[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] Prologus. 1. 1. Nunc iam quoniam Matthaei narrationem contextim considerantes et ei tres alios conferentes usque in finem, in nullo eos uel sibi uel inter se repugnare docuimus, Marcum similiter uideamus, ut exceptis his quae cum Matthaeo dixit, de quibus iam quod disserendum uidebatur absoluimus, cetera eius inspecta atque collata nulli eorum repugnare monstrentur usque ad cenam Domini. Nam inde iam omnia omnium quattuor, quemadmodum sibi conueniant, usque in finem considerata tractauimus. 1. 2. Sic ergo incipit Marcus: Initium Euangelii Iesu Christi Filii Dei. Sicut scriptum est in Isaia propheta, et cetera usque ad illud ubi ait: Et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos. In hac tota contextione omnia superiora cum Matthaeo considerata sunt. Hoc autem Marcus, quia ingressus Capharnaum in synagogam eorum docebat eos sabbatis, cum Luca dixit, sed nihil habet quaestionis. [4,2] 2. 3. Sequitur Marcus et dicit: Et stupebant super doctrinam eius; erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae eorum. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo et exclamauit dicens: " Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos ", et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Et erat praedicans in synagogis eorum et in omni Galilaea et demonia eiciens. Et in hoc toto loco quamuis sint quaedam, quae cum solo Luca dixit, tamen iam tractata sunt, cum Matthaei narrationem continuam teneremus, quia in ipsum ordinem sic incurrerant, ut ea praetermittenda non arbitrarer. Sed Lucas de spiritu immundo ait, quod sic exierit ab homine, ut nihil ei noceret. Marcus autem: Et discerpens eum, inquit, spiritus immundus, exclamans uoce magna, exit ab eo. Potest ergo uideri contrarium: quomodo enim discerpens uel, sicut aliqui codices habent, conuexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam? Sed et ipse Lucas: Et cum proiecisset illum, inquit, demonium in medium, exit ab illo nihilque ei nocuit. Unde intellegitur hoc dixisse Marcum conuexans eum quod Lucas dixit cum proiecisset eum in medium, ut quod secutus ait: Nihilque ei nocuit hoc intellegatur, quod illa iactatio membrorum atque uexatio non eum debilitauit, sicut solent exire demonia etiam quibusdam membris amota uexatione elisis. [4,3] 3. 4. Sequitur idem Marcus: Et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: " Si uis, potes me mundare ", et cetera usque ad illud ubi ait: Et clamabant dicentes: " Tu es Fillius Dei ". Et uehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. Huic quod ultimum posuimus simile aliquid et Lucas dicit, sed sine aliqua repugnantiae quaestione. Sequitur Marcus: Et ascendens in montem uocauit ad se quos uoluit ipse et uenerunt ad eum. Et fecit, ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi demonia. Et imposuit Simoni nomen Petrus, et cetera usquead illud ubi ait: Et abiit et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. De nominibus discipulorum iam et antea me locutum scio, cum Matthaei ordinem sequerer, et hic rursus admoneo, ne quisquam putet nunc accepisse nomen Simonem, ut Petrus uocaretur, et sit contrarium Ioanni, qui longe ante illi dictum esse commemorat: Tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Ipsa enim uerba Domini commemorauit, quibus ei nomen imposuit; Marcus autem hoc loco id recapitulando commemorauit, cum ait: Et imposuit Simoni nomen Petrus. Cum enim uellet nomina duodecim Apostolorum enumerare et necesse haberet Petrum dicere, breuiter insinuare uoluit, quod non hoc ante uocaretur; sed hoc ei Dominus nomen imposuerit non tunc, sed quando Ioannes ipsa uerba Domini posuit. Cetera nihil cuiquam repugnant et antea iam pertractata sunt. [4,4] 4. 