[118,0] EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro, qui ex eo quaesierat ut quaedam ex Ciceronis dialogis, scl. Orator, De oratore, De natura deorum enodaret, respondet eiusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a Christiano uiro. Disputat de studiorum fine ac de summo bono. Dioscorum hortans ut Christianam sectetur philosophiam, quae sola diuinae humilitatis exemplo proposito ueritatem persuadere potuit. Illustrat denique locos quosdam Ciceronis philosophorum de Deo sententias reprehendentis. [118,1] 1. 1. Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumuallandum, uel potius obruendum putasti, etiamsi uacantem otiosumque credidisti: quando enim ego in quolibet otio, tot rerum nodos tam festinanti, et ut scribis, iam pene proficiscenti possem dissoluere? Numero enim rerum ipsarum impedirer, etiamsi nodi faciles ad soluendum forent. Tanta sunt autem perplexitate inuoluti, et tenacitate constricti, ut etiamsi pauci essent, otiosissimum me occupantes, magna mora temporis fatigarent intentionem, atque attererent ungues meos. Ego autem uellem te abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum, et constipare inter curas meas, ut uel disceres non esse inaniter curiosus, uel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam imponere non auderes eis, quorum inter curas uel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. Quanto enim melius, quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera impenditur, ad hoc potius impenditur, ut resecentur uanae atque fallaces cupiditates tuae, quae tanto magis cauendae sunt, quanto facilius decipiunt, nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine uelatae atque palliatae; quam ut nostro ministerio, atque, ut ita dixerim, satellitio, in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, uehementius excitentur? [118,2] 1. 2. Ecce enim tot dialogi lecti, si ad uidendum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adiuuerunt, quid prosunt, dic mihi? Nam ubi finem constitueris totius huius flagrantissimi studii tui, et tibi infructuosi, et nobis molesti, epistola tua satis indicas. Cum enim de soluendis quaestionibus quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te, inquis, plus et per multos caros tuos exorare; sed noui animum tuum, qui non rogare desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo. In his uerbis epistolae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi uidetur. Non enim decora facies rerum attingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus, et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere. Quod quantum dedeceat, quamquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis attendere, tu etiam sentis tamen. Quid enim aliud indicat, quod cum dixisses in hac re penitus nihil esse dedecoris, statim adiunxisti: Tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo. Hoc enim sonat uideri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen quodcumque est dedecoris, petere te ut praestem nauigaturo. Sed quid est, quaeso te, quod addidisti, nauigaturo? An ego, nisi nauigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem? Nimirum putas quod aqua marina dedecus abluatur. Quod si ita esset, meum certe qui nauigaturus non sum, inexpiatum remaneret. [118,3] 1. 3. Scribis etiam nosse me quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et attestaris solum Deum nosse quod nimia necessitate impulsus hoc feceris. Hic sane cum epistolam tuam legerem, satis aduerti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi affers et dicis: Mores hominum non ignoratis, qui procliues sunt ad uituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur. Hoc loco uero exarsi ad rescribendum tibi: hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus, et irrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me Deus adiuuaret, mederi tibi; non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem, et cuidam sedi omnino inconcussae stabilique religarem. Tunc, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto uersiculo, sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque coercentem: "Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?" Tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti. Dic mihi quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama uulgi, aut in lingua hominum uel bonorum atque sapientium. Tu autem, et quod magis pudendum est, iam nauigaturus, satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum aliam ob causam te oneri non esse asseris negotiosissimis, et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines procliues ad uituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris! O rem dignam uigiliis et lucubrationibus episcoporum! [118,4] 1. 4. Non mihi uideris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. Quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse iudicaui, nunc tamen in te maxime experior. Non enim aliunde quam ex eadem pernicie non uidisti qua tandem re possemus moueri, ut tibi quod petebas daremus. Quam enim peruerse tu ipse non ob aliud ad ea discenda quae interrogas raperis, nisi ut lauderis, aut non uitupereris ab hominibus; tam peruerse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moueri. Et utinam possemus efficere ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime mouereris, cum tibi nos indicaremus, non ad praestandum tibi quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moueri! "Mores hominum, inquis, procliues sunt ad uituperandum". Quid deinde? "Si interrogatus quis non responderit, inquis, indoctus et hebes putabitur". Ecce ego te interrogo non de Ciceronis libris aliquid, cuius sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de epistola ipsa tua, et de sententia uerborum tuorum. Quaero enim cur non dixeris, Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur, sed potius dixeris: "Indoctus et hebes putabitur"; nisi quia satis etiam ipse intellegis, eum qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem, sed putari. At ego te admoneo, eum qui talium putatorum linguis tamquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum, et ideo non putari tantum indoctum et hebetem, sed uere esse atque conuinci. [118,5] 1. 