uel ueri patuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. Hos ergo de nostris doloribus suauitatem suae malae linguae captantes, facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intellegendi sunt, qui lingebant uulnera pauperis illius, qui ante ianuam diuitis iacebat, et quousque ueniret ad requiem sinus Abrahae, laboriosa et indigna omnia tolerabat. [78,7] 7. Vos me nolite amplius cruciare, qui aliquam spem habetis ad Deum: uos nolite ipsa uulnera quae illi lingunt, multiplicare; uos pro quibus periclitamur omni hora, habentes foris pugnas, intus timores, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus. Scio quia doletis; sed numquid acrius quam ego? Scio quia conturbati estis, et timeo ne inter linguas maledicorum deficiat et pereat infirmus, propter quem Christus mortuus est. Non ex uobis increscat dolor noster, quia non culpa nostra factus est uester. Nam hoc est quod praecauere conatus sum, ut si fieri posset, hoc malum nec uitandum neglegeretur, nec in uestram notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi, et periculose turbarentur infirmi. Sed qui hoc cognito permisit uos tentari, det uobis uires sustinendi, et erudiat uos ex lege sua; doceat uos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fouea. [78,8] 8. Audio nonnullos uestrum hinc amplius contristari, quam de lapsu duorum illorum diaconorum qui ex parte Donati uenerant, tamquam disciplinae Proculeiani insultauerint, uelut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis exstitisset: quod quicumque fecistis, fateor uobis, non bene fecistis. Ecce docuit uos Deus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur: nec obiciatis haereticis, nisi quia non sunt catholici; ne similes eis sitis, qui non habendo quod in causa suae diuisionis defendant, non nisi hominum crimina colligere affectant, et ea ipsa plura falsissime iactant: ut quia ipsam diuinae Scripturae ueritatem, qua ubique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari et obscurare non possunt, homines per quos praedicatur adducant in odium; de quibus et fingere quidquid in mentem uenerit, possunt. Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis, et in illo docti estis. Ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis, mala sua facientibus, et bona eius loquentibus, ubi ait: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Orate quidem pro me, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar; uerumtamen cum gloriamini, non in me, sed in Domino gloriamini. Quantumlibet enim uigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines uiuo, nec mihi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inuentus est: aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: eice ancillam et filium eius: aut melior sit quam domus Isaac, cuius de duobus geminis dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui: aut melior sit quam domus ipsius Iacob, ubi lectum patris filius incestauit: aut melior sit quam domus Dauid, cuius filius cum sorore concubuit; cuius alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellauit: aut melior quam cohabitatio Pauli apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret quod superius commemoraui, foris pugnae, intus timores; nec diceret cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur: Neminem habeo qui germane de uobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi: aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Iudam tolerauerunt: aut melior sit postremo quam coelum, unde Angeli ceciderunt. [78,9] 9. Simpliciter autem fateor Caritati uestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo seruire coepi: quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum: Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc. Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite ergo propter amurcam qua oculi uestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae dominicae fructu olei luminosioris implentur, Domini Dei nostri misericordia uos aduersus omnes insidias inimici in sua pace custodiat, dilectissimi fratres.