[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] 1. 1. Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant; uicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est, quod significant. Signum est enim res, praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem uenire; sicut uestigio uiso, transisse animal cuius uestigium est, cogitamus; et fumo uiso, ignem subesse cognoscimus; et uoce animantis audita, affectionem animi eius aduertimus, et tuba sonante milites uel progredi se uel regredi, et si quid aliud pugna postulat, oportere nouerunt. 1. 2. Signorum igitur alia sunt naturalia, alia data. Naturalia sunt quae sine uoluntate atque ullo appetitu significandi praeter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt, sicuti est fumus significans ignem. Non enim uolens significare id facit, sed rerum expertarum animaduersione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus solus appareat. Sed et uestigium transeuntis animantis ad hoc genus pertinet; et uultus irati seu tristis affectionem animi significat, etiam nulla eius uoluntate qui aut iratus aut tristis est; aut si quis alius motus animi uultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus ut prodatur. Sed de hoc toto genere nunc disserere non est propositum. Quoniam tamen incidit in partitionem nostram, praeteriri omnino non potuit, atque id hactenus notatum esse suffecerit. [2,2] 2. 3. Data uero signa sunt quae sibi quaeque uiuentia inuicem dant ad demonstrandos quantum possunt motus animi sui, uel sensa aut intellecta quaelibet. Nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et traiciendum in alterius animum id quod animo gerit is qui signum dat. Horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus, quia et signa diuinitus data quae in Scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt qui ea conscripserunt. Habent etiam bestiae quaedam inter se signa, quibus produnt appetitum animi sui. Nam et gallus gallinaceus reperto cibo dat signum uocis gallinae ut accurrat, et columbus gemitu columbam uocat uel ab ea uicissim uocatur, et multa huiusmodi animaduerti solent. Quae utrum, sicut uultus aut dolentis clamor, sine uoluntate significandi sequantur motum animi an uere ad significandum dentur, alia quaestio est, et ad rem quae agitur non pertinet. Quam partem ab hoc opere tamquam non necessariam remouemus. [2,3] 3. 4. Signorum igitur quibus inter se homines sua sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum sensum, pleraque ad aurium, paucissima ad ceteros sensus. Nam cum innuimus, non damus signum nisi oculis eius quem uolumus per hoc signum uoluntatis nostrae participem facere. Et quidam motu manuum pleraque significant, et histriones omnium membrorum motibus dant signa quaedam scientibus et cum oculis eorum quasi fabulantur, et uexilla draconesque militares per oculos insinuant uoluntatem ducum. Et sunt haec omnia quasi quaedam uerba uisibilia. Ad aures autem quae pertinent, ut dixi, plura sunt, in uerbis maxime. Nam et tuba et tibia et cithara dant plerumque non solum suauem, sed etiam significantem sonum. Sed haec omnia signa uerbis comparata paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere uelit. Nam et odore unguenti Dominus, quo perfusi sunt pedes eius, signum aliquod dedit, et Sacramento corporis et sanguinis sui per gustatum significauit quod uoluit, et cum mulier tangendo fimbriam uestimenti eius salua facta est, nonnihil significat 3. Sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in uerbis constituta est. Nam illa signa omnia quorum genera breuiter attigi, potui uerbis enuntiare, uerba uero illis signis nullo modo possem. [2,4] 4. 5. Sed quia uerberato aere statim transeunt nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa uerborum. Ita uoces oculis ostenduntur, non per seipsas, sed per signa quaedam sua. Ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus Gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit. Cuius superbiae signum est erecta illa turris in caelum, ubi homines impii non solum animos, sed etiam uoces dissonas habere meruerunt 4. [2,5] 5. 6. Ex quo factum est ut etiam Scriptura diuina, qua tantis morbis humanarum uoluntatum subuenitur, ab una lingua profecta, qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per uarias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret Gentibus ad salutem. Quam legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes uoluntatemque illorum a quibus conscripta est inuenire et per illas uoluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos credimus. [2,6] 6. 7. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes; quibusdam autem locis quid uel falso suspicentur non inueniunt, ita obscure dicta quaedam densissimam caliginem obducunt. Quod totum prouisum esse diuinitus non dubito, ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio renouandum, cui facile inuestigata plerumque uilescunt. Quid enim est, quaeso, quod si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum uita et moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se ueniunt, et imitatione bonorum sibimet quodammodo incorporat, qui boni, fideles et ueri Dei serui deponentes onera saeculi ad sanctum baptismi lauacrum uenerunt atque inde ascendentes conceptione Sancti Spiritus fructum dant geminae caritatis, id est, Dei et proximi; quid est ergo quod si haec quisque dicat, minus delectat audientem quam si ad eumdem sensum locum illum exponat de Canticis Canticorum ubi dictum est Ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam femina laudaretur: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendens de lauacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis? Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis uerbis sine similitudinis huius adminiculo audiret? Et tamen nescio quomodo suauius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae uideo praecidere ab erroribus homines atque in eius corpus, emollita duritia, quasi demorsos mansosque transferre. Oues etiam iucundissime agnosco detonsas, oneribus saecularibus tamquam uelleribus positis, et ascendentes de lauacro, id est de baptismate, creare omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis, et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem uideo. 6. 8. Sed quare suauius uideam, quam si nulla de diuinis Libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere et alia quaestio est. Nunc tamen nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inueniri. Qui enim prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cauendus est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus Sanctus ita Scripturas sanctas modificauit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi repperiatur. [2,7] 7. 9. Ante omnia igitur opus est Dei timore conuerti ad cognoscendam eius uoluntatem, quid nobis adpetendum fugiendumque praecipiat. Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat et quasi clauatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. Deinde mitescere opus est pietate, neque contradicere diuinae Scripturae siue intellectae, si aliqua uitia nostra percutit, siue non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus, sed cogitare potius et credere id esse melius et uerius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nosmetipsos sapere possumus. 7. 10. Post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium uenitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui. Nam in eo se exercet omnis diuinarum Scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inuenturus quam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum; et illum quidem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere; proximum uero tamquam seipsum 6, id est, ut tota proximi, sicut etiam nostri, dilectio referatur in Deum. De quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractauimus. Necesse est ergo, ut primo se quisque in Scripturis inueniat amore huius saeculi, hoc est temporalium rerum, implicatum, longe seiunctum esse a tanto amore Dei et tanto amore proximi quantum Scriptura praescribit. Tum uero ille timor quo cogitat de iudicio Dei, et illa pietas qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum Librorum, cogit eum seipsum lugere. Nam ista scientia bonae spei hominem non se iactantem sed lamentantem facit; quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem diuini adiutorii, ne desperatione frangatur, et esse incipit in quarto gradu, hoc est fortitudinis, quo esuritur et sititur iustitia 7. Hoc enim affectu ab omni mortifera iucunditate rerum transeuntium sese extrahit et inde se auertens conuertit ad dilectionem aeternorum, incommutabilem scilicet unitatem eamdemque Trinitatem. 7. 