5. Sequitur Marcus: Et cum transcendisset Iesus in naui rursus trans fretum, conuenit turba multa ad illum et erat circa mare, et cetera usque ad illud ubi ait: Et conuenientes Apostoli ad Iesum renuntiauerunt illi omnia quae egerant et docuerant. Hoc ultimum dixit cum Luca, nihilo discordans, cetera iam ante tractata sunt. Sequitur Marcus: Et ait illis: " Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ", et cetera usque ad illud ubi ait: Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: " Bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui ". In his cum Luca Marcus nihil est quod repugnare uideatur et superiora omnia iam considerauimus, quando eos Matthaeo conferebamus. Sed cauendum est, ne quisquam arbitretur hoc quod in ultimo ex Euangelio Marci posui repugnare omnibus qui eum aliis eius plerisque factis et dictis ostendunt scisse, quid ageretur in hominibus, id est quod eum cogitationes et uoluntates eorum latere non poterant, sicut apertissime Ioannes dicit: Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis eo quod ipse nosset omnes et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat, quid esset in homine. Sed quid mirum, si praesentes hominum uoluntates uidebat, qui etiam futuram Petro praenuntiauit, quam tunc utique non habebat, quando pro illo uel cum illo paratum se mori praesumebat? Quae cum ita sint , quomodo huic eius tantae scientiae et praescientiae non est contrarium quod Marcus dicit: Praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant? Si enim sciebat eos, sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominumuoluntates, tanto magis praedicaturos, quanto magis, ne praedicarent, eis praecipiebat, utquid hoc praecipiebat, nisi quia pigris uolebat ostendere, quanto studiosius quantoque feruentius eum praedicare debeant quibus iubet, ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere non poterant? [4,5] 5. 6. Sequitur Marcus: In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent, et cetera usque ad illud ubi ait: Respondit illi Ioannes dicens: " Magister, uidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia, qui non sequitur nobiscum et prohibuimus eum ". Iesus autem ait: " Nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; qui enim non est aduersum uos pro uobis est ". Hoc Lucas similiter narrat, nisi quod ipse non dicit: " Nemo est enim qui faciat uirtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me ". Nulla est ergo inter eos quaestio cuiusquam repugnantiae. Sed uidendum est, ne hoc illi sententiae Domini putetur contrarium ubi ait: Qui mecum non est, aduersus me est; et qui mecum non colligit, spargit. Quomodo enim iste non erat aduersus eum, qui cum illo non erat, de quo Ioannes suggessit, quod cum illis eum non sequebatur, si aduersus illum est qui non est cum illo? Aut si aduersus illum erat, quomodo dicit discipulis: Nolite prohibere, qui enim non est aduersus uos, pro uobis est? An hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait: Qui non est aduersus uos, pro uobis est, ibi autem de se ipso locutus est: Qui mecum non est, aduersus me est? Quasi uero possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. Alioquin quomodo uerum erit: Qui uos recipit, me recipit, et: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? Aut potest etiam non esse aduersus eum, qui fuerit aduersus discipulos eius? Nam ubi erit illud: Qui uos spernit, me spernit, et: Quando uni ex minimis meis non fecistis, neque mihi fecistis, et: Saule, Saule, quid me persequeris? cum discipulos eius persequeretur? Sed nimirum hoc uult intellegi in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est aduersus illum, et in tantum aduersus illum non esse, in quantum cum illo est. Exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi uirtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat,in quantum operabatur uirtutes in illius nomine, in tantum cum ipsis erat et aduersus eos non erat; in quantum uero eorum societati non adhaerebat, in tantum cum ipsis non erat et aduersus eos erat. Sed quia illi hoc eum facere prohibuerant, in quo cum ipsis erat, dixit eis Dominus: Nolite prohibere. Illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem Ecclesiae suaderent, non illud, in quo cum illis erat, nomen scilicet Magistri et Domini eorum in demoniorum expulsione commendans. Sicut catholica Ecclesia facit non improbans in haereticis sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt et aduersus nos non sunt; sed improbat et prohibet diuisionem ac separationem uel aliquam aduersam paci ueritatique sententiam: in hoc enim aduersus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt et nobiscum non colligunt et ideo spargunt. [4,6] 6. 