[0] SERMO DE DISCIPLINA CHRISTIANA. [1] 1. 1. Locutus est ad nos sermo Dei, et depromptus est ad exhortationem nostram, dicente Scriptura: Accipite disciplinam in domo disciplinae 1. Disciplina, a discendo dicta est: disciplinae domus, est Ecclesia Christi. Quid ergo hic discitur, uel quare discitur? Qui discunt? a quo discunt ? Discitur bene uiuere. Propter hoc discitur bene uiuere, ut perueniatur ad semper uiuere. Discunt Christiani, docet Christus. Primo ergo, quid sit bene uiuere; deinde, quae sit merces bonae uitae; tertio, qui sint ueri Christiani; quarto, qui sit uerus magister, pauca loquentibus nobis, sicut Dominus donat, audire dignemini. Omnes in domo disciplinae sumus, sed multi nolunt habere disciplinam, et, quod est peruersius, nec in domo disciplinae uolunt habere disciplinam. Cum propterea debeant in domo disciplinae accipere disciplinam, ut seruent illam et domibus suis; ipsi contra, indisciplinationem non solum in domibus suis habere uolunt, sed ferre illam secum et ad domum disciplinae. Ideo apud quos non uacat uerbum Dei, qui cor auri coniungunt, qui non sunt uia, ubi semen quod ceciderit ab auibus colligitur, qui non sunt petrosa loca, ubi semen altam radicem habere non potest, et ad horam exit, et in aestu arescit; qui non sunt ager spinosus, ubi semen cum germinauerit et in auras surgere coeperit, spinarum densitate offocatur, sed qui sunt terra bona parata semen accipere, et fructum reddere uel centenum, uel sexagenum, uel tricenum (recordamini enim qui non sine causa intratis disciplinae scholam, has me similitudines ex Euangelio commemorasse); qui ergo tales sunt, accipiant quod per me Dominus dicere dignatur. Ego, quoniam ille seminat, quid sum? Vix cophinus seminantis. Ipse in me ponere dignatur quod uobis spargat. Nolite ergo attendere ad uilitatem cophini, sed ad caritatem seminis et potestatem seminatoris. [2] 2. 2. Quid est ergo bene uiuere? quid hic discitur? Praecepta multa sunt in lege, quibus ipsa uita bona continetur, imperatur et discitur. Multa omnino praecepta sunt, innumerabilia. Praeceptorum ipsorum paginas uix quisque enumerat, quanto magis ipsa? Quae uoluit tamen Deus, propter eos qui se possint excusare, uel quia eis non uacat legere, uel quia non norunt legere, uel quia non possunt facile intellegere, ut excusationem nemo habeat in die iudicii, uoluit, sicut scriptum est, consummare et breuiare uerbum super terram, sicut de illo propheta praedixerat: Verbum enim consummans et breuians faciet Dominus super terram. Hoc ipsum uerbum consummatum et breuiatum, nec obscurum esse Deus uoluit. Ideo breue, ne non uacaret legere; ideo apertum, ne dicat: Non mihi licuit intellegere. Thesaurus ergo est magnus diuinarum Scripturarum, habens in se mirabilia praecepta multa, tamquam multas gemmas, et pretiosa monilia, et uasa ingentia et magni metalli. Sed qui potest scrutari thesaurum istum, et uti eo, et peruenire ad omnia quae ibi sunt? Quando hanc similitudinem Dominus dedit in Euangelio suo, et dixit: Simile est regnum caelorum thesauro inuento in agro; ne quis se minus idoneum diceret ad perscrutandum thesaurum, continuo dedit aliam similitudinem: Simile est regnum caelorum homini negotiatori querenti bonas margaritas, qui inuenit unam pretiosam margaritam, et uendidit omnia quae habebat, et emit illam: ut si piger eras ad perscrutandum thesaurum, non sis piger unam margaritam sub lingua ferre, et quo uis securus ambula. [3] 3. 3. Quod est ergo uerbum consummans et breuians? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Ecce quod discitur in domo disciplinae: Diligere Deum, diligere proximum; Deum tamquam Deum, proximum tamquam te. Non enim inuenis parem Deo, ut possit tibi dici: Dilige Deum sicut diligis illum. De proximo inuenta est tibi regula, quia inuentus es proximo tuo par te ipse. Quaeris quomodo diligas proximum? Attende te ipsum, et quomodo te diligis, sic dilige proximum. Non est ubi erres. Volo iam ergo et ibi committere tibi proximum tuum, ut diligas eum tamquam te ipsum; uolo, sed adhuc timeo. Volo tibi dicere: Dilige proximum tuum sicut diligis te ipsum, et timeo; adhuc enim discutere uolo quomodo diligas te ipsum. Noli ergo aegre ferre. Non es tu ipse facile dimittendus, cui est proximus committendus: non transitorie tecum agendum est. Tu unus homo es, proximi tui multi sunt. Non enim primo sic debes intellegere proximum, uel fratrem, uel cognatum, uel affinem. Proximus est omni homini omnis homo. Proximi sibi dicuntur pater et filius, socer et gener. Nihil tam proximum, quam homo et homo. Sed si putamus non esse proximos, nisi qui de eisdem parentibus nascuntur, Adam et Euam attendamus, et omnes fratres sumus. Et quidem fratres secundum quod homines sumus, quanto magis secundum quod Christiani sumus? Ad id quod homo es, unus pater fuit Adam, una mater Eua; ad id quod Christianus es, unus pater est Deus, una mater Ecclesia. [4] 4. 4. Videte ergo quantos proximos habeat unus homo. Omnes homines in quos incurrerit, quibus iungi potuerit, proximi eius sunt. Quomodo ergo discutiendus est utrum diligat se, cui committendi sunt tot proximi, ut sic eos diligat tamquam se? Non ergo irascatur unusquisque, si discutio quomodo se diligat. Certe ego discutio, ipse se inueniat. Utquid enim discutio? quia ego inuenturus sum? Ideo discutio, ut ipse se interroget, ipse sibi appareat, ipse se non lateat, ipse sibi se non abscondat, ipse sibi se ante oculos suos, non post dorsum ponat. Me loquente faciat hoc, me nesciente faciat hoc. Quomodo te diligis? Quisquis me audis, immo quisquis Deum per me audis, in hac domo disciplinae, attende te, quomodo te diligis. Profecto enim si te interrogem utrum diligas te, respondes quia diligis. Quis enim se odit? Hoc dicturus es: Quis enim se odit? Ergo non diligis iniquitatem, si te diligis. Nam si diligis iniquitatem, non ego dico, psalmum audi: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Ergo si diligis iniquitatem, audi ueritatem; ueritatem non te palpantem, sed aperte tibi dicentem: Odis te. Quanto magis dicis quia amas te, odis te: Qui, autem, diligit iniquitatem, odit animam suam. Quid dicam de carne, quae pars uilior est hominis? Si animam odit, carnem quomodo diligit? Denique qui amant iniquitatem, et oderunt animam suam, omnem turpitudinem exercent de carne sua. Iam ergo, qui diligis iniquitatem, quomodo tibi uolebas committi proximum, ut diligeres eum tamquam te? Homo, qui perdis te? Si enim tu ipse sic te diligis ut perdas te, sic profecto perditurus es et eum quem diligis sicut te. Nolo ergo quemquam diligas: uel solus peri. Aut corrige dilectionem, aut respue societatem. [5] 5. 5. Dicturus mihi eris : Diligo proximum tamquam me ipsum. Audio plane, audio. Inebriari uis cum illo, quem diligis tamquam te ipsum. Bene nobis faciamus hodie, quantum possumus bibamus. Vide quia sic te diligis, et illum ad te trahis, et ad quod amas uocas. Necesse est ut quem diligis tamquam te ipsum, illuc illum trahas ad quod et tu amas. Humanus homo, immo beluinus, amando talia qualia beluae. Beluas enim Deus prostratas in faciem fecit, pastum quaerentes de terra; te in duos pedes erexit de terra. Tuam faciem sursum attendere uoluit. Non discordet cor tuum a facie tua. Non habeas faciem sursum, et cor deorsum: immo uerum audi et uerum fac. Sursum cor; ne mentiaris in domo disciplinae. Quando enim audis, responde: sed sit uerum quod respondes. Sic te dilige, et diliges proximum tamquam te ipsum. Quid est enim sursum habere cor, nisi prius quod dictum est : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua? Quia ergo duo praecepta sunt, si unum diceret, non sufficeret? Sufficit et unum, si intellegatur. Nam aliquando sic loquitur Scriptura, sicut Paulus apostolus: Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis, caritas. Quid est caritas? Dilectio. Nihil uidetur dixisse de dilectione Dei, sed solam proximi dilectionem dixit sufficere ad implendam legem. Quidquid est aliud mandati, in hoc sermone recapitulatur, in hoc sermone impletur. In quo? Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Ecce unum est. Certe duo sunt in quibus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. [6] 6. 5. Videte quomodo plus breuiatum est, et adhuc pigri sumus. Ecce quae duo erant, unum factum est. Prorsus proximum dilige, et sufficit. Sed dilige quomodo te ipsum diligis, non quomodo te ipsum odisti. Dilige proximum tuum tamquam te ipsum, sed prius est ut diligas te ipsum. 6. 6. Quaerere habes quomodo diligas te ipsum; et audire habes: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota anima tua. Homo enim quomodo a se fieri non potuit, sic nec beatus fieri a se potest. Alia res eum fecit hominem, quod non est ipse homo; alia res eum factura est beatum, quod non est ipse homo. Denique errans uidet ipse, quia per se non potest beatus esse, et amat aliud unde sit beatus. Unde se fieri putat beatum, hoc amat. Quid, putamus, amat, unde putat se fieri beatum? pecuniam, aurum, argentum, possessiones: breuiter dico, pecuniam. Totum enim quidquid homines possident in terra, omnia quorum domini sunt, pecunia uocatur. Seruus sit, uas, ager, arbor, pecus; quidquid horum est, pecunia dicitur. Et unde sit primum uocata pecunia. Ideo pecunia, quia antiqui totum quod habebant, in pecoribus habebant. A pecore pecunia uocatur. Legimus antiquos patres diuites fuisse pastores. Ergo pecuniam diligis, o homo, unde putas te fieri beatum, pecunia est, et multum eam diligis. Volebas diligere proximum tamquam te ipsum, diuide cum illo pecuniam tuam. Quid est discutiebam: inuentus es; apparuisti tibi, uidisti te, considerasti te. Non es paratus diuidere cum proximo pecuniam tuam. Sed quid mihi respondet benigna auaritia? Quid mihi respondet? Si diuisero cum illo, minus erit et mihi et illi: minuitur quod amo, nec totum habebit ille nec totum habebo ego, sed quia diligo eum tamquam meipsum, opto illi ut tantum habeat, ut nec meum minuatur et ipse mihi coaequatur. [7] 7. 7. Opto unde nihil perdas, atque utinam hoc uerum dicas, uel optes. Timeo enim ne inuideas. Quomodo enim socialis erit felicitas tua, quam torquet felicitas aliena? Nonne cum coeperit ditescere uicinus tuus, et incipere quasi surgere, et ire post te, times ne sequatur te, times ne transeat te? Certe diligis proximum tamquam te ipsum. Sed non loquor de inuidis. Auertat enim Deus hanc pestem ab animis omnium hominum, nedum Christianorum: uitium diabolicum, quo solus diabolus reus est, et inexpiabiliter reus. Non enim dicitur diabolo ut damnetur: Adulterium commisisti, furtum fecisti, uillam alienam rapuisti, sed homini stanti lapsus inuidisti. Inuidentia diabolicum uitium est, sed habet matrem suam. Superbia uocatur mater inuidentiae. Superbia inuidos facit. Suffoca matrem, et non eris filiae. Ideo humilitatem docuit Christus. Non ergo loquor inuidis, bene optantibus loquor. Illis loquor qui optant bene amicis, ut habeant tantum quantum habent et ipsi. Optant bene egentibus, ut habeant quantum et ipsi: sed nolunt illis dare ex eo quod habent. Inde te iactas, homo Christiane, quia optas bene? Melior te est mendicus, qui plura tibi optat, et nihil habet. Bene uis optare nihil a te accipienti: da aliquid bene optanti. Si bonum est bene optare, redde mercedem. Optat tibi bene pauper, quid trepidas? Addo aliquid: In domo disciplinae es. Addo aliquid quod dixi: Da bene optanti: Christus est. Ipse a te petit qui tibi dedit. Erubesce. Ille diues pauper esse uoluit, ut haberes pauperem cui dares. Da aliquid fratri tuo, da aliquid proximo tuo, da aliquid comiti tuo. Tu diues es, ille pauper est. Vita ista uia est, simul ambulatis. [8] 8. 