11. Quam ubi aspexerit, quantum potest, in longinqua radiantem suique aspectus infirmitate sustinere se illam lucem non posse persenserit, in quinto gradu, hoc est in consilio misericordiae, purgat animam tumultuantem quodam modo atque obstrepentem sibi de appetitu inferiorum conceptis sordibus. Hic uero se in dilectione proximi gnauiter exercet, in eaque perficitur. Et spe iam plenus atque integer uiribus, cum peruenerit usque ad inimici dilectionem, ascendit in sextum gradum, ubi iam ipsum oculum purgat, quo uideri Deus potest, quantum potest ab iis qui huic saeculo moriuntur quantum possunt. Nam in tantum uident in quantum moriuntur huic saeculo, in quantum autem hic uiuunt, non uident. Et ideo quamuis iam certior et non solum tolerabilior sed etiam iucundior species lucis illius incipiat apparere, in aenigmate adhuc tamen et per speculum uideri dicitur 8, quia magis per fidem quam per speciem ambulatur, cum in hac uita peregrinamur 9, quamuis conuersationem habeamus in caelis 10. In hoc autem gradu ita purgat oculum cordis, ut ueritati ne ipsum quidem praeferat aut conferat proximum; ergo nec seipsum, quia nec illum quem diligit sicut seipsum. Erit ergo iste sanctus tam simplici corde atque mundato, ut neque hominibus placendi studio detorqueatur a uero nec respectu deuitandorum quorumlibet incommodorum suorum quae aduersantur huic uitae. Talis filius ascendit ad sapientiam, quae ultima et septima est, qua pacatus tranquillusque perfruitur. Initium enim sapientiae timor Domini. Ab illo enim usque ad ipsam per hos gradus tenditur et uenitur. [2,8] 8. 12. Sed nos ad tertium illum gradum considerationem referamus, de quo disserere quod Dominus suggesserit atque tractare instituimus. Erit igitur diuinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui primo totas legerit notasque habuerit, et si nondum intellectu, iam tamen lectione, dumtaxat eas quae appellantur canonicae. Nam ceteras securius leget fide ueritatis instructus, ne praeoccupent inbecillem animum et periculosis mendaciis atque phantasmatibus eludentes praeiudicent aliquid contra sanam intellegentiam. In canonicis autem Scripturis Ecclesiarum catholicarum quam plurium auctoritatem sequatur, inter quas sane illae sint, quae apostolicas Sedes habere et epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis praeponat eis quas quaedam non accipiunt. In eis uero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas quas plures grauioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. Si autem alias inuenerit a pluribus, alias a grauioribus haberi, quamquam hoc facile inuenire non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto. 8. 13. Totus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem uersandam dicimus, his libris continetur: Quinque Moyseos, id est Genesi, Exodo, Leuitico, Numeris, Deuteronomio, et uno libro Iesu Naue, uno Iudicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium uidetur pertinere; deinde quattuor Regnorum et duobus Paralipomenon, non consequentibus sed quasi a latere adiunctis simulque pergentibus. Haec est historia, quae sibimet annexa tempora continet atque ordinem rerum. Sunt aliae tamquam ex diuerso ordine, quae neque huic ordini neque inter se connectuntur, sicut est Iob et Tobias et Esther et Iudith et Machabeorum libri duo et Esdrae duo, qui magis subsequi uidentur ordinatam illam historiam usque ad Regno rum uel Paralipomenon terminatam. Deinde Prophetae, in quibus Dauid unus liber Psalmorum, et Salomonis tres: Prouerbiorum, Cantici Canticorum et Ecclesiastes. Nam illi duo libri, unus qui Sapientia et alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur. Nam Iesus Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur 12; qui tamen quoniam in auctoritatem recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri qui proprie Prophetae appellantur, duodecim Prophetarum libri singuli, qui connexi sibimet, quoniam numquam seiuncti sunt, pro uno habentur; quorum Prophetarum nomina sunt haec: Osee, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Micha, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias, Malachi. Deinde quattuor Prophetae sunt maiorum uoluminum: Isaias, Hieremias, Daniel, Hiezechiel. His quadraginta quattuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas 13; Noui autem quattuor libris Euangelii : secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem; quattuordecim Epistolis apostoli Pauli: ad Romanos, ad Corinthios duabus, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses, ad Timotheum duabus, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri duabus; tribus Ioannis; una Iudae et una Iacobi; Actibus Apostolorum libro uno et Apocalypsi Ioannis libro uno. [2,9] 9. 14. In his omnibus libris timentes Deum et pietate mansueti quaerunt uoluntatem Dei. Cuius operis et laboris prima obseruatio est, ut diximus, nosse istos libros, etsi nondum ad intellectum, legendo tamen uel mandare memoriae uel omnino incognitos non habere. Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, uel praecepta uiuendi uel regulae credendi, solertius diligentiusque inuestiganda sunt. Quae tanto quisque plura inuenit quanto est intellegentia capacior. In iis enim quae aperte in Scripturis posita sunt, inueniuntur illa omnia quae continent fidem moresque uiuendi, spem scilicet atque caritatem, de quibus libro superiore tractauimus. Tum uero, facta quadam familiaritate cum ipsa lingua diuinarum Scripturarum, in ea quae obscura sunt aperienda et discutienda pergendum est, ut ad obscuriores locutiones illustrandas de manifestioribus sumantur exempla et quaedam certarum sententiarum testimonia dubitationem incertis auferant. In qua re memoria ualet plurimum, quae si defuerit, non potest his praeceptis dari. [2,10] 10. 15. Duabus autem causis non intelleguntur quae scripta sunt, si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. Sunt autem signa uel propria uel translata. Propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bouem, cum intellegimus pecus, quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine uocant. Translata sunt, cum et ipsae res quas propriis uerbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bouem, et per has duas syllabas intellegimus pecus quod isto nomine appellari solet, sed rursus per illud pecus intellegimus Euangelistam, quem significauit Scriptura, interpretante Apostolo, dicens: Bouem triturantem non infrenabis. [2,11] 11. 16. Contra ignota signa propria magnum remedium est linguarum cognitio. Et latinae quidem linguae homines, quos nunc instruendos suscepimus, duabus aliis ad Scripturarum diuinarum cognitionem opus habent, hebraea scilicet et graeca, ut ad exemplaria praecedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit latinorum interpretum infinita uarietas. Quamquam et hebraea uerba non interpretata saepe inueniamus in libris, sicut Amen et Allelluia et Racha et Osanna et si qua sunt alia. Quorum partim propter sanctiorem auctoritatem, quamuis interpretari potuissent, seruata est antiquitas, sicut sunt Amen et Alleluia, partim uero in aliam linguam transferri non potuisse dicuntur, sicut alia duo quae posuimus. Sunt enim quaedam uerba certarum linguarum quae in usum al terius linguae per interpretationem transire non possint. Et hoc maxime interiectionibus accidit, quae uerba motum animi significant potius quam sententiae conceptae ullam particulam. Nam et haec duo talia esse perhibentur; dicunt enim Racha indignantis esse uocem, Osanna laetantis. Sed non propter haec pauca quae notare atque interrogare facillimum est, sed propter diuersitates, ut dictum est, interpretum illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim Scripturas ex hebraea in graecam uerterunt, numerari possunt, latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus uenit codex graecus et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguae habere uidebatur, ausus est interpretari. [2,12] 12. 17. Quae quidem res plus adiuuit intellegentiam quam impediuit, si modo legentes non sint neglegentes. Nam nonullas obscuriores sententias plurium codicum saepe manifestauit inspectio, sicut illud Isaiae prophetae unus interpres ait: Et domesticos seminis tui ne despexeris, alius autem ait: Et carnem tuam ne despexeris; uterque sibimet inuicem attestatus est. Namque alter ex altero exponitur, quia et caro posset accipi proprie, ut corpus suum quisque ne despiceret se putaret admonitum; et domestici seminis translate Christiani possent intellegi, ex eodem uerbi semine nobiscum spiritaliter nati. Nunc autem collato interpretum sensu probabilior occurrit sententia proprie de consanguineis non despiciendis esse praeceptum, quoniam domesticos seminis cum ad carnem retuleris, consanguinei potissimum occurrunt. Unde esse arbitror illud Apostoli quod ait: Si quo modo ad aemulationem adducere potuero carnem meam, ut saluos faciam aliquos ex illis; id est, ut aemulando eos qui crediderant, et ipsi crederent. Carnem enim suam dixit Iudaeos, propter consanguinitatem. Item illud eiusdem Isaiae: Nisi credideritis, non intellegetis, alius interpretatus est: Nisi credideritis, non permanebitis. Quis horum uerba secutus sit, nisi exemplaria linguae praecedentis legantur, incertum est. Sed tamen ex utroque magnum aliquid insinuatur scienter legentibus. Difficile est enim ita diuersos a se interpretes fieri ut non se aliqua uicinitate contingant. Ergo quoniam intellectus in specie sempiterna est, fides uero in rerum temporalium quibusdam cunabulis quasi lacte alit paruulos, nunc autem per fidem ambulamus, non per speciem, nisi autem per fidem ambulauerimus, ad speciem peruenire non possumus quae non transit sed permanet, per intellectum purgatum nobis cohaerentibus ueritati, propterea ille ait: Nisi credideritis, non permanebitis, ille autem: Nisi credideritis, non intellegetis. 