[0] DE VERA RELIGIONE LIBER UNUS. [1] Philosophi de religione aliud in scholis docebant, aliud in templis profitebantur. 1. Cum omnis uitae bonae ac beatae uia in uera religione sit constituta, qua unus Deus colitur, et purgatissima pietate cognoscitur principium naturarum omnium, a quo uniuersitas et inchoatur et perficitur et continetur: hinc euidentius error deprehenditur eorum populorum, qui multos deos colere, quam unum uerum Deum et Dominum omnium maluerunt, quod eorum sapientes, quos philosophos uocant, scholas habebant dissentientes et templa communia. Non enim uel populos uel sacerdotes latebat, de ipsorum deorum natura quam diuersa sentirent, cum suam quisque opinionem publice profiteri non formidaret, atque omnibus, si posset, persuadere moliretur; omnes tamen cum sectatoribus suis diuersa et aduersa sentientibus, ad sacra communia nullo prohibente ueniebant. Non nunc agitur, quis eorum uerius senserit; sed certe illud satis, quantum mihi uidetur, apparet, aliud eos in religione suscepisse cum populo, et aliud eodem ipso populo audiente defendisse priuatim. [2] De diis quid Socrates senserit. Mundus hic pro Deo habitus. 2. Socrates tamen audacior ceteris fuisse perhibetur iurando per canem quemlibet, et lapidem quemlibet, et quidquid iuraturo esset in promptu, et quasi ad manum occurrisset. Credo, intellegebat qualiacumque opera naturae, quae administrante diuina prouidentia gignerentur, multo quam hominum et quorumlibet opificum esse meliora, et ideo diuinis honoribus digniora, quam ea quae in templis colebantur. Non quo uere lapis et canis essent colenda sapientibus, sed ut hoc modo intellegerent qui possent, tanta superstitione demersos esse homines, ut emergentibus hic esset tam turpis demonstrandus gradus, ad quem uenire si puderet, uiderent quanto magis pudendum esset in turpiore consistere. Simul et illos qui mundum istum uisibilem, summum Deum esse opinabantur, admonebat turpitudinis suae, docens esse consequens ut quilibet lapis tamquam summi Dei particula coleretur. Quod si exsecrarentur, mutarent sententiam, et unum Deum quaererent, quem solum supra mentes nostras esse, et a quo omnem animam et totum istum mundum fabricatum. Postea suauius ad legendum, quam potentius ad persuadendum scripsit Plato. Non enim sic isti nati erant, ut populorum suorum opinionem ad uerum cultum ueri Dei, a simulacrorum superstitione atque ab huius mundi uanitate conuerterent. Itaque et ipse Socrates cum populo simulacra uenerabatur, et post eius damnationem mortemque, nemo ausus est iurare per canem, nec appellare quemcumque lapidem Iouem, sed haec tantummodo memoriae litterisque mandare. Quod utrum timore, an aliqua cognitione temporum fecerint, iudicare non est meum. [3] Vera religio christiana, quae hominibus persuasit, quod illis persuaderi posse Plato non credidit. 3. Illud tamen fidentissime dixerim, pace horum omnium, qui eorum libros peruicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit, et quae ad ueritatem ac beatitudinem uia, non esse dubitandum. Si enim Plato ipse uiueret, et me interrogantem non aspernaretur, uel potius, si quis eius discipulus eo ipso tempore quo uiuebat, cum sibi ab illo persuaderetur, non corporeis oculis, sed pura mente ueritatem uideri; cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam: ad quam percipiendam nihil magis impedire, quam uitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae, uarias opiniones erroresque generarent; quamobrem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem rerum formam, et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis, nec tempore uariatam, sed unum atque idem omni ex parte seruantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa uere summeque sit: cetera nasci, occidere, fluere, labi; et tamen in quantum sunt, ab illo aeterno Deo per eius ueritatem fabricata constare: in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum, ut eius aeternitatis contemplatione perfruatur, atque afficiatur ex ea, aeternamque uitam possit mereri; sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur, et dedita consuetudini huius uitae atque sensibus corporis, inanibus euanescit imaginibus, irridet eos, qui dicunt esse aliquid, quod nec istis uideatur oculis, nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intellegentia cerni queat: cum haec ergo a magistro sibi persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum si quisquam existeret uir magnus atque diuinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si percipere non ualerent, ut si qui possent percipere, non prauis opinionibus multitudinis implicati, uulgaribus obruerentur erroribus; eum diuinis honoribus dignum iudicaret: responderet, credo, ille, non posse hoc ab homine fieri, nisi quem forte ipsa Dei Virtus atque Sapientia ab ipsa rerum natura exceptum, nec hominum magisterio, sed intima illuminatione ab incunabulis illustratum, tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique maiestate subueheret, ut omnia contemnendo quae praui homines cupiunt, et omnia perpetiendo quae horrescunt, et omnia faciendo quae mirantur, genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate conuerteret. De honoribus uero eius frustra se consuli, cum facile possit existimari quanti honores debeantur Sapientiae Dei, qua gestante et gubernante ille pro uera salute generis humani, magnum aliquid proprium, et quod supra homines esset, mereretur. 4. Quae si facta sunt, si litteris monumentisque celebrantur, si ab una regione terrarum, in qua sola unus colebatur Deus, et ubi talem nasci oportebat, per totum orbem terrarum missi electi uiri, uirtutibus atque sermonibus diuini amoris incendia concitarunt; si confirmata saluberrima disciplina, illuminatas terras posteris reliquerunt; et, ne de praeteritis loquar, quae licet cuique non credere, si hodie per gentes populosque praedicatur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Si ad hoc percipiendum, diligendum, perfruendum ut anima sanetur, et tantae luci hauriendae mentis acies conualescat, dicitur auaris: Nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesaurum in caelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminant, neque fures effodiunt o: ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; dicitur luxuriosis: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem: qui seminat in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam; dicitur superbis: Qui se exaltat, humilabitur; et qui se humiliat, exaltabitur; dicitur iracundis: Accepisti alapam, para alteram maxillam; dicitur discordiosis: Diligite inimicos uestros; dicitur superstitiosis: Regnum Dei intra uos est; dicitur curiosis: Nolite quaerere quae uidentur, sed quae non uidentur. Quae enim uidentur, temporalia sunt: quae autem non uidentur, aeterna; postremo dicitur omnibus: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. 5. Si haec per totum orbem iam populis leguntur, et cum ueneratione libentissime audiuntur. Si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum, tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes Ecclesiae pullularunt. Si tot iuuenum et uirginum millia contemnentium nuptias casteque uiuentium iam nemo miratur: quod cum fecisset Plato, usque adeo peruersam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae, ut tamquam peccatum illud aboleretur. Si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit. Si tali pollicitationi atque sponsioni per omnes terrarum partes quas homines incolunt, sacra christiana traduntur. Si haec quotidie leguntur in ecclesiis, et a sacerdotibus esponuntur. Si tundunt pectora qui conantur haec implere; si tam innumerabiles aggrediuntur hanc uiam, ut desertis diuitiis et honoribus huius mundi ex omni hominum genere uni Deo summo totam uitam dicare uolentium, desertae quondam insulae ac multarum terrarum solitudo compleatur. Si denique per urbes atque oppida, castella, uicos et agros etiam, uillasque priuatas in tantum aperte persuadetur et appetitur a terrenis auersio, et in unum Deum uerumque conuersio, ut quotidie per uniuersum orbem humanum genus una pene uoce respondeat, sursum cor se habere ad Dominum 10: quid adhuc oscitamus crapulam hesternam, et in mortuis pecudibus diuina eloquia perscrutamur; si quando autem ad disputationem uenitur, Platonico nomine ora crepantia, quam pectus uero plenum, magis habere gestimus? [4] Philosophi qui sensibilibus toti haerent contemnendi. 6. Qui ergo sensibilem istum mundum contemnere et animam uirtute purgandam, summo Deo subicere atque subiungere, uanum aut malum putant, alia ratione refellendi sunt: si tamen cum his dignum est disputare. Qui autem bonum et appetendum fatentur, cognoscant Deum et cedant Deo, per quem populis iam omnibus haec credenda persuasa sunt. Quod utique ab ipsis fieret, si tantum ualerent: aut si non fieret, crimen inuidentiae uitare non possent. Ergo cedant ei a quo factum est, nec curiositate aut inani iactantia impediantur quominus agnoscant, quid intersit inter paucorum timidas coniecturas, et manifestam salutem correptionemque populorum. Illi enim si reuiuiscerent, quorum isti nominibus gloriantur, et inuenirent refertas ecclesias, templaque deserta, et a cupiditate bonorum temporalium atque affluentium ad spem uitae aeternae et bona spiritalia et intellegibilia uocari et currere humanum genus; dicerent fortasse (si tales essent, quales fuisse memorantur): Haec sunt quae nos persuadere populis non ausi sumus, et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem uoluntatemque traduximus. 7. Ita si hanc uitam illi uiri nobiscum rursum agere potuissent, uiderent profecto cuius auctoritate facilius consuleretur hominibus, et paucis mutatis uerbis atque sententiis christiani fierent, sicut plerique recentiorum nostrorumque temporum Platonici fecerunt. Aut si hoc non faterentur neque facerent, in superbia et inuidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse dixerant, cum istis sordibus uiscoque reuolare. Nam tertio uitio curiositatis in percunctandis daemonibus, quo isti maxime, cum quibus nunc agitur, Pagani a christiana salute reuocantur, quia nimis puerile est, nescio utrum tales illi praepedirentur uiri. [5] In quibus sectis uera religio. Munus diuinum. Spiritus Sanctus. 8. Sed quoquo modo se habeat philosophorum iactantia, illud cuiuis intellegere facile est, religionem ab eis non esse quaerendam, qui eadem sacra suscipiebant cum populis, et de suorum deorum natura ac summo bono, diuersas contrariasque sententias in scholis suis, eadem teste multitudine, personabant. Quod si hoc unum tantum uitium christiana disciplina sanatum uideremus, ineffabili laude praedicandam esse, neminem negare oporteret. Haereses namque tam innumerabiles a regula Christianitatis auersae, testes sunt non admitti ad communicanda Sacramenta eos qui de Patre Deo, et Sapientia eius, et Munere diuino aliter sentiunt et hominibus persuadere conantur, quam ueritas postulat. Sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem, cum ii quorum doctrinam non approbamus, nec Sacramenta nobiscum communicant. 9. Quod in illis minus mirandum est, qui eorum quoque Sacramentorum ritu dispares esse uoluerunt, sicut nescio qui Serpentini qui appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli. Sed in illis magis animaduertendum hoc magisque praedicauendum, qui paria Sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt, et errores suos animosius defendere, quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione, et a participatione quamuis parium Sacramentorum, propria uocabula propriosque conuentus, non in sermone tantum, sed etiam in superstitione meruerunt: ut Photiniani et Ariani, multique praeterea. Nam de iis qui schismata fecerunt, alia quaestio est. Posset enim eos area dominica usque ad tempus ultimae uentilationis uelut paleas sustinere nisi uento superbiae nimia leuitate cessissent, et sese a nobis ultro separassent. Iudaei uero quamuis uni omnipotenti Deo supplicent, sola tamen temporalia et uisibilia bona de illo exspectantes, rudimenta noui populi ab humilitate surgentia, in ipsis suis Scripturis nimia securitate noluerunt aduertere, atque ita in ueteri homine remanserunt. Quae cum ita sint, neque in confusione Paganorum, neque in purgamentis haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in caecitate Iudaeorum quaerenda est religio, sed apud eos solos qui Christiani catholici, uel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes, et recta sectantes. [6] Vera religio in sola Ecclesia catholica, quae omnibus errantibus utitur ad prouectus suos. Boni nonnumquam ex Ecclesia per seditiosos expulsi. 10. Haec enim Ecclesia catholica per totum orbem ualide lateque diffusa, omnibus errantibus utitur ad prouectus suos, et ad eorum correctionem, cum euigilare uoluerint. Utitur enim Gentibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. Alios ergo inuitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit: omnibus tamen gratiae Dei participandae dat potestatem; siue illi formandi sint adhuc, siue reformandi, siue recolligendi, siue admittendi. Carnales autem suos, id est uiuentes aut sentientes carnaliter, tamquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur. Sed quia in hac area pro uoluntate quisque uel palea, uel frumentum est, tamdiu sustinetur peccatum aut error cuiuslibet, donec aut accusatorem inueniat, aut prauam opinionem pertinaci animositate defendat. Exclusi autem aut poenitendo redeunt, aut in nequitiam male liberi defluunt, ad admonitionem nostrae diligentiae; aut schisma faciunt, ad exercitationem nostrae patientiae; aut haeresim aliquam gignunt, ad examen siue occasionem nostrae intellegentiae. Hi sunt exitus christianorum carnalium qui non potuerunt corrigi aut sustineri. 11. Saepe etiam sinit diuina prouidentia, per nonnullas nimium turbulentas carnalium hominum seditiones expelli de populo christiano, etiam bonos uiros. Quam contumeliam uel iniuriam suam cum patientissime pro Ecclesiae pace tulerint, neque ullas nouitates uel schismatis uel haeresis moliti fuerint, docebunt homines quam uero affectu, et quanta sinceritate caritatis Deo seruiendum sit. Talium igitur uirorum propositum est, aut sedatis remeare turbinibus; aut si id non sinantur, uel eadem tempestate perseuerante, uel ne suo reditu talis aut saeuior oriatur; tenent uoluntatem consulendi etiam eis ipsis quorum motibus perturbationibusque cesserunt, sine ulla conuenticulorum segregatione usque ad mortem defendentes, et testimonio iuuantes eam fidem quam in Ecclesia catholica praedicari sciunt. Hos coronat in occulto Pater, in occulto uidens. Rarum hoc uidetur genus, sed tamen exempla non desunt: immo plura sunt quam credi potest. Ita omnibus generibus hominum et exemplorum ad animarum curationem, et ad institutionem spiritalis populi, utitur diuina prouidentia. [7] Catholicae Ecclesiae religio amplectenda. 12. Quamobrem, cum ante paucos annos promiserim tibi scribere, carissime mihi Romaniane, quid de uera religione sentirem, tempus nunc esse arbitratus sum, postquam tuas acerrimas interrogationes, sine ullo certo fine fluctuare, ea caritate qua tibi obstrictus sum, diutius sustinere non possem. Repudiatis igitur omnibus qui neque in sacris philosophantur, nec in philosophia consecrantur; et iis qui uel praua opinione, uel aliqua simultate superbientes, a regula et communione Ecclesiae catholicae deuiarunt; et iis qui sanctarum Scripturarum lumen, et spiritalis populi gratiam, quod Nouum Testamentum uocatur, habere noluerunt, quos quanta potui breuitate perstrinxi: tenenda est nobis christiana religio, et eius Ecclesiae communicatio quae catholica est, et catholica nominatur, non solum a suis, uerum etiam ab omnibus inimicis. Velint nolint enim ipsi quoque haeretici, et schismatum alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, catholicam nihil aliud quam catholicam uocant. Non enim possunt intellegi, nisi hoc eam nomine discernant, quo ab uniuerso orbe nuncupatur. 13. Huius religionis sectandae caput est historia et prophetia dispensationis temporalis diuinae prouidentiae, pro salute generis humani in aeternam uitam reformandi atque reparandi. Quae cum credita fuerit, mentem purgabit uitae modus diuinis praeceptis conciliatus, et idoneam faciet spiritalibus percipiendis, quae nec praeterita sunt, nec futura, sed eodem modo semper manentia, nulli mutabilitati obnoxia; id est, unum ipsum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: qua Trinitate quantum in hac uita datum est cognita, omnis intellectualis et animalis et corporalis creatura, ab eadem Trinitate creatrice esse in quantum est, et ordinatissime administrari, sine ulla dubitatione perspicitur; non ut aliam partem totius creaturae fecisse intellegatur Pater, et aliam Filius, et aliam Spiritus Sanctus, sed et simul omnia et unamquamque naturam Patrem fecisse per Filium in dono Spiritus Sancti. Omnis enim res, uel substantia, uel essentia, uel natura, uel si quo alio uerbo melius enuntiatur, simul haec tria habet; ut et unum aliquid sit, et specie propria discernatur a ceteris, et rerum ordinem non excedat. [8] Quae primo auctoritate ducti credidimus, postmodum ratione intellegimus. Haeretici prosunt Ecclesiae. 