[1,0] DE ORDINE - LIBER PRIMUS. DE RATIONE QUAE PRAETER HUMANAM DISPOSITIONEM ET VOLUNTATEM EST. [1,1] 1. 1. Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique proprium, tum uero uniuersitatis quo coercetur ac regitur hic mundus, uel uidere uel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod etiamsi quis haec possit, non illud quoque ualet efficere, ut dignum auditorem tam diuinis obscurisque rebus, uel uitae merito, uel habitu quodam eruditionis, inueniat. Nec tamen quidquam est quod magis auide expetant quaeque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant qui scopulos uitae huius et procellas, uelut erecto quantum licet capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana curet, et tanta in humanis rebus peruersitas usquequaque diffusa sit, ut non diuinae, sed ne seruili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse uideatur. Quamobrem illud quasi necessarium iis quibus talia sunt curae, credendum dimittitur; aut diuinam prouidentiam non usque in haec ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia Dei uoluntate committi. Utrumque impium, sed magis posterius. Quamquam enim desertum Deo quidquam credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est: neglegentiae uero uituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. Itaque uelut compellitur ratio tenere non immemor pietatis, aut ista terrena non posse a diuinis administrari, aut negligi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit mitis atque inculpanda conquestio. 1. 2. Sed quis tam caecus est mente, ut quidquam in mouendis corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac uoluntatem est, diuinae potentiae moderationique dare dubitet? nisi forte aut casibus tam rata subtilique dimensione uel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur; aut quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri; aut uero per uniuersam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis uanae opinionis audebimus. At enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincta sunt, cum interea humana uita innumerabilium perturbationum inconstantia uersetur et fluctuet. Sed hoc pacto si quis tam minutum cerneret, ut in uermiculato pauimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius ualeret ambire, uituperaret artificem uelut ordinationis et compositionis ignarum; eo quod uarietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent. Nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui uniuersam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti et considerare non ualentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhaerere foeditatem. 1. 3. Cuius erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. Qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus, et animum in seipsum colligendi atque in seipso retinendi. Quod ii tantum assequuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas uitae quotidianae cursus infligit, aut solitudine inurunt, aut liberalibus medicant disciplinis. [1,2] 2. 3. Ita enim animus sibi redditus, quae sit pulchritudo uniuersitatis intellegit; quae profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam uidere non licet animae quae in multa procedit, sectaturque auiditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse uitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quae sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. Ut enim in circulo quantumuis amplo unum est medium quo cuncta conuergunt, quod centrum geometrae uocant, et quamuis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo caetera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam aequalitatis iure dominetur; hinc uero in quamlibet partem si egredi uelis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur: sic animus a seipso fusus immensitate quadam diuerberatur, et uera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere, et multitudo inuenire non sinit. 2. 4. Sed et haec quae dixi qualia sint, et quae causa exstet erroris animarum, quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta, et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi. Sic enim mihi notum est ingenium tuum et, pulchritudinis omnimodae amator animus, sine libidinis immoderatione atque sordibus. Quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus diuino iure praescribit, ne tuam causam deseras falsis uoluptatibus illectus; qua praeuaricatione nihil turpius et periculosius inueniri potest. Assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus, nullo modo ante idoneus cui diuina semina committantur. Quod totum cuiusmodi sit, et quem flagitet ordinem, quidue studiosis et bonis ratio promittat, qualemque uitam nos uiuamus carissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt, nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare uolueris. 2. 5. Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad uillam familiarissimi nostri Verecundi. Quid dicam, eo libente? Nosti optime hominis, cum in omnes, tum uero in nos beneuolentiam singularem. Ibi disserebamus inter nos quaecumque uidebantur utilia, adhibito sane stilo quo cuncta exciperentur, quod uidebam conducere ualetudini meae. Cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum irrepebat immoderata contentio. Simul etiam ut si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas, nec labor recordationis esset. Agebant autem ista mecum Alypius et Nauigius frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus. Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tamquam ueteranus adamauit historiam. Et iam in libris nonnihil habebamus. [1,3] 3. 6. Sed nocte quadam cum euigilassem de more, mecumque ipse tacitus agitarem quae in mentem nescio unde ueniebant: nam id mihi amore inueniendi ueri iam in consuetudinem uerterat, ita ut aut primam, si tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem peruigil quodcumque cogitarem; nec me patiebar adolescentium lucubrationibus a meipso auocari, quia et illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi uideretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent; et id a me ipsi quoque praeceptum habebant, ut aliquid et praeter codices secum agerent, et apud sese habitare consuefacerent animum: ergo, ut dixi, uigilabam; cum ecce aquae sonus pone balneas quae praeterfluebat, eduxit me in aures, et animaduersus est solito attentius. Mirum admodum mihi uidebatur quod nunc clarius, nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus irruens. Coepi a me quaerere quaenam causa esset. Fateor, nihil occurrebat; cum Licentius lecto suo importunos percusso iuxta ligno sorices terruit, seseque uigilantem hoc modo indicauit. Cui ego: Animaduertisti, inquam, Licenti (nam uideo tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse), quomodo canalis iste inconstanter sonet? Iam, inquit, mihi hoc non est nouum. Nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admouissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista quod nunc. Approbauit Trygetius. Nam et ipse in eodem conclaui lecto suo cubans uigilabat, nobis nescientibus: erant enim tenebrae; quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est. 3. 7. Ergo ubi uidi scholam nostram, quantacumque aderat, nam et Alypius et Nauigius in urbem ierant, etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam uobis, inquam, uidetur esse causae quod sic alternat hic sonus? Non enim quemquam putamus his horis uel transitu, uel re aliqua lauanda toties illum meatum interpellare. Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cuiuscemodi quae autumno perpetuo copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa euinci aliquando atque cedere; ubi autem unda quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari: aut aliquid aliud uario casu foliorum natantium fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum, nunc emittendum similiter ualeat? Visum est mihi probabile aliud non habenti, confessusque sum, laudans ingenium eius, nihil me inuenisse, cum diu quaesissem cur ita esset. 3. 8. Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris, et apud Calliopam te intus tenebas. Merito, inquit ille: sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. Quidnam hoc est, inquam? Quod tu, inquit, ista miratus es. Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio, aut quae huius uitii mater est (Ibid.), nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem? Et ille: Praeter manifestum, inquit, accipio; nam praeter ordinem nihil mihi fieri uidetur. Hic ego erectior spe alacriore quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito, heri pene ad ista conuersus, adolescentis animus concepisset, nulla unquam de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es: hoc mihi crede; longo interuallo transcendis Heliconem, ad cuius uerticem tamquam ad coelum peruenire conaris. Sed peruellem adesses huic sententiae, nam eam labefactare tentabo. Sine, inquit, modo me mihi, quaeso te; nam ualde in aliud intendi animum. Hic ego non nihil metuens ne studio poeticae penitus prouolutus a philosophia longe raperetur: Irritor, inquam, abs te uersus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque ueritatem immaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi uel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat. 3. 9. Quod cum seueriore quam putabat uoce dixissem, subticuit aliquantum. Et ego iam reliqueram coepta et ad me redieram, ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte uellem. Tum ille: "Egomet meo indicio miser quasi sorex", inquit, non dictum est commodius apud Terentium quam nunc dici a me de me potest. Sed sane illud ultimum fortasse in contrarium uertetur: quod enim ait ille, "Hodie perii", ego hodie forte inueniar. Nam si non contemnitis quod superstitiosi solent etiam de muribus augurari, si ego illum murem uel soricem, qui me tibi uigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit redire in cubile suum secumque conquiescere, cur non ego ipse isto strepitu uocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? Nam illa est, ut tibi quotidie probanti iam coepi credere, uera et inconcussa nostra habitatio. Quare si tibi molestum non est atque id fieri debere arbitraris, roga quod uis: defendam, quantum possum, ordinem rerum nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. Tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati, sed rerum ordini tribuam. Neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur. [1,4] 4. 