12. 18. Et ex ambiguo linguae praecedentis plerumque interpres fallitur, cui non bene nota sententia est, et eam significationem transfert, quae a sensu scriptoris penitus aliena est. Sicut quidam codices habent: Acuti pedes eorum ad effundendum sanguinem; enim et "acutum" apud Graecos et "uelocem" significat. Ille ergo uidit sententiam qui transtulit: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; ille autem alius ancipiti signo in aliam partem raptus errauit. Et alia quidem non obscura, sed falsa sunt. Quorum alia condicio est; non enim intellegendos, sed emendandos tales codices potius praecipiendum est. Hinc est etiam illud, quoniam graece uitulus dicitur, quidam non intellexerunt esse plantationes et uitulamina interpretati sunt. Qui error tam multos codices praeoccupauit ut uix inueniatur aliter scriptum. Et tamen sententia manifestissima est, quia clarescit consequentibus uerbis; namque: Adulterinae plantationes non dabunt radices altas, conuenientius dicitur quam uitulamina, quae pedibus in terra gradiuntur, et non haerent radicibus. Hanc translationem in eo loco etiam cetera contexta custodiunt. [2,13] 13. 19. Sed quoniam et quae sit ipsa sententia, quam plures interpretes pro sua quisque facultate atque iudicio conantur eloqui, non apparet, nisi in ea lingua inspiciatur quam interpretantur, et plerumque a sensu auctoris deuius aberrat interpres, si non sit doctissimus; aut linguarum illarum ex quibus in latinam Scripturam peruenit, petenda cognitio est; aut habendae interpretationes eorum qui se uerbis nimis obstrinxerunt, non quia sufficiunt, sed ut ex eis libertas uel error detegatur aliorum, qui non tam uerba quam sententias interpretando sequi maluerunt. Nam non solum uerba singula, sed etiam locutiones saepe transferuntur, quae omnino in latinae linguae usum, si quis consuetudinem ueterum qui latine locuti sunt tenere uoluerit, transire non possint. Quae aliquando intellectui nihil adimunt, sed offendunt tamen eos qui plus delectantur rebus, cum etiam in earum signis sua quaedam seruatur integritas. Nam soloecismus qui dicitur, nihil est aliud quam cum uerba non ea lege sibi coaptantur qua coaptauerunt qui priores nobis non sine auctoritate aliqua locuti sunt. Utrum enim inter homines an inter hominibus dicitur, ad rerum non pertinet cognitorem. Item barbarismus quid aliud est nisi uerbum non eis litteris uel sono enuntiatum, quo ab eis qui ante nos latine locuti sunt enuntiari solet? Utrum autem ignoscere producta an correpta tertia syllaba dicatur, non multum curat qui peccatis suis Deus ut ignoscat petit, quolibet modo illud uerbum sonare potuerit. Quid est ergo integritas locutionis nisi alienae consuetudinis conseruatio, loquentium ueterum auctoritate firmatae? 13. 20. Sed tamen eo magis inde offenduntur homines quo infirmiores sunt, et eo sunt infirmiores quo doctiores uideri uolunt, non rerum scientia qua aedifi camur, sed signorum, qua non inflari omnino difficile est, cum et ipsa rerum scientia saepe ceruicem erigat, nisi dominico reprimatur iugo. Quid enim obest intellectori quod ita scriptum est: Quae est terra in qua isti insidunt super eam, si bona est an nequam; et quae sunt ciuitates in quibus ipsi inhabitant in ipsis? Quam locutionem magis alienae linguae esse arbitror quam sensum aliquem altiorem. Illud etiam quod iam auferre non possumus de ore cantantium populorum: Super ipsum autem floriet sanctificatio mea, nihil profecto sententiae detrahit. Auditor tamen peritior mallet hoc corrigi, ut non floriet, sed florebit diceretur, nec quidquam impedit correctionem, nisi consuetudo cantantium. Ista ergo facile etiam contemni possunt, si quis ea cauere noluerit, quae sano intellectui nihil detrahunt. At uero illud quod ait Apostolus: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, si quis in eo graecam locutionem seruare uoluisset, ut diceret: Quod stultum est Dei, sapientius est hominum; et quod infirmum est Dei, fortius est hominum; iret quidem uigilantis lectoris intentio in sententiae ueritatem, sed tamen aliquis tardior aut non intellegeret aut etiam peruerse intellegeret. Non enim tantum uitiosa locutio est in latina lingua talis, uerum et in ambiguitatem cadit, ut quasi hominum stultum uel hominum infirmum sapientius uel fortius uideatur esse quam Dei. Quamquam et illud: sapientius est hominibus non caret ambiguo, etiamsi soloecismo caret. Utrum enim his hominibus ab eo quod est: Huic homini; an his hominibus ab eo quod est: Ab hoc homine dictum sit, non apparet nisi illuminatione sententiae. Melius itaque ita dicitur: Sapientius est quam homines, et: Fortius est quam homines. [2,14] 14. 21. De ambiguis autem signis post loquemur; nunc de incognitis agimus, quorum duae formae sunt, quantum ad uerba pertinet. Namque aut ignotum uerbum facit haerere lectorem, aut ignota locutio. Quae si ex alienis linguis ueniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus aut eaedem linguae, si et otium est et ingenium, ediscendae aut plurium interpretum consulenda collatio est. Si autem ipsius linguae nostrae aliqua uerba locutionesque ignoramus, legendi consuetudine audiendique innotescunt. Nulla sane sunt magis mandanda memoriae, quam illa uerborum locutionumque genera quae ignoramus; ut cum uel peritior occurrerit de quo quaeri possint, uel talis lectio quae uel ex praecedentibus uel consequentibus uel utrisque ostendat quam uim habeat, quidue significet quod ignoramus, facile adiuuante memoria possimus aduertere et discere. Quamquam tanta est uis consuetudinis etiam ad discendum ut qui in Scripturis sanctis quodammodo nutriti educatique sunt, magis alias locutiones mirentur easque minus latinas putent quam illas quas in Scripturis didicerunt, neque in latinae linguae auctoribus reperiuntur. Plurimum hic quo que adiuuat interpretum numerositas collatis codicibus inspecta atque discussa. Tantum absit falsitas, nam codicibus emendandis primitus debet inuigilare sollertia eorum qui Scripturas diuinas nosse desiderant, ut emendatis non emendati cedant, ex uno dumtaxat interpretationis genere uenientes. [2,15] 15. 22. In ipsis autem interpretationibus, Itala ceteris praeferatur; nam est uerborum tenacior cum perspicuitate sententiae. Et latinis quibuslibet emendandis graeci adhibeantur, in quibus Septuaginta interpretum, quod ad Vetus Testamentum attinet, excellit auctoritas. Qui iam per omnes peritiores Ecclesias tanta praesentia Sancti Spiritus interpretati esse dicuntur, ut os unum tot hominum fuerit. Qui si, ut fertur, multique non indigni fide praedicant, singuli cellis etiam singulis separati cum interpretati essent, nihil in alicuius eorum codice inuentum est quod non isdem uerbis eodemque uerborum ordine inueniretur in ceteris, quis huic auctoritati conferre aliquid, nedum praeferre audeat? Si autem contulerunt ut una omnium communi tractatu iudicioque uox fieret, ne sic quidem quemquam unum hominem qualibet peritia ad emendandum tot seniorum doctorumque consensum aspirare oportet aut decet. Quam ob rem, etiamsi aliquid aliter in hebraeis exemplaribus inuenitur quam isti posuerunt, cedendum esse arbitror diuinae dispensationi quae per eos facta est, ut libri quos gens Iudaea ceteris populis uel religione uel inuidia prodere nolebat, credituris per Dominum Gentibus ministra regis Ptolomei potestate tanto ante proderentur. Itaque fieri potest ut sic illi interpretati sint quemadmodum congruere Gentibus ille, qui eos agebat, et qui unum os omnibus fecerat, Spiritus Sanctus iudicauit. Sed tamen, ut superius dixi, horum quoque interpretum qui uerbis tenacius inhaeserunt, collatio non est inutilis ad explanandam saepe sententiam. Latini ergo, ut dicere coeperam, codices Veteris Testamenti, si necesse fuerit, graecorum auctoritate emendandi sunt, et eorum potissimum qui, cum Septuaginta essent, ore uno interpretati esse perhibentur. Libros autem Noui Testamenti, si quid in latinis uarietatibus titubat, graecis cedere oportere non dubium est, et maxime qui apud Ecclesias doctiores et diligentiores repperiuntur. [2,16] 16. 