5. Fortasse dixeris: Sed cum hebes animo non sim, et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo uel putari. Recte; sed quo fine nolis, id quaero. Quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis, nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti, et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens, ab hominibus ad uituperandum procliuibus, hebes indoctusque puteris. Ego autem quaero, hoccine totum sit cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. Si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam uehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. Quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere uoluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere! Quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur. Hunc enim finem iam certe sentis esse nugatorium, inanem, uentosum. Habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et popula mentis ad non uidendam opulentiam ueritatis offunditur. Crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa uoluntate, et in ipsa, cuius umbra auerteris, dignitate ueritatis. Unde enim tibi, nisi uel hoc modo, de hac re fidem faciam, non inuenio. Non enim uides eam, aut ullo modo quamdiu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam uidere. [118,6] 1. 6. Si autem ibi non finis est harum actionum atque intentionis tuae, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non uis putari; quaero quid illud sit? Si propterea ne angustior tibi aditus ad acquirendas temporales diuitias, uxorem impetrandam, honores capessendos, et caetera huiusmodi, praecipiti fluxu transcurrentia, atque in se lapsos in imum rapientia; neque ad hunc finem tibi seruire nos decet, imo decet etiam hinc te amouere. Non enim sic te prohibemus in incerto famae finem ponere, ut tamquam de Mincio in Eridanum emigres; quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. Cum enim non satiauerit auidum spiritum uanitas laudis humanae, quia nihil ad cibandum affert nisi inane et inflatum, cogit eam ipsa auiditas referre in aliud, quasi uberius atque fructuosius; quod nihilominus si temporali lapsu praeterfluit, ita est quasi fluuius ducat in fluuium, ut non sit finis miseriae, quamdiu finis officiorum nostrorum in re instabili collocatur. In aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere uolumus constantissimae intentionis domum, et securissimam requiem omnis bonae atque honestae actionis tuae. An forte istam ipsam terrenam felicitatem quam commemoraui, si prosperi rumoris aura, aut etiam flatibus uela pandendo ad eam potueris peruenire, hanc etiam cogitas referre in aliud certum, et uerum et plenum bonum? At mihi non uidetur, atque omnino ipsa ueritas negat, uel tantis ad se anfractibus, quae tam proxima est, uel tantis sumptibus, quae tam gratuita est, perueniri. [118,7] 1. 7. An ipsa humana laude, tamquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc praepares ad animos hominum, persuadendi uera atque salubria; et caues ne te, cum indoctum atque hebetem putauerint, indignum arbitrentur cui aurem uel intentissimam uel patientissimam praebeant, siue ad recte facta quemquam exhorteris, siue malitiam atque nequitiam peccantis obiurges? Hunc tu finem iustitiae ac beneficentiae, si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistola tua, non id potius quo moueremur, posuisti, ut aut libenter daremus quod petebas, aut ideo non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuae uanae cupiditati, non solum seruire, uerum etiam non resistere puderet. Quanto enim melius atque salubrius, quaeso te, ipsas ueritatis regulas, multo certius et breuius per seipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio iactantiori quam prudentiori didiceris, doctum atque intellegentem te esse arbitreris; quod iam non existimo tibi uideri. Non enim frustra tam diu tam uera Dioscoro diximus: ex quo in hac epistola gradimur. [118,8] 2. 8. Quapropter iam illud uideamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem iudices, sed ipsius potius ueritatis, ut quisquis de his rebus scripsit uel scripserit, aut ea sint quae iam certus tenes, aut si falsa sunt, securus ignores, neque de diuersitate cognoscenda sententiarum alienarum, ne quasi indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris. Cum ergo haec ita sint, etiam illud, si placet, uideamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad uituperandum procliues, ita ut si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem, falso quidem, sed tamen putent, sic te mouere debeat ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas; quandoquidem eo fine iam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam ueritatem, uitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putauerint, indignum habebunt a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur. Quod non ita est, mihi crede. [118,9] 2. 