10. Ego rursum gaudens eis me restitui. Tum Trygetio: Quid, inquam, tibi uidetur? Faueo quidem, inquit, ordini plurimum, sed incertus sum tamen et rem tantam diligentissime discuti cupio. Fauorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat: nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac meipso tibi puto esse commune. Prorsus, ait Licentius, ego huius sententiae certus sum. Quid enim dubitem parietem, cuius mentionem fecisti, antequam plane se erexit, diruere? Non enim uere poetica tantum me auertere a philosophia potest, quantum inueniendi ueri diffidentia. Tum Trygetius gaudentibus uerbis: Habemus, inquit, iam, quod plus est, Licentium non Academicum; eos enim ille studiosissime defendere solebat. Haec modo, inquit, omitte quaeso, ne me hoc uafrum quiddam et captatorium a nescio qua diuina re, quae mihi ostentare se coepit et cui me inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat. Hic ego multo uberius cernens abundare laetitias meas quam uel optare aliquando ausus sum, uersum istum gestiens effudi: "Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo", perducet enim ipse, si sequimur quo nos ire iubet atque ubi ponere sedem, qui dat modo augurium nostrisque illabitur animis. Nec enim altus Apollo est, qui in speluncis, in montibus, in nemoribus, nidore thuris pecudumque calamitate concitatus implet insanos, sed alius profecto est, alius ille altus ueridicus, atque ipsa (quid enim uerbis ambiam?) Veritas: cuius uates sunt quicumque possunt esse sapientes. Ergo aggrediemur, Licenti, freti pietate cultores, uestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus. 4. 11. Iam, inquit, interroga, oro te, si possim hoc tantum nescio quid explicare, uerbis et meis. Hoc ipsum, inquam, mihi responde, primo unde tibi uideatur aqua ista non temere sic sed ordine influere. Nam quod ligneolis canalibus superlabitur et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. Factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno eius itinere simul et biberent et lauarent et pro locorum opportunitatibus consequens erat ut ita fieret. Quod uero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc quod admirati sumus eueniret, quo tandem rerum ordine ac non potius casu factum putabimus? Quasi uero, inquit ille, aliter atque ceciderunt debuisse aut potuisse cadere cuiquam uideri potest, serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa. Quid? iam uis persequar situs arborum atque ramorum, ipsumque pondus quantum natura foliis imposuit? Quid, aeris uel mobilitatem qua uolitant, uel mollitiem qua descendunt, uariosque lapsus pro affectione coeli, pro onere, pro figuris suis, caeterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis, quid me attinet quaerere? Latent ista sensus nostros, penitus latent: illud tamen quod aggressae quaestioni satis est, nescio quomodo animum non latet, nihil fieri sine causa. Potest enim odiosus percontator pergere quaerere: quae causa erat ut ibi arbores ponerentur? Respondebo secutos esse homines uber terrae. Quid si fructuosae arbores non sunt ac temere natae sunt? Et hic respondebo nos parum uidere; nam temerariam, quae illas genuit, nequaquam esse naturam. Quid plura? Aut aliquid sine causa fieri docear aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite. [1,5] 5. 12. Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem uoces (uix enim possum non esse, qui expugnaui ne cum Pyramo et Thysbe colloquereris) pergam tamen quaerere abs te. Natura ista quam uis uideri ordinatam, cui bono, ut de caeteris rebus innumerabilibus taceam, istas ipsas arbores quae fructus non afferunt, procreauit? At illo cogitante quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus? Quanta sunt alia, quae umbra, quae lignis, quamuis ab postremo, quae ipsis frondibus seu foliis fiant? Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus eius haec reddere. Innumerabilia sunt enim quae proferri possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas, aut certe ita latet uel imbecilla est, ut ab hominibus, praesertim nobis erui defendiue non possit. Ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat quod non causa praecesserit. Post, inquam, ista uidebimus. Non enim iam me necesse est esse doctorem, cum tu qui iam tantae rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem et propter hoc solum dies noctesque uigilantem. 5. 