23. In translatis uero signis si qua forte ignota cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum inuestiganda sunt. Aliquid enim ad similitudinem ualet et procul dubio secretum quiddam insinuat Siloa piscina, ubi faciem lauare iussus est cui oculos Dominus luto de sputo facto inunxerat. Quod tamen nomen linguae incognitae nisi Euangelista interpretatus esset, tam magnus intellectus lateret. Sic etiam multa, quae ab auctoribus eorumdem librorum interpretata non sunt nomina hebraea, non est dubitandum habere non paruam uim atque adiutorium ad soluenda aenigmata Scripturarum, si quis ea possit interpretari. Quod nonnulli eiusdem linguae periti uiri non sane paruum beneficium posteris contulerunt, qui separata de Scripturis eadem omnia uerba interpretati sunt; et quid sit Adam, quid Eua, quid Abraham, quid Moyses; siue etiam locorum nomina, quid sit Hierusalem uel Sion uel Hiericho uel Sina uel Libanus uel Iordanis et quaecumque alia in illa lingua nobis sunt incognita nomina. Quibus apertis et interpretatis multae in Scripturis figuratae locutiones manifestantur. 16. 24. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus uel animantium uel lapidum uel herbarum naturas aliarumue rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur. Nam et de serpente quod notum est, totum corpus eum pro capite obicere ferientibus, quantum illustrat sensum illum, quod Dominus iubet astutos nos esse sicut serpentes, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides christiana tamquam necetur in nobis si parcentes corpori negemus Deum! Vel illud, quod per cauernae angustias coartatus, deposita ueteri tunica uires nouas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam ipsam serpentis astutiam exuendumque ueterem hominem, sicut Apostolus dicit, ut induamur nouo; et exuendum per angustias, dicente Domino: Intrate per angustam portam! Ut ergo notitia naturae serpentis illustrat multas similitudines quas de hoc animante Scriptura dare consueuit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem. Sic lapidum, sic herbarum, uel quaeque tenentur radicibus. Nam et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris, multa illuminat etiam obscura librorum, ubicumque propter similitudinem ponitur; et ignorantia berylli uel adamantis claudit plerumque intellegentiae fores. Nec aliam ob causam facile est intellegere pacem perpetuam significari oleae ramusculo quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia nouimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi et arborem ipsam frondere perenniter. Multi autem propter ignorantiam hyssopi, dum nesciunt quam uim habeat uel ad purgandum pulmonem uel, ut dicitur, ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba breuis atque humilis, omnino inuenire non possunt quare sit dictum: Asperges me hyssopo, et mundabor. 16. 25. Numerorum etiam imperitia multa facit non intelligi translate ac mystice posita in Scripturis. Ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest non moueri quid sibi uelit quod et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus ieiunauerunt. Cuius actionis figuratus quidam nodus nisi huius numeri cognitione et consideratione non soluitur. Habet enim denarium quater tamquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. Quaternario namque numero et diurna et annua curricula peraguntur: diurna matutinis, meridianis, uespertinis nocturnisque horarum spatiis; annua uernis, aestiuis, autumnalibus hiemalibusque mensibus. A temporum autem delectatione dum in temporibus uiuimus, propter aeternitatem in qua uiuere uolumus, abstinendum et ieiunandum est, quamuis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et appetendorum aeternorum. Porro autem denarius numerus Creatoris atque creaturae significat scientiam; nam trinitas Creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat propter uitam et corpus. Nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus; in corpore autem manifestissima quattuor apparent quibus constat elementa. In hoc ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater ducitur, caste et continenter a temporum delectatione uiuere, hoc est quadraginta diebus ieiunare monemur. Hoc lex, cuius persona est in Moyse, hoc prophetia, cuius personam gerit Elias, hoc ipse Dominus monet; qui tamquam testimonium habens ex Lege et Prophetis, medius inter illos in monte, tribus discipulis uidentibus atque stupentibus claruit. Deinde ita quaeritur, quomodo quinquagenarius de quadragenario numero existat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter Pentecosten, et quomodo ter ductus propter tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia, uel propter nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti, adiuncta eminentius ipsa Trinitate, ad purgatissimae Ecclesiae mysterium referatur perueniatque ad centum quinquaginta tres pisces, quos retia post resurrectionem Domini in dexteram partem missa ceperunt 39. Ita multis aliis atque aliis numerorum formis quaedam similitudinum in sanctis Libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt. 16. 26. Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. Nam et de psalterii et citharae differentia quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit. Et decem cordarum psalterium non importune inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam musicae legem quae ad tantum neruorum numerum cogat; an uero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus uel propter decalogum legis, de quo item numero si quaeratur, nonnisi ad Creatorem creaturamque referendus est, uel propter superius expositum ipsum denarium. Et ille numerus aedificationis templi, qui commemoratur in Euangelio, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat et relatus ad fabricam Dominici corporis propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri Filium Dei non falso, sed uero et humano corpore indutum. Et numerum quippe et musicam plerisque locis in sanctis Scripturis honorabiliter posita inuenimus. [2,17] 17. 27. Non enim audiendi sunt errores Gentilium superstitionum, qui nouem Musas Iouis et Memoriae filias esse finxerunt. Refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior uel curiosior esse possit. Dicit enim ciuitatem nescio quam, non enim nomen recolo, locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emerent. Itaque contigisse ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra expli carent, et placuisse ciuitati omnes nouem atque omnes esse emptas ut in Apollinis templo dedicarentur. Quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse uocabula. Non ergo Iupiter nouem Musas genuit, sed tres fabri ternas creauerunt. Tres autem non propterea illa ciuitas locauerat, quia in somnis eas uiderat, aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstrauerant, sed quia facile erat animaduertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. Aut enim uoce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt, aut flatu, sicut tubarum et tibiarum, aut pulsu, sicut in citharis et tympanis et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt. [2,18] 18. 28. Sed siue ita se habeat quod Varro rettulit siue non ita, nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intellegendas sanctas Scripturas rapere potuerimus; nec ad illorum theatricas nugas conuerti, si aliquid de citharis et de organis quod ad spiritalia capienda ualeat, disputemus. Neque enim et litteras discere non debuimus quia earum repertorem dicunt esse Mercurium, aut quia iustitiae uirtutique templa dedicarunt, et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia uirtusque fugienda est. Immo uero quisquis bonus uerusque Christianus est, Domini sui esse intellegat, ubicumque inuenerit ueritatem, quam conferens et agnoscens etiam in Litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet, doleatque homines atque caueat qui cognoscentes Deum non ut Deum glorificauerunt aut gra tias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et immutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. [2,19] 19. 29. Sed ut totum istum locum, nam est maxime necessarius, diligentius explicemus; duo sunt genera doctrinarum, quae in Gentilibus etiam moribus exercentur. Unum earum rerum quas instituerunt homines, alterum earum quas animaduerterunt iam peractas aut diuinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est. [2,20] 20. 30. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens uel ad colendam sicut Deum creaturam partemue ullam creaturae uel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiore uanitate, haruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, siue in praecantationibus siue in quibusdam notis quos caracteres uocant, siue in quibusque rebus suspendendis atque illigandis uel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas aut etiam manifestas, quae mitiore nomine physica uocant, ut quasi non superstitione inplicare, sed natura prodesse uideantur sicuti sunt inaures in summo aurium singularum, aut de struthionum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti ut dextera manu sinistrum pollicem teneas. 20. 