9. Primum quia esse aliquos in illis terris, ubi imperitus minimeque acutus uideri times, qui te de istis quaestionibus quidquam interrogent, omnino non uideo: quandoquidem hic, quo ad ea discenda uenisti, et Romae expertus es quam neglegenter habeantur, et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec teipsum quis patiatur inuenias, eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris: quasi uero episcopi isti, etiamsi adolescentes, eodem quo tu raperis animi ardore, uel potius errore, quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales, et usque ad cathedras ecclesiasticas, ea sibi in memoria durare paterentur; aut si ipsi uellent, non illa, etiam de inuitorum cordibus, curae maiores grauioresque secluderent; aut si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa obliuione sepeliri mallent recordata, quam ad inepta respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari leuitate et rhetoricis cathedris, ita obmutuisse atque obtorpuisse uideantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur; ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut si uellem respondendi cura inspicere aliquid, uolens uidere quomodo ad sententiam quae mihi exponenda esset, desuper ueniatur, aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus inuenire non possem. Illi autem Carthaginenses rhetores, si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam approbantur, si forte iam recolunt, non Romanorum fororum, sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina. Tu uero cum et in gymnasia cogitationem iniecisti, et ea quoque ipsa inuenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, christianorum tibi basilica Hipponensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus qui aliquando ista pueris uendidit. Sed nec te uolo esse adhuc puerum; et me iam esse puerilium rerum, sicut non uenditorem, ita nec largitorem decet. Quae cum ita sint, id est, cum duae tantae urbes, latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant; miror tantum quantum dici non potest, uereri te, tam boni ingenii iuuenem, ne in Graecis atque Orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. Facilius quippe corniculas in Africa audieris, quam in illis partibus hoc genus uocis. [118,10] 2. 10. Deinde si fallor, et quisquam ibi forte huiusmodi quaestionum tanto utique odiosior, quanto in illis locis ineptior percontator extiterit; nonne magis caues ne multo facilius existant, qui te graeci homines in Graecia constitutum, et graeca imbutum primitus lingua, de ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis litteris non posuit? Quod si acciderit, quid responsurus es? potius te ista in latinorum auctorum libris, quam in graecorum nosse uoluisse? Qua responsione primo Graeciae facies iniuriam, et nosti quam illi homines hoc non ferant. Deinde iam exulcerati et irati, quam cito te, quod nimis non uis, et habetem iudicabunt, qui graecorum philosophorum dogmata, uel potius dogmatum particulas quasdam discerptas atque dispersas in latinis dialogis, quam in ipsorum auctorum libris graecis tota atque contexta discere maluisti; et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frustra in aliena colligere ambisti. An forte illud respondebis, non te graecos de his rebus libros contempsisse, sed prius latinos curasse cognoscere, nunc autem uelle te in latinis doctum, iam graeca quaerere? Si hoc non pudet hominem graecum latina puerum didicisse, nunc uelle discere graeca barbatum, pudebitne tandem in ipsis latinis ignorare aliqua, quae quam multi latini docti tecum nesciant, uel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum, in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus? [118,11] 2. 11. Postremo fac te de omnibus quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. Ecce iam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce iam te laudibus in coelum graeculus flatus attollit; tu tantum memento grauitatis tuae, et illam mereri laudem quo fine uolueris, ut scilicet eos leuiter leuia ista miratos, et beneuolentissime atque auidissime iam in tua ora suspensos, grauissimum aliquid et saluberrimum doceas: idipsum quidquid est grauissimum et saluberrimum, utrum teneas, et recte tradere noueris, uellem cognoscere. Ridiculum est enim cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaueris; et dum occuparis ut discas unde facias intentos, nolle discere quod infundatur intentis. Sed si hoc te scire iam dicis, idque ipsum christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere nouimus, et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis, et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. Moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. Nolo prius aliquid doceas quod dediscendum est, ut uera doceas. [118,12] 2. 12. Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adiuuat insinuatorem christianae ueritatis, ut nouerit quomodo aduersantes destruat falsitates, ad hoc dumtaxat, ne quis contra disserens, nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua uero sedulo occultet. Nam cognitio ueritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et diiudicare et subuertere idonea est. Sed ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et uide atque ausculta utrum aliquis aduersus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid; quando iam ne ipsorum quidem multo recentiorum, multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem christianam scintilla excitetur: sed circuli atque conuenticula partim fugacia, partim etiam audacter prompta, uel Donatistarum, uel Maximianensium, uel Manichaeorum, uel etiam ad quorum greges turbamque uenturus es Arianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum, caeterarumque pestium innumerabiliter perstrepant; quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est, propter defensionem christianae religionis, quaerere quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorumdam etiam haereticorum, qui nomine christiano gloriari uoluerunt, ut Marcionitarum et Sabellianorum, multorumque praeterea, iam dissensiones quaestionesque sileantur? Tamen si opus est, ut dixi, ueritati aduersantes praenoscere aliquas, et pertractatas habere sententias; de haereticis potius, qui se christianos uocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit. [118,13] 3. 