13. Quo me mittis, inquit? An quia leuius te sequor quam illa ac folia uentos, quibus in profluentem aquam ad iaciuntur, ut eis cadere parum sit nisi etiam trahantur? Nam quid aliud erit cum Licentius et Augustinum et ea quae sunt in media philosophia docet? Noli obsecro, inquam, aut te tantum abicere aut me extollere. Nam et ego in philosophia puer sum et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me quotidie querulum accipit: cuius te quidem credo quandoque uatem futurum; neque hoc quandoque forsitan longum est. Sed tamen alii quoque multum sepositi ab huiusmodi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi uinculis interrogationum coarctantur. Idem autem aliquid non est nihil. An non uides (tuo enim simili utar libentius) illa ipsa folia quae feruntur uentis, quae undis innatant, resistere aliquantum praecipitanti se flumini et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc quod abs te defenditur uerum est? 5. 14. Hic ille lecto etiam exsiliens prae laetitia: Quis neget, Deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare? Quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et quam multa facta sunt ut haec loqueremur! Quanta fiunt ut te inueniamus! Unde enim hoc ipsum, nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod euigilauimus, quod illum sonum aduertisti, quod quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non inuenisti? Sorex etiam prodit, ut ego uigilans prodar. Postremo tuus etiam ipse sermo, te fortasse id non agente (non enim cuiquam in potestate est quid ueniat in mentem), sic nescio quomodo circumagitur, ut me ipse doceat quid tibi debeam respondere. Namque, oro te, si haec quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata peruagentur paulo latius ad hominum famam nonne ita res magna uidetur ut de illa consultus aliquis uates magnus aut Chaldaeus respondere debuerit, multo antequam euenit? Quod si respondisset, ita diuinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaerere auderet cur folium ab arbore ceciderit aut utrum mus oberrans iacenti homini molestus fuerit? Numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando, aut a consultore coactus est dicere? Atqui, si futurum quemdam librum non ignobilem diceret et id necessario euenturum uideret (non enim posset aliter diuinare) profecto quidquid uolutatio foliorum in agro, quidquid uilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria quam illae litterae. His enim uerbis fiunt, quae sine illis praecedentibus uilissimis rebus nec in mentem uenire possent, nec ore procedere posterisque mandari. Quare iam, rogo, nemo ex me quaerat cur quidque fiat. Satis est nihil fieri, nihil gigni quod non aliqua causa genuerit ac mouerit. [1,6] 6. 15. Apparet te, inquam, nescire, adolescens, quam multa et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint. Sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa (nam id iam uideo te nolle respondere) sed ordo iste susceptus tuus bonumne quidquam an malum tibi esse uideatur. Et ille submurmurans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere. Video hic enim quamdam medietatem. Nam ordo mihi nec bonum nec malum uidetur. Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium? Nihil, ait ille. Nam quomodo esse contrarium quidquam potest ei rei quae totum occupauit, totum obtinuit? Quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem. Nihil autem esse praeter ordinem uideo. Nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium. Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? Nullo modo, inquit. Nam neminem uideo errare sine causa. Causarum autem series ordine includitur. Et error ipse non solum gignitur causa, sed etiam gignit aliquid cui e causa fit. Quamobrem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius. 6. 16. Et cum tacuisset Trygetius egoque meipsum non caperem gaudio, quod uidebam adolescentem carissimi amici filium etiam meum fieri, nec solum, uerum in amicum quoque iam mihi surgere atque grandescere, et cuius studium uel in mediocres litteras desperaueram, quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam uenire philosophiam. Quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulatione, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: O si possem dicere quod uolo! Rogo, ubiubi estis, uerba, succurrite. Et bona et mala in ordine sunt. Credite, si uultis; nam quomodo id explicem nescio. [1,7] 7. 17. Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi uidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque colloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum, nec proturbes clamitando. Dic quod uis, ait ille: non enim metuo ne me auferas ab eo quod uideo ac pene teneo. Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine deuius non sis, non tanta in Deum feraris (ut mitius loquar) incuria. Quid enim potuit dici magis impium, quam etiam mala ordine contineri? Certe enim Deus amat ordinem. Vero amat, ait ille; ab ipso manat et cum ipso est. Et si quid potest de re tantum alta conuenientius dici, cogita, quaeso, ipse tecum. Nec enim sum idoneus qui te ista nunc doceam. Quid cogitem, inquit Trygetius? Accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo quod intellego. Certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo Deo atque ab eo diligi. Ex quo sequitur ut et mala sint a summo Deo et mala Deus diligat. 