31. His adiunguntur millia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius interuenerit. Atque illud quod lapidem calcant tamquam diremptorem amicitiae minus molestum est quam cum innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrit. Sed bellum est quod aliquando pueri uindicantur a canibus. Nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam ut etiam canem qui medius interuenerit ferire audeant, non impune; namque a uano remedio cito ille interdum percussorem suum ad uerum medicum mittit. Hinc sunt etiam illa: limen calcare cum ante domum suam transit; redire ad lectum si quis dum se calceat sternutauerit; redire domum si procedens offenderit; cum uestis a soricibus roditur, plus tremere suspicio ne futuri mali quam praesens damnum dolere. Unde illud eleganter dictum est Catonis, qui cum esset consultus a quodam qui sibi a soricibus erosas caligas diceret, respondit non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse si sorices a caligis roderentur. [2,21] 21. 32. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt qui genethliaci propter natalium dierum considerationes, nunc autem uulgo mathematici uocantur. Nam et ipsi, quamuis ueram stellarum positionem cum quisque nascitur consectentur, et aliquando etiam peruestigent, tamen quod inde conantur uel actiones nostras uel actionum euenta praedicere, nimis errant et uendunt imperitis hominibus miserabilem seruitutem. Nam quisque liber ad huiusmodi mathematicum cum ingressus fuerit, dat pecuniam ut seruus inde exeat aut Martis aut Veneris uel potius omnium siderum, quibus illi qui primi errauerunt erroremque posteris propinauerunt, uel bestiarum propter similitudinem uel hominum ad ipsos homines honorandos imposuerunt uocabula. Non enim mirandum est cum etiam propioribus recentioribusque temporibus sidus quod appellamus Luciferum, honori et nomini Caesaris Romani dicare conati sunt. Et fortasse factum esset atque isset in uetustatem, nisi auia eius Venus praeoccupasset hoc nominis praedium, neque iure ullo ad heredes traiceret quod numquam uiua possederat aut possidendum petiuerat. Nam ubi uacabat locus neque alicuius priorum mortuorum honore tenebatur, factum est quod in rebus talibus fieri solet. Pro Quintili enim et Sextili mensibus Iulium atque Augustum uocamus de honoribus hominum Iulii Caesaris et Augusti Caesaris nuncupatos, ut facile qui uoluerit intellegat etiam illa sidera prius sine his nominibus caelo uagata esse; mortuis autem illis quorum honorare memoriam uel coacti sunt homines regia potestate uel placuit humana uanitate, nomina eorum imponentes sideribus eos ipsos sibi mortuos in caelum leuare uidebantur. Sed quodlibet uocentur ab hominibus, sunt tamen sidera quae Deus instituit et ordinauit ut uoluit, et est certus motus illorum, quo tempora distinguuntur atque uariantur. Quem motum notare, cum quisque nascitur, quo modo se habeat, facile est per eorum inuentas conscriptasque regulas, quos sancta Scriptura condemnat, dicens: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius Dominum non facilius inuenerunt? [2,22] 22. 33. Sed ex ea notatione uelle nascentium mores, actus, euenta praedicere, magnus error et magna dementia est. Et apud eos quidem qui talia dediscenda didicerunt, sine ulla dubitatione refellitur haec superstitio. Constellationes enim quas uocant notatio est siderum, quomodo se habebant cum ille nasceretur de quo isti miseri a miserioribus consuluntur. Fieri autem potest ut aliqui gemini tam sequaciter fundantur ex utero, ut interuallum temporis inter eos nullum possit apprehendi et constellationum numeris annotari. Unde necesse est nonnullos geminos easdem habere constellationes, cum paria rerum, uel quas agunt uel quas patiuntur, euenta non habeant, sed plerumque ita disparia ut alius felicissimus, alius infelicissimus uiuat, sicut Esau et Iacob geminos accepimus natos, ita ut Iacob, qui posterius nascebatur, manu plantam praecedentis fratris tenens inueniretur. Horum certe dies atque hora nascentium aliter notari non posset, nisi ut amborum constellatio esset una. Quantum autem intersit inter amborum mores, facta, labores atque successus, Scriptura testis est, iam ore omnium Gentium peruagata. 22. 34. Neque enim ad rem pertinet, quod dicunt ipsum momentum minimum atque angustissimum temporis, quod geminorum partum disterminat, multum ualere in rerum natura atque caelestium corporum rapidissima uelocitate. Etsi enim concedam ut plurimum ualeat, tamen in constellationibus a mathematico inueniri non potest, quibus inspectis se fata dicere profitetur. Quod ergo in constellationibus non inuenit, quas necesse est unas inspiciat, siue de Iacob siue de eius fratre consulatur; quid ei prodest si distat in caelo quod temere securus infamat, et non distat in tabula quam frustra sollicitus intuetur? Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumptione institutis ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conuenta referendae sunt. [2,23] 23. 35. Hinc enim fit ut occulto quodam iudicio diuino, cupidi malarum rerum homines tradantur illudendi et decipiendi pro meritis uoluntatum suarum, illudentibus eos atque decipientibus praeuaricatoribus angelis, quibus ista mundi pars infima, secundum pulcherrimum ordinem rerum, diuinae prouidentiae lege subiecta est. Quibus illusionibus et deceptionibus euenit, ut istis superstitiosis et perniciosis diuinationum generibus multa praeterita et futura dicantur, nec aliter accidant quam dicuntur, multaque obseruantibus secundum obseruationes suas eueniant, quibus inplicati curiosiores fiant et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erroris. Hoc genus fornicationis animae salubriter diuina Scriptura non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam: Si dixerint uobis, inquit, et ita euenerit, ne credatis eis. Non enim quia imago Samuelis mortui Saul regi uera praenuntiauit, propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus exsecranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum uentriloqua femina uerum testimonium perhibuit Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundauit. 23. 36. Omnes igitur artes huiusmodi uel nugatoriae uel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et daemonum, quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda Christiano: Non quod idolum sit aliquid, ait Apostolus, sed quia quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem uos socios daemoniorum fieri. Quod autem de idolis et de immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit Apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae uel ad cultum idolorum uel ad creaturam eiusque partes tamquam Deum colendas trahunt uel ad remediorum aliarumque obseruationum curam pertinent. Quae non sunt diuinitus ad dilectionem Dei et proximi tamquam publice constituta, sed per priuatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. In omnibus ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque uitanda est, qui nihil cum principe suo diabolo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. Sicut autem de stellis, quas condidit et ordinauit Deus, humanae et deceptoriae coniecturae ab hominibus institutae sunt; sic etiam de quibusque nascentibus uel quoquo modo diuinae prouidentiae administratione exsistentibus rebus multi multa humanis suspicionibus quasi regulariter coniectata litteris mandauerunt, si forte insolite acciderint, tamquam si mula pariat aut fulmine aliquid percutiatur. [2,24] 24. 37. Quae omnia tantum ualent quantum praesumptione animorum quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. Quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae seruitutis. Non enim quia ualebant animaduersa sunt, sed animaduertendo atque signando factum est ut ualerent. Et ideo diuersis diuerse proueniunt secundum cogitationes et praesumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere uolunt talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones eius uident. Sicut enim, uerbi gratia, una figura litterae X, quae decussatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos ualet, non natura, sed placito et consensione significandi; et ideo qui utramque linguam nouit, si homini Graeco uelit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram in qua eam ponit cum homini scribit Latino, et Beta uno eodemque sono apud Graecos litterae, apud Latinos oleris nomen est, et cum dico: Lege, in his duabus syllabis aliud Graecus, aliud Latinus intellegit; sicut ergo hae omnes significationes pro suae cuiusque societatis consensione animos mouent, et quia diuersa consensio est, diuerse mouent; nec ideo consenserunt in eas homines, quia iam ualebant ad significationem, sed ideo ualent quia consenserunt in eas; sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cuiusque obseruationibus ualent. Quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam obseruent et posteaquam obseruata signa tenuerint, id agunt ne uideant uolatus aut audiant uoces auium, quia nulla ista signa sunt, nisi consensus obseruantis accedat. [2,25] 25. 