13. Ille autem quisquis abs te quaesiuerit quae tu a nobis quaeris, audiat quod ea doctius et prudentius nescias. Si enim Themistocles non curauit quod est habitus indoctior, cum canere neruis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset, atque ei dictum esset, Quid igitur nosti? respondit: "Rempublicam ex parua magnam facere" : dubitandum est tibi dicere te ista nescire, cum ei qui rogarit quid noueris, respondere possis, nosse te quomodo etiam sine istis homo esse possit beatus? Quod si adhuc non tenes, tam peruerse ista conquiris, quam peruerse si aliquo corporis periculoso morbo grauareris, delicias et tenerrimas uestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. Non enim ullo modo differenda est ista cognitio, aut ulla huic a te, praesertim iam in hac aetate, uel discendi ordine praeferenda est. Vide autem quam facile posses hoc scire, si uelles. Qui enim quaerit quomodo ad beatam uitam perueniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit, non praua opinione atque temeraria, sed certa atque inconcussa ueritate, summum hominis bonum: quod a quolibet ubi constituatur non inuenitur, nisi aut in corpore, aut in animo, aut in Deo, aut in duobus aliquibus horum, aut certe in omnibus. Quod si didiceris, neque summum bonum, nec aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et Deus, quorum uel in uno uel in ambobus sit. Si autem adieceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud iam nisi Deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit; non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur. Eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod caetera uult habere, cum illud iam non propter aliud, sed propter seipsum diligatur. Et ideo finis ibi dicitur, quia iam quo excurrat, et quo referatur, non inuenitur. Ibi requies appetendi, ibi fruendi securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae uoluntatis. [118,14] 3. 14. Da igitur qui cito uideat, non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur iam ab inquirendo utrum summum illud bonum, uel aliqua eius pars sit in corpore. Quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore. Item stultissime negatur meliorem esse eum qui dat beatam uitam, uel partem aliquam beatae uitae, quam eum qui accipit. Non igitur accipit animus a corpore uel summum bonum, uel partem aliquam summi boni. Hoc qui non uident caecati sunt dulcedine carnalium uoluptatum, quam ex indigentia sanitatis uenire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis, illa extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo quae fruentis et intellegentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis uigor. Quod qui non uident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus, uarie pro suo quisque captu, in corpore constituentes summum hominis bonum, et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate uiguerunt. [118,15] 3. 15. Da item qui cito uideat animum quoque ipsum, non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin numquam esset miser; et recedetur a quaerendo utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum, uel aliqua pars eius. Nam cum seipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est. Cum uero perspicit se esse mutabilem, uel hoc uno saltem quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam, eiusque participatione atque illustratione se uberius et certius gaudere quam seipso. Ita cessans atque detumescens a iactatione atque inflatione propria, inhaerere Deo, atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse iam capit non solum omnem speciem rerum omnium, siue quae sensu corporis, siue quae intellegentia mentis attinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum uel informe aliquid dicitur, quod formari potest. Itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus haeret Deo qui summe est: et ideo illum summe esse, quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam uero commutationem quae in defectu est, esse uitiosam; omnem autem defectum ad interitum uergere, quo utrum aliqua res perueniat tametsi non appareat, tamen apparere omnibus eo ducere interitum ut non sit quod erat. Unde colligit non ob aliud res deficere, uel posse deficere, nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt et manent, et pro defectibus etiam suis ad uniuersitatis complexum ordinantur, ad eius bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo, non tantum aliquid, sed etiam magnum aliquid facere: primum autem peccatum, hoc est primum uoluntarium defectum, esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus enim gaudet, quam si ad potestatem Dei gaudeat, quae utique maior est. Hoc non uidentes, et potentias intuentes animi humani, magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiamsi in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes, infra utique posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est. Inter hos qui ita sentiunt apud graecos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici praeualuerunt, qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes, magis a carne quam a corpore animum auertere potuerunt. [118,16] 3. 16. Inter eos autem qui fruendum Deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non immerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt, Stoicis, et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. Iidem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio. Arcesilas enim qui primus occultata sententia sua, nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere cui successerit, Polemonem inuenies; quaere cui Polemon, Xenocratem: Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato. Quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remoue personas hominum, atque ipsam disceptationem constitue; profecto reperies duos errores inter se aduersa fronte collidi: unum constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum bonum. Rationem autem ueritatis, qua summum bonum nostrum Deus esse intellegitur, utrique resistere, sed non prius docentem uera quam praua dedocentem. Idipsum rursum adiunctis personis constitue, reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes; eorum uero litem conantes diiudicare Platonicos, occultantes sententiam ueritatis, et illorum uanam in falsitate fiduciam conuincentes et redarguentes. [118,17] 3. 