7. Sequitur Marcus et dicit: Quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizauerit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. Et si scandalizauerit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur, et cetera usque ad illud ubi ait: Habete in uobis salem et pacem habete inter uos. Haec Marcus Dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine eius eiciebat demonia et cum discipulis non eum sequebatur uetuit prohiberi, contextim commemorat aliqua ponens, quae nullus alius Euangelistarum posuit, aliqua uero, quae Matthaeus quoque posuit, et aliqua itidem, quae et Matthaeus et Lucas, sed et illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine, non hoc loco, ubi de illo suggestum est, qui cum discipulis Christi non eum sequebatur et demonia in eius nomine eiciebat. Unde mihi uidetur etiam hoc loco Dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua uetuit prohiberi uirtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur. Sic enim contexit: Qui enim non est aduersum uos, pro uobis est. Quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. Unde ostendit etiam illum, de quo Ioannes suggesserat et unde iste eius sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eam tamquam haereticus improbaret, sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta et tamen nomini fauere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant et non ob aliud eis, nisi quia Christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam, non quia iam tuti atque securi sibi debent uideri ex hac beneuolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo nonabluantur nec unitati eius incorporentur, sed quia ita iam Dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perueniant atque ita securi de hoc saeculo abscedant. Qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et christianis sacramentis imbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant. Quos membrorum corporalium nomine tamquam manum uel oculum, scandalizantem iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate, ut sine his potius ueniatur ad uitam, quam cum eis eatur in gehennam. Hoc ipso autem separantur, a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus non consentitur. Et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis societas est, etiam de hac peruersitate innotescunt, ab omnium penitus societate atque ab ipsa diuinorum sacramentorum participatione separantur; si autem quibusdam ita noti sunt,pluribus autem ista eorum est ignota peruersitas, ita tolerandi sunt, sicut ante uentilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur nec propter illos bonorum societas deseratur. Hoc faciunt qui habent in se ipsis salem et pacem habent inter se. [4,7] 7. 8. Sequitur Marcus: Et inde exsurgens uenit in fines Iudaeae ultra Iordanem et conueniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueuerat, iterum docebat illos, et cetera usque ad illud ubi ait: Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec uero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum uictum suum. In hac tota contextione omnia superiora considerata sunt, ne quid uiderentur habere contrarium, quando cum Matthaei ordine ceteros conferebamus; hoc autem de uidua paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas, sed sine ulla quaestione concordant. Hinc iam usque ad cenam Domini, unde omnium omnia considerata tractauimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo comparari ad inquirendum, ne quid repugnare uideatur. [4,8] 8. 9. Nunc ergo deinceps Lucae Euangelium ex ordine pertractemus exceptis eis quae habet cum Matthaeo Marcoque communia, quoniam illa iam omnia pertractata sunt. Sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis, uisum est et mihi assecuto a principio omnibus diligenterex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum uerborum, de quibus eruditus es, ueritatem. Hoc principium ad Euangelii narrationem nondum pertinet. Admonet autem, ut nouerimus eumdem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui Actus Apostolorum uocatur, non solum, quia Theophili nomen etiam illic inest; nam posset fieri, ut et alius aliquis Theophilus esset et, si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur, sicut a Luca Euangelium, sed quia et ibi ita exorsus est, ut diceret: Primum quidem sermonem de omnibus feci, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo Apostolos elegit, per Spiritum Sanctum mandans iussit