38. Quibus amputatis atque eradicatis ab animo Christiano deinceps uidendae sunt institutiones hominum non superstitiosae, id est, non cum daemonibus sed cum ipsis hominibus institutae. Namque omnia quae ideo ualent inter homines, quia placuit inter eos ut ualeant, instituta hominum sunt; quorum partim superflua luxuriosaque instituta sunt, partim commoda et necessaria. Illa enim signa quae saltando faciunt histriones, si natura, non instituto et consensione hominum ualerent, non primis temporibus saltante pantomimo praeco praenuntiaret populo Carthaginis quid saltator uellet intellegi. Quod adhuc multi meminerunt senes, quorum relatu haec solemus audire. Quod ideo credendum est, quia nunc quoque si quis theatrum talium nugarum imperitus intrauerit, nisi ei dicatur ab altero quid illi motus significent, frustra totus intentus est. Appetunt tamen omnes quandam similitudinem in significando, ut ipsa signa, in quantum possunt, rebus quae significantur similia sint. Sed quia multis modis simile aliquid alicui potest esse, non constant talia signa inter homines nisi consensus accedat. 25. 39. In picturis uero et statuis ceterisque huiusmodi simulatis operibus, maxime peritorum artificum, nemo errat cum similia uiderit, ut agnoscat quibus sint rebus similia. Et hoc totum genus inter superflua hominum instituta numerandum est, nisi cum interest quid eorum qua de causa et ubi et quando et cuius auctoritate fiat. Millia denique fictarum fabularum et falsitatum, quarum mendaciis homines delectantur, humana instituta sunt. Et nulla magis hominum propria, quae a seipsis habent, existimanda sunt quam quaeque falsa atque mendacia. Commoda uero et necessaria hominum cum hominibus instituta sunt, quaecumque in habitu et cultu corporis ad sexus uel honores discernendos differentia placuit, et innumerabilia genera significationum sine quibus humana societas aut non omnino aut minus commode geritur; quaeque in ponderibus atque mensuris, et nummorum impressionibus uel aestimationibus, sua cuique ciuitati et populo sunt propria, et cetera huiusmodi, quae nisi hominum instituta essent, non per diuersos populos uaria essent, nec in ipsis singulis populis pro arbitrio suorum principum mutarentur. [2,26] 25. 40. Sed haec tota pars humanorum institutorum, quae ad usum uitae necessarium proficiunt, nequaquam est fu gienda Christiano, immo etiam quantum satis est intuenda memoriaque retinenda. 26. 40. Adumbrata enim quaedam et naturalibus utcumque similia hominum instituta sunt. Quorum ea quae ad societatem, ut dictum est, daemonum pertinent, penitus repudianda sunt et detestanda; ea uero quae homines cum hominibus habent, assumenda, in quantum non sunt luxuriosa atque superflua, et maxime litterarum figurae sine quibus legere non possumus, linguarumque uarietas quantum satis est, de qua superius disputauimus. Ex eo genere sunt etiam notae, quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur. Utilia sunt ista nec discuntur illicite nec superstitione implicant nec luxu eneruant, si tantum occupent, ut maioribus rebus, ad quas adipiscendas seruire debent, non sint impedimento. [2,27] 27. 41. Iam uero illa quae non instituendo, sed aut transacta temporibus aut diuinitus instituta, inuestigando homines prodiderunt, ubicumque discantur, non sunt hominum instituta existimanda. Quorum alia sunt ad sensum corporis, alia uero ad rationem animi pertinentia. Sed illa quae sensu corporis attinguntur, uel narrata credimus uel demonstrata sentimus uel experta conicimus. [2,28] 28. 42. Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adiuuat ad Libros sanctos intellegendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per Olympiadas et per Consulum nomina multa saepe quaeruntur a nobis. Et ignorantia consulatus quo natus est Dominus et quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Iudaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate euangelica; sed postea quot annos in hac uita egerit, quamquam textu ipso actionum eius animaduerti possit, tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia Gentium collata cum Euangelio, liqui dius certiusque colligitur. Tunc enim uidebitur non frustra esse dictum quod quadraginta sex annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quo indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia. 28. 43. De utilitate autem historiae, ut omittam Graecos, quantam noster Ambrosius quaestionem soluit, calumniantibus Platonis lectoribus et dilectoribus, qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri Iesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse, quoniam longe ante humanum aduentum Domini Platonem fuisse negari non potest. Nonne memoratus episcopus, considerata historia Gentium, cum reperisset Platonem Hieremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi Propheta ille tunc erat, probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris Litteris per Hieremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere uel scribere quae iure laudantur? Ante Litteras enim gentis Hebraeorum, in qua unius Dei cultus eminuit, ex qua secundum carnem uenit Dominus noster, ne ipse quidem Pythagoras fuit, a cuius posteris Platonem theologiam didicisse isti asserunt. Ita consideratis temporibus fit multo credibilius istos potius de Litteris nostris habuisse quaecumque bona et uera dixerunt, quam de Platonis Dominum Iesum Christum, quod dementissimum est credere. 28. 44. Narratione autem historica cum praeterita etiam hominum instituta narrantur, non inter humana instituta ipsa historia numeranda est, quia iam quae transierunt nec infecta fieri possunt, in ordine temporum habenda sunt, quorum est conditor et administrator Deus. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta narrat fideliter atque utiliter, libri autem aruspicum et quaeque similes litterae facienda uel obseruanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide. [2,29] 29. 45. Est etiam narratio demonstrationi similis, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris. In quo genere sunt quaecumque de locorum situ naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum aliorumue corporum scripta sunt. De quo genere superius egimus eamque cognitionem ualere ad aenigmata Scripturarum soluenda docuimus, non ut pro quibusdam signis adhibeantur, tamquam ad remedia uel machinamenta superstitionis alicuius; nam et illud genus iam distinctum ab hoc licito et libero separauimus. Aliud est enim dicere: Tritam istam herbam si biberis, uenter non dolebit, et aliud est dicere: Istam herbam collo si suspenderis, uenter non dolebit. Ibi enim probatur contemperatio salubris, hic significatio superstitiosa damnatur. Quamquam ubi praecantationes et inuocationes et characteres non sunt, plerumque dubium est utrum res quae alligatur aut quoquo modo adiungitur sanando corpori, ui naturae ualeat, quod libere adhibendum est, an significatiua quadam obligatione proueniat. Quod tanto prudentius oportet cauere Christianum, quanto efficacius prodesse uidebitur. Sed ubi latet qua causa quid ualeat, quo animo quisque utatur interest, dumtaxat in sanandis uel temperandis corporibus siue in medicina siue in agricultura. 29. 46. Siderum autem cognoscendorum non narratio, sed demonstratio est, quorum perpauca Scriptura commemorat. Sicut autem plurimis notus est lunae cursus, qui etiam ad passionem Domini anniuersarie celebrandam sollemniter adhibetur, sic paucissimis ceterorum quoque siderum uel ortus uel occasus uel alia quaelibet momenta sine ullo sunt errore notissima. Quae per se ipsa cognitio, quamquam superstitione non alliget, non multum tamen ac prope nihil adiuuat tractationem diuinarum Scripturarum et infructuosa intentione plus impedit; et quia familiaris est perniciosissimo errori fatua fata cantantium, commodius honestiusque contemnitur. Habet autem praeter demonstrationem praesentium etiam praeteritorum narrationi simile aliquid, quod a praesenti positione motuque siderum, et in praeterita eorum uestigia regulariter licet recurrere. Habet etiam futurorum regulares coniecturas, non suspiciosas et ominosas, sed ratas et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra facta et euenta temptemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut is qui computat lunam, cum hodie inspexerit quota sit, et ante quotlibet annos quota fuerit et post quotlibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueuerunt. De qua tota cognitione, quantum ad usum eius attinet, quid mihi uideretur aperui. [2,30] 30. 47. Artium etiam ceterarum, quibus aliquid fabricatur, uel quod remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus et scamnum et uas aliquod atque alia huiuscemodi, uel quae ministerium quoddam exhibent operanti Deo, sicut medicina et agricultura et gubernatio, uel quarum omnis effectus est actio, sicut saltationum et cursionum et luctaminum; harum ergo cunctarum artium de praeteritis experimenta faciunt etiam futura conici. Nam nullus earum artifex membra mouet in operando, nisi praeteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat. Harum autem cognitio tenuiter in ipsa humana uita cursimque usurpanda est, non ad operandum, nisi forte officium aliquod cogat, de quo nunc non agimus, sed ad iudicandum, ne omnino nesciamus quid Scriptura uelit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit. [2,31] 31. 48. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in Litteris sanctis sunt penetranda et dissoluenda, plurimum ualet. Tantum ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. Sunt enim multa quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque ita ueras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, uel eo ipso quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tum iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: Qui sophistice loquitur odibilis est. Quamquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius quam grauitatem decet, uerborum ornamenta consectans, sophisticus dicitur. 31. 49. Sunt etiam uerae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur. Quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens ille cuius errorem consequuntur, eumdem relinquat errorem; quia si in eodem manere uoluerit, necesse est etiam illa quae damnat tenere cogatur. Non enim uera inferebat Apostolus cum diceret: Neque Christus resurrexit 54, et illa alia: Inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra 55; et deinceps alia quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit, et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderant. Sed ista falsa uerissime connectebantur illi sententiae qua dicebatur non esse resurrectionem mortuorum. Istis autem falsis repudiatis, quoniam uera erant si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum. Cum ergo sint uerae connexiones, non solum uerarum, sed etiam falsarum sententiarum, facile est ueritatem connexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter Ecclesiam sunt. Sententiarum autem ueritas in sanctis Libris ecclesiasticis uestiganda est. [2,32] 32. 50. Ipsa tamen ueritas connexionum non instituta, sed animaduersa est ab hominibus et notata, ut eam possint uel discere uel docere. Nam est in rerum ratione perpetua et diuinitus instituta. Sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit, et locorum situs aut naturas animalium uel stirpium uel lapidum qui ostendit non res ostendit ab hominibus institutas; et ille qui demonstrat sidera eorumque motus, non a se uel ab homine aliquo rem institutam demonstrat; sic etiam qui dicit: Cum falsum est quod consequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit, uerissime dicit neque ipse facit ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. Ex hac regula illud est quod de apostolo Paulo commemorauimus; praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem destruere uolebat Apostolus. Porro illam sententiam praecedentem, qua dice bant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur: Neque Christus resurrexit 56. Hoc autem quod sequitur falsum est; Christus enim resurrexit: falsum est ergo et quod praecedit. Praecedit autem non esse resurrectionem mortuorum; est igitur resurrectio mortuorum. Quod totum breuiter ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit; Christus autem resurrexit, est igitur resurrectio mortuorum. Hoc ergo, ut consequenti ablato auferatur etiam necessario quod praecedit, non instituerunt homines, sed ostenderunt. Et haec regula pertinet ad ueritatem connexionum, non ad ueritatem sententiarum. [2,33] 33. 51. Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula connexionis uera est, et ipsa in conclusione sententia. In falsis autem sententiis connexionis ueritas est isto modo: faciamus aliquem concessisse: Si animal est cochlea, uocem habet. Hoc concesso, cum probatum fuerit uocem cochleam non habere, quoniam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cochleam. Quae sententia falsa est, sed ex concesso falso uera conclusionis connexio. Veritas itaque sententiae per se ipsam ualet, ueritas autem connexionis ex eius cum quo agitur, opinione uel concessione consistit. Ideo autem, ut supra diximus, infertur uera connexione quod falsum est, ut eum cuius errorem corrigere uolumus, paeniteat sensisse praecedentia, quorum consequentia uidet esse respuenda. Iam hinc intellegere facile est, sicut in falsis sententiis ueras, sic in ueris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac enim aliquem proposuisse: Si iustus est ille, bonus est, et esse concessum; deinde assumpsisse: Non est autem iustus; quo item concesso, intulisse conclusionem: Non est igitur bonus. Quae tametsi uera sint omnia, non est tamen uera regula conclusionis. Non enim sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod consequitur. Quia uerum est cum dicimus: Si orator est, homo est, ex qua propositione si assumamus: Non est autem orator, non erit consequens cum intuleris: Non est igitur homo. [2,34] 34. 52. Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud sententiarum ueritatem. In illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. Consequens est: Si orator est, homo est; inconsequens: Si homo est, orator est, repugnans: Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa connexione iudicatur. In ueritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum connexio consideranda est. Sed ueris certisque sententiis, cum incertae uera connexione iunguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. Quidam autem sic se iactant, cum ueritatem connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit ueritas. Et rursus quidam plerumque retinentes ueram sententiam male se contemnunt quia leges conclusionis ignorant; cum melior sit qui nouit esse resurrectionem mortuorum quam ille qui nouit consequens esse ut, si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. [2,35] 35. 53. Item scientia definiendi, diuidendi atque partiendi, quamquam etiam rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non est neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta. Non enim quia et fabulis suis eam poetae et opinionibus erroris sui uel falsi philosophi uel etiam heretici, hoc est, falsi Christiani adhibere consueuerunt, propter ea falsum est neque in definiendo neque in diuidendo aut partiendo, aliquid complectendum esse quod ad rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet praetereundum. Hoc uerum est, etiamsi ea quae definiuntur aut distribuuntur uera non sint. Nam et ipsum falsum definitur, cum dicimus falsum esse significationem rei non ita se habentis ut significatur, siue alio aliquo modo; quae definitio uera est, quamuis falsum uerum esse non possit. Possumus etiam diuidere, dicentes duo esse genera falsi: unum eorum quae omnino esse non possunt, alterum eorum quae non sunt, quamuis esse possint. Nam qui dicit septem et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non potest; qui autem dicit Kalendis, uerbi gratia, Ianuariis pluisse, tametsi factum non sit, id tamen dicit quod fieri potuerit. Definitio ergo et diuisio falsorum potest esse uerissima, quamuis falsa ipsa utique uera non sint. [2,36] 36. 54. Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis quae iam eloquentia nominatur, quae nihilominus uera sunt, quamuis eis possint etiam falsa persuaderi; sed quia et uera possunt, non est facultas ipsa culpabilis, sed ea male utentium peruersitas. Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut caritatis expressio conciliet auditorem, aut ut facile quod intendit insinuet breuis et aperta narratio, et uarietas eius sine fastidio teneat intentos, et ceterae huiusmodi obseruationes, quae siue in falsis siue in ueris causis uerae sunt tamen, in quantum uel sciri uel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumue animos mouent, et inuentae potius quod ita se habeant, quam ut ita se haberent institutae. [2,37] 37. 55. Sed haec pars cum discitur, magis ut profera mus ea quae intellecta sunt, quam ut intellegamus, adhibenda est. Illa uero conclusionum et definitionum et distributionum plurimum intellectorem adiuuat: tantum absit error, quo uidentur sibi homines ipsam beatae uitae ueritatem didicisse cum ista didicerint. Quamquam plerumque accidat ut facilius homines res eas assequantur propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. Tamquam si quispiam dare uolens praecepta ambulandi, moneat non esse leuandum posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem, deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat mouere, describat. Vera enim dicit, nec aliter ambulari potest; sed facilius homines haec faciendo ambulant quam animaduertunt cum faciunt, aut intellegunt cum audiunt. Qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant, quae nec experiendo possunt attendere. Ita plerumque citius ingeniosus uidet non esse ratam conclusionem quam praecepta eius capit, tardus autem non eam uidet, sed multo minus quod de illa praecipitur. Magisque in his omnibus ipsa spectacula ueritatis saepe delectant, quam ex eis in disputando aut iudicando adiuuamur, nisi forte quod exercitatiora reddunt ingenia, si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc est, ut aut decipere uerisimili sermone atque interrogationibus ament, aut aliquid magnum, quo se bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos putent qui ista didicerint. [2,38] 38. 