17. Sed non sicut illi errorum suorum, ita Platonici uerae rationis personam implere potuerunt. Omnibus enim defuit diuinae humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per Dominum nostrum Iesum Christum illustratum est; cui uni exemplo in cuiusuis animo ferociter arrogantis, omnis superbia cedit et frangitur et emoritur. Ideoque non ualentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione caecatas ad inuisibilium fidem ducere, cum eas uiderent Epicureis maxime contentionibus commoueri, non solum ad hauriendam, quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis uoluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur; eos autem qui aduersus hanc uoluptatem uirtutis laude mouerentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque poterant iudicare, procederent: simul uidebant si eis conarentur insinuare aliquam rem diuinam et super omnia incommutabilem, quae nullo attingeretur corporis sensu, sed sola mente intellegeretur, quae tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse Deum propositum animo humano ad fruendum, purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo uno acquiesceret omnis beatitudinis appetitus, et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos, et repugnantibus uel Epicureis uel Stoicis multo quam sibi facilius palmam daturos, ita ut uera salubrisque sententia, quod perniciosissimum est generi humano, imperitorum populorum irrisione sordesceret: et hoc in moralibus. [118,18] 3. 18. In naturalibus autem quaestionibus, si isti dicerent effectricem omnium naturarum esse incorpoream Sapientiam, illi autem a corpore nusquam discederent, cum alii atomis, alii quatuor elementis, in quibus ad efficienda omnia ignis praeualeret, principia rerum darent; quis non uideret stultorum abundantiam corpori deditam, cum in corpoream potentiam conditricem rerum nequaquam ualeret intueri, in quorum potius suffragium raperetur? [118,19] 3. 19. Restabat pars rationalium quaestionum. Nosti enim quidquid propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus, aut de natura, aut de ratione quaestionem habere. Cum ergo Epicurei numquam sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae ueritatis in sensibus ponerent; quis istis contradicentibus audiret Platonicos? Quis non modo in sapientium, sed omnino in hominum numero habendos putaret, si ab eis prompte diceretur, non solum esse aliquid quod neque tactu corporis, neque olfactu uel gustatu, neque his auribus aut oculis percipi possit, neque omnino talium rerum, quae ita sentirentur, aliqua imaginatione cogitari; sed id solum uere esse, atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est; percipi autem sola intellegentia, qua una ueritas, quomodo attingi potest, attingitur? [118,20] 3. 20. Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines, neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam, et contra eos disserere, qui uerum se inuenisse iactarent, cum inuentionem ipsam ueri in carnis sensibus ponerent. Et eorum quidem consilium quale fuerit quid attinet quaerere? diuinum certe uel diuina aliqua auctoritate praeditum non fuit. Tantum illud attende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur, in sapientia non humana, sed plane diuina, unde humana quodammodo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus immutabili, atque eodem modo semper se habente ueritate, constituisse et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis uel in animi natura ponerent et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam; eo rem successione temporum esse deuolutam, ut christianae iam aetatis exordio, cum rerum inuisibilium atque aeternarum fides per uisibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec uidere nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eamdem finem Gentibus praeseminabat, iidem ipsi Epicurei et Stoici, in Actibus Apostolorum contradixisse inueniantur. [118,21] 3. 21. Qua in re satis mihi uidetur demonstratum esse errores Gentium, siue de moribus, siue de natura rerum, siue de ratione inuestigandae ueritatis, qui quamuis essent multi atque multiplices, in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque copia subuertentibus, durasse tamen usque in tempora christiana. Quos iam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut uix iam in scholis rhetorum commemoretur tantum quae fuerint illorum sententiae: certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sunt, ita ut si qua nunc erroris secta contra ueritatem, hoc est, contra Ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta christiano, ad pugnandum prosilire non audeat. Ex quo intellegitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos, paucis mutatis quae christiana improbat disciplina, inuictissimo uni regi Christo pias ceruices oportere submittere, et intellegere Verbum Dei homine indutum, qui iussit, et creditum est quod illi uel proferre metuebant. [118,22] 3. 22. Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas uelim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam ueritatem uiam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tamquam Deus uidit infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas: et quoties interrogares hoc dicerem; non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque bene facimus et praecesserit et comitetur et consecuta fuerit, et proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua reprimamur, iam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. Vitia quippe caetera in peccatis, superbia uero etiam in recte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset quid ei primum uideretur in eloquentiae praeceptis obseruari oportere, Pronuntiationem dicitur respondisse; cum quaereretur quid secundo, eamdem pronuntiationem; quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse: ita si interrogares, et quoties interrogares de praeceptis christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret. [118,23] 4. 23. Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Iesus Christus ut doceret humiliatus est; huic, inquam, maxime aduersatur quaedam, ut ita dicam, imperitissima scientia, dum nos scire gaudemus quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senserint, et caetera huiusmodi, ut docti eruditique uideamur, cum hoc a uera doctrina et eruditione longe absit. Qui enim didicerit Deum non distendi aut diffundi per locos, neque finitos neque infinitos, quasi in aliqua parte maior sit, in aliqua minor, sed totum ubique esse praesentem, sicut ueritatem cuius nemo sobrie dicit partem esse in isto loco, et partem in illo, quoniam ueritas utique Deus est; nequaquam eum mouebit quod de infinito aere sensit, quicumque sensit quod ipse Deus esset. Quid ad illum, si nesciat quam dicant isti corporis formam; eam quippe dicunt quae undique finita sit: et utrum refellendi causa tamquam Academicus, Anaximeni Cicero obiecerit formam et pulchritudinem Deum habere oportere, quasi corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum Deum esse dixerat, aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam, et pulchritudinem incorpoream ueritati, qua ipse animus informatur, et per quam omnia sapientis facta pulchra esse iudicamus, ut non tantum refellendi gratia, sed etiam uerissime dixerit quod Deum pulcherrima specie deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intellegibili atque incommutabili ueritate? Quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen Deum esse censebat, nullo modo mouet hunc uirum qui intellegit, non sicut aer gignitur, id est aliqua causa ut sit efficitur, cum omnino Deus non sit, ita genitum esse Verbum Dei, Deum apud Deum, sed longe alio modo, quem nemo, nisi cui ipse Deus inspirarit, intellegit. Illum autem etiam in ipsis corporalibus desipere quis non uideat, cum aerem gigni dicat, et Deum uelit; eum autem a quo aer gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat Deum? Cum autem dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut propterea illum Deum putet, qui nouit omnis corporis motum inferiorem esse quam est motus animi; motum autem animi longe pigriorem, quam est motus summae atque incommutabilis Sapientiae. [118,24] 4. 24. Item Anaxagoras, siue quilibet, si mentem dicit ipsam ueritatem atque sapientiam, quid mihi est de uerbo cum homine contendere? Manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab illa fieri, eamque non incongrue dici infinitam, non per spatia locorum, sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non potest; neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia, hoc enim corporum est, ut quaecumque infinita fuerint, sint et informia. Cicero autem studio refellendi, quantum uidetur, propter aduersarios corporaliter sentientes negat infinito aliquid iungi posse, quia ex ea parte qua quidquam adiungitur, necesse est esse in corporibus aliquem finem. Ideo ait non eum uidisse, neque motum sensui iunctum et continentem, id est continua copulatione adhaerentem, infinito, id est infinitae rei, ullum esse posse, quasi de corporibus ageret, quibus nihil iungi nisi per fines locorum potest. Sic autem addidit: Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret; quasi ille dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere sensum, qualem habet anima per corpus. Nam manifestum est totam sentire animam, cum per corpus aliquid sentit: nam totam utique non latet, quidquid illud est quod sentitur. Ad hoc autem dixit totam naturam sentire, ut illi quasi auferret quod ait mentem infinitam. Quomodo enim tota sentit, si infinita est? Sensus enim corporis ab aliquo loco incipit, nec percurrit totum, nisi ad cuius finem peruenerit; quod in infinito dici non potest. Sed neque ille de sensu corporis aliquid dixerat. Et aliter dicitur totum quod incorporeum est, quia sine finibus locorum intellegitur, ut et totum et infinitum dici possit: totum propter integritatem; infinitum, quia locorum finibus non ambitur. [118,25] 4. 25. Deinde, inquit, si mentem ipsam quasi animal aliquod esse uoluit, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; ut mens ista quasi corpus sit, et habeat intus animam unde animal appelletur. Vide quemadmodum corporali consuetudine loquitur, quomodo solent uideri animalia, propter sensum crassum, ut opinor, eorum contra quos disserit: et tamen dixit rem quae illos, si euigilare possent, satis admoneret, omne quod sicut corpus uiuum animo occurrit, magis animam habere et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. Hoc est enim quod ait: Erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur. Sed adiungit: Quid autem interius mente? Non ergo potest mens habere interiorem animam ut sit animal, quia ipsa est interior. Ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal. Hoc est enim quod ait: Cingitur igitur corpore externo; quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicuius esset, mentem esse non posse. Si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frui ualentibus ueritas communiter praesto est. Et ideo uide quam urbane concludat: Quod quoniam non placet, inquit, hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit Deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, aperta simplexque mens nulla re adiuncta qua sentire possit, id est nullo corpore adiuncto per quod sentire possit, fugere intellegentiae nostrae uim et notionem uidetur 4. [118,26] 4. 