7. 18. In qua conclusione timui Licentio. At ille ingemiscens difficultate uerborum nec omnino quaerens quid responderet, sed quemadmodum quod respondendum erat promeret: Non diligit Deus mala, inquit; nec ob aliud, nisi quia ordinis non est ut et Deus mala diligat. Et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit mala. At uero ipsa mala qui possunt non esse in ordine, cum Deus illa non diligat? Nam iste ipse est malorum ordo ut non diligantur a Deo. An paruus rerum ordo tibi uidetur ut et bona Deus diligat et non diligat mala? Ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non diligit Deus, et ipsum tamen ordinem diligit: hoc ipsum enim diligit diligere bona, et non diligere mala quod est magni ordinis, et diuinae dispositionis. Qui ordo atque dispositio, quia uniuersitatis congruentiam ipsa distinctione custodit, fit ut mala etiam esse necesse sit. Ita quasi ex antithetis quodammodo, quod nobis etiam in oratione iucundum est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur. 7. 19. Post hoc intersiluit modice. Et repente sese erigens qua Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit iustusne sit Deus? Tacebat ille, nimis ut postea retulit, admirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum noua inspiratione sermonem. Quo tacente, ille ita secutus est. Si enim Deum iustum non esse responderis, tu uideris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. Si autem, ut nobis traditur, nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, iustus est Deus, sua cuique distribuendo utique iustus est. Quae autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? Aut quae distinctio, si bona sunt omnia? Quidue praeter ordinem reperiri potest, si Dei iustitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? Iustum autem Deum omnes fatemur. Totum igitur ordine includitur. Quibus dictis resilit e strato, et iam lenior uoce, cum ei uerbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, uel tu qui compulisti ad ista, respondes? 7. 20. Cui ego: Noua nunc religio isthaec in te incessit, cedo inquam. Sed quod uidebitur, per diem respondebo, qui mihi iam uidetur redire, nisi lunae est ille qui fenestris fulgor induitur. Simul et tacendum est ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat obliuio. Quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent? Dicam plane tibi quod sentio, disputabo aduersum te quantum possum; non enim mihi, si me uiceris, maior triumphus dari potest. Si autem uel calliditati uel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere tentabo, cesserit imbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit, res te ipsa commonebit quantae tibi uires, ut in eum firmior redeas, parandae sint, simul quia et istam disputationem nostram elimatius uolo prouenire; non enim eam grossis auribus debeo. Nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti nunquam satisfacere potui, seu propter obscuritatem rerum, seu propter temporum angustias. Crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo impatiens fuit, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine prouocaret, et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo neque nunc potest. Nam profectio eius tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum uenire nobis in mentem potuerit; nam id relinquere mihi responsuro statuerat et multa concurrunt cur ei sermo iste mittatur. Primum est, quia debetur; deinde, quia cuiusmodi nunc uitam ducamus, etiam sic indicari eius in nos beneuolentiae decet; postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui uel potius omnium nostrum, multum sollicitus erat ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animaduertebat, non tam conflarentur cura mea quam tua exstinguerentur incuria. Et cum te poeticae quoque studiosum esse cognouerit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem uidere iam uidear. [1,8] 8. 21. Nihil mihi quidem gratius facies, inquit: sed siue mobilitatem meam et puerilem leuitatem ridebitis, siue aliquo uere diuino nutu et ordine fit in nobis, non uobis dubitem dicere: pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. Pulchrior est philosophia, fateor, quam Thysbe, quam Pyramus, quam illa Venus et Cupido talesque omnimodi amores. Et cum suspirio gratias Christo agebat. Accepi ego haec, quid dicam, libenter; aut quid non dicam? Accipiat quisque ut uolet, nihil curo, nisi quod forte immodice gaudebam. 8. 22. Interea post paululum dies sese aperuit. Surrexerunt illi, et ego illacrymans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud Propheticum laete atque garrule: Deus uirtutum, conuerte nos, et ostende faciem tuam, et salui erimus (Ps 79, 8). Quod pridie post coenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit, quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. Obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina, ob hoc ipsum quod inconueniens locus cantico esset. Tunc ille dixerat, iocans: Quasi uero si quis hic me inimicus includeret, non erat Deus auditurus uocem meam. 8. 