56. Iam uero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inuenta. Non enim sicut primam syllabam Italiae, quam breuem pronuntiauerunt ueteres, uoluit Vergilius 58 et longa facta est, ita quisquam potest efficere cum uoluerit ut ter terna aut non sint nouem aut non possint efficere quadratam figuram, aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sescupla, ad nullum dupla, quia intellegibiles numeri semissem non habent 59. Siue ergo in se ipsis considerentur siue ad figurarum aut ad sonorum aliarumue motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent, neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate compertas. 38. 57. Quae tamen omnia quisquis ita dilexerit ut iactare se inter imperitos uelit, et non potius quaerere unde sint uera quae tantummodo uera esse persenserit, et unde quaedam non solum uera, sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit, ac sic a specie corporum usque ad humanam mentem perueniens, cum et ipsam mutabilem inuenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen inter incommutabilem supra se ueritatem, et mutabilia infra se cetera, ad unius Dei laudem atque dilectionem cuncta conuertere a quo cuncta esse cognoscit, doctus uideri potest, esse autem sapiens nullo modo. [2,39] 39. 58. Quamobrem uidetur mihi studiosis et ingeniosis adulescentibus et timentibus Deum beatamque uitam quaerentibus, salubriter praecipi ut nullas doctrinas quae praeter Ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam uitam capessendam secure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque diiudicent; et si quas inuenerint ab hominibus institutas, uarias propter diuersam uoluntatem instituentium et ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus initam societatem per quarumdam significationum quasi quaedam pacta atque conuenta, repudient penitus et detestentur; alienent etiam studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. Illa uero instituta hominum, quae ad societatem conuiuentium ualent, pro ipsa huius uitae necessitate non negligant. In ceteris autem doctrinis, quae apud Gentes inueniuntur, praeter historiam rerum uel praeteriti temporis uel praesentis ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et coniecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri, nihil utile esse arbitror. In quibus omnibus tenendum est: Ne quid nimis!, et maxime in his quae ad corporis sensus pertinentia uoluuntur temporibus et continentur locis. 39. 59. Sicut autem quidam de uerbis omnibus et nominibus hebraeis et syris et aegyptiis, uel si qua alia lingua in Scripturis sanctis inueniri potest, quae in eis sine interpretatione sunt posita, fecerunt ut ea separatim interpretarentur, et quod Eusebius fecit de temporum historia propter diuinorum Librorum quaestiones, quae usum eius flagitant, quod ergo hi fecerunt de his rebus, ut non sit necesse Christiano in multis propter pauca laborare; sic uideo posse fieri, si quem eorum qui possunt, benignam sane operam fraternae utilitati delectet impendere, ut quoscumque terrarum locos quaeue animalia uel herbas atque arbores siue lapides uel metalla incognita speciesque quaslibet Scriptura commemorat, ea generatim digerens, sola exposita litteris mandet. Potest etiam de numeris fieri ut eorum tantummodo numerorum exposita ratio conscribatur quos diuina Scriptura meminit. Quorum aliqua aut omnia iam forte facta sunt, sicut multa quae a bonis doctisque Christianis elaborata et conscripta non arbitrabamur, inuenimus; sed siue propter turbas neglegentium siue propter inuidorum occultationes latent. Quod utrum de ratione disputandi fieri possit ignoro. Et uidetur mihi non posse, quia per totum textum Scripturarum colligata est neruorum uice; et ideo magis ad ambigua soluenda et explicanda, de quibus post loquemur, legentes adiuuat, quam ad incognita signa cognoscenda, de quibus nunc agimus. [2,40] 40. 60. Philosophi autem qui uocantur, si qua forte uera et fidei nostrae accomodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum uindicanda. Sicut enim Aegyptii non tantum cp idola habebant et onera grauia, quae populus Israel detestaretur et fugeret, sed etiam uasa atque ornamenta de auro et de argento et uestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo uindicauit, non auctoritate propria, sed praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus ea quibus non bene utebantur 61; sic doctrinae omnes Gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta grauesque sarcinas superuacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum, duce Christo, de societate Gentilium exiens, debet abominari atque deuitare, sed etiam liberales disciplinas usui ueritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo nonnulla uera inueniuntur apud eos. Quod eorum tamquam aurum et argentum quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa est, eruerunt, et quo peruerse atque iniuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre Christianus ad usum iustum praedicandi Euangelii. Vestem quoque illorum, id est, hominum quidem instituta, sed tamen accomodata humanae societati qua in hac uita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum conuertenda Christianum. 40. 61. Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? Nonne aspicimus quanto auro et argento et ueste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus et doctor suauissimus et martyr beatissimus? Quanto Lactantius? Quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de uiuis taceam? Quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum. Quibus omnibus uiris superstitiosa Gentium consuetudo, et maxime illis temporibus cum Christi recutiens iugum Christianos persequebatur, disciplinas quas utiles habebat numquam commodaret si eas in usum colendi unius Dei, quo uanus idolorum cultus excinderetur, conuersum iri suspicarentur. Sed dederunt aurum et argentum et uestem suam exeunti de Aegypto populo Dei, nescientes quemadmodum illa quae dabant, in Christi obsequium redderentur. Illud enim in Exodo factum, sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret. Quod sine praeiudicio alterius aut paris aut melioris intellegentiae dixerim. [2,41] 41. 62. Sed hoc modo instructus diuinarum Scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: Scientia inflat, caritas aedi ficat. Ita enim sentit, quamuis de Aegypto diues exeat, tamen nisi Pascha egerit, saluum se esse non posse. Pascha autem nostrum immolatus est Christus, nihilque magis immolatio Christi nos docet quam illud quod ipse clamat, tamquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone uidet laborare: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. Tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et inuenietis requiem animis uestris. Iugum enim meum lene est et sarcina mea leuis est. Quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed caritas aedificat? Meminerint ergo eorum qui Pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine agni iuberentur, hyssopo fuisse signatos. Herba haec humilis et mitis est, et nihil fortius et penetrabilius eius radicibus, ut in caritate radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, id est, Crucem Domini. Cuius latitudo dicitur in transuerso ligno, quo extenduntur manus; longitudo, a terra usque ad ipsam latitudinem, quo a manibus et infra totum corpus affigitur; altitudo, a latitudine sursum usque ad summum, quo adhaeret caput; profundum uero, quod terrae infixum absconditur. Quo signo crucis omnis actio christiana describitur: bene operari in Christo et ei perseueranter inhaerere, sperare caelestia, sacramenta non profanare. Per hanc actionem purgati ualebimus cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, qua aequalis est Patri, per quem facta sunt omnia , ut impleamur in omnem plenitudinem Dei. Est etiam in hyssopo uis purgatoria, ne inflante scientia de diuitiis ab Aegypto ablatis, superbe aliquid pulmo tumidus anhelet: Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam Deinde consequenter annectit ut ostendat purgationem a superbia significari hyssopo: Exsultabunt ossa humiliata. [2,42] 42. 63. Quantum autem minor est auri, argenti uestisque copia, quam de Aegypto secum ille populus abs tulit, in comparatione diuitiarum quas postea Hierosolymae consecutus est, quae maxime in Salomone rege ostenduntur, tanta fit cuncta scientia quae quidem est utilis, collecta de libris Gentium, si diuinarum Scripturarum scientiae comparetur. Nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est ibi damnatur, si utile est, ibi inuenitur. Et cum ibi quisque inuenerit omnia quae utiliter alibi didicit, multo abundantius ibi inueniet ea quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo Scripturarum mirabili altitudine et mirabili humilitate discuntur. Hac igitur instructione praeditum cum signa incognita lectorem non impedierint, mitem et humilem corde, subiugatum leniter Christo et oneratum sarcina leui, fundatum et radicatum et aedificatum in caritate quem scientia inflare non possit, accedat ad ambigua signa in Scripturis consideranda et discutienda, de quibus iam tertio uolumine dicere aggrediar, quod Dominus donare dignabitur.