26. Nihil uerius quam fugere hoc uim et notionem intellegentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. Quod autem ait, nostrae, humanae intellegi uoluit; et bene non ait: Fugit; sed: Fugere uidetur. Hoc enim illis uidetur, neminem hoc posse intellegere, et ideo nihil tale esse arbitrantur: sed quorumdam intellegentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque ueritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest anima, sapiens et uerax efficitur. Quam si sensit esse Anaxagoras, eamque Deum esse uidit, mentemque appellauit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam uetustatem, omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit, sed ne ipsa quidem eius cognitio, qua id uerum esse cognouit. Non enim mihi propterea ueritas cara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia ueritas est, etiamsi nullus eam cognouisset illorum. [118,27] 4. 27. Si igitur nec eius hominis qui uerum forsitan uidit, cognitio nos inflare debet, ut ea quasi docti esse uideamur, sed nec ipsius ueri solida res, qua uere docti esse possumus; quanto minus eorum hominum qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adiuuare doctrinam, et latentia cognita facere? cum si homines simus, magis nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter eos qui illa nesciunt, iactatione inanissima uentilemur. Quanto enim melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem, nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur imagines, quae de solidis corporibus fluerent, solidaeque ipsae non essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque illabendo in animos hominum facere ut uis diuina cogitetur; cum profecto illud corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, tanto praestantius quoque esse iudicetur? Ideoque fluctuauit eius, sicut isti dicunt, nutauitque sententia, ut aliquando naturam quamdam de qua fluerent imagines Deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset, nisi per eas imagines quas fundit ac emittit, id est quae de illa natura, quam nescio quam corpoream et sempiternam, ac etiam per hoc diuinam putat, quasi uaporis similitudine continua uelut emanatione ferrentur, et uenirent atque intrarent in animos nostros, ut Deum uel deos cogitare possemus. Nullam enim aliam causam cuiuslibet cogitationis nostrae opinantur isti, nisi cum ab his corporibus quae cogitamus, ueniunt atque intrant imagines in animos nostros: quasi non multa ac prope innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intellegibiliter ab eis qui talia cogitare nouerunt, sicut ipsa sapientia et ueritas. Quam si isti non cogitant, miror quomodo de illa utcumque disputent: si autem cogitant, uellem mihi dicerent, uel de quo corpore, uel qualis in eorum animos ueniat imago ueritatis. [118,28] 4. 28. Quamquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum uim quamdam animalem et spirabilem: qua ui eum credo et imagines ipsas diuinitate praeditas dicere, non omnes omnium rerum, sed deorum, et principia mentis esse in uniuersis, quibus diuinitatem tribuit, et animantes imagines, quae uel prodesse nobis soleant uel nocere 5. Epicurus uero neque aliquid in principiis rerum ponit praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut iam diuidi nequeant, neque sentiri, aut uisu, aut tactu possint; quorum corpusculorum concursu fortuito, et mundos innumerabiles, et animantia, et ipsas animas fieri dicit, et deos quos humana forma non in aliquo mundo, sed extra mundos, atque inter mundos constituit: et non uult omnino aliquid praeter corpora cogitare; quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus quas atomis formari putat, defluere, atque in animum introire subtiliores quam sunt illae imagines quae ad oculos ueniunt. Nam et uidendi causam hanc esse dicit, ingentes quasdam imagines, ita ut uniuersum mundum complectantur extrinsecus. Intellegis autem iam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines. [118,29] 4. 29. Miror non admonuisse Democritum uel hoc ipso falsa esse quae dicit, quia uenientes tam magnae imagines in tam breuem animum nostrum, si corporeus, ut illi uolunt, tam paruo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. A magno enim corpore cum paruum corpus attingitur, a toto simul attingi nullo pacto potest: quomodo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum uenientes atque intrantes animum attingunt, quae nec totae intrare possunt per tam paruum corpus, nec totae tam paruum animum attingere? Memento me secundum illos haec dicere; non enim ego talem animum sentio: aut si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non uidit, non opus esse nec fieri posse ut incorporeus animus aduentu atque contactu corporearum imaginum cogitet? De uisu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breues oculos, tam grandia imaginum corpora tota attingere nullo modo possunt. [118,30] 4. 30. Cum autem quaeritur ab eis quare una imago uideatur corporis alicuius, a quo innumerabiliter imagines fluunt; respondent, eo ipso quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitate fieri ut ex multis una uideatur. Quam uanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur. Et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante, dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedant quaedam corpuscula de diuino corpore ut alia succedant, et dissolui illam naturam eadem successione non sinant: Omnia ergo, inquit, aeterna essent 6, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat. Deinde quomodo non uereatur iste deus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur, agiteturque atomorum incursione sempiterna? pulsari enim dicit illud corpus quod irruentibus atomis feriatur, et agitari quod penetretur: deinde cum ex ipso imagines, de quibus iam satis dictum est, semper affluant 7, quomodo potest de immortalitate confidere? [118,31] 4. 