14. Quo cognito, satis apparebit quantum homo assequi potest, quam necessariis et inuictis et iustis legibus, Deo et Domino suo cuncta subiecta sint: ex quo illa omnia, quae primo credidimus, nihil nisi auctoritatem secuti, partim sic intelleguntur, ut uideamus esse certissima; partim sic, ut uideamus fieri posse, atque ita fieri oportuisse, doleamusque adhuc illos haec non credentes, qui nos antea credentes irridere, quam nobiscum credere maluerunt. Non enim iam illa hominis sacrosancta susceptio, et Virginis partus, et mors Filii Dei pro nobis, et resurrectio a mortuis, et in caelum ascensio, et consessus ad dexteram Patris, et peccatorum abolitio, et iudicii dies, et corporum resuscitatio, cognita aeternitate Trinitatis et mutabilitate creaturae, creduntur tantum, et non etiam iudicantur ad summi Dei misericordiam, quam generi humano exhibet, pertinere. 15. Sed quoniam uerissime dictum est: Oportet multas haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos 15; utamur etiam isto diuinae prouidentiae beneficio. Ex his enim hominibus haeretici fiunt, qui etiamsi essent in Ecclesia, nihilominus errarent. Cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non uerum docendo, quod nesciunt; sed ad uerum quaerendum carnales, et ad uerum aperiendum spiritales catholicos excitando. Sunt enim innumerabiles in Ecclesia sancta Deo probati uiri, sed manifesti non fiunt inter nos, quamdiu imperitiae nostrae tenebris delectati dormire malumus, quam lucem ueritatis intueri. Quapropter multi, ut diem Dei uideant et gaudeant, per haereticos de somno excitantur. Utamur ergo etiam haereticis non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam aduersus eorum insidias asserentes, uigilantiores et cautiores simus, etiamsi eos ad salutem reuocare non possumus. [9] Manichaeorum error de duobus principiis et duabus animabus. 16. Credo autem affuturum Deum, ut ista scriptura, praecedente pietate, legentibus bonis, non aduersus unam aliquam, sed aduersus omnes prauas et falsas opiniones possit ualere. Contra eos tamen potissimum est instituta, qui duas naturas uel substantias singulis principiis aduersus inuicem rebelles esse arbitrantur. Offensi enim quibusdam rebus, et rursus quibusdam delectati, non earum quibus offenduntur, sed earum quibus delectantur, uolunt esse auctorem Deum. Et cum consuetudinem suam uincere nequeunt, iam carnalibus laqueis irretitam, duas animas esse in uno corpore existimant: unam de Deo, quae naturaliter hoc sit quod ipse; alteram de gente tenebrarum, quam Deus nec genuerit, nec fecerit, nec protulerit, nec abiecerit; sed quae suam uitam, suam terram, suos fetus et animalia, suum postremo regnum habuerit, ingenitumque principium; sed quodam tempore aduersus Deum rebellasse, Deum autem qui aliud quod faceret non haberet, et quomodo aliter posset hosti resistere non inueniret, necessitate oppressum misisse huc animam bonam, et quamdam particulam suae substantiae, cuius commixtione atque miscela hostem temperatum esse somniant, et mundum fabricatum. 17. Neque nunc opiniones eorum refellimus, quod partim iam fecimus, partim quantum Deus siuerit faciemus: sed in hoc opere quomodo aduersus eos fides catholica tuta sit, et quomodo non perturbent animum ea quibus commoti homines in eorum cedunt sententiam, rationibus quas Dominus dare dignatur, quantum possumus demonstramus. Illud sane in primis tenere te uolo, qui bene nosti animum meum, non hoc me fugiendae arrogantiae gratia quasi solemniter dicere, quidquid in his litteris erroris inueniri poterit, hoc solum mihi esse tribuendum; quidquid autem uerum et conuenienter expositum, uni omnium bonorum munerum largitori Deo. [10] Historiam diuinae oeconomiae erga nostram salutem narraturus, ostendit primum unde error in religione contingat. 18. Quamobrem sit tibi manifestum atque perceptum, nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam, aut corpus, aut phantasmata sua, aut horum aliqua duo coniuncta, aut certe simul omnia: sed in hac uita societati generis humani sine dolo temporaliter congruens, aeterna meditaretur, unum Deum colens; qui nisi permaneret incommutabilis, nulla mutabilis natura remaneret. Mutari autem animam posse, non quidem localiter, sed tamen temporaliter, suis affectionibus quisque cognoscit. Corpus uero et temporibus et locis esse mutabile, cuiuis aduertere facile est. Phantasmata porro nihil sunt aliud quam de specie corporis corporeo sensu attracta figmenta: quae memoriae mandare ut accepta sunt, uel partiri, uel multiplicare, uel contrahere, uel distendere, uel ordinare, uel perturbare, uel quolibet modo figurare cogitando facillimum est, sed cum uerum quaeritur, cauere et uitare difficile. 10. 19. Non ergo creaturae potius quam Creatori seruiamus, nec euanescamus in cogitationibus nostris, et perfecta religio est. Aeterno enim Creatori adhaerentes et nos aeternitate afficiamur necesse est. Sed quia hoc anima peccatis suis obruta et implicata, per seipsam uidere ac tenere non posset, nullo in rebus humanis ad diuina capessenda interposito gradu, per quem ad Dei similitudinem a terrena uita homo niteretur, ineffabili misericordia Dei temporali dispensatione per creaturam mutabilem, sed tamen aeternis legibus seruientem, ad commemorationem primae suae perfectaeque naturae, partim singulis hominibus, partim uero ipsi hominum generi subuenitur. Ea est nostris temporibus christiana religio, quam cognoscere ac sequi, securissima ac certissima salus est. 20. Defendi autem aduersus loquaces, et aperiri quaerentibus, multis modis potest; omnipotente ipso Deo per seipsum demonstrante quae uera sunt, et ad haec intuenda et percipienda bonas uoluntates per bonos Angelos et quoslibet homines adiuuante. Eo modo autem quisque utitur, quem uidet congruere iis cum quibus agit. Ego itaque diu multumque considerans quales oblatrantes, et quales quaerentes expertus sim, uel qualis ipse, siue cum latrarem, siue cum quaererem, fuerim; hoc modo mihi utendum putaui. Quae uera esse perspexeris, tene, et Ecclesiae catholicae tribue; quae falsa, respue, et mihi qui homo sum ignosce; quae dubia, crede, donec aut respuenda esse, aut uera esse, aut semper credenda esse, uel ratio doceat, uel praecipiat auctoritas. Intende igitur in haec quae sequuntur, diligenter et pie, quantum potes: tales enim adiuuat Deus. [11] Omnis uita a Deo. Mors animae, nequitia. 21. Nulla uita est quae non sit ex Deo quia Deus utique summa uita est et ipse fons uitae, nec aliqua uita in quantum uita est, malum est, sed in quantum uergit ad mortem: mors autem uitae non est, nisi nequitia, quae ab eo quod ne quidquam sit, dicta est; et ideo nequissimi homines, nihili homines appellantur. Vita ergo uoluntario defectu deficiens ab illo qui eam fecit, et cuius essentia fruebatur, et uolens contra Dei legem frui corporibus, quibus eam Deus praefecit, uergit ad nihilum; et haec est nequitia: non quia corpus iam nihilum est. Nam et ipsum habet aliquam concordiam partium suarum, sine qua omnino esse non posset. Ergo ab eo factum est et corpus, qui omnis concordiae caput est. Habet corpus quamdam pacem suae formae, sine qua prorsus nihil esset. Ergo ille est et corporis conditor, a quo pax omnis est, et qui forma est infabricata, atque omnium formosissima. Habet aliquam speciem, sine qua corpus non est corpus. Si ergo quaeritur quis instituerit corpus, ille quaeratur qui est omnium speciosissimus. Omnis enim species ab illo est. Quis est autem hic, nisi unus Deus, una ueritas, una salus omnium, et prima atque summa essentia, ex qua est omne quidquid est, in quantum est; quia in quantum est quidquid est, bonum est. 22. Et ideo ex Deo non est mors. Non enim Deus mortem fecit, nec laetatur in perditione uiuorum: quoniam summa essentia esse facit omne quod est, unde et essentia dicitur. Mors autem non esse cogit quidquid moritur. Nam si ea quae moriuntur, penitus morerentur, ad nihilum sine dubio peruenirent; sed tantum moriuntur, quantum minus essentiae participant: quod breuius ita dici potest: tanto magis moriuntur, quanto minus sunt. Corpus autem minus est quam uita quaelibet; quoniam quantulumcumque manet in specie, per uitam manet, siue qua unumquodque animal, siue qua uniuersa mundi natura administratur. Corpus ergo magis subiacet morti, et ideo uicinius est nihilo: quapropter uita, quae fructu corporis delectata negligit Deum, inclinatur ad nihilum, et ista est nequitia. [12] Lapsus et reparatio totius hominis. 23. Hoc autem pacto uita carnalis et terrena efficitur, et ob hoc etiam caro et terra nominatur; et quamdiu ita est regnum Dei non possidebit, et eripitur ei quod amat. Id enim amat quod et minus est quam uita, quia corpus est; et propter ipsum peccatum, quod amatur fit corruptibile, ut fluendo deserat amatorem suum, quia et ille hoc amando deseruit Deum. Praecepta enim eius neglexit dicentis: Hoc manduca, et hoc noli. Trahitur ergo ad poenas: quia diligendo inferiora, in egestate uoluptatum suarum et in doloribus apud inferos ordinatur. Quid est enim dolor, qui dicitur corporis, nisi corruptio repentina salutis eius rei quam male utendo anima corruptioni obnoxiauit? Quid autem dolor, qui dicitur animi, nisi carere mutabilibus rebus, quibus fruebatur, aut frui se posse sperauerat? Et hoc est totum quod dicitur malum, id est, peccatum, et poena peccati. 24. Si autem dum in hoc stadio uitae humanae anima degit, uincat eas quas aduersum se nutriuit cupiditates fruendo mortalibus, et ad eas uincendas gratia Dei se adiuuari credat, mente illi seruiens et bona uoluntate; sine dubitatione reparabitur, et a multis mutabilibus ad unum incommutabile reuertetur, reformata per Sapientiam non formatam, sed per quam formantur uniuersa, frueturque Deo per Spiritum Sanctum, quod est Donum Dei. Ita fit homo spiritalis omnia iudicans, ut ipse a nemine iudicetur, diligens Dominum Deum suum in toto corde, in tota anima, in tota mente, et diligens proximum suum non carnaliter, sed tamquam seipsum. Se autem spiritaliter diligit, qui ex toto, quod in eo uiuit, Deum diligit. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae. 25. Inde iam erit consequens ut post mortem corporalem, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati, quam non per se habebit, sed per animam stabilitam in Deo. Quae rursus non per se stabilitur, sed per Deum quo fruitur; ideoque amplius quam corpus uigebit: corpus enim per ipsam uigebit, et ipsa per incommutabilem ueritatem, qui Filius Dei unicus est; atque ita et corpus per ipsum Filium Dei uigebit, quia omnia per ipsum. Dono etiam eius, quod animae datur, id est sancto Spiritu, non solum anima, cui datur, salua et pacata et sancta fit, sed ipsum etiam corpus uiuificabitur, eritque in natura sua mundissimum. Ille enim dixit: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Dicit et Apostolus: Viuificabit et mortalia corpora uestra propter Spiritum manentem in uobis. Ablato ergo peccato, auferetur et poena peccati: et ubi est malum? Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Vincit enim essentia nihilum, et sic absorbetur mors in uictoriam. [13] Angelorum differentia. 26. Nec aliquid sanctificatis malus angelus oberit, qui diabolus dicitur 34; quia et ipse, in quantum angelus est, non est malum, sed in quantum peruersus est propria uoluntate. Fatendum est enim, et Angelos natura esse mutabiles, si solus Deus est incommutabilis: sed ea uoluntate qua magis Deum quam se diligunt, firmi et stabiles manent in illo, et fruuntur maiestate ipsius, ei uni libentissime subditi. Ille autem angelus magis seipsum quam Deum diligendo, subditus ei esse noluit, et intumuit per superbiam, et a summa essentia defecit, et lapsus est: et ob hoc minus est quam fuit, quia eo quod minus erat frui uoluit, cum magis uoluit sua potentia frui, quam Dei. Quamquam enim non summe, tamen amplius erat, quando eo quod summe est, fruebatur, quoniam Deus solus summe est. Quidquid autem minus est quam erat, non in quantum est, sed in quantum minus est, malum est. Eo enim, quo minus est quam erat, tendit ad mortem. Quid autem mirum si ex defectu inopia, et ex inopia inuidentia, qua diabolus utique diabolus est? [14] A libero arbitrio peccatum. 27. Defectus autem iste quod peccatum uocatur, si tamquam febris inuitum occuparet, recte iniusta poena uideretur, quae peccantem consequitur, et quae damnatio nuncupatur. Nunc uero usque adeo peccatum uoluntarium est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium; et hoc quidem ita manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat. Quare aut negandum est peccatum committi, aut fatendum uoluntate committi. Non autem recte negat peccasse animam, qui et poenitendo eam corrigi fatetur, et ueniam poenitenti dari, et perseuerantem in peccatis iusta lege Dei damnari. Postremo, si non uoluntate male facimus, nemo obiurgandus est omnino, aut monendus: quibus sublatis Christiana lex et disciplina omnis religionis auferatur necesse est. Voluntate ergo peccatur. Et quoniam peccari non dubium est, ne hoc quidem dubitandum uideo, habere animas liberum uoluntatis arbitrium. Tales enim seruos suos meliores esse Deus iudicauit, si ei seruirent liberaliter: quod nullo modo fieri posset, si non uoluntate, sed necessitate seruirent. 28. Liberaliter igitur Deo Angeli seruiunt, neque hoc Deo, sed ipsis prodest. Deus enim bono alterius non indiget, quoniam a seipso est. Quod autem ab eo genitum est, idipsum est; quia non est factum, sed genitum. Illa uero quae facta sunt, eius bono indigent, summo scilicet bono, id est summa essentia. Minus autem sunt quam erant, cum per animae peccatum minus ad illum mouentur: nec tamen penitus separantur; nam omnino nulla essent. Quod autem affectibus contingit animae, hoc locis corpori: nam illa mouetur uoluntate, corpus autem spatio. Quod autem homini a peruerso angelo persuasum dicitur, et ad hoc utique uoluntate consensit. Nam si necessitate id fecisset, nullo peccati crimine teneretur. [15] Poena ipsa peccati ad resipiscendum erudimur. 29. Quod uero corpus hominis, cum ante peccatum esset in suo genere optimum, post peccatum factum est imbecillosum et morti destinatum, quamquam iusta uindicta peccati sit, plus tamen clementiae Domini quam seueritatis ostendit. Ita enim nobis suadetur a corporis uoluptatibus, ad aeternam essentiam ueritatis amorem nostrum oportere conuerti. Et est iustitiae pulchritudo cum benignitatis gratia concordans, ut quoniam bonorum inferiorum dulcedine decepti sumus, amaritudine poenarum erudiamur. Nam ita etiam nostra supplicia diuina prouidentia moderata est, ut et in hoc corpore tam corruptibili ad iustitiam tendere liceret, et deposita omni superbia uni Deo uero collum subdere, nihil de seipso fidere, illi uni se regendum tuendumque committere. Ita ipso duce homo bonae uoluntatis molestias huius uitae in usum fortitudinis uertit: in copia uero uoluptatum prosperisque successibus temporalium, temperantiam suam probat et roborat; acuit in tentationibus prudentiam, ut non solum in eas non inducatur, sed fiat etiam uigilantior, et in amorem ueritatis, quae sola non fallit, ardentior. [16] Incarnato Verbo beneficentius homini consultum est. 30. Sed cum omnibus modis medeatur animis Deus pro temporum opportunitatibus, quae mira sapientia eius ordinantur, de quibus aut non est tractandum, aut inter pios perfectosque tractandum est; nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum ipsa Sapientia Dei, id est unicus Filius consubstantialis Patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est, et Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Ita enim demonstrauit carnalibus, et non ualentibus intueri mente ueritatem, corporeisque sensibus deditis, quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum uisibiliter (nam id poterat et in aliquo aethereo corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato), sed hominibus in uero homine apparuit: ipsa enim natura suscipienda erat quae liberanda. Et ne quis forte sexus a suo Creatore se contemptum putaret, uirum suscepit, natus ex femina est. 31. Nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo. Veteri quippe seruitute transacta, tempus libertatis illuserat, et opportune iam homini suadebatur atque salubriter, quam libero esset creatus arbitrio. Miraculis conciliauit fidem Deo qui erat, passione homini quem gerebat. Ita loquens ad turbas ut Deus, nuntiatam sibi matrem negauit: et tamen, ut Euangelium loquitur, puer parentibus subditus erat. Doctrina enim Deus apparebat, aetatibus homo. Item aquam in uinum conuersurus ut Deus, dicit: Recede a me, mulier: mihi et tibi quid est? Nondum uenit hora mea. Cum autem uenisset hora, qua ut homo moreretur, de cruce cognitam matrem commendauit discipulo, quem prae ceteris diligebat. Satellites uoluptatum diuitias perniciose populi appetebant: pauper esse uoluit. Honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit. Carnales filios magnum bonum putabant: tale coniugium prolemque contempsit. Contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit. Iniurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae maior iniuria quam iustum innocentemque damnari? Dolores corporis exsecrabantur: flagellatus atque cruciatus est. Mori metuebant: morte multatus est. Ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est. Omnia quae habere cupientes non recte uiuebamus, carendo uilefecit. Omnia quae uitare cupientes a studio deuiabamus ueritatis, perpetiendo deiecit. Non enim ullum peccatum committi potest, nisi aut dum appetuntur ea quae ille contempsit aut fugiuntur quae ille sustinuit. 32. Tota itaque uita eius in terris, per hominem quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. Resurrectio uero eius a mortuis, nihil hominis perire naturae, cum omnia salua sunt Deo, satis indicauit, et quemadmodum cuncta seruiant Creatori suo, siue ad uindictam peccatorum, siue ad hominis liberationem, quamque facile corpus animae seruiat, cum ipsa subicitur Deo. Quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod fieri nunquam potest; sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum et uindictam potuit. Et haec est disciplina naturalis, christianis minus intellegentibus plena fide digna, intellegentibus autem omni errore purgata. [17] Doctrinae ratio in uera religione quam optima, seu Vetus, seu Nouum Testamentum spectetur. 33. Iamuero ipse totius doctrinae modus, partim apertissimus, partim similitudinibus, in dictis, in factis, in sacramentis, ad omnem animae instructionem esercitationemque accommodatus, quid aliud quam rationalis disciplinae regulam impleuit? Nam et mysteriorum expositio ad ea dirigitur, quae apertissime dicta sunt. Et si ea tantum essent quae facillime intelleguntur, nec studiose quaereretur, nec suauiter inueniretur ueritas. Neque si essent in Scripturis et in sacramentis, et in sacramentis non essent signacula ueritatis, satis cum cognitione actio conueniret. Nunc uero quoniam pietas timore inchoatur, caritate perficitur; populus timore constrictus tempore seruitutis in ueteri Lege multis Sacramentis onerabatur. Hoc enim talibus utile erat ad desiderandam gratiam Dei, quae per Prophetas uentura canebatur. Quae ubi uenit, ab ipsa Dei Sapientia homine assumpto, et in libertatem uocati sumus, pauca Sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem christiani populi, hoc est sub uno Deo liberae multitudinis, continerent. Multa uero quae populo Hebraeo, hoc est sub eodem uno Deo compeditae multitudini imposita erant, ab actione remota sunt, in fide atque interpretatione manserunt. Ita nunc nec seruiliter alligant, et exercent liberaliter animum. 34. Quisquis autem ideo negat utrumque Testamentum ab uno Deo esse posse, quia non eisdem sacramentis tenetur populus noster, quibus Iudaei tenebantur uel adhuc tenentur; potest dicere non posse fieri ut unus paterfamilias iustissimus aliud imperet eis quibus seruitutem duriorem utilem iudicat, aliud eis quos in filiorum gradum adoptare dignatur. Si autem praecepta uitae mouent, quod in ueteri Lege minora sunt, in Euangelio maiora, et ideo putatur non ad unum Deum utraque pertinere; potest qui hoc putat perturbari, si unus medicus alia per ministros suos imbecillioribus, alia per seipsum ualentioribus praecipiat ad reparandam, uel obtinendam salutem. Ut enim ars medicinae, cum eadem maneat, neque ullo pacto ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra ualetudo: ita diuina prouidentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae uarie subuenit, et pro diuersitate morborum alias alia iubet aut uetat; ut a uitio unde mors incipit, et ab ipsa morte, ad naturam suam et essentiam, ea quae deficiunt, id est ad nihilum tendunt, reducat et firmet. [18] Creaturae quare mutabiles. 35. Sed dicis mihi: Quare deficiunt? Quia mutabilia sunt. Quare mutabilia sunt? Quia non summe sunt. Quare non summe sunt? Quia inferiora sunt eo a quo facta sunt. Quis ea fecit? Qui summe est. Quis hic est? Deus incommutabilis Trinitas, quoniam et per summam Sapientiam ea fecit, et summa benignitate conseruat. Cur ea fecit? Ut essent. Ipsum enim quantumcumque esse, bonum est; quia summum bonum est summe esse. Unde fecit? Ex nihilo. Quoniam quidquid est, quantulacumque specie sit necesse est; ita etsi minimum bonum, tamen bonum erit, et ex Deo erit. Nam quoniam summa species summum bonum est, minima species minimum bonum est. Omne autem bonum, aut Deus, aut ex Deo. Ergo ex Deo est etiam minima species. Sane quod de specie, hoc etiam de forma dici potest. Neque enim frustra tam speciosissimum, quam etiam formosissimum in laude ponitur. Id igitur est, unde fecit Deus omnia, quod nullam speciem habet, nullamque formam; quod nihil est aliud quam nihil. Nam illud quod in comparatione perfectorum informe dicitur, si habet aliquid formae, quamuis exiguum, quamuis inchoatum, nondum est nihil, ac per hoc id quoque in quantum est, non est nisi ex Deo. 36. Quapropter etiam si de aliqua informi materia factus est mundus, haec ipsa facta est omnino de nihilo. Nam et quod nondum formatum est, tamen aliquo modo ut formari possit inchoatum est, Dei beneficio formabile est: bonum est enim esse formatum. Nonnullum ergo bonum est et capacitas formae: et ideo bonorum omnium auctor, qui praestitit formam, ipse fecit etiam posse formari. Ita omne quod est, in quantum est; et omne quod nondum est, in quantum esse potest, ex Deo habet. Quod alio modo sic dicitur: omne formatum, in quantum formatum est; et omne quod nondum formatum est, in quantum formari potest, ex Deo habet. Nulla autem res obtinet integritatem naturae suae, nisi in suo genere salua sit. Ab eo autem est omnis salus, a quo est omne bonum; at omne bonum ex Deo: salus igitur omnis ex Deo. [19] Bona sunt, sed non summa bona, quae uitiari possunt. 37. Hinc iam cui oculi mentis patent, nec pernicioso studio uanae uictoriae caligant atque turbantur, facile intellegit, omnia quae uitiantur et moriuntur, bona esse, quamquam ipsum uitium, et ipsa mors, malum sit. Nisi enim salute aliqua priuarentur, non eis noceret uitium uel mors: sed si non noceret uitium, nullo modo esset uitium. Si ergo saluti aduersatur uitium, et nullo dubitante salus bonum est; bona omnia sunt, quibus aduersatur uitium; quibus autem aduersatur uitium, ipsa uitiantur: bona sunt ergo quae uitiantur; sed ideo uitiantur, quia non summa bona sunt. Quia igitur bona sunt, ex Deo sunt: quia non summa bona sunt, non sunt Deus. Bonum ergo quod uitiari non potest, Deus est. Cetera omnia bona ex ipso sunt, quae per seipsa possunt uitiari, quia per seipsa nihil sunt: per ipsum autem partim non uitiantur, partim uitiata sanantur. [20] Unde animae uitium. 38. Est autem uitium primum animae rationalis, uoluntas ea faciendi quae uetat summa et intima ueritas. Ita homo de paradiso in hoc saeculum expulsus est, id est ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma: non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia malum est; sed a bono aeterno ad bonum temporale, a bono spiritali ad bonum carnale, a bono intellegibili ad bonum sensibile, a bono summo ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis, peccat; quia infra illam ordinatum est: quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia quae peccando diligitur. Non ergo arbor illa malum est, quae in medio paradiso plantata scribitur, sed diuini praecepti transgressio. Quae cum consequentem habet iustam damnationem, contingit ex illa arbore, quae contra uetitum tacta est, dignoscentia boni et mali: quia cum suo peccato anima fuerit implicata, luendo poenas, discit quid intersit inter praeceptum quod custodire noluit, et peccatum quod fecit; atque hoc modo malum, quod cauendo non didicit, discit sentiendo; et bonum quod obtemperando minus diligebat, ardentius diligit comparando. 39. Vitium ergo animae est quod fecit, et difficultas ex uitio poena quam patitur; et hoc est totum malum. Facere autem et pati non est substantia: quapropter substantia non est malum. Sic enim nec aqua malum est, nec animal quod uiuit in aere; nam istae substantiae sunt; sed malum est uoluntaria praecipitatio in aquam, et suffocatio quam mersus patitur. Stilus ferreus alia parte qua scribamus, alia qua deleamus, affabre factus est, et in suo genere pulcher, et ad usum nostrum accommodatus. At si quispiam ea parte scribere qua deletur, et ea uelit delere qua scribitur, nullo modo stilum malum fecerit, cum ipsum factum iure uituperetur: quod si corrigat, ubi erit malum? Si quis repente meridianum solem intueatur, repercussi oculi turbabuntur: num ideo aut sol malum erit aut oculi? Nullo modo; sunt enim substantiae: sed malum est inordinatus aspectus, et ipsa quae consequitur perturbatio; quod malum non erit, cum oculi fuerint recreati, et lucem suam congruenter aspexerint. Neque cum eadem lux quae ad oculos pertinet, pro luce sapientiae quae ad mentem pertinet, colitur, ipsa fit malum: sed superstitio malum est, qua creaturae potius quam Creatori seruitur; quod malum omnino nullum erit, cum anima recognito Creatore, ipsi uni se subiecerit, et cetera per eum subiecta sibi esse persenserit. 40. Ita omnis corporea creatura, si tantummodo possideatur ab anima quae diligit Deum, bonum est infimum, et in genere suo pulchrum; quoniam forma et specie continetur: si autem diligatur ab anima quae negligit Deum, ne sic quidem malum fit ipsa; sed quoniam peccatum malum est, quo ita diligitur, fit poenalis dilectori suo, et eum implicat aerumnis, et pascit fallacibus uoluptatibus: quia neque permanent, neque satiant, sed torquent doloribus. Quia cum ordinem suum peragit pulchra mutabilitas temporum, deserit amantem species concupita, et per cruciatum sentientis discedit a sensibus, et erroribus agitat; ut hanc esse primam speciem putet, quae omnium infima est, naturae scilicet corporeae, quam per lubricos sensus caro male delectata nuntiauerit, ut cum aliquid cogitat, intellegere se credat, umbris illusus phantasmatum. Si quando autem non tenens integram diuinae prouidentiae disciplinam, sed tenere se arbitrans, carni resistere conatur; usque ad uisibilium rerum imagines peruenit, et lucis huius quam certis terminis circumscriptam uidet, immensa spatia cogitatione format inaniter: et hanc speciem sibi futurae habitationis pollicetur; nesciens oculorum concupiscentiam se trahere, et cum hoc mundo ire uelle extra mundum; quem propterea ipsum esse non putat, quia eius clariorem partem per infinitum falsa cogitatione distendit. Quod non solum de hac luce, sed etiam de aqua, postremo de uino, de melle, de auro, de argento, de ipsis denique pulpis, uel sanguine, uel ossibus quorumlibet animalium, et ceteris huiusmodi rebus facillime fieri potest. Nihil enim est corporis, quod non uel unum uisum possit innumerabiliter cogitari, uel in paruo spatio uisum possit eadem imaginandi facultate per infinita diffundi 49. Sed facillimum est exsecrari carnem, difficillimum autem non carnaliter sapere. [21] Anima seducitur, dum fugaces corporum pulchritudines consectatur. 41. Hac ergo peruersitate animae, quae contigit peccato atque supplicio, fit omnis natura corporea illud quod per Salomonem dicitur: Vanitas uanitantium, et omnia uanitas. Quae abundantia homini in omni labore eius, quo ipse laborat sub sole? Neque enim frustra est additum, uanitantium, quia si uanitantes detrahas, qui tamquam prima sectantur extrema, non erit corpus uanitas; sed in suo genere, quamuis extremam, pulchritudinem sine ullo errore monstrabit. Temporalium enim specierum multiformitas ab unitate Dei hominem lapsum per carnales sensus diuerberauit, et mutabili uarietate multiplicauit eius affectum: ita facta est abundantia laboriosa, et, si dici potest, copiosa egestas, dum aliud et aliud sequitur, et nihil cum eo permanet. Sic a tempore frumenti, uini et olei sui multiplicatus est, ut non inueniat idipsum, id est naturam incommutabilem et singularem, quam secutus non erret, et assecutus non doleat. Habebit enim etiam consequentem redemptionem corporis sui, quod iam non corrumpetur. Nunc uero corpus quod corrumpitur aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, quia rapitur in ordinem successionis extrema corporum pulchritudo. Nam ideo extrema est, quia simul non potest habere omnia; sed dum alia cedunt atque succedunt, temporalium formarum numerum in unam pulchritudinem complent. [22] Rerum transeuntium administratio solis impiis displicet. 42. Et hoc totum non propterea malum, quia transit. Sic enim et uersus in suo genere pulcher est, quamuis duae syllabae simul dici nullo modo possint. Nec enim secunda enuntiatur, nisi prima transierit; atque ita per ordinem peruenitur ad finem, ut cum sola ultima sonat, non secum sonantibus superioribus, formam tamen et decus metricum cum praeteritis contexta perficiat. Nec ideo tamen ars ipsa qua uersus fabricatur, sic tempori obnoxia est, ut pulchritudo eius per mensuras morarum digeratur: sed simul habet omnia, quibus efficit uersum non simul habentem omnia, sed posterioribus priora tollentem; propterea tamen pulchrum, quia extrema uestigia illius pulchritudinis ostentat, quam constanter atque incommutabiliter ars ipsa custodit. 43. Itaque, ut nonnulli peruersi magis amant uersum, quam artem ipsam qua conficitur uersus, quia plus se auribus quam intellegentiae dediderunt: ita multi temporalia diligunt, conditricem uero ac moderatricem temporum diuinam prouidentiam non requirunt; atque in ipsa dilectione temporalium nolunt transire quod amant, et tam sunt absurdi, quam si quisquam in recitatione praeclari carminis unam aliquam syllabam solam perpetuo uellet audire. Sed tales auditores carminum non inueniuntur; talibus autem rerum aestimatoribus plena sunt omnia; propterea quia nemo est, qui non facile non modo totum uersum, sed etiam totum carmen possit audire; totum autem ordinem saeculorum sentire nullus hominum potest. Huc accedit quod carminis non sumus partes, saeculorum uero partes damnatione facti sumus. Illud ergo canitur sub iudicio nostro, ista peraguntur de labore nostro. Nulli autem uicto ludi agonistici placent, sed tamen cum eius dedecore decori sunt: et haec enim quaedam imitatio ueritatis est. Nec ob aliud a talibus prohibemur spectaculis, nisi ne umbris rerum decepti, ab ipsis rebus quarum illae umbrae sunt, aberremus. Ita uniuersitatis huius conditio atque administratio, solis impiis animis damnatisque non placet; sed etiam cum miseria earum, multis uel in terra uictricibus, uel in caelo sine periculo spectantibus placet: nihil enim iustum displicet iusto. [23] Omnis substantia bona. 44. Quocirca, cum omnis anima rationalis aut peccatis suis misera sit, aut recte factis beata; omnis autem irrationalis aut cedat potentiori, aut pareat meliori, aut comparetur aequali, aut certantem exerceat, aut damnato noceat, et omne corpus suae animae seruiat, quantum pro eius meritis, et pro rerum ordine sinitur: nullum malum est naturae uniuersae, sed sua cuique culpa fit malum. Porro cum anima per Dei gratiam regenerata, et in integrum restituta, et illi subdita uni a quo est recreata, instaurato etiam corpore in pristinam firmitatem, non cum mundo possideri, sed mundum possidere coeperit, nullum ei malum erit: quia ista infima pulchritudo temporalium uicissitudinum, quae cum ipsa peragebatur, sub ipsa peragetur; et erit, ut scriptum est, Caelum nouum et terra noua, non in parte laborantibus animis, sed in uniuersitate regnantibus. Omnia enim uestra, inquit Apostolus, uos autem Christi, Christus autem Dei: et, Caput mulieris uir, caput uiri Christus; caput autem Christi Deus. Quoniam igitur uitium animae non natura eius, sed contra naturam eius est, nihilque aliud est quam peccatum et poena peccati; unde intellegitur nullam naturam, uel, si melius ita dicitur, nullam substantiam siue essentiam malum esse. Neque de peccatis poenisque eius animae efficitur, ut uniuersitas ulla deformitate turpetur. Quia rationalis substantia, quae ab omni peccato munda est, Deo subiecta, subiectis sibi ceteris dominatur. Ea uero quae peccauit, ibi ordinata est, ubi esse tales decet, ut Deo conditore atque rectore uniuersitatis decora sint omnia. Et est pulchritudo uniuersae creaturae per haec tria inculpabilis; damnationem peccatorum, exercitationem iustorum, perfectionem beatorum. [24] Duplici uia saluti hominis consulitur, auctoritate et ratione: ac primo de auctoritatis subsidio agitur usque ad caput. 45. Quamobrem ipsa quoque animae medicina, quae diuina prouidentia et ineffabili beneficentia geritur, gradatim distincteque pulcherrima est. Distribuitur enim in auctoritatem atque rationem. Auctoritas fidem flagitat, et rationi praeparat hominem. Ratio ad intellectum cognitionemque perducit. Quamquam neque auctoritatem ratio penitus deserit, cum consideratur cui sit credendum: et certe summa est ipsius iam cognitae atque perspicuae ueritatis auctoritas. Sed quia in temporalia deuenimus, et eorum amore ab aeternis impedimur, quaedam temporalis medicina, quae non scientes, sed credentes ad salutem uocat, non naturae et excellentia, sed ipsius temporis ordine prior est. Nam in quem locum quisque ceciderit, ibi debet incumbere ut surgat. Ergo ipsis carnalibus formis, quibus detinemur, nitendum est, ad eas cognoscendas quas caro non nuntiat. Eas enim carnales uoco, quae per carnem sentiri queunt, id est per oculos, per aures, ceterosque corporis sensus. His ergo carnalibus uel corporalibus formis inhaerere amore pueros necesse est; adolescentes uero prope necesse est; hinc iam procedente aetate non est necesse. [25] Quorum hominum seu librorum auctoritati de Dei cultu credendum. 