8. Sed forte dicis: Ego diues, ille pauper. Simul ambulatis, annon? Quid est quod dicis: Ego diues, ille pauper, nisi: Ego oneratus, ille leuis? Ego diues, ille pauper. Sarcinam tuam commemoras, pondus tuum laudas. Et quod est grauius, constrinxisti ad te sarcinam tuam; ideo non potes porrigere manum. Onerate, ligate, quid te iactas? quid te laudas? Solue uincula tua, minue de sarcina tua. Da comiti, et illum adiuuas, et te releuas. Inter has uoces tuas laudantis sarcinam tuam, adhuc Christus petit, et non accipit; et offendis nomen pietatis crudelibus uocibus, et dicis: Et quid seruo filiis meis? Christum illi oppono, filios suos mihi reponit. Ita uero magna iustitia, ut habeat unde luxurietur filius tuus, egeat Dominus tuus? Cum enim uni ex minimis meis fecisti mihi fecisti. Non legisti, non aduertisti? Cum uni ex minimis meis non fecisti, nec mihi fecisti. Non legisti, non timuisti? Ecce quis eget, et filios tuos numeras? Postremo numera filios tuos, adde unum illum inter illos: Dominum tuum. Unum habes, sit ille secundus; duos habes, sit tertius; tres habes, quartus sit : nihil horum uis. Ecce quomodo diligis proximum tuum, quem tibi facias socium ad istam perditionem. 8. 9. Quid tibi dicturus sum, diligis proximum ? Quid illi in aures insusurrabis, homo auare, nisi, fili aut frater, aut pater, bonum est nobis ut cum hic uiuimus, bene sit nobis? Quantum habebis, tantus eris. Frange lunam, fac fortunam. Ista susurrabis proximo tuo, quae non didicisti in domo disciplinae, non audisti hoc. [9] 9. 9. Nolo sic diligas proximum tuum. O si possim facere, ut nulli iungereris. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala. Sed non possum, non possum facere ut nemini iungaris, cui mala ista quae non uis dediscere insusurres, et non solum nolis dedoceri, sed affectes etiam docere. Nolo, immo uolo, sed non possum, disiungere te ab auribus aliorum. Alios admoneam, ad quorum aures ambis, quorum aures penetrare moliris, ad quorum corda per aures intrare disponis. O qui accipis uerbum sanum in domo disciplinae: Sepi aures tuas spinis. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sepi aures tuas spinis. Sepi, et spinis sepi, ut ille qui importune intrare ausus fuerit, non solum repellatur, sed etiam compungatur. Repelle illum a te, dic: Christianus es, Christianus sum: non hoc accepimus in domo disciplinae, non hoc didicimus in illa schola quo gratis intrauimus; non hoc didicimus sub illo Magistro cuius cathedra in caelo est. Noli mihi ista dicere, aut noli ad me accedere. Hoc est enim: Sepire aures tuas spinis. 9. 10. Conuertam me ad illum. Auarus es, pecuniam amas: beatus esse uis? Deum tuum ama. Pecunia te non facit beatum: tu eam facis ornatam, non illa te beatum. Sed quia multum amas pecuniam, et uideo quia pergis quo iusserit cupiditas, piger, perge quo iubet caritas; respice, et uide quam multum intersit inter pecuniam tuam et Deum tuum. Pulchrior est iste sol quam pecunia tua, et tamen sol iste non est Deus tuus. Porro si pulchrior lux ista quam pecunia tua, quantum est pulchrior qui fecit hanc lucem? An forte comparare uis pecuniam tuam luci? Ecce occidit sol: ostende mihi pecuniam tuam. Nitet, et nocte subtraho lucernam: certe diues es, ostende mihi diuitias tuas. Iam si lumine priueris, iam si non habeas unde quod habes uideas, ubi sunt diuitiae tuae? [10] 10. 10. Et sic tamen horrenda profunditas auaritiae non patet oculis, et scatet animis. Vidimus et caecos auaros. Dicatur mihi unde auari sunt caeci, qui non uident. Quod habet nec habet, et tamen auarus est caecus. Quare? Quia credit se habere, auarus est. Fides eum facit diuitem: credendo diues est, non uidendo. Quanto melius fidem conuertit ad Deum? Non uides quod possides, et Deum tibi sic praedico. Nondum uides: ama, et uidebis. Amas pecuniam, o caece, quam numquam uidebis. Caecus possides, caecus moriturus es, quod possides hic relicturus es. Non tenebas et quando uiuebas, quia non uidebas quod habebas. 