31. In quibus omnibus deliramentis haec opinantium, illud praecipue dolendum est, quod non sufficit ea narrari, ut nulla cuiusquam disputatione aduersante respuantur; sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abicique debuerunt. Si enim concesseris esse atomos, si concesseris etiam concursu fortuito seipsas pellere et agitare; num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes, rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate pollant, colore illustrent, anima uegetent? quae omnia nullo modo nisi arte diuinae prouidentiae fieri uidet, quisquis magis mente quam oculis amat uidere, idque ab eo expetit a quo factus est. Nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est; quod, omissa subtilitate quae de diuisione corporum a doctis traditur, uide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. Certe enim ipsi dicunt omnia quae sint naturae, nihil esse aliud quam corpora et inane, quaeque his accidant; quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. Dicant ergo in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus affluere putant, ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum cum uidemus, et animi cum cogitamus, sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. Nam ita censent, ut exire a corpore et uenire ad oculos, uel ad animum possint, quem nihilominus dicunt esse corporeum. Quaero utrum etiam ab ipsis atomis affluant imagines? Si affluunt, quomodo iam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? si non affluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod uehementer nolunt; aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? Sed iam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire. Cum uero ausi sint etiam defendere, non iam eorum, sed ipsius generis humani me pudet, cuius aures haec ferre potuerunt. [118,32] 5. 32. Cum igitur tanta sit caecitas mentium per illuuiem peccatorum amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta, otia doctorum conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, uel quisquam uigilanti ingenio praeditus, ullo modo ad sequendam ueritatem melius consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa Veritate susceptus ineffabiliter atque mirabiliter, et ipsius in terris personam gerens, recta praecipiendo, et diuina faciendo, salubriter credi persuaderet quod nondum prudenter posset intellegi? Huius nos gloriae seruimus, huic te immobiliter atque constanter credere hortamur, per quem factum est, ut non pauci, sed populi etiam, qui non possunt ista diiudicare ratione, fide credant, donec salutaribus praeceptis adminiculati, euadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque sincerissimae ueritatis. Cuius auctoritati tanto deuotius obtemperari oportet, quanto uidemus nullum iam errorem se audere extollere, ad congregandas sibi turbas imperitorum, qui non christiani nominis uelamenta conquirat: eos autem solos ex ueteribus, praeter christianum nomen in conuentiunculis suis aliquanto frequentius perdurare, qui Scripturas eas tenent, per quas annuntiatum esse ipsum Dominum Iesum Christum, se intellegere et uidere dissimulant. Porro illi qui cum in unitate atque communione catholica non sint, christiano tamen nomine gloriantur, coguntur aduersari credentibus, et audent imperitos quasi ratione traducere, quando maxime cum ista medicina Dominus uenerit, ut fidem populis imperaret. Sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia iacere se abiectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate catholica conferatur. Conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae Ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. Omnium enim haereticorum quasi regularis est ista temeritas. Sed ille fidei imperator clementissimus, et per conuentus celeberrimos populorum atque gentium, sedesque ipsas Apostolorum arce auctoritatis muniuit Ecclesiam, et per pauciores pie doctos et uere spiritales uiros, copiosissimis apparatibus etiam inuictissimae rationis armauit. Verum illa rectissima disciplina est, in arcem fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis iam tutissime positis, fortissima ratione pugnetur. [118,33] 5. 33. Platonici uero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus, non habentes diuinam personam qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam, quam polluendam proferre maluerunt, cum iam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant, ad proferendum atque aperiendum quid Plato sensisset. Tunc Plotini schola Romae floruit, habuitque condiscipulos, multos acutissimos et solertissimos uiros. Sed aliqui eorum magicarum artium curiositate deprauati sunt, aliqui Dominum Iesum Christum ipsius ueritatis atque sapientiae incommutabilis, quam conabantur attingere, cognoscentes gestare personam, in eius militiam transierunt. Itaque totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una eius Ecclesia, recreando atque reformando humano generi constitutum est. [118,34] 5. 34. Haec me tibi diutissime in hac epistola locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non poenitet. Probabis enim haec magis, quanto magis in ueritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. Quamquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis. non solum quibusdam in hac epistola, sed etiam caeteris pene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti ut potui breuiter annotando responderim. In quibus si me parum, aut aliud quam uolebas egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. Oratoris autem librorumque de Oratore omnes quaestiones praetermisi. Nescio quis enim nugator mihi esse uisus sum, si eas exponendas persequerer. Nam de caeteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas, non de libris Ciceronis, sed per seipsas tractandas dissoluendasque proferret. In illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt. Haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram cum homo tuus uenisset, aliquantum ab Hippone remouissem. Quibus item diebus perturbatione ualetudinis febribusque repetitus sum. Inde factum est ut tardius quam possent tibi haec mitterentur. Quae quomodo acceperis, rescripta flagito.