praedicare Euangelium, dedit intellegi, quod iam scripserit Euangelii librum unum ex quattuor, quorum est in Ecclesia sublimis auctoritas. Nec ideo, quia dixit de omnibus se fecisse sermonem quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo mandauit Apostolis, putari debet omnia scripsisse in Euangelio suo quae Iesus cum Apostolis in terra uersatus fecit et dixit, ne sit contrarium Ioanni, qui ait multa alia fecisse Iesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros 46, cum etiam constet ab aliis Euangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipse narrando non attigit. De omnibus ergo fecit sermonem eligendo de omnibus, unde faceret sermonem, quae iudicauit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. Et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt rerum, uidetur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere; ideo autem dicit sibi uisum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in Ecclesia nulla exstat auctoritas, quia id quod conati sunt implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque ad resurrectionem assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quattuor auctoribus euangelicae Scripturae dignum suo labore haberet locum, uerum etiam deinceps quae per Apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium uel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in Ecclesia de Apostolorum Actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque Apostolorum ausi sunt scribere. Eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab Ecclesia Christi, uerum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus Apostolis probari potuerunt. [4,9] 9. 10. Sic ergo narrare Lucas incipit Euangelium: Fuit in diebus Herodis, regis Iudae, sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia, et uxor illi de filiabusAaron et nomen eius Elisabeth, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Ut cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia uestra in capturam ". Hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Ioannes quidem uidetur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem Domini ad mare Tiberiadis. Ibi enim non solum ipsum tempus ualde diuersum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. Nam retia illic in dextram partem missa, centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad Euangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. Iam cetera similia Ioanni Lucas non dixit nisi circa Domini passionem et resurrectionem. Qui totus locus a cena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium collatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus. [4,10] 10. 11. Ioannes est reliquus, qui iam non restat cui conferatur. Quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt, difficile est ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. Ac per hoc liquido constat tres istos, Matthaeum scilicet, Marcum et Lucam, maxime circa humanitatem Domini nostri Iesu Christi esse uersatos, secundum quam et rex et sacerdos est. Et ideo Marcus, qui in illo mysterio quattuor animalium hominis uidetur demonstrare personam, uel Matthaei magis comes uidetur, quia cum illo plura dicit propter regiam personam, quae incomitata esse non solet, quod in primo libro commemoraui, uel, quod probabilius intellegitur, cum ambobus incedit. Nam quamuis Matthaeo in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit, ut hoc ipso demonstretur ad leonem et ad uitulum, hoc est et ad regalem, quam Matthaeus, et ad sacerdotalem, quam Lucas insinuat personam, id quod Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad utrumque. Diuinitas uero Christi, qua aequalis est Patri, secundum quod Verbum est et Deus apud Deum et Verbum caro factus est, ut habitaret in nobis, secundum quod ipse et Pater unum sunt, a Ioanne maxime commendanda suscepta est, qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus est immoratur nec in terram quodammodo nisi raro descendit. Denique quamuis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in eius natiuitate cum Matthaeo et Luca aliquid dicit nec eius baptismum cum tribus commemorat, sed tantum modo ibi testimonium Ioannis alte sublimiterque commendans relictis eis pergit cum illo ad nuptias in Canan Galilaeae, ubi, quamuis ipse Euangelista matrem eius fuisse commemoret, ille tamen dicit: Quid mihi et tibi est, mulier? non repellens, de qua suscepit carnem, sed suam tunc maxime insinuans diuinitatem aquam conuersurus in uinum, quae diuinitas illam etiam feminam fecerat, non in illa facta erat. 10. 