46. Quoniam igitur diuina prouidentia, non solum singulis hominibus quasi priuatim, sed uniuerso generi humano tamquam publice consulit; quid cum singulis agatur, Deus qui agit itaque ipsi cum quibus agitur sciunt. Quid autem agatur cum genere humano, per historiam commendari uoluit, et per prophetiam. Temporalium autem rerum fides, siue praeteritarum, siue futurarum, magis credendo quam intellegendo ualet. Sed nostrum est considerare, quibus uel hominibus uel libris credendum sit ad colendum recte Deum, quae una salus est. Huius rei prima disceptatio est, utrum iis potius credamus, qui ad multos deos, an iis qui ad unum Deum colendum nos uocant. Quis dubitet eos potissimum sequendos qui ad unum uocant, praesertim cum illi multorum cultores, de hoc uno Domino cunctorum et rectore consentiant? et certe ab uno incipit numerus. Prius ergo isti sequendi sunt, qui unum Deum summum solum uerum Deum, et solum colendum esse dicunt. Si apud hos ueritas non eluserit, tum demum migrandum est. Sicut enim in ipsa rerum natura maior est auctoritas unius ad unum omnia redigentis, nec in genere humano multitudinis ulla potentia est nisi consentientis, id est unum sentientis: ita in religione qui ad unum uocant, eorum maior et fide dignior esse debet auctoritas. 47. Altera consideratio est dissensionis eius quae de unius Dei cultu inter homines orta est. Sed accepimus, maiores nostros eo gradu fidei, quo a temporalibus ad aeterna conscenditur, uisibilia miracula (non enim aliter poterant) secutos esse: per quos id actum est, ut necessaria non essent posteris. Cum enim Ecclesia catholica per totum orbem diffusa atque fundata sit, nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper uisibilia quaereret, et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum nouitate flagrauit: nec iam nobis dubium esse oportet iis esse credendum, qui cum ea praedicarent quae pauci assequuntur, se tamen sequendos populis persuadere potuerunt. Nunc enim agitur quibus credendum sit, antequam quisque sit idoneus ineundae rationi de diuinis et inuisibilibus rebus; nam ipsi rationi purgatioris animae, quae ad perspicuam ueritatem peruenit, nullo modo auctoritas humana praeponitur: sed ad hanc nulla superbia perducit. Quae si non esset, non essent haeretici, neque schismatici, nec carne circumcisi, nec creaturae simulacrorumque cultores. Hi autem si non essent ante perfectionem populi, quae promittitur, multo pigrius ueritas quaereretur. [26] Diuina prouidentia erga nostram salutem ad sex aetates hominis ueteris ac noui. 48. Dispensatio ergo temporalis, et medicina diuinae prouidentiae, erga eos qui peccato mortalitatem meruerunt sic traditur. Primo unius cuiuslibet hominis nascentis natura, et eruditio cogitatur. Prima huius infantia in nutrimentis corporalibus agitur, penitus obliuiscenda crescenti. Eam pueritia sequitur, unde incipimus aliquid meminisse. Huic succedit adolescentia, cui iam propagationem prolis natura permittit, et patrem facit. Porro adolescentiam iuuentus excipit, iam exercenda muneribus publicis, et domanda sub legibus; in qua uehementior prohibitio peccatorum, et poena peccantium seruiliter coercens, carnalibus animis atrociores impetus libidinis gignit, et omnia commissa congeminat. Non enim simplex peccatum est, non solum malum, sed etiam uetitum admittere. Post labores autem iuuentutis, seniori pax nonnulla conceditur. Inde usque ad mortem deterior aetas ac decolor, et morbis subiectior debilisque perducit. Haec est uita hominis uiuentis ex corpore, et cupiditatibus rerum temporalium colligati. Hic dicitur uetus homo, et exterior, et terrenus, etiamsi obtineat eam quam uulgus uocat felicitatem, in bene constituta terrena ciuitate, siue sub regibus, siue sub principibus, siue sub legibus, siue sub his omnibus: aliter enim bene constitui populus non potest, etiam qui terrena sectatur; habet quippe et ipse modum quemdam pulchritudinis suae. 49. Hunc autem hominem, quem ueterem et exteriorem et terrenum descripsimus, siue in suo genere moderatum, siue etiam seruilis iustitiae modum excedentem, nonnulli agunt totum ab istius uitae ortu usque ad occasum. Nonnulli autem istam uitam necessario ab illo incipiunt, sed renascuntur interius, et ceteras eius partes suo robore spiritali et incrementis sapientiae corrumpunt et necant, et in caelestes leges, donec post uisibilem mortem totum instauretur, adstringunt. Iste dicitur nouus homo, et interior, et caelestis, habens et ipse proportione, non annis, sed prouectibus distinctas quasdam spiritales aetates suas. Primam in uberibus utilis historiae, quae nutrit exemplis. Secundam iam obliuiscentem humana, et ad diuina tendentem, in qua non auctoritatis humanae sinu continetur, sed ad summam et incommutabilem legem passibus rationis innititur. Tertiam iam fidentiorem, et carnalem appetitum rationis robore maritantem, gaudentemque intrinsecus in quadam dulcedine coniugali, cum anima menti copulatur, et uelamento pudoris obnubitur, ut iam recte uiuere non cogatur, sed etiamsi omnes concedant, peccare non libeat. Quartam iam idipsum multo firmius ordinatiusque facientem et emicantem in uirum perfectum, atque aptam et idoneam omnibus et persecutionibus, et mundi huius tempestatibus ac fluctibus sustinendis atque frangendis. Quintam pacatam atque ex omni parte tranquillam, uiuentem in opibus et abundantia incommutabilis regni summae atque ineffabilis sapientiae. Sextam omnimodae mutationis in aeternam uitam et usque ad totam obliuionem uitae temporalis transeuntem perfecta forma, quae facta est ad imaginem et similitudinem Dei. Septima enim iam quies aeterna est, et nullis aetatibus distinguenda beatitudo perpetua. Ut enim finis ueteris hominis mors est, sic finis noui hominis uita aeterna. Ille namque homo peccati est, iste iustitiae. [27] Utriusque hominis decursus in uniuerso hominum genere. 50. Sicut autem isti ambo nullo dubitante ita sunt, ut unum eorum, id est ueterem atque terrenum, possit in hac tota uita unus homo agere, nouum uero et caelestem nemo in hac uita possit nisi cum uetere; nam et ab ipso incipiat necesse est, et usque ad uisibilem mortem cum illo, quamuis eo deficiente, se proficiente, perduret: sic proportione uniuersum genus humanum, cuius tamquam unius hominis uita est ab Adam usque ad finem huius saeculi, ita sub diuinae prouidentiae legibus administratur, ut in duo genera distributum appareat. Quorum in uno est turba impiorum, terreni hominis imaginem ab initio saeculi usque ad finem gerentium. In altero, series populi uni Deo dediti, sed ab Adam usque ad Ioannem Baptistam terreni hominis uitam gerens seruili quadam iustitia: cuius historia Vetus Testamentum uocatur, quasi terrenum pollicens regnum; quae tota nihil aliud est quam imago noui populi, et Noui Testamenti pollicentis regnum caelorum. Cuius populi uita interim temporalis incipit a Domini aduentu in humilitate, usque ad diem iudicii, quando in claritate uenturus est. Post quod iudicium, uetere homine exstincto, erit illa mutatio quae angelicam uitam pollicetur: Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur. Resurget ergo pius populus, ut ueteris hominis sui reliquias transformet in nouum. Resurget autem impius populus, qui ab initio ad finem ueterem hominem gessit, ut in secundam mortem praecipitetur. Aetatum autem articulos, qui diligenter legunt, inueniunt; nec zizania nec paleas 68 perhorrescunt. Impius namque pio uiuit, et peccator iusto, ut eorum comparatione alacrius, donec perficiantur, assurgat. [28] Quae, quibus et quo pacto tradenda. 51. Quisquis autem populi terreni temporibus usque ad illuminationem interioris hominis meruit peruenire, genus humanum pro tempore adiuuit, exhibens ei quod aetas illa poscebat, et per prophetiam intimans id quod exhibere opportunum non erat: quales Patriarchae ac Prophetae inueniuntur ab iis qui non pueriliter insiliunt, sed pie diligenterque pertractant diuinarum et humanarum rerum tam bonum, et tam grande secretum. Quod etiam temporibus noui populi, a magnis et spiritalibus uiris Ecclesiae catholicae alumnis uideo cautissime prouideri: ne quid populariter agant, quod nondum esse temporis, ut cum populo agatur, intellegunt; alimenta lactea large auidis pluribus atque instanter infundunt, ualidioribus autem cibis cum sapientibus paucis uescuntur. Sapientiam enim loquuntur inter perfectos, carnalibus uero et animalibus, quamuis nouis hominibus, adhuc tamen paruulis, nonnulla obtegunt, sed nulla mentiuntur. Non enim honoribus suis uanis consulunt et inanibus laudibus; sed utilitati eorum cum quibus societatem uitae huius inire meruerunt. Haec enim lex est diuinae prouidentiae, ut nemo a superioribus adiuuetur ad cognoscendam et percipiendam gratiam Dei, qui non ad eamdem puro affectu inferiores adiuuerit. Ita de peccato nostro, quod in homine peccatore ipsa natura nostra commisit, et genus humanum factum est magnum decus ornamentumque terrarum, et tam decenter diuinae prouidentiae procuratione administratur, ut ars ineffabilis medicinae ipsam uitiorum foeditatem in nescio quam sui generis pulchritudinem uertat. [29] De altero salutis subsidio, scilicet ratione quomodo hac duce ad Deum homo euehitur: haec primum sensibus praestare deprehenditur. 52. Et quoniam de auctoritatis beneficentia, quantum in praesentia satis uisum est, locuti sumus; uideamus quatenus ratio possit progredi a uisibilibus ad inuisibilia, et a temporalibus ad aeterna conscendens. Non enim frustra et inaniter intueri oportet pulchritudinem caeli, ordinem siderum, candorem lucis, dierum et noctium uicissitudines, lunae menstrua curricula, anni quadrifariam temperationem, quadripartitis elementis congruentem, tantam uim seminum species numerosque gignentium, et omnia in suo genere modum proprium naturamque seruantia. In quorum consideratione non uana et peritura curiositas exercenda est, sed gradus ad immortalia et semper manentia faciendus. Proximum enim est, attendere quae ista sit natura uitalis, quae cuncta ista sentit: quae profecto quoniam uitam dat corpori, praestantior eo sit necesse est. Non enim qualiscumque moles, quamquam ista uisibili luce praefulgeat, si uita caret, magni aestimanda est. Quaelibet namque uiua substantia cuilibet non uiuae substantiae, naturae lege praeponitur. 53. Sed quia irrationalia quoque animantia uiuere atque sentire nemo ambigit, illud in animo humano praestantissimum est, non quo sentit sensibilia, sed quo iudicat de sensibilibus. Nam et uident acutius, et ceteris corporis sensibus acrioribus corpora attingunt pleraeque bestiae quam homines: sed iudicare de corporibus non sentientis tantum uitae, sed etiam ratiocinantis est; qua illae carent, nos excellimus. Iam uero illud uidere facillimum est, praestantiorem esse iudicantem, quam illa res est de qua iudicatur. Non solum autem rationalis uita de sensibilibus, sed de ipsis quoque sensibus iudicat; cur in aqua remum infractum oporteat apparere cum rectus sit, et cur ita per oculos sentiri necesse sit: nam ipse aspectus oculorum renuntiare id potest, iudicare autem nullo modo. Quare manifestum est, ut sensualem uitam corpori, ita rationalem utrique praestare. [30] At ratione praestantior lex immutabilis, scilicet ueritas secundum quam iudicat. 54. Itaque si rationalis uita secundum seipsam iudicat, nulla iam est natura praestantior. Sed quia clarum est eam esse mutabilem, quando nunc perita, nunc imperita inuenitur; tanto autem melius iudicat, quanto est peritior; et tanto est peritior, quanto alicuius artis uel disciplinae uel sapientiae particeps est: ipsius artis natura quaerenda est. Neque nunc artem intellegi uolo, quae notatur experiundo, sed quae ratiocinando indagatur. Quid enim praeclarum nouit, qui nouit ea impensa quae calce et arena conficitur, tenacius lapides cohaerere, quam luto? aut qui tam eleganter aedificat, ut quae plura sunt, paria paribus respondeant; quae autem singula, medium locum teneant? quamquam iste sensus iam sit rationi ueritatique uicinior. Sed certe quaerendum est cur nos offendat, si duabus fenestris non super inuicem, sed iuxta inuicem locatis, una earum maior minorue sit, cum aequales esse potuerint: si uero super inuicem fuerint, ambaeque dimidio quamuis impares, non ita offendat illa inaequalitas; et cur non multum curemus, quanto sit una earum aut maior aut minor, quia duae sunt. In tribus autem sensus ipse uidetur expetere ut aut impares non sint, aut inter maximam et minimam ita sit media, ut tanto praecedat minorem, quanto a maiore praeceditur. Ita enim primo quasi natura ipsa consulitur quid probet. Ubi potissimum notandum est, quemadmodum quod solum inspectum minus displicuerit, in melioris comparatione respuatur. Ita reperitur nihil esse aliud artem uulgarem, nisi rerum expertarum placitarumque memoriam, usu quodam corporis atque operationis adiuncto: quo si careas, iudicare de operibus possis, quod multo est excellentius, quamuis operari artificiosa non possis. 55. Sed cum in omnibus artibus conuenientia placeat, qua una salua et pulchra sunt omnia; ipsa uero conuenientia aequalitatem unitatemque appetat, uel similitudine parium partium, uel gradatione disparium: quis est qui summam aequalitatem uel similitudinem in corporibus inueniat, audeatque dicere, cum diligenter considerauerit quodlibet corpus uere ac simpliciter unum esse; cum omnia uel de specie in speciem, uel de loco in locum transeundo mutentur, et partibus constent sua loca obtinentibus, per quae in spatia diuersa diuiduntur? Porro ipsa uera aequalitas ac similitudo, atque ipsa uera et prima unitas, non oculis carneis, neque ullo tali sensu, sed mente intellecta conspicitur. Unde enim qualiscumque in corporibus appeteretur aequalitas, aut unde conuinceretur, longe plurimum differre a perfecta, nisi ea quae perfecta est, mente uideretur? si tamen quae facta non est, perfecta dicenda est. 56. Et cum omnia quae sensibiliter pulchra sunt, siue natura edita, siue artibus elaborata, locis et temporibus sint pulchra, ut corpus et corporis motus; illa aequalitas et unitas menti tantummodo cognita, secundum quam de corporea pulchritudine sensu internuntio iudicatur, nec loco tumida est, nec instabilis tempore. Non enim recte dici potest secundum eam iudicari rotundum canthum, et non secundum eam rotundum uasculum; aut secundum eam rotundum uasculum, et non secundum eam rotundum denarium. Similiter in temporibus atque in motibus corporum, ridicule dicitur secundum eam iudicari aequales annos, et non secundum eam aequales menses; aut secundum eam aequales menses, et non secundum eam aequales dies. Sed siue per haec spatia, siue per horas, siue per breuiora momenta conuenienter moueatur aliquid, eadem una et incommutabili aequalitate iudicatur. Quod si minora et maiora spatia figurarum atque motionum secundum eamdem legem parilitatis, uel similitudinis, uel congruentiae iudicantur, ipsa lex maior est his omnibus, sed potentia. Ceterum spatio aut loci aut temporis, nec maior nec minor: quia si maior esset, non secundum totam iudicaremus minora; si autem minor esset, non secundum eam iudicaremus maiora. Nunc uero cum secundum totam quadraturae legem iudicetur et forum quadratum, et lapis quadratus, et tabella et gemma quadrata; rursus secundum totam aequalitatis legem iudicentur conuenire sibi motus pedum currentis formicae, et secundum eam gradientis elephanti: quis eam dubitet locorum interuallis ac temporum, nec maiorem esse, nec minorem, cum potentia superet omnia? Haec autem lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens uero humana cui talem legem uidere concessum est, mutabilitatem pati possit erroris, satis apparet supra mentem nostram esse legem, quae ueritas dicitur. [31] Deus summa ista lex est, secundum quam ratio iudicat, sed quam iudicare non licet. 