10. 11. De Deo quid tibi dicitur? Ecce hoc dicit ipsa sapientia: Amate illam tamquam pecuniam 16. Indignum est, iniuriosum est, ut sapientia pecuniae comparetur, sed amor amori comparatur. Video enim hic sic uos amare pecuniam, ut iubente amore pecuniae labores suscipiatis, ieiunia toleretis, mare transeatis, uentis et fluctibus uos committatis. Habeo unde eligam quod ametis, sed non habeo quod addam ad amorem quo amatis. Sic amate, plus nolo me amari, ait Deus. Improbis loquor, auaris loquor: Pecuniam diligitis, tantum me diligite. Certe melior sum incomparabiliter: nolo a uobis ampliorem amorem; quantum diligitis pecuniam tantum me amate. Erubescamus saltem, confiteamur, et pectora tundamus, non ut super peccata nostra pauimentum solidemus. Nam qui tundit pectus et non corrigitur, solidat peccata, non tollit. Tundamus pectus, et caedamus nos, et corrigamur a nobis, ne ille nos postea caedat, qui magister est. Diximus enim quid hic discatur: quare discatur. [11] 11. 12. Quare isti in scholam, et uapulasti, et a parentibus ductus, et fugitans quaesitus, et inuentus attractus es, et adductus extensus es? Quare uapulasti? quare tanta mala in pueritia pertulisti? Ut disceres. Quid disceres? Litteras. Quare? Ut haberetur pecunia aut ut compararetur honor, et teneatur sublimitas dignitatis. Vide quia periturus, propter perituram rem, perituram rem cum tanto labore didicisti in tantis poenis, et amabat te qui te ad poenas trahebat: ipse qui te amabat, ipse te ad poenas trahebat; ut uapulares, amando faciebat; ut disceres, quid? Litteras. Bonum sunt litterae ? Noui, dicturus es mihi: quare et uos, episcopi, non litteras legistis? quare non diuinas Scripturas in ipsa litteratura tractatis? Ita uero, sed non ad hoc didicimus litteras. Non enim parentes nostri, quando nos in scholam mittebant, hoc nobis dicebant: Discite litteras, ut habeatis unde legere possitis codices dominicos. Nec ipsi Christiani filiis suis dicunt. Discite litteras. Quare? Ut sis homo. Quid enim? modo pecus sum? Quod dico, ut sis homo? ut sis eminens inter homines. Unde et illud prouerbium: Quantum habebis, tantus eris. Ut habeas quantum ceteri, aut quantum pauci; aut plus quam ceteri, aut plus quam pauci: habeas inde honorem, habeas inde dignitatem. Et ubi erunt ista omnia, cum mors uenerit? Quomodo stimulat, quomodo metus iste interpellat? Quomodo nomen ipsum a me commemoratum omnium corda percussit? Quomodo timorem uestrum teste gemitu declarastis? Audiui, audiui: gemuistis, mortem timetis. Si timetis, quare non cauetis? Mortem timetis: quid timetis? Ventura est: timeam, non timeam, uenire habet; sero, cito, uentura est. Si timeas, non efficies ut non sit quod times. [12] 12. 13. Illud potius time, quod si nolis, non erit. Quid? Peccare. Peccare time, quia si amaueris peccata, in aliam mortem irrues, quo posses non uenire, si non amares peccata. Modo autem peruersus plus amas mortem quam uitam. Absit, inquam. Quis est hominum qui plus amet mortem quam uitam? Forte conuinco te, quia plus amas mortem quam uitam. Ecce unde te conuinco. Amas tunicam tuam, bonam eam uis; amas uillam tuam, bonam illam uis; amas filium tuum, bonum eum uis; amas amicum tuum, bonum eum uis; amas domum tuam, bonum eam uis. Quid est quod etiam bonam uis habere mortem? Cotidie enim rogas: ut quoniam mors uentura est: Bonam mortem mihi det Deus, dicis : Deus auertat a me malam mortem. Plus amas ergo mortem tuam, quam uitam tuam. Mori male times, male uiuere non times. Corrige male uiuere, time male mori. Sed noli timere: non potest male mori, qui bene uixerit. Prorsus confirmo, audeo dicere: Credidi, propter quod locutus sum: non potest male mori, qui bene uixerit. Iam tu dicis tibi: Non multi iusti naufragio perierunt? Certe non potest male mori, qui bene uixerit. Non multos iustos gladius peremit hostilis? Certe non potest male mori, qui bene uixerit. Non multos iustos latrones occiderunt? Non multos iustos bestiae laniauerunt? Certe non potest male mori, qui bene uixerit. Et ego respondeo: Haec enim tibi uidetur mors mala? Naufragio perire, gladio percuti, a bestiis laniari, mors mala tibi uidetur? Nonne istas mortes martyres subierunt, quorum natalitia celebramus? Quod genus mortis non subierunt? Et tamen si Christiani sumus, si in domo disciplinae nos esse meminimus, uel cum hic sumus, uel cum hic audimus, si exeuntes hinc non obliuiscimur, si meminimus quod hic audimus, nonne martyres beatificamus? Quaere mortes martyrum; oculos carnis interroga: male mortui sunt; oculos fidei interroga: Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum eius. Quidquid ergo est quod exhorres in morte, omnino non exhorreas, si eos imitaris. Id age, ut bonam uitam habeas; quaecumque occasio fuerit ut exeas de hoc corpore, exis ad requiem, exis ad beatitudinem, quae non habet timorem nec finem. Nam bona mors diuitis in purpura et bysso: sed mala mors sitientis et inter tormenta guttam aquae desiderantis. Quasi mala mors iacentis pauperis ante ianuam diuitis, inter linguas canum, in fame et siti micas de mensa desiderantis: mala mors, auersanda mors. Finem respice: Christianus es, fidei oculum intende. Contigit mori inopem illum, et auferri ab angelis in sinum Abrahae. Quid proderat diuiti sepulcrum marmoreum sitienti apud inferos? Quid oberant pauperi panni cum sanie ulcerum eius, requiescenti in sinu Abrahae? Longe uidit requiescentem eum, quem contempserat iacentem. Modo elige mortem: dic mihi, quis bene mortuus est, quis male? Puto quia melius ille pauper, quam ille diues. An uis aromatibus sepeliri, et ad inferos sitire? Respondes: Absit a me. Puto quia hoc eliges. Disces ergo bene mori, si didiceris bene uiuere. Merces enim bonae uitae, aeterna est. [13] 13. 14. Qui discunt, Christiani sunt: qui audiunt et non discunt, quid ad seminantem? Seminantis manum non terret uia, non terrent lapides, non terrent spinae: iactat ille quod suum est. Qui timuerit ne cadat in terram malam, non peruenit ad terram bonam. Et nos dicimus, iactamus semina, spargimus semina. Sunt qui contemnunt, sunt qui reprehendunt, sunt qui irrident. Istos si nos timuerimus, nihil habemus seminare, et in messe habemus esurire. Ergo uenit semen ad terram bonam. Scio quia qui audit et bene audit, deficit, et proficit: deficit iniquitati, proficit ueritati; deficit saeculo, proficit Deo. [14] 14. 15. Quis est enim magister qui docet? Non qualiscumque homo, sed Apostolus. Plane apostolus, et tamen non apostolus. An uultis, inquit, experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus? Christus est qui docet; cathedram in caelo habet, ut paulo ante dixi. Schola ipsius in terra est, et schola ipsius corpus ipsius est. Caput docet membra sua, lingua loquitur pedibus suis. Christus est qui docet: audimus, timeamus, faciamus. Et ne contemnas et ipsum Christum, quia propter te in carne natus est, pannis mortalitatis circumdatus; propter te esuriuit et sitiuit; propter te lassatus ad puteum sedit; propter te fatigatus in naui dormiuit; propter te contumelias indignus audiuit; propter te a facie sua sputa hominum non abegit; propter te alapas in faciem accepit; propter te in ligno pependit; propter te animam effudit; propter te in sepulcro positus est. Haec omnia forte contemnis in Christo? Vis nosse quis sit? Recole Euangelium quod audisti: Ego et Pater unum sumus. 14. 16. Conuersi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis, et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae, quam custodire protegereque dignetur, per Iesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.