12. Inde post paucos dies factos in Capharnaum redit ad templum, ubi eum dixisse commemorat de templo corporis sui: Soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Ubi maxime insinuat non solum, quia Deus erat in templo Verbum caro factum, uerum etiam quia eamdem carnem ipse resuscitauit, non utique nisi secundum id quod unum est cum Patre nec separabiliter operatur, cum ceteris locis fortassis omnibus Scriptura non dicat, nisi quod Deus illum suscitauerit, nec alicubi sic expressum est, quod cum Deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitauit, quia cum Patre unus Deus est, sicut hoc loco, ubi ait: Soluite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud. 10. 13. Inde cum illo Nicodemo quam magna, quam diuina locutus est! Inde rursus pergit ad testimonium Ioannis et commendat amicum sponsi non gaudere nisi propter uocem sponsi. Ubi admonet animam humanam non de se ipsa sibi lucere nec beari nisi incommutabilis participatione sapientiae. Inde ad mulierem Samaritanam, ubi commemoratur aqua, unde qui biberit non sitiet in aeternum. Inde rursus in Canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua uinum. Ubi eum commemorat dixisse regulo, cuius filius infirmabatur: Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, usque adeo supra omnia mutabilia uolens mentem credentis attollere, ut nec ipsa miracula, quae quamuis diuinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri uelit. 10. 14. Inde Hierosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum languidus. Ex hac occasione quae dicuntur! Quam diu dicuntur! Ibi dictum est: Quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Ubi satis ostenditur, quam non usitate, sicut solent sancti homines dicere, dixerit Patrem suum Deum, sed quod ei sit aequalis insinuans; quippe paulo superius dixerat eis de sabbato calumniantibus: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ibi exarserunt, non quia Patrem suum diceret Deum, sed quod ei aequalis uellet intellegi dicendo: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, consequens esse ostendens, ut, quoniam Pater operatur, et Filius operetur, quia Pater sine Filio non operatur. Ibi enim et paulo ante ait iam illis ob hoc irascentibus: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. 10. 15. Inde tandem descendit Ioannes ad illos tres cum eodem Domino in terra gradientes, ut quinque milia panibus quinque pascantur, ubi tamen solus commemorat, quod, cum uellent eum regem facere, solus fugit in montem. Qua in re nihil mihi aliud uidetur animam rationalem commonere uoluisse, nisi eo se nostrae menti rationique regnare, quo est in excelsis nulla cum hominibus communione naturae, solus, quia unicus Patri. Hoc autem mysterium deorsum repentes carnales homines fugit, quiaualde sublime est; unde illos et ipse fugit in montem, qui regnum eius terreno animo requirebant, unde et alibi dicit: Regnum meum non est de hoc mundo. Neque etiam hoc nisi Ioannes ipse commemorat, uolatu quodammodo aethereo supereminens terris et gaudens luce solis iustitiae. Ab illo itidem monte post miraculum de quinque panibus factum, cum isdem tribus paululum remoratus, donec mare transissent, quando ambulauit super aquas, continuo rursus se in uerbum Domini attollit, quam magnum, quam prolixum, quam diu supernum et excelsum, ex occasione panis exortum, cum dixisset turbis: Amen, amen dico uobis, quaeritis me, non quia signa uidistis, sed quia edistis de panibus et satiati estis: operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam: et inde iam talia diutissime atque excelsissime. Tunc ab ista uerbi celsitudine ceciderunt, qui post eum deinceps non ambulauerunt, cui sane inhaeserunt, qui potuerunt intellegere: Spiritus est qui uiuificat, caro autem nihil prodest, quia utique et per carnem spiritus prodest et solus spiritus prodest, caro autem sine spiritu nihil prodest. 10. 