23. Ergo mane cum regressus esset solus (nam uterque ob eamdem causam processerat) accessit ad lectulum meum. Verum dic mihi, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes. Atque ego adolescentis dexteram apprehendens: Quid, inquam, existimem sentis, credis, intellegis. Neque enim arbitror te frustra heri tamdiu cecinisse ut uirtutum Deus conuerso tibi se ostendat. At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum. Non enim meipsum parum mouet quod modo tam aegre auocabar a nugis illis carminis mei et iam redire ad eas piget et pudet, ita totus in quaedam magna et mira subuehor. Nonne hoc est uere in Deum conuerti? Simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est quod tali loco talia cantitabam. Mihi, inquam, neque hoc displicet, et ad illum ordinem puto pertinere ut etiam hinc aliquid diceremus. Nam illi cantico et locum ipsum quo illa offensa est et noctem congruere uideo. A quibus enim rebus putas nos orare ut conuertamur ad Deum eiusque faciem uideamus, nisi a quodam coeno corporis atque sordibus et item a tenebris quibus nos error inuoluit? Aut quid est aliud conuerti, nisi ab immoderatione uitiorum, uirtute ac temperantia in sese attolli? Quidue aliud est Dei facies, quam ipsa cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, ueritas? Melius dici non potest, inquit exclamans. Deinde suppressius quasi ad aurem: Vide, quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri. 8. 24. Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos uersus. Nam eruditio disciplinarum liberalium, modesta sane ac succincta, et alacriores et perseuerantiores et comptiores exhibet amatores amplectendae ueritati, ut ardentius appetant, et constantius insequantur et inhaereant postremo dulcius, quae uocatur Licenti, beata uita. Qua nominata, omnes sese erigunt, et quasi attendunt in manus, utrum habeas quod dare possis egentibus uariisque morbis impeditis. Quibus sapientia cum praecipere coeperit ut medicum perferant seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt. Quorum concalefactione tabificati, scabiem uoluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo ualetudini sanorum lucique reddantur. Itaque illo summi Dei nomine ac sensu tamquam stipe contenti uiuunt miseri, uiuunt tamen. Alios autem uiros, uel, ut uerius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, iam thalamo suo dignas coniux ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non uiuere, sed beate uiuere satis est. Vade ergo interim ad illas Musas. Verumtamen, scis quid te facere uelim? Iube, ait, quod placet. Ubi se, inquam, Pyramus et illa eius super inuicem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso quo tuum carmen uehementius inflammari decet, habes commodissimam opportunitatem. Arripe illius foedae libidinis et incendiorum uenenatorum exsecrationem, quibus miseranda illa contingunt, deinde totus attollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae doctae disciplinis et uirtute formosae copulantur intellectui per philosophiam et non solum mortem fugiunt, uerum etiam uita beatissima perfruuntur. Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans, motato capite abscessit. 8. 25. Deinde ego quoque surrexi, redditisque Deo quotidianis uotis ire coeperamus in balneas (ille enim locus nobis cum coelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit) cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinaceos ineuntes pugnam nimis acrem. Libuit attendere. Quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubicumque se quaeri iubet? Nam unde aut ubi non potest signum dare? Ut in eisdem ipsis gallis erat uidere intenta proiectius capita, inflatas comas, uehementes ictus cautissimas euitationes, et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum, quippe alia ratione desuper omnia moderante, postremo legem ipsam uictoris: superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta uelut in fastum dominationis, signum autem uicti: elatas a ceruice pennulas, et in uoce atque motu deforme totum et eo ipso naturae legibus nescio quomodo concinnum et pulchrum. 8. 26. Multa quaerebamus: cur sic omnes, cur propter dominationem in subiectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in uoluptatem spectaculi, quid in nobis esset quod a sensibus remota multa quaereret, quid rursum quod ipsorum sensuum inuitatione caperetur. Dicebamus nobis ipsis: Ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio uerissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? Atque inde admoniti ut spectandi modus esset, perreximus quo propositum erat. Atque ibi, ut potuimus, sane diligenter (nam et recentes res erant, et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?) omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus nihilque a me aliud factum est illo die, ut ualetudini parcerem, nisi quod ante coenam cum ipsis dimidium uolumen Virgilii audire quotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam rerum modum considerantibus. Quem non probare nemo potest; sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum. [1,9] 9. 27. Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum conuenimus in eoque consedimus. Et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti nec enim parua res agitur: de ordine quaerimus. Quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo euasisse gaudeo constitutus copiose atque ordinate uobis ordinem laudem? Accipite, si uultis, imo facite ut uelitis, quo neque quidquam de huius laude breuius neque ut mihi uidetur uerius dici potest. Ordo est quem si tenuerimus in uita, perducet ad Deum, et quem nisi tenuerimus in uita, non perueniemus ad Deum. Peruenturos autem nos iam, nisi me animus de uobis fallit, praesumimus et speramus. Diligentissime igitur inter nos ista quaestio uersari debet atque dissolui. Vellem adessent caeteri qui nobiscum his negotiis solent interesse. Vellem, si fieri potest, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam uos estis intentos; aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem nunquam pro eius magnitudine otiosus accepi. Sed quia id non euenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam de istis rebus uerba non perdere resque ipsas a memoria fugaces, scriptorum quasi uinculo quo reducantur innectere. Et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procurauit absentiam. Nam et uos profecto in rem tantam, quia solis perferenda imponitur nobis, erectiore animo insurgitis et cum illi legerint qui nobis maxima cura sunt, si quid eos mouerit ad contradicendum alias nobis disputationes disputatio ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinae. Sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, aduersabor, qui totam causam iam pene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque uallare. [1,10] 10. 28. Hic ubi eos, silentio, uultu, oculis, suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid habes acuminis et ordo iste quid sit definitione complectere. Tum ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida aspersus exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi uideor, inquit, annuere? nescio quo aduentitio spiritu me credis inflatum? Statimque sese animans: Aut fortasse, ait, aliquid mecum est. Paululumque siluit, ut in definitionem quidquid illi de ordine notionis erat, conduceretur. Deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia quae Deus constituit. 10. 29. Quid ipse Deus, inquam, non tibi uidetur agi ordine? Prorsus, inquit, uidetur. Ergo agitur Deus, ait Trygetius. Et ille: Quid enim, inquit, Christum Deum negas, qui et ordine ad nos uenit, et a Patre Deo missum esse se dicit? Si igitur Deus Christum ordine ad nos misit et Deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia, sed agitur ordine etiam Deus. Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. Deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed Pater. Ille autem tunc occurrit, quando Dei Filium nominamus. Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo Dei Filium Deum esse? Hic ille, cum ei respondere periculosum uideretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem Deus est, sed tamen proprie Patrem Deum dicimus. Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim Filius improprie Deus dicitur. At ille religione commotus, cum etiam uerba sua scripta esse nollet, urgebat Licentius ut manerent, puerorum scilicet more uel potius hominum, proh nefas! pene omnium, quasi uero gloriandi causa inter nos illud ageretur. Cuius motum animi cum obiurgarem grauioribus uerbis, erubuit: qua eius perturbatione animaduerti ridentem laetantemque Trygetium. Et ambobus: Itane agitis, inquam? Nonne uos mouet quibus uitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? Haeccine est illa paulo ante uestra de qua ineptus laetabar, attentio et in Deum ueritatemque surrectio? O si uideretis, uel tam lippientibus oculis quam ego in quibus periculosis iaceamus, cuius morbi dementiam risus iste indicet! O si uideretis! quam cito, quam statim quantoque productius eum uerteretis in fletus. Miseri, nescitis ubi simus? Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt qui sursum uocantur, alii qui in profunda laxantur. Nolite, obsecro uos, geminare mihi miserias. Satis mihi sint uulnera mea, quae ut sanentur, pene quotidianis fletibus Deum rogans, indigniorem tamen esse me qui tam cito saner quam uolo, saepe memetipse conuinco. Nolite obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intellegitis quantum uos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum uestrorum, si dignus sum quem non negligatis, si denique, Deo teste, non mentior, nihil me plus mihi optare quam uobis, rependite mihi beneficium, et si me magistrum libenter uocatis, reddite mihi mercedem: boni estote. 10. 30. Hic ubi, ne plura dicerem, lacrymae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te? Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum? Tu nescis in illa schola grauiter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate atque decore disciplinarum, sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena uerba recitare non puderet exciperentque plausus (o ingemiscendum malum!) ab eisdem ipsis quorum erant illa quae recitabant. Ita uos, quamuis nihil unquam, ut opinor, tale feceritis, tamen et in philosophiam, et in eam uitam quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis iactantiae ultimam, sed nocentiorem caeteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini: et fortasse, quia uos ab ista uanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae et ab ardore uentosae famae repercussi in torporem inertiae congelabitis. Me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus uitia decedere sine aliorum uitiorum successione non possint. Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. Modo illud obsecramus per omnia quae diligis, ut ignotum nobis uelis atque illa omnia deleri iubeas, simul, ut parcas etiam tabulis quas iam non habemus. Non enim aliquid in libros translatum est eorum quae a nobis multa disserta sunt. Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa quae nos illicit fama, flagello proprio a suo amore deterreat. Ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus. Assensus est ille. [1,11] 11. 31. Atque interea mater ingressa est, quaesiuitque a nobis quid promouissemus; nam et ei quaestio nota erat. Cuius et ingressum et rogationem cum scribi nostro more iussissem: Quid agitis inquit? Numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas unquam audiui in hoc genus disputationis inductas? Cui ego: Non ualde curo, inquam, superborum imperitorumque iudicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines irruunt. Non enim cogitant quales ipsi, sed qualibus induti uestibus sint et quanta pompa rerum fortunaeque praefulgeat. Isti enim in litteris non multum attendunt aut unde sit quaestio aut quo peruenire disserentes moliantur, quidue ab eis explicatum atque confectum sit. In quibus tamen quia nonnulli reperiuntur quorum animi contemnendi non sunt (aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis et facile per aureas depictasque ianuas ad sacrosancta philosophiae penetralia perducuntur) satis eis fecerunt et maiores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos esse uideo. Et his temporibus, ut omittam caeteros, uir et ingenio et eloquentia et ipsis insignibus muneribusque fortunae, et, quod ante omnia est, mente praestantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrorum temporum iure conqueratur. Mei autem libri si quorum forte manus tetigerint lectoque meo nomine non dixerint: Iste quis est? codicemque proiecerint, sed uel curiosi uel nimium studiosi contempta uilitate liminis intrare perrexerint, me tecum philosophantem non moleste ferent nec quemquam istorum quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse contemnent. Sunt enim non solum liberi, quod cuiuis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo apud suos loco nati. Doctissimorum autem hominum litterae etiam sutores philosophatos et multo uiliora fortunarum genera continent: qui tamen tanta ingenii uirtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum qualibet huiuscemodi nobilitate nullo modo uellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. Nec deerit, mihi crede, tale hominum genus cui plus placeat hoc ipsum quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud aut iucunditatis aut grauitatis inuenerit. Nam et feminae sunt apud ueteres philosophatae et philosophia tua mihi plurimum placet. 11. 32. Nam ne quid, mater, ignores, hoc graecum uerbum quo philosophia nominatur, latine amor sapientiae dicitur. Unde etiam diuinae Scripturae, quas uehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos huius mundi euitandos atque irridendos esse praecipiunt. Esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur, satis ipse Christus significat, qui non dicit: Regnum meum non est de mundo sed: Regnum meum non est de hoc mundo (Io 18, 36). Nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos uult aliud quam non amare sapientiam. Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amare; non autem contemnerem, si eam mediocriter amares, multo minus, si tantum quantum ego amares sapientiam. Nunc uero cum eam multo plus quam meipsum diligas, et nouerim quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris, ut iam nec cuiusuis incommodi fortuiti nec ipsius mortis, quod uiris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo? 11. 33. Hic illa cum blande ac religiose nunquam me tantum mentitum esse dixisset et uiderem tam multa nos uerba fudisse, ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. Nam eum plus quam uellem commouerant ea quae mihi emouenda in illos adolescentes necessario uisa sunt. Sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illumque diuinum ordinem etiam te nesciente subministrentur. Video inquam, et ingratus Deo non sum, uosque ipsos qui haec aduertitis ob id ipsum praesumo fore meliores. Hoc fuit tantum illo die negotium meum.