57. Nec iam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra rationem animam sit, Deum esse; et ibi esse primam uitam et primam essentiam, ubi est prima sapientia. Nam haec est illa incommutabilis ueritas, quae lex omnium artium recte dicitur et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum speciem motumque iudicare secundum seipsam, simul oportet agnoscat praestare suam naturam ei naturae de qua iudicat; praestare autem sibi eam naturam, secundum quam iudicat, et de qua iudicare nullo modo potest. Possum enim dicere quare similia sibi ex utraque parte respondere membra cuiusque corporis debeant; quia summa aequalitate delector, quam non oculis, sed mente contueor: quapropter tanto meliora esse iudico quae oculis cerno, quanto pro sua natura uiciniora sunt iis quae animo intellego. Quare autem illa ita sint, nullus potest dicere: nec ita debere esse quisquam sobrie dixerit, quasi possint esse non ita. 58. Quare autem nobis placeant, et cur ea, quando melius sapimus, uehementissime diligamus, ne id quidem quisquam, si ea rite intellegit, dicere audebit. Ut enim nos et omnes animae rationales, secundum ueritatem de inferioribus recte iudicamus; sic de nobis, quando eidem cohaeremus, sola ipse Veritas iudicat. De ipsa uero nec Pater, non enim minor est quam ipse, et ideo quae Pater iudicat, per ipsam iudicat. Omnia enim quae appetunt unitatem, hanc habent regulam, uel formam, uel exemplum, uel si quo alio uerbo dici se sinit; quoniam sola eius similitudinem a quo esse accepit, impleuit: si tamen, accepit, non incongrue dicitur, pro ea significatione, qua Filius appellatur, quia non de seipso est, sed de primo summoque principio, qui Pater dicitur; ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur 71. Pater ergo non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 72: et, spiritalis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur 73, id est a nullo homine, sed a sola ipsa lege secundum quam iudicat omnia; quoniam et illud uerissime dictum est, Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi 74. Omnia ergo iudicat, quia super omnia est, quando cum Deo est. Cum illo autem est, quando purissime intellegit, et tota caritate, quod intellegit, diligit. Ita etiam, quantum potest, lex ipsa etiam ipse fit, secundum quam iudicat omnia, et de qua iudicare nullus potest. Sicut in istis temporalibus legibus, quamquam de his homines iudicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed secundum ipsas Conditor tamen legum temporalium, si uir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit aeternam, de qua nulli animae iudicare datum est; ut secundum eius incommutabiles regulas, quid sit pro tempore iubendum uetandumque discernat. Aeternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, iudicare non fas est. Hoc autem interest, quod ad cognoscendum satis est ut uideamus ita esse aliquid uel non ita: ad iudicandum uero addimus aliquid quo significemus posse esse et aliter; uelut cum dicimus: Ita esse debet, aut, ita esse debuit, aut, ita esse debebit; ut in suis operibus artifices faciunt. [32] Unitatis in corporibus est uestigium, sed ipsa unitas nonnisi mente conspicitur. 59. Sed multis finis est humana delectatio, nec uolunt tendere ad superiora, ut iudicent cur ista uisibilia placeant. Itaque si quaeram ab artifice, uno arcu constructo, cur alterum parem contra in altera parte moliatur; respondebit, credo, ut paria paribus aedificii membra respondeant. Porro si pergam quaerere, idipsum cur eligat; dicet hoc decere, hoc esse pulchrum, hoc delectare cernentes: nihil audebit amplius. Inclinatus enim recumbit oculis, et unde pendeat non intellegit. At ego uirum intrinsecus oculatum, et inuisibiliter uidentem non desinam commonere cur ista placeant, ut iudex esse audeat ipsius delectationis humanae. Ita enim superfertur illi, nec ab ea tenetur, dum non secundum ipsam, sed ipsam iudicat. Et prius quaeram utrum ideo pulchra sint, quia delectant; an ideo delectent, quia pulchra sunt. Hic mihi sine dubitatione respondebitur, ideo delectare quia pulchra sunt. Quaeram ergo deinceps, quare sint pulchra; et si titubabitur, subiciam, utrum ideo quia similes sibi partes sunt, et aliqua copulatione ad unam conuenientiam rediguntur. 60. Quod cum ita esse compererit, interrogabo utrum hanc ipsam unitatem, quam conuincuntur appetere, summe impleant, an longe infra iaceant, et eam quodammodo mentiantur. Quod si ita est (nam quis non admonitus uideat, neque ullam speciem, neque ullum omnino esse corpus quod non habeat unitatis qualecumque uestigium; neque quantumuis pulcherrimum corpus, cum interuallis locorum necessario aliud alibi habeat, posse assequi eam quam sequitur unitatem?): quare si hoc ita est, flagitabo ut respondeat, ubi uideat ipse unitatem hanc, aut unde uideat: quam si non uideret, unde cognosceret et quid imitaretur corporum species, et quid implere non posset? Nunc uero cum dicit corporibus: Vos quidem nisi aliqua unitas contineret, nihil essetis, sed rursus si uos essetis ipsa unitas, corpora non essetis; recte illi dicitur: Unde istam nosti unitatem, secundum quam iudicas corpora, quam nisi uideres, iudicare non posses quod eam non impleant: si autem his corporeis oculis eam uideres, non uere diceres, quamquam eius uestigio teneantur, longe tamen ab ea distare? nam istis oculis non nisi corporalia uides: mente igitur eam uidemus. Sed ubi uidemus? Si hoc loco esset ubi corpus nostrum est, non eam uideret qui hoc modo in Oriente de corporibus iudicat. Non ergo ista continetur loco; et cum adest ubicumque iudicanti, nusquam est per spatia locorum, et per potentiam nusquam non est. [33] Non corpora, nec sensus corporis, sed iudicium mentitur. Differunt mentiens et fallens. 61. Quod si eam corpora mentiuntur, non est credendum mentientibus, ne incidamus in uanitates uanitantium: sed quaerendum potius, cum ideo mentiantur, quia eam uidentur ostendere oculis carneis, cum illa mente pura uideatur utrum in tantum mentiantur, in quantum ei similia sunt, an in quantum eam non assequuntur. Nam si assequerentur, quod imitantur implerent. Si autem implerent, omnimodo essent similia. Si omnino essent similia, nihil inter illam naturam et istam interesset. Quod si ita esset, non eam mentirentur: id enim essent quod illa est. Nec tamen mentiuntur diligentius considerantibus: quia ille mentitur qui uult uideri quod non est: quod autem non uolens aliud putatur quam est, non mentitur, sed fallit tamen. Nam ita discernitur mentiens a fallente, quod inest omni mentienti uoluntas fallendi, etiamsi non ei credatur: fallens autem esse non potest, qui non fallit. Ergo corporea species, quia nullam uoluntatem habet, non mentitur: si uero etiam non putetur esse quod non est, nec fallit. 62. Sed ne ipsi quidem oculi fallunt; non enim renuntiare possunt animo nisi affectionem suam. Quod si non solum ipsi, sed etiam omnes corporis sensus ita renuntiant ut afficiuntur; quid ab eis amplius exigere debeamus ignoro. Tolle itaque uanitantes, et nulla erit uanitas. Si quis remum frangi in aqua opinatur, et cum inde aufertur integrari; non malum habet internuntium, sed malus est iudex. Nam ille pro sua natura non potuit aliter in aqua sentire, nec aliter debuit: si enim aliud est aer, aliud aqua, iustum est ut aliter in aere, aliter in aqua sentiatur. Quare oculus recte; ad hoc enim factus est ut tantum ualeat: sed animus peruerse, cui ad contemplandam summam pulchritudinem mens, non oculus factus est. Ille autem uult mentem conuertere ad corpora, oculos ad Deum. Quaerit enim intellegere carnalia, et uidere spiritalia; quod fieri non potest. [34] Conficta phantasmata quomodo iudicentur. 63. Quare ista peruersitas corrigenda est, quia nisi fecerit quod sursum est deorsum, et quod deorsum est sursum, regno caelorum aptus non erit. Non ergo summa quaeramus in infimis, nec ipsis infimis inuideamus. Iudicemus ea, ne cum ipsis iudicemur; id est, tantum eis tribuamus, quantum species meretur extrema, ne cum in nouissimis prima quaerimus, a primis inter nouissima numeremur. Quod nihil ipsis nouissimis obest, sed nobis plurimum. Nec ideo diuinae prouidentiae administratio minus decora fit; quia et iniusti iuste, et foedi pulchre ordinantur. Et si propterea nos fallit rerum uisibilium pulchritudo, quia unitate continetur, et non implet unitatem; intellegamus, si possumus, non ex eo quod est nos falli, sed ex eo quod non est. Omne quippe corpus uerum corpus est, sed falsa unitas. Non enim summe unum est, aut in tantum id imitatur ut impleat: et tamen nec corpus ipsum esset, nisi utcumque unum esset. Porro utcumque unum esse non posset, nisi ab eo quod summe unum est, id haberet. 64. O animae peruicaces, date mihi qui uideat sine ulla imaginatione uisorum carnalium. Date mihi qui uideat omnis unius principium non esse, nisi unum solum a quo sit omne unum, siue id impleat, siue non impleat. Qui uideat date, non qui litiget, non qui uideri uelit se uidere quod non uidet. Date qui resistat sensibus carnis, et plagis quibus per illos in anima uapulauit: qui resistat consuetudini hominum, resistat laudibus hominum, qui compungatur in cubili suo, qui resculpat suum spiritum, qui non foris diligat uanitates, et quaerat mendacia, qui iam sibi nouerit dicere: Si una Roma est, quam circa Tiberim nescio quis Romulus dicitur condidisse, falsa est ista quam cogitans fingo: non enim est ipsa, nec ibi sum animo; nam quid ibi agatur modo, utique scirem. Si unus est sol, falsus est iste quem cogitans fingo: nam ille curricula sua certis locis et temporibus peragit; istum ego ubi uolo, et quando uolo constituo. Si unus est ille amicus meus, falsus est iste quem cogitans fingo: nam ille ubi sit nescio; iste ibi fingitur, ubi uolo. Ego ipse certe unus sum, et hoc loco esse sentio corpus meum; et tamen figmento cogitationis pergo quo libet, loquor cum quo libet. Falsa sunt haec; nec quisquam intellegit falsa. Non ergo intellego, cum ista contemplor, et istis credo; quia uerum esse oportet quod intellectu contemplor: numquid forte sunt ista quae phantasmata dici solent? Unde ergo impleta est anima mea illusionibus? Ubi est uerum, quod mente conspicitur? Ita cogitanti iam dici potest: Illa lux uera est qua haec non esse uera cognoscis. Per hanc illud unum uides, quo iudicas unum esse quidquid aliud uides, nec tamen hoc esse quod illud est, quidquid mutabile uides. [35] Vacandum ut Deus cognoscatur. 65. Quod si haec intueri palpitat mentis aspectus, quiescite; nolite certare, nisi cum consuetudine corporum: ipsam uincite, et uicta erunt omnia. Unum certe quaerimus, quo simplicius nihil est. Ergo in simplicitate cordis 77 quaeramus illum. Agite otium, inquit, et agnoscetis quia ego sum Dominus 78: non otium desidiae, sed otium cogitationis, ut a locis ac temporibus uacetis. Haec enim phantasmata tumoris et uolubilitatis, constantem unitatem uidere non sinunt. Loca offerunt quod amemus, tempora surripiunt quod amamus, et relinquunt in anima turbas phantasmatum, quibus in aliud atque aliud cupiditas incitetur. Ita fit inquietus et aerumnosus animus, frustra tenere a quibus tenetur, exoptans. Vocatur ergo ad otium, id est, ut ista non diligat quae diligi sine labore non possunt. Sic enim eis dominabitur, sic non tenebitur, sed tenebit. Iugum meum, inquit, leue est 79. Huic iugo qui subiectus est, subiecta habet cetera. Non ergo laborabit; non enim resistit quod subiectum est. Sed miseri amici huius mundi 80, cuius domini erunt, si filii Dei esse uoluerint, quoniam dedit eis potestatem filios Dei fieri 81; amici ergo huius mundi tam timent ab eius amplexu separari, ut nihil eis sit laboriosius, quam non laborare. [36] Verbum Dei ipsa est ueritas, quia omnino implet id a quo principio unum est quidquid est unum. Falsitas non ex rebus, sed ex peccatis. 66. Sed cui saltem illud manifestum est, falsitatem esse, qua id putatur esse quod non est, intellegit eam esse ueritatem, quae ostendit id quod est. At si corpora in tantum fallunt, in quantum non implent illud unum quod conuincuntur imitari, a quo Principio unum est quidquid est, ad cuius similitudinem quidquid nititur, naturaliter approbamus; quia naturaliter improbamus quidquid ab unitate discedit, atque in eius dissimilitudinem tendit: datur intellegi esse aliquid, quod illius unius solius, a quo Principio unum est quidquid aliquo modo unum est, ita simile sit ut hoc omnino impleat ac sit idipsum; et haec est Veritas et Verbum in Principio, et Verbum Deus apud Deum 82. Si enim falsitas ex iis est quae imitantur unum, non in quantum id imitantur, sed in quantum implere non possunt; illa est Veritas quae id implere potuit, et id esse quod est illud; ipsa est quae illud ostendit sicut est: unde et Verbum eius et Lux eius 83 rectissime dicitur. Cetera illius unius similia dici possunt in quantum sunt, in tantum enim et uera sunt: haec est autem ipsa eius similitudo, et ideo Veritas. Ut enim ueritate sunt uera, quae uera sunt; ita similitudine similia sunt, quaecumque similia sunt. Ut ergo ueritas forma uerorum est, ita similitudo forma similium est. Quapropter uera quoniam in tantum uera sunt, in quantum sunt; in tantum autem sunt, in quantum principalis unius similia sunt: ea forma est omnium quae sunt, quae est summa similitudo Principii; et Veritas est, quia sine ulla dissimilitudine est. 67. Unde falsitas oritur, non rebus ipsis fallentibus, quae nihil aliud ostendunt sentienti quam speciem suam, quam pro suae pulchritudinis acceperunt gradu; neque ipsis sensibus fallentibus, qui pro natura sui corporis affecti, non aliud quam suas affectiones praesidenti animo nuntiant: sed peccata animas fallunt, cum uerum quaerunt, relicta et neglecta ueritate. Nam quoniam opera magis quam artificem atque ipsam artem dilexerunt, hoc errore puniuntur, ut in operibus artificem artemque conquirant; et cum inuenire nequiuerint (Deus enim non corporalibus sensibus subiacet, sed ipsi menti supereminet), ipsa opera existiment esse et artem et artificem. [37] Impietas idololatriae multiplicis orta ex amore creaturae. 68. Hinc oritur omnis impietas, non modo peccantium, sed etiam damnatorum pro peccatis suis. Non enim tantum scrutari creaturam contra praeceptum Dei, et ea frui potius quam ipsa lege et ueritate uolunt, quod primi hominis peccatum deprehenditur, male utentis libero arbitrio; sed hoc quoque in ipsa damnatione addunt, ut non modo diligant, sed etiam seruiant creaturae potius quam Creatori 84, et eam colant per partes eius, a summis usque ad ima uenientes. Sed aliqui se in hoc tenent, ut pro summo Deo animam colant, et primam intellectualem creaturam, quam per Veritatem Pater fabricatus est, ad ipsam Veritatem semper intuendam, et se per ipsam, quia omni modo ei simillima est. Deinde ueniunt ad uitam genitalem, per quam creaturam uisibilia et temporalia gignentia Deus aeternus et incommutabilis operatur. Hinc ad animalia, et inde ad ipsa corpora colenda dilabuntur; et in his primo eligunt pulchriora, in quibus caelestia maxime excellunt. Ergo in primis solis corpus occurrit, et in eo nonnulli remanent. Aliqui et lunae splendorem religione dignum putant: est enim nobis, ut perhibetur, propinquior; unde uiciniorem speciem habere sentitur. Alii etiam ceterorum siderum corpora adiungunt, et totum caelum cum stellis suis. Alii caelo aethereo copulant aerem, et istis duobus superioribus elementis corporeis subiciunt animas suas. Sed inter hos illi sibi uidentur religiosissimi, qui uniuersam simul creaturam, id est mundum totum cum omnibus quae in eo sunt, et uitam qua spiratur et animatur, quam quidam corpoream, quidam incorpoream esse crediderunt: hoc ergo totum simul unum Deum magnum esse arbitrantur, cuius partes sint ceterae. Non enim uniuersae creaturae auctorem conditoremque nouerunt. Inde in simulacra praecipitantur, et ab operibus Dei usque in opera sua demerguntur, quae tamen adhuc uisibilia sunt. [38] Aliud idololatriae genus, quo peccator triplici cupiditati seruit. 69. Est enim alius deterior et inferior cultus simulacrorum, quo phantasmata sua colunt, et quidquid animo errante cum superbia uel tumore cogitando imaginati fuerint, religionis nomine obseruant, donec fiat in anima nihil omnino colendum esse, et errare homines qui superstitioni se inuoluunt, et misera implicant seruitute. Sed frustra hoc sentiunt: non enim efficiunt ut non seruiant; remanent quippe ipsa uitia, quibus ut ipsa colenda opinarentur attracti sunt. Seruiunt enim cupiditati triplici, uel uoluptatis, uel excellentiae, uel spectaculi. Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit, aut potentiam uanam foueat, aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. Ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem exspectent. His autem rebus quibus quisque beatus uult effici, seruiat necesse est, uelit nolit. Nam quocumque duxerint, sequitur; et quisquis ea uisus fuerit auferre posse, metuitur. Possunt autem auferre ista, et scintilla ignis et aliqua parua bestiola. Postremo, ut omittam innumerabiles aduersitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. Itaque cum omnia temporalia mundus iste concludat, omnibus mundi partibus seruiunt, qui propterea putant nihil colendum esse ne seruiant. 70. Verumtamen quamquam in hac rerum extremitate miseri iaceant, ut uitia sua sibi dominari patiantur, uel libidine, uel superbia, uel curiositate damnati, uel duobus horum, uel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio uitae humanae, licet eis congredi et uincere, si prius credant quod intellegere nondum ualent, et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut diuinitus dictum est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Hoc modo tria illa sunt notata: nam concupiscentia carnis, uoluptatis infimae amatores significat; concupiscentia oculorum, curiosos; ambitio saeculi, superbos. 71. Triplex etiam tentatio in homine, quem Veritas ipsa suscepit, cauenda monstrata est. Dic, inquit tentator, lapidibus istis, ut panes fiant. At ille unus et solus magister: Non, in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo Dei. Ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem uoluptatis, ut nec fami cedendum sit. Sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat, qui carnis uoluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt, et dictum est: Omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me. Cui responsum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. Ita calcata est superbia. Subiecta est autem extrema etiam curiositatis illecebra: non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat, nisi causa tantum aliquid experiendi. Sed neque hic uictus est, et ideo sic respondit, ut intellegeremus non opus esse ad cognoscendum Deum, tentationibus uisibiliter diuina explorare molientibus: Non tentabis, inquit, Deum et Dominum tuum. Quamobrem quisquis intus uerbo Dei pascitur, non quaerit in ista eremo uoluptatem. Qui uni Deo tantum subiectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione iactantiam. Quisquis aeterno spectaculo incommutabilis ueritatis adhaerescit, non per fastigium huius corporis, id est per hos oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat. [39] Ex ipsis uitiis suis animam admoneri ut primam pulchritudinem requirat: quod primo de uitio uoluptatis ostenditur usque ad caput. 72. Quid igitur restat, unde non possit anima recordari primam pulchritudinem quam reliquit, quando de ipsis suis uitiis potest? Ita enim Sapientia Dei pertendit usque in finem fortiter 89. Ita per hanc summus ille artifex opera sua in unum finem decoris ordinata contexuit. Ita illa bonitas a summo ad extremum nulli pulchritudini, quae ab ipso solo esse posset, inuidit; ut nemo ab ipsa ueritate deiciatur, qui non excipiatur ab aliqua effigie ueritatis. Quaere in corporis uoluptate quid teneat, nihil aliud inuenies quam conuenientiam: nam si resistentia pariant dolorem, conuenientia pariunt uoluptatem. Recognosce igitur quae sit summa conuenientia. Noli foras ire, in teipsum redi; in interiore homine habitat ueritas; et si tuam naturam mutabilem inueneris, transcende et teipsum. Sed memento cum te transcendis, ratiocinantem animam te transcendere. Illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis accenditur. Quo enim peruenit omnis bonus ratiocinator, nisi ad ueritatem? cum ad seipsam ueritas non utique ratiocinando perueniat, sed quod ratiocinantes appetunt, ipsa sit. Vide ibi conuenientiam qua superior esse non possit, et ipse conueni cum ea. Confitere te non esse quod ipsa est: siquidem se ipsa non quaerit; tu autem ad eam quaerendo uenisti, non locorum spatio, sed mentis affectu, ut ipse interior homo cum suo inhabitatore, non infima et carnali, sed summa et spiritali uoluptate conueniat. 73. Aut si non cernis quae dico, et an uera sint dubitas, cerne saltem utrum te de iis dubitare non dubites; et si certum est te esse dubitantem, quaere unde sit certum: non illic tibi, non omnino solis huius lumen occurret, sed lumen uerum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Quod his oculis uideri non potest; nec illis quibus phantasmata cogitantur, per eosdem oculos animae impacta; sed illis quibus ipsis phantasmatibus dicitur: Non estis uos quod ego quaero, neque illud estis unde ego uos ordino; et quod mihi inter uos foedum occurrerit, improbo; quod pulchrum, approbo; cum pulchrius sit illud unde improbo et approbo: quare hoc ipsum magis approbo, et non solum uobis, sed illis omnibus corporibus unde uos hausi, antepono. Deinde regulam ipsam quam uides, concipe hoc modo: Omnis qui se dubitantem intellegit, uerum intellegit, et de hac re quam intellegit certus est: de uero igitur certus est. Omnis ergo qui utrum sit ueritas dubitat, in seipso habet uerum unde non dubitet; nec ullum uerum nisi ueritate uerum est. Non itaque oportet eum de ueritate dubitare, qui potuit undecumque dubitare. Ubi uidentur haec, ibi est lumen sine spatio locorum et temporum, et sine ullo spatiorum talium phantasmate. Numquid ista ex aliqua parte corrumpi possunt, etiamsi omnis ratiocinator intereat, aut apud carnales inferos ueterascat? Non enim ratiocinatio talia facit, sed inuenit. Ergo antequam inueniantur, in se manent, et cum inueniuntur, nos innouant. [40] De pulchritudine corporum carnisque uoluptate et de peccantium poena. 74. Ita renascitur interior homo, et exterior corrumpitur de die in diem. Sed interior exteriorem respicit, et in sua comparatione foedum uidet; in proprio tamen genere pulchrum et corporum conuenientia laetantem, et corrumpentem quod in bonum suum conuertit, alimenta scilicet carnis: quae tamen corrupta, id est amittentia formam suam, in membrorum istorum fabricam migrant, et corrupta reficiunt, in aliam formam per conuenientiam transeuntia; et per uitalem motum diiudicantur quodammodo, ut ex eis in structuram huius uisibilis pulchri quae apta sunt assumantur, non apta uero per congruos meatus eiciantur. Quorum aliud faeculentissimum redditur terrae ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes numeros accipit, et inchoatur in prolem, et siue conuenientia duorum corporum, siue tali aliquo phantasmate commotum, per genitales uias ab ipso uertice defluit in infima uoluptate. Iamuero in matre per certos numeros temporum in locorum numerum coaptatur, ut suas regiones quaeque membra occupent; et si modum parilitatis seruauerint, luce coloris adiuncta, nascitur corpus quod formosum uocatur, et a suis dilectoribus amatur acerrime: non tamen in eo plus placet forma quae mouetur, quam uita quae mouet. Nam illud animal si nos amet, allicit uiolentius: si oderit autem, succensemus, et ferre non possumus, etiamsi formam ipsam praebeat fruenti. Hoc totum est uoluptatis regnum, et ima pulchritudo; subiacet enim corruptioni: quod si non esset, summa putaretur. 75. Sed adest diuina prouidentia, quae hanc ostendat et non malam, propter tam manifesta uestigia primorum numerorum, in quibus sapientiae Dei non est numerus; et extremam tamen esse, miscens ei dolores et morbos et distortiones membrorum, et tenebras coloris, et animorum simultates ac dissensiones, ut ex his admoneamur incommutabile aliquid esse quaerendum. Et hoc facit per infima ministeria, quibus id agere uoluptatis est: quos exterminatores et angelos iracundiae, diuinae Scripturae nominant, quamuis ipsi nesciant quid de se agatur boni. His similes sunt homines qui gaudent miseriis alienis, et risus sibi ac ludicra spectacula exhibent, uel exhiberi uolunt euersionibus et erroribus aliorum. Atque ita in his omnibus boni admonentur, et exercentur, et uincunt, et triumphant, et regnant. Mali uero decipiuntur, cruciantur, uincuntur, damnantur, et seruiunt; non uni omnium summo Domino, sed ultimis seruis, illis uidelicet angelis, qui doloribus et miseria damnatorum pascuntur, et pro ista maleuolentia bonorum liberatione torquentur. 76. Ita ordinantur omnes officiis et finibus suis in pulchritudinem uniuersitatis, ut quod horremus in parte, si cum toto consideremus, plurimum placeat: quia nec in aedificio iudicando unum tantum angulum considerare debemus, nec in homine pulchro solos capillos, nec in bene pronuntiante solum digitorum motum, nec in lunae cursu aliquas tridui tantum figuras. Ista enim, quae propterea sunt infima, quia partibus imperfectis tota perfecta sunt, siue in statu, siue in motu pulchra sentiantur, tota consideranda sunt, si recte uolumus iudicare. Verum enim nostrum iudicium, siue de toto, siue de parte iudicet, pulchrum est: uniuerso quippe mundo superfertur, nec alicui parti eius, in quantum uerum iudicamus, adhaeremus. Error autem noster parti adhaerens eius, ipse per se foedus est. Sed sicut niger color in pictura cum toto fit pulcher; sic totum istum agonem decenter edit incommutabilis diuina prouidentia, aliud uictis, aliud certantibus, aliud uictoribus, aliud spectatoribus, aliud quietis et solum Deum contemplantibus tribuens: cum in his omnibus non sit malum nisi peccatum, et poena peccati, hoc est defectus uoluntarius a summa essentia, et labor in ultima non uoluntarius; quod alio modo sic dici potest, libertas a iustitia, et seruitus sub peccato. [41] In peccantis animae poena pulchritudo. 77. Corrumpitur autem homo exterior aut profectu interioris, aut defectu suo. Sed profectu interioris ita corrumpitur, ut totus in melius reformetur, et restituatur in integrum in nouissima tuba, ut iam non corrumpatur neque corrumpat. Defectu autem suo in pulchritudines corruptibiliores, id est poenarum ordinem praecipitatur. Nec miremur quod adhuc pulchritudines nomino: nihil enim est ordinatum, quod non sit pulchrum; et, sicut ait Apostolus, omnis ordo a Deo est. Necesse est autem fateamur meliorem esse hominem plorantem, quam laetantem uermiculum: et tamen uermiculi laudem sine ullo mendacio copiose possum dicere, considerans nitorem coloris, figuram teretem corporis, priora cum mediis, media cum posterioribus congruentia, et unitatis appetentiam pro suae naturae humilitate seruantia; nihil ex una parte formatum, quod non ex altera parili dimensione respondeat. Quid iam de anima ipsa dicam uegetante modulum corporis sui, quomodo eum numerose moueat, quomodo appetat conuenientia, quomodo uincat aut caueat obsistentia quantum potest, et ad unum sensum incolumitatis referens omnia, unitatem illam conditricem naturarum omnium, multo euidentius quam corpore insinuet? Loquor de uermiculo animante qualicumque. Cineris et stercoris laudem uerissime atque uberrime plerique dixerunt. Quid ergo mirum est, si hominis animam, quae ubicumque sit et qualiscumque sit, omni corpore est melior, dicam pulchre ordinari, et de poenis eius alias pulchritudines fieri, cum ibi non sit quando misera est, ubi beatos esse decet, sed ibi sit ubi esse miseros decet? 78. Prorsus nemo nos fallat. Quidquid recte uituperatur, in melioris comparatione respuitur. Omnis autem natura quamuis extrema, quamuis infima, in comparatione nihili iure laudatur. Et tunc cuique non est bene, si melius esse potest. Quare si nobis potest bene esse cum ipsa ueritate, male sumus cum quolibet uestigio ueritatis: multo ergo deterius cum extremitate uestigii, quando carnis uoluptatibus adhaeremus. Vincamus ergo huius cupiditatis uel blanditias uel molestias; subiugemus nobis hanc feminam, si uiri sumus. Nobis ducibus et ipsa erit melior, nec iam cupiditas, sed temperantia nominabitur. Nam cum ipsa ducit, nos autem sequimur, cupiditas illa et libido, nos uero temeritas et stultitia nuncupamur. Sequamur Christum caput nostrum, ut et nos sequatur cui caput sumus. Hoc et feminis praecipi potest, non maritali, sed fraterno iure; quo iure in Christo nec masculus nec femina sumus. Habent enim et illae uirile quiddam unde femineas subiugent uoluptates, unde Christo seruiant, et imperent cupiditati. Quod in multis uiduis et uirginibus Dei, in multis etiam maritatis, sed iam fraterne coniugalia iura seruantibus, christiani populi dispensatione manifestum est. Quod si ab ea parte cui dominari Deus nos iubet, atque ut in nostram possessionem restituamur, et hortatur et opitulatur: si ergo ab hac parte per negligentiam et impietatem uir subditus fuerit, id est mens et ratio, erit quidem homo turpis et miser; sed destinatur in hac uita, et post hanc uitam ordinatur, quo eum destinari et ubi ordinari summus ille rector et Dominus iudicat. Nulla itaque foeditate uniuersam creaturam maculare permittitur. [42] Voluptas carnis admonet ut numeros indiuisibiles quaeramus. An tales insint in aliquo uitali motu. 79. Ambulemus ergo dum diem habemus, id est, dum ratione uti possumus, ut ad Deum conuersi, Verbo eius, quod uerum lumen est illustrari, mereamur, ne nos tenebrae comprehendant. Dies est enim praesentia illius luminis quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Hominem dixit, qui ratione uti potest, et ubi cecidit, ibi incumbere ut surgat. Si ergo uoluptas carnis diligitur, ea ipsa diligentius consideretur; et cum ibi recognita fuerint quorumdam uestigia numerorum, quaerendum est ubi sine tumore sint. Ibi enim magis unum est quod est. Et si tales sunt in ipsa motione uitali, quae in seminibus operatur, magis ibi mirandi sunt quam in corpore. Si enim numeri seminum sicut ipsa semina tumerent, de dimidio grano fici, arbor dimidia nasceretur, neque de animalium seminibus etiam non totis, animalia tota et integra gignerentur, neque tantillum et unum semen uim haberet sui cuiusque generis innumerabilem. De uno quippe secundum suam naturam possunt, uel segetes segetum, uel siluae siluarum, uel greges gregum, uel populi populorum per saecula propagari, ut nullum folium sit, uel nullus pilus per tam numerosam successionem, cuius non ratio in illo primo et uno semine fuerit. Deinde illud cogitandum est, quam numerosas, quam suaues sonorum pulchritudines uerberatus aer traiciat cantante luscinia, quas illius auiculae anima non, cum liberet, fabricaretur, nisi uitali motu incorporaliter haberet impressas. Hoc et in ceteris animantibus, quae ratione carentia, sensu tamen non carent, animaduerti potest. Nullum enim horum est, quod non uel in sono uocis, uel in cetero motu atque operatione membrorum, numerosum aliquid et in suo genere moderatum gerat, non aliqua scientia, sed tamen intimis naturae terminis, ab illa incommutabili numerorum lege modulatis. [43] In homine uis iudicandi de corporum et temporum proportione. Qui in perpetua ueritate modus ordinis. 80. Redeamus ad nos, et omittamus ea quae cum arbustis et bestiis habemus communia. Uno namque modo hirundo nidificat, et unumquodque auium genus uno aliquo suo modo. Quid est ergo in nobis, quo et de illis omnibus iudicamus, quas figuras appetant, et quatenus impleant, et nos in aedificiis aliisque corporeis operibus, tamquam domini omnium talium figurarum, innumerabilia machinamur? Quid est in nobis, quod intus intellegit has ipsas uisibiles corporum moles proportione magnas esse, uel paruas; et omne corpus habere dimidium, quantulumcumque sit; et si dimidium, innumerabiles partes: itaque omne granum milii suae parti tantae, quantam in hoc mundo nostrum corpus tenet, tam magnum esse quam mundus est nobis, totumque istum mundum figurarum ratione pulchrum esse, non mole; magnum autem uideri, non pro sua quantitate, sed pro breuitate nostra, id est animalium quibus est plenus; quae rursus cum habeant infinitatem diuisionis, non ipsa per se, sed in aliorum, et maxime ipsius uniuersi comparatione tam parua sunt? Nec in spatio temporum alia ratio est; quia ut omnis loci, sic omnis temporis longitudo habet dimidium sui: quamuis enim sit breuissima, et incipit, et progreditur, et desinit. Itaque non potest nisi habere dimidium, dum ibi diuiditur qua transit ad finem. Ac per hoc et breuis syllabae tempus in comparatione longioris breue, et hora brumalis aestiuae horae comparata minor est. Sic mora unius horae ad diem, et diei ad mensem, et mensis ad annum, et anni ad lustrum, et lustri ad maiores circuitus, et ipsi ad uniuersum tempus relati breues sunt; cum illa ipsa numerosa successio, et quaedam gradatio, siue localium, siue temporalium spatiorum, non tumore uel mora, sed ordinata conuenientia pulchra iudicetur. 81. Ipse autem ordinis modus uiuit in ueritate perpetua, nec mole uastus, nec protractione uolubilis; sed potentia supra omnes locos magnus, aeternitate super omnia tempora immobilis: sine quo tamen nec ullius molis uastitas in unum redigi, nec ullius temporis productio potest ab errore cohiberi, et aliquid esse uel corpus ut corpus sit, uel motus ut motus sit. Ipsum est unum principale, nec per finitum nec per infinitum crassum, nec per finitum nec per infinitum mutabile. Non enim habet aliud hic, aliud alibi; aut aliud nunc, aliud postea: quia summe unus est Pater Veritatis, Pater suae Sapientiae, quae nulla ex parte dissimilis, similitudo eius dicta est et imago, quia de ipso est. Itaque etiam Filius recte dicitur ex ipso, cetera per ipsum. Praecessit enim forma omnium summe implens unum de quo est, ut cetera quae sunt, in quantum sunt uni similia, per eam formam fierent. [44] Dei imago Filius, ad quam facta quaedam. 82. Horum alia sic sunt per ipsam, ut ad ipsam etiam sint, ut omnis rationalis et intellectualis creatura, in qua homo rectissime dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei: non enim aliter incommutabilem ueritatem posset mente conspicere. Alia uero ita sunt per ipsam facta, ut non sint ad ipsam. Et ideo rationalis anima si Creatori suo seruiat, a quo facta est, per quem facta est, et ad quem facta est, cuncta ei cetera seruient: et uita ultima, quae tam uicina illi est, et est adiutorium eius, per quod imperat corpori; et ipsum corpus, extrema natura et essentia, cui omni modo cedenti ad arbitrium dominabitur, nullam de illo sentiens molestiam; quia iam non ex illo, nec per illud quaeret beatitudinem, sed ex Deo per seipsam percipiet. Reformatum ergo corpus ac sanctificatum, sine detrimento corruptionis, et sine onere difficultatis administrabit. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in caelis. Esca uero uentri, et uenter escis: Deus autem et hunc et illas destruet 104; quoniam non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium. [45] Voluptatis imbecillitas protrudit nos ad sublimiora. 