16. Deinde suis fratribus, id est cognatis carnis suae, suggerentibus, ut ascendat ad diem festum, quo possit innotescere multitudini, quanta altitudine respondit: Tempus meum nondum aduenit, tempus autem uestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse uos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt! Hoc est ergo: Tempus uestrum semper est paratum, quia uos diem istum concupiscitis, de quo Propheta dicit: Ego autem non laboraui subsequens te, Domine, et diem hominum non concupiui; tu scis. Hoc est uolare ad lucem Verbi et concupiscere illum diem, quem uidere concupiuit Abraham et uidit et gauisus est. Inde iam ad diem festum cum ascendisset in templum, quae illum Ioannes locutum esse commemorat, quam mirabilia, quam diuina, quam excelsa! Quod ipsi uenire non possent, quo esset iturus, quod et ipsum nossent et unde esset scirent, et esset uerus qui eum miserit, quem illi nescirent, tamquam diceret: " Et unde sim scitis, et unde sim nescitis ". Quod quid aliud uoluit intellegi nisi secundum carnem notum se illis esse potuisse et gente et patria, secundum diuinitatem autem incognitum? Ibi etiam de dono Spiritus Sancti locutus ostendit, quis esset, quando munus altissimum dare potuisset. 10. 17. Rursus illuc de Oliueti monte regredientem quae et quanta narrat locutum post ueniam illi adulterae datam, quae uelut lapidanda illi oblata a tentatoribus fuerat, quando digito scribebat in terra, tamquam illos tales in terra scribendos significaret et non in caelo, ubi monuit discipulos sescriptos esse gauderent, aut quod se humiliando, quodcapitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret, aut quod iam tempus esset, ut in terra, quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur! Ergo post haec lucem mundi se dixit et qui eum sequeretur non ambulaturum in tenebris, sed habiturum lucem uitae. Dixit etiam se esse principium, quod et loqueretur eis. Quo nomine utique se distinxit ab illa luce, quam fecit, tamquam lux, per quam facta sunt omnia, ut illud, quod se dixerat lucem mundi, non sic acciperetur, quemadmodum discipulis ait: Vos estis lux mundi, tamquam lucerna, quae non est ponenda sub modio, sed super candelabrum, sicut et de Ioanne Baptista: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens, sed ipse sicut principium, de quo dictum est: Nos omnes de plenitudine eius accepimus. Ibi dixit se Filium esse ueritatem, quae nisi liberauerit, nemo erit liber. 10. 18. Inde posteaquam illuminauit a natiuitate caecum, ex ipsa occasione in prolixo eius sermone demoratur Ioannes, de ouibus et pastore et ianua et de potestate ponendi animam suam et iterum sumendi eam, in quo excellentissimam potestatem suae diuinitatis ostendit. Inde cum Encenia in Hierosolymis fierent, commemorat ei dixisse Iudaeos: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Atque inde sumpta opportunitate sermonis, quae etiam sublimia dixerit, narrat. Ibi dixit: Ego et Pater unum sumus. Inde iam resuscitatum ab eo Lazarum praedicat, ubi dixit: Ego sum resurrectio et uita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet; et omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. In quibus uerbis quid nisi altitudinem diuinitatis eius agnoscimus, cuius in aeternum participatione uiuemus? Inde iterum Ioannes occurrit in Bethania Matthaeo et Marco, ubi factum est illud de unguento pretioso, quo pedes eius a Maria caputque perfusum est, atque hinc deinceps usque ad passionem et resurrectionem Domini cum tribus Euangelistis Ioannes graditur, sed in locis eisdem narratione uersante. 10. 19. Ceterum quod ad sermones Domini attinet, non cessat se attollere in ea quae ille ab hinc etiam sublimiter diuturneque locutus est. Nam et quando eum uoluerunt uidere gentiles per Philippum et Andream, habuit excelsum sermonem, quem aliorum Euangelistarum nullus inseruit; ibi praeclara iterum de luce illuminante et lucis filios faciente commemorat. Deinde in ipsa cena, de qua Euangelistarum nullus tacuit,quam multa et quam excelsa uerba eius Ioannes commemorat, quae alii tacuerunt! Non solum de commendatione humilitatis, quando pedes discipulorum lauit, sed, cum expressus per buccellam traditor eius exisset, remanentibus cum illo undecim, in sermone ipsius mirabiliter stupendo maximeque diuturno idem Ioannes immoratus est, ubi dixit: Qui uidit me, uidit et Patrem. Ubi multalocutus est de Spiritu Sancto paracleto, quem missurus eis erat, et de sua clarificatione, quam habuit apud Patrem