83. Quapropter, etiam in ista corporis uoluptate inuenimus unde commemoremur eam contemnere; non quia malum est natura corporis, sed quia in extremi boni dilectione turpiter uolutatur, cui primis inhaerere fruique concessum est. Cum trahitur auriga, et suae temeritatis dat poenas, quidquid illud est quo utebatur, accusat: sed imploret auxilium, iubeat Dominus rerum, obsistatur equis, alia iam spectacula de illius praecipitatione facientibus, et nisi subueniatur de morte facturis, restituatur in locum, super rotas collocetur, habenarum iura reddantur, regat cautius obtemperantes, et edomitas bestias; tunc sentiet quam bene currus, et tota illa iunctio fabricata sit, quae ruina eius, et ipsum affligebat, et cursum decentissimae moderationis amiserat: quia et huic corpori imbecillitatem peperit animae male utentis auiditas in paradiso, usurpans uetitum cibum contra medici disciplinam, sua sempiterna continetur salus. 84. Si ergo in ista ipsa uisibilis carnis imbecillitate, ubi beata uita esse non potest, inuenitur admonitio beatae uitae propter speciem de summo usque ad ima uenientem; quanto magis in appetitione nobilitatis et excellentiae, et in omni superbia uanaque pompa huius mundi? Quid enim aliud in ea homo appetit, nisi solus esse, si fieri possit, cui cuncta subiecta sint, peruersa scilicet imitatione omnipotentis Dei? Quem si subditus imitaretur, secundum praecepta eius uiuendo, per eum haberet subdita cetera, nec ad tantam deformitatem ueniret, ut bestiolam timeat, qui uult hominibus imperare. Habet ergo et superbia quemdam appetitum unitatis et omnipotentiae; sed in rerum temporalium principatu, quae omnia transeunt tamquam umbra. 85. Inuicti esse uolumus, et recte; habet enim hoc animi nostri natura post Deum a quo ad eius imaginem factus est: sed eius praecepta erant seruanda, quibus seruatis nemo nos uinceret. Nunc uero, dum ipsa cuius uerbis turpiter consensimus, domatur dolore pariendi, et nos in terra laboramus, et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commouere ac perturbare potuerint. Itaque nolumus ab hominibus uinci, et iram non possumus uincere. Qua turpitudine quid exsecrabilius dici potest? Fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tametsi habeat uitia, non est tamen ipse uitium. Quanto igitur honestius homo nos uincit, quam uitium? Quis autem dubitet immane uitium esse inuidentiam, qua necesse est torqueatur et subiciatur qui non uult in rebus temporalibus uinci? Melius est ergo ut homo nos uincat, quam inuidentia uel quodlibet aliud uitium. [46] Inuictus qui id solum amat quod amanti eripi non potest, id est Deum ex toto corde, et proximum sicut seipsum. 86. Sed nec ab homine uinci potest, qui uitia sua uicerit. Non enim uincitur, nisi cui eripitur ab aduersario quod amat. Qui ergo amat id solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter inuictus est, nec ulla cruciatur inuidia. Id enim diligit, ad quod diligendum et percipiendum quanto plures uenerint, tanto eis uberius gratulatur. Diligit enim Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente; et diligit proximum tamquam seipsum 108. Non ergo illi inuidet, ut sit quod ipse est; immo adiuuat etiam quantum potest. Nec potest amittere proximum, quem diligit tamquam seipsum; quia neque in seipso ea diligit quae oculis subiacent, aut ullis aliis corporis sensibus. Ergo apud seipsum habet quem diligit tamquam seipsum. 87. Ea autem est regula dilectionis, ut quae sibi uult bona prouenire, et illi uelit; et quae accidere sibi mala non uult, et illi nolit: hanc uoluntatem erga omnes homines seruat. Nam erga neminem operandum est malum: et dilectio proximi malum non operatur. Diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si uere inuicti esse uolumus. Non enim per seipsum quisquam hominum inuictus est; sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque seruiunt, soli sunt liberi. Sic enim eis quod diligunt auferri non potest: quae res una inuictos facit et perfectos uiros. Nam si uel ipsum hominem homo dilexerit, non tamquam seipsum, sed tamquam iumentum, aut balneas, aut auiculam pictam uel garrulam, id est, ut ex eo aliquid temporalis uoluptatis aut commodi capiat; seruiat necesse est, non homini, sed, quod est turpius, tam foedo et detestabili uitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est. Quo uitio dominante, usque ad extremam uitam, uel potius mortem perducitur. 88. Sed nec sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, uel filii, uel coniuges, uel quique cognati, aut affines aut ciues. Nam et dilectio ista temporalis est. Non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis, et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur. Itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa Veritas uocans, praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno Dei, qui non istas carnales necessitudines oderit. Neque hoc cuiquam inhumanum uideri decet. Magis enim est inhumanum, non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est: hoc est enim non in eo amare illud quod ad Deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. Quid ergo mirum si ad regnum non peruenit, qui non communem, sed priuatam rem diligit? Immo utrumque, ait quispiam: Immo illud unum, dicit Deus. Dicit enim uerissime Veritas: Nemo potest duobus dominis seruire. Nemo enim potest perfecte diligere quo uocamur, nisi oderit unde reuocamur. Vocamur autem ad perfectam naturam humanam, qualem ante peccatum nostrum Deus fecit: reuocamur autem ab eius dilectione, quam peccando meruimus. Quare oderimus oportet, unde ut liberemur optamus. 89. Oderimus ergo temporales necessitudines, si aeternitatis caritate flagramus. Diligat homo proximum tamquam seipsum. Certe enim sibi ipse nemo est pater, aut filius, aut affinis, aut aliquid huiusmodi, sed tantum homo: qui ergo diligit aliquem tamquam seipsum, hoc in eo debet diligere, quod sibi ipse est. Corpora uero non sunt quod nos sumus: non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. Valet enim ad hoc etiam quod praeceptum est: Ne concupiscas rem proximi tui. Quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam seipsum. Ipsa igitur natura humana sine carnali conditione diligenda est, siue sit perficienda siue perfecta. Omnes sub uno Deo patre cognati sunt, qui eum diligunt et faciunt uoluntatem ipsius. Et inuicem sibi sunt, et patres cum sibi consulunt, et filii cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus Pater testamento suo ad unam haereditatem uocat. [47] Vera proximi dilectio, quam qui impendit inuictus est. 90. Quapropter, cur iste non inuictus, sit hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est creaturam Dei ad eius imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura quam diligit, cum ipse perfectus est? Sicut enim, uerbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus; ita uult omnes tales esse, ut tamen ei non desit quod diligit, quia ipse bene cantat. Nam si cuiquam inuidet bene cantanti, non iam illud diligit, sed aut laudem, aut aliquid aliud, quo bene cantando uult peruenire; et potest ei minui uel auferri, si et alius bene cantauerit. Qui ergo inuidet bene cantanti, non amat bene cantantem: sed rursus qui eo indiget, non bene cantat. Quod multo accommodatius de bene uiuente dici potest, quia inuidere nulli potest: quo enim perueniunt bene uiuentes, tantumdem est omnibus, nec minus fit cum plures habuerint. Et potest esse tempus quo bonus cantator cantare non decenter queat, et indigeat uoce alterius, qua sibi exhibeatur quod diligit; tamquam si alicubi conuiuetur, ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem: bene autem uiuere semper decet. Quare quisquis hoc et diligit et facit, non solum non inuidet imitantibus, sed et eis se praebet libentissime atque humanissime quantum potest; nec tamen eis indiget. Nam quod in illis diligit, in seipso habet totum atque perfectum. Ita cum diligat proximum tamquam seipsum, non inuidet ei, quia nec sibi ipsi; praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non eo indiget, quia nec seipso: tantum eo indiget, cui adhaerendo beatus est. Nemo autem illi eripit Deum. Ille ergo uerissime atque certissime inuictus homo est qui cohaeret Deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum haerere Deo bonum est. 91. Hic uir quamdiu est in hac uita, utitur amico ad rependendam gratiam, utitur inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficentiam, utitur omnibus ad beneuolentiam. Et quamquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus, et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. Quare si aliquem familiarium suorum promptius quam quemlibet alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet maiorem fiduciam, et apertiorem temporis ianuam. Tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto minus ipse obligatus est tempori. Cum itaque omnibus, quos pariter diligit, prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus est. Animi autem coniunctio maior est, quam locorum aut temporum quibus in hoc corpore gignimur, sed ea maxima est quae omnibus praeualet. Non ergo iste affligitur morte cuiusquam, quoniam qui toto animo Deum diligit, nouit nec sibi perire quod Deo non perit. Deus autem dominus est et uiuorum et mortuorum. Non cuiusquam miseria miser est, quia nec cuiusquam iniustitia fit iniustus. Et ut nemo illi iustitiam et Deum, sic nemo aufert beatitudinem. Et si quando forte alicuius periculo, uel errore, uel dolore commouetur; usque ad illius auxilium, aut correctionem, aut consolationem, non usque ad suam subuersionem ualere patitur. 92. In omnibus autem officiosis laboribus, futurae quietis certa exspectatione, non frangitur. Quid enim ei nocebit, qui bene uti etiam inimico potest? Eius enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. Huic uiro in tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quis huic nocebit? Quis hunc subiugabit? Homo qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discit. Cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscit utrum eum non ceperint: quia plerumque cum adsunt nobis, putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, inuenimus qui simus. Hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. Videtur ergo uincere, cum uincatur, qui superando ad id peruenit, quod cum dolore amissurus est: et uincit cum uinci uideatur, quisquis cedendo ad id peruenit, quod non amittit inuitus. [48] Quae sit perfecta iustitia. 93. Quem ergo delectat libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori Deo subditus haereat, plus eum diligendo quam seipsum. Et haec est perfecta iustitia, qua potius potiora, et minus minora diligimus. Sapientem animam atque perfectam talem diligat, qualem illam uidet; stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest: quia nec seipsum debet stultum diligere. Nam qui se diligit stultum, non proficiet ad sapientiam; nec fiet quisquis qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. Sed donec ad sapientiam perfectionemque ueniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si stultus esset, et amaret sapientiam. Quapropter si et ipsa superbia uerae libertatis et ueri regni umbra est, etiam per ipsam nos commemorat diuina prouidentia quid significemus uitiosi, et quo debeamus redire correcti. [49] De curiositate deinceps, ul hoc uitio admonemur ad contemplandam ueritatem. 94. Iam uero cuncta spectacula, et omnis illa quae appellatur curiositas, quid aliud quaerit quam de rerum cognitione laetitiam? Quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa ueritate, ad quam omnis spectator peruenire se cupere confitetur, cum uehementer ne fallatur inuigilat, et inde se iactat si aliquid acutius ceteris, et uiuacius in spectando cognoscat et iudicet? Ipsum denique praestigiatorem, nihil aliud quam fallaciam profitentem, diligenter intuentur, et cautissime obseruant; et si eluduntur, quia sua non possunt, illius delectantur scientia qui eos eludit. Nam si et ille nesciret quibus causis fallantur intuentes, uel nescire crederetur, pariter erranti nullus plauderet. Si quis autem de populo unus eum deprehenderit, maiorem illo laudem se mereri putat, non ob aliud, nisi quia decipi fallique non potuit. Si autem multis apertus sit, non ille laudatur; sed irridentur ceteri qui talia deprehendere nequeunt. Ita omnis palma cognitioni datur, et artificio, et comprehensioni ueritatis: ad quam nullo modo perueniunt qui foris eam quaerunt. 95. Itaque in tantas nugas et turpitudines mersi sumus, ut cum interrogati quid sit melius, uerum an falsum, ore uno respondeamus, uerum esse melius; iocis et ludis tamen, ubi nos utique non uera, sed ficta delectant, multo propensius quam praeceptis ipsius ueritatis haereamus. Ita nostro iudicio et ore punimur, aliud ratione approbantes, aliud uanitate sectantes. Tamdiu autem est ludicrum et ioculare aliquid, quamdiu nouimus in cuius ueri comparatione rideatur. Sed diligendo talia excidimus a uero, et non iam inuenimus quarum rerum imitamenta sint, quibus tamquam primis pulchris inhiamus, et ab eis recedentes amplexamur nostra phantasmata. Nam redeuntibus nobis ad inuestigandam ueritatem, ipsa in itinere occurrunt, et nos transire non sinunt, nullis uiribus, sed magnis insidiis latrocinantia, non intellegentibus quam late pateat quod dictum est: Cauete a simulacris. 96. Itaque alii per innumerabiles mundos uaga cogitatione uolutati sunt. Alii Deum esse non posse, nisi corpus igneum putauerunt. Alii candorem lucis, immensae per infinita spatia usquequaque porrectum, ex una tamen parte quasi nigro quodam cuneo fissum, duo aduersa regna opinantes, et talia rebus constituentes principia, cum suis phantasmatibus fabulati sunt. Quos si iurare cogam utrum haec uera esse sciant, fortasse non audeant, sed uicissim dicant: Tu igitur ostende quid uerum sit. Quibus si nihil responderem, nisi ut illam lucem quaerant, qua eis apparet et certum est aliud esse credere, aliud intellegere; iurarent et ipsi, nec oculis uideri posse istam lucem, nec cum aliqua locorum uastitate cogitari, et nusquam non praesto esse quaerentibus, et nihil ea certius atque serenius inueniri. 97. Quae rursus omnia, quae de hac luce mentis nunc a me dicta sunt, nulla alia quam eadem luce manifesta sunt. Per hanc enim intellego uera esse quae dicta sunt, et haec me intellegere per hanc rursus intellego. Et hoc rursus et rursus cum quisque se aliquid intellegere intellegit, et idipsum rursus intellegit, in infinitum pergere intellego, et nulla hic esse spatia cuiusquam tumoris aut uolubilitatis intellego: intellego etiam non me posse intellegere, nisi uiuam, et me uiuaciorem intellegendo fieri, certius intellego. Aeterna enim uita uitam temporalem uiuacitate ipsa superat: nec quid sit aeternitas, nisi intellegendo conspicio. Mentis quippe aspectu omnem mutabilitatem ab aeternitate seiungo, et in ipsa aeternitate nulla spatia temporis cerno; quia spatia temporis praeteritis et futuris rerum motibus constant. Nihil autem praeterit in aeterno, et nihil futurum est; quia et quod praeterit, esse desinit, et quod futurum est, nondum esse coepit: aeternitas autem, tantummodo est; nec fuit, quasi iam non sit; nec erit, quasi adhuc non sit. Quare sola ipsa uerissime dicere potuit humanae menti, Ego sum qui sum; et de illa uerissime dici potuit, Misit me, qui est. [50] Scripturarum et interpretationum ratio. Allegoria quadruplex. 98. Cui si nondum possumus inhaerere, obiurgemus saltem nostra phantasmata, et tam nugatorios et deceptorios ludos de spectaculo mentis eiciamus. Utamur gradibus quos nobis diuina prouidentia fabricare dignata est. Cum enim figmentis ludicris nimium delectati euanesceremus in cogitationibus nostris, et totam uitam in quaedam uana somnia uerteremus; rationali creatura seruiente legibus suis, per sonos ac litteras, ignem, fumum, nubem, columnam, quasi quaedam uerba uisibilia, cum infantia nostra parabolis ac similitudinibus quodammodo ludere, et interiores oculos nostros luto huiuscemodi curare non aspernata est ineffabilis misericordia Dei. 99. Distinguamus ergo quam fidem debeamus historiae, quam fidem debeamus intellegentiae, quid mandemus memoriae, uerum esse nescientes, sed credentes tamen. Et ubi sit uerum, quod non uenit et transit, sed semper eodem modo manet. Qui sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu Sancto: utrum a uisibilibus antiquioribus ad uisibilia recentiora eam perducere sufficiat; an usque ad animae affectiones atque naturam, an usque ad incommutabilem aeternitatem: an aliae significent gesta uisibilia, aliae motus animorum, aliae legem aeternitatis; an aliquae inueniantur, in quibus haec omnia uestiganda sint. Et quae sit stabilis fides, siue historica et temporalis, siue spiritalis et aeterna, ad quam omnis interpretatio auctoritatis dirigenda est. Et quid prosit ad intellegenda et obtinenda aeterna, ubi finis est omnium bonarum actionum, fides rerum temporalium. Et quid intersit inter allegoriam historiae, et allegoriam facti, et allegoriam sermonis, et allegoriam sacramenti. Et ipsa locutio diuinarum Scripturarum secundum cuius linguae proprietates accipienda sit. Habet enim omnis lingua sua quaedam propria genera locutionum, quae cum in aliam linguam transferuntur, uidentur absurda. Quid prosit tanta loquendi humilitas, ut non solum ira Dei, et tristitia, et a somno expergefactio, et memoria, et obliuio, et alia nonnulla quae in bonos homines cadere possunt, sed etiam poenitentiae, zeli, crapulae nomina, et alia huiusmodi in sacris Libris inueniantur. Et utrum oculi Dei, et manus, et pedes, et alia huius generis membra, quae in Scripturis nominantur, ad uisibilem formam humani corporis referenda sint; an ad significationes intellegibilium et spiritalium potentiarum 126, sicut galea, et scutum, et gladius, et cingulum, et cetera talia. Et quod maxime quaerendum est, quid prosit generi humano, quod sic nobiscum per rationalem, et genitalem, et corporalem creaturam sibi seruientem diuina prouidentia locuta est. Quo uno cognito, omnis ab animis proteruitas puerilis excluditur, et introducitur sacrosancta religio. [51] Scripturarum perscrutatio in curiositatis medelam. 100. Omissis igitur et repudiatis nugis theatricis et poeticis, diuinarum Scripturarum consideratione et tractatione pascamus animum atque potemus uasae curiositatis fame ac siti fessum et aestuantem, et inanibus phantasmatibus, tamquam pictis epulis, frustra refici satiarique cupientem: hoc uere liberali, et ingenuo ludo salubriter erudiamur. Si nos miracula spectaculorum, et pulchritudo delectat, illam desideremus uidere Sapientiam, quae pertendit usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter. Quid enim mirabilius, ui incorporea mundum corporeum fabricante et administrante? aut quid pulchrius ordinante et ornante? [52] Et curiositas, et alia uitia sunt occasio ad uirtutem. 101. Si autem omnes fatentur per corpus ista sentiri, et animum meliorem esse quam corpus, nihilne per se animus ipse conspiciet, aut quod conspiciet potest esse, nisi multo excellentius longeque praestantius? Immo uero commemorati ab iis quae iudicamus, intueri quid sit secundum quod iudicamus, et ab operibus artium conuersi ad legem artium, eam speciem mente contuebimur, cuius comparatione foeda sunt quae ipsius benignitate sunt pulchra. Inuisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, et sempiterna eius uirtus et diuinitas. Haec est a temporalibus ad aeterna regressio, et ex uita ueteris hominis in nouum hominem reformatio. Quid est autem unde homo commemorari non possit ad uirtutes capessendas, quando de ipsis uitiis potest? Quid enim appetit curiositas nisi cognitionem, quae certa esse non potest, nisi rerum aeternarum et eodem modo se semper habentium? Quid appetit superbia nisi potentiam, quae refertur ad agendi facilitatem, quam non inuenit anima perfecta nisi Deo subdita, et ad eius regnum summa caritate conuersa? Quid appetit uoluptas corporis nisi quietem, quae non est nisi ubi nulla est indigentia et nulla corruptio? Cauendi sunt ergo inferiores inferi, id est post hanc uitam poenae grauiores, ubi nulla potest esse commemoratio ueritatis, quia nulla ratiocinatio: ideo nulla ratiocinatio, quia non eam perfundit lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Quare festinemus, et ambulemus cum dies praesto est, ne nos tenebrae comprehendant. Festinemus a secunda morte liberari, ubi nemo est qui memor Dei sit, et ab inferno, ubi nemo confitebitur Deo. [53] Scopi stultorum ac sapientium diuersi. 102. Sed miseri homines, quibus cognita uilescunt, et nouitatibus gaudent, libentius discunt quam norunt, cum cognitio sit finis discendi. Et quibus uilis est facilitas actionis, libentius certant quam uincunt, cum uictoria sit finis certandi. Et quibus uilis est corporis salus, malunt uesci quam satiari, et malunt frui genitalibus membris quam nullam talem commotionem pati; inueniuntur etiam qui malunt dormire quam non dormitare: cum omnis illius uoluptatis sit finis, non esurire ac sitire, et non desiderare concubitum, et non esse corpore fatigato. 103. Quare qui fines ipsos desiderant, prius curiositate carent, cognoscentes eam esse certam cognitionem quae intus est, et ea perfruentes quantum in hac uita queunt. Deinde accipiunt actionis facilitatem peruicacia posita, scientes maiorem esse facilioremque uictoriam, non resistere animositati cuiusquam; et hoc, quantum in hac uita queunt, sentiunt: postremo, etiam quietem corporis, abstinendo ab iis rebus sine quibus agi haec uita potest; ita gustant quam suauis est Dominus. Nec erit dubium quid post hanc uitam futurum sit; et perfectionis suae fide, spe, caritate nutriuntur. Post hanc autem uitam et cognitio perficietur; quia ex parte nunc scimus, cum autem uenerit quod perfectum est, non erit ex parte: et pax omnis aderit; nunc enim alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, sed liberabit nos de corpore mortis huius gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; quia ex magna parte concordamus cum aduersario, dum cum illo sumus in uia: et tota sanitas, et nulla indigentia, et nulla fatigatio aderit corpori; quia corruptibile hoc, tempore atque ordine suo quo resurrectio carnis futura est, induetur incorruptione. Non mirum autem, si hoc dabitur iis qui in cognitione solam ueritatem amant, et in actione solam pacem, et in corpore solam sanitatem. Hoc enim in eis perficietur post hanc uitam, quod in hac uita plus diligunt. [54] Supplicia damnatorum quam habeant rationem ad eorum uitia. 104. Qui ergo male utuntur tanto mentis bono, ut extra eam uisibilia magis appetant, quibus ad conspicienda et diligenda intellegibilia commemorari debuerunt, dabuntur eis exteriores tenebrae. Harum quippe initium est carnis prudentia, et sensuum corporeorum imbecillitas. Et qui certaminibus delectantur, alienabuntur a pace, et summis difficultatibus implicabuntur. Initium enim summae difficultatis est bellum atque contentio. Et hoc significare arbitror, quod ligantur ei manus et pedes, id est, facilitas omnis aufertur operandi. Et qui sitire et esurire uolunt, et in libidinem ardescere et defatigari, ut libenter edant, et bibant, et concumbant, et dormiant, amant indigentiam, quod est initium summorum dolorum. Perficietur ergo in eis quod amant, ut ibi eis sit ploratus et stridor dentium. 105. Plures enim sunt qui haec omnia simul uiti diligunt, et quorum uita est spectare, contendere, manducare, bibere, concumbere, dormire, et in cogitatione sua nihil aliud quam phantasmata, quae de tali uita colligunt, amplexari; et ex eorum fallacia, superstitionis uel impietatis regulas figere, quibus decipiuntur, et quibus inhaerent, etiam si ab illecebris carnis se abstinere conentur. Quia non bene utuntur talento sibi commisso, id est mentis acie, qua uidentur omnes, qui docti aut urbani aut faceti nominantur, excellere. Sed habent eam in sudario ligatam, aut in terra obrutam, id est delicatis et superfluis rebus, aut terrenis cupiditatibus inuolutam et oppressam. Ligabuntur ergo his manus et pedes, et mittentur in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et stridor dentium. Non quia ipsa dilexerunt; (quis enim haec diligat?) sed quia illa quae dilexerunt, initia sunt istorum, et necessario dilectores suos ad ista perducunt. Qui enim magis amant ire quam redire aut peruenire, in longinquiora mittendi sunt; quoniam caro sunt, et spiritus ambulans et non reuertens. 106. Qui uero bene utitur uel ipsis quinque sensibus corporis ad credenda et praedicanda opera Dei, et nutriendam caritatem ipsius, uel actione uel cognitione ad pacificandam naturam suam, et cognoscendum Deum, intrat in gaudium Domini sui. Propterea talentum quod male utenti aufertur, illi datur qui talentis quinque bene usus est: non quia transferri potest acumen intellegentiae, sed ita significatum est posse hoc amittere negligentes et impios ingeniosos, et ad eam peruenire diligentes et pios, quamuis ingenio tardiores. Non enim datum est illud talentum ei qui acceperat duo; habet enim et hoc, qui iam in actione et cognitione bene uiuit; sed ei qui acceperat quinque. Nondum enim habet ad aeterna contemplanda idoneam mentis aciem, qui uisibilibus tantum, id est temporalibus credit: sed habere potest, qui horum omnium sensibilium Deum artificem laudat, et eum persuadet fide, et exspectat spe, et quaerit caritate. [55] Epilogus exhortans ad ueram religionem, et a falsa deterrens. 107. Quae cum ita sint, hortor uos, homines charissimi et proximi mei, meque ipsum hortor uobiscum, ut ad id quod nos per sapientiam suam Deus hortatur, quanta possumus celeritate curramus. Non diligamus mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum est, et ambitio saeculi. Non diligamus per carnis uoluptatem corrumpere atque corrumpi, ne ad miserabiliorem corruptionem dolorum tormentorumque ueniamus. Non diligamus certamina, ne angelis qui talibus gaudent, in potestatem demur, humiliandi, uinciendi, uerberandi. Non diligamus uisibilia spectacula, ne ab ipsa ueritate aberrando et amando umbras, in tenebras proiciamur. 108. Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris. Melius est enim qualecumque uerum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest; et tamen animam ipsam, quamuis anima uera sit cum falsa imaginatur, colere non debemus. Melior est uera stipula, quam lux inani cogitatione pro suspicantis uoluntate formata; et tamen stipulam, quam sentimus et tangimus, dementis est credere colendam. Non sit nobis religio humanorum operum cultus. Meliores enim sunt ipsi artifices qui talia fabricantur, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio cultus bestiarum. Meliores enim sunt extremi homines, quos tamen colere non debemus. Non sit nobis religio cultus hominum mortuorum: quia si pie uixerunt, non sic habentur ut tales quaerant honores; sed illum a nobis coli uolunt, quo illuminante laetantur meriti sui nos esse consortes 150. Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem. Si autem male uixerunt, ubicumque sint non sunt colendi. Non sit nobis religio cultus daemonum; quia omnis superstitio cum sit magna poena hominum, et periculosissima turpitudo, honor est ac triumphus illorum. 109. Non sit nobis religio terrarum cultus et aquarum; quia istis purior et lucidior est aer, etiam caliginosus, quem tamen colere non debemus. Non sit nobis religio etiam purioris aeris et serenioris cultus: quia luce absente inumbratur; et purior illo est fulgor ignis etiam huius, quem tamen, quoniam pro uoluntate accendimus et exstinguimus, colere utique non debemus. Non sit nobis religio cultus corporum aethereorum atque coelestium, quae quamuis omnibus ceteris corporibus recte praeponantur, me!ior tamen ipsis est quaecumque uita. Quapropter si animata sunt, melior est quaeuis anima per seipsam, quam corpus quodlibet animatum; et tamen animam uitiosam nemo colendam esse censuerit. Non sit nobis religio cultus illius uitae, qua dicuntur arbores uiuere: quoniam nullus sensus in illa est; et ex eo genere est ista qua nostri etiam corporis numerositas agitur, qua etiam capilli et ossa uiuunt, quae sine sensu praeciduntur: hac autem melior est uita sentiens; et tamen uitam bestiarum colere non debemus. 110. Non sit nobis religio uel ipsa perfecta et sapiens anima rationalis, siue in ministerio uniuersitatis, siue in ministerio partium stabilita, siue quae in summis hominibus exspectat commutationem reformationemque portionis suae; quoniam omnis uita rationalis si perfecta est, incommutabili ueritati secum intrinsecus sine strepitu loquenti obtemperat, non obtemperans autem uitiosa fit. Non ergo per se excellit, sed per illam cui libenter obtemperat. Quod ergo colit summus angelus, id colendum est etiam ab homine ultimo, quia ipsa hominis natura id non colendo facta est ultima. Non enim aliunde sapiens angelus, aliunde homo; aliunde ille uerax, aliunde homo; sed ab una incommutabili sapientia et ueritate. Nam id ipsum actum est temporali dispensatione ad salutem nostram, ut naturam humanam ipsa Dei Virtus, et Dei Sapientia incommutabilis, et consubstantialis Patri et coaeterna, suscipere dignaretur, per quam nos doceret id esse homini colendum, quod ab omni creatura intellectuali et rationali colendum est. Hoc etiam ipsos optimos Angelos, et excellentissima Dei ministeria uelle credamus, ut unum cum ipsis colamus Deum, cuius contemplatione beati sunt. Neque enim et nos uidendo angelum beati sumus; sed uidendo ueritatem, qua etiam ipsos diligimus Angelos, et bis congratulamur. Nec inuidemus quod ea paratiores, et nullis molestiis interpedientibus perfruuntur: sed magis eos diligimus, quoniam et nos tale aliquid sperare a communi Domino iussi sumus. Quare honoramus eos caritate, non seruitute. Nec eis templa constituimus: nolunt enim se sic honorari a nobis; quia nos ipsos cum boni sumus, templa summi Dei esse nouerunt. Recte itaque scribitur, hominem ab angelo prohibitum ne se adoraret, sed unum Dominum sub quo ei esset et ille conseruus. 111. Qui autem nos inuitant ut sibi seruiamus, et tamquam deos colamus, similes sunt superbis hominibus, quibus si liceat, similiter coli uolunt: sed istos homines perpeti minus periculosum est. Omnis enim hominum dominatus in homines, aut dominantium aut seruientium morte finitur: seruitus autem sub angelorum malorum superbia, propter ipsum tempus quod est post mortem magis metuenda est. Illud etiam cuiuis cognoscere facile est, quod sub homine dominante liberas cogitationes habere concessum est: illos autem dominos in mentibus ipsis formidamus, qui unus est oculus intuendae ac percipiendae ueritatis. Quare si omnibus potestatibus, quae dantur hominibus ad regendam rempublicam, pro nostro uinculo subditi sumus, reddentes Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est, non est metuendum ne hoc post mortem nostram aliquis exigat. Et aliud est seruitus animae, aliud seruitus corporis. Iusti autem homines, et in uno Deo habentes omnia gaudia sua, quando per eorum facta Deus benedicitur, tum gratulantur laudantibus: cum uero ipsi tamquam ipsi laudantur, corrigunt errantes quos possunt; quos autem non possunt, non eis gratulantur, et ab illo uitio corrigi uolunt. Quibus si similes, uel etiam mundiores atque sanctiores sunt boni Angeli, et omnia sancta Dei ministeria; quid metuimus ne aliquem illorum offendamus, si non superstitiosi fuerimus, cum ipsis adiuuantibus ad unum Deum tendentes, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus? 112. Ecce unum Deum colo, unum omnium Principium, et Sapientiam qua sapiens est quaecumque anima sapiens est, et ipsum Munus quo beata sunt quaecumque beata sunt. Quisquis Angelorum diligit hunc Deum, certus sum quod etiam me diligit. Quisquis in illo manet, et potest humanas preces sentire, in illo me exaudit. Quisquis ipsum habet bonum suum, in ipso me adiuuat, nec mihi eius participationem potest inuidere. Dicant ergo mihi adoratores, aut adulatores partium mundi, quem non optimum sibi conciliet, qui hoc unum colit, quod omnis optimus diligit, et cuius cognitione gaudet, et ad quod principium recurrendo fit optimus. Quisquis uero angelus excessus suos diligit, et ueritati esse subditus non uult, et priuato suo laetari cupiens a communi omnium bonorum et uera beatitudine lapsus est, cui omnes mali subiugandi et premendi, nullus autem bonus nisi exercendus in potestatem datur; nullo dubitante non est colendus; cuius laetitia est nostra miseria et cuius damnum est nostra reuersio. 113. Religet ergo nos religio uni omnipotenti Deo; quia inter mentem nostram qua illum intellegimus Patrem, et ueritatem, id est lucem interiorem per quam illum intellegimus, nulla interposita creatura est. Quare ipsam quoque Veritatem nulla ex parte dissimilem in ipso, et cum ipso ueneremur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt, et ad unum nituntur. Unde apparet spiritalibus animis, per hanc formam esse facta omnia, quae sola implet quod appetunt omnia. Quae tamen omnia neque fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salua essent, nisi Deus summe bonus esset: qui et nulli naturae, quae ab ipso bona esse posset, inuidit; et in bono ipso alia quantum uellent, alia quantum possent, ut manerent dedit. Quare ipsum Donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere et tenere nos conuenit: unius substantiae Trinitatem, unum Deum a quo sumus, per quem sumus, in quo sumus: a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus, a quo perire non permissi sumus: principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur: unum quo auctore conditi sumus, et similitudinem eius per quam ad unitatem formamur, et pacem qua unitati adhaeremus: Deum qui dixit, Fiat; et Verbum per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter factum est; et Donum benignitatis eius, quia eh placuit et conciliatum est auctori suo, ut non interiret quidquid ab eo per Verbum factum est: unum Deum quo creatore uiuimus, per quem reformati sapienter uiuimus, quem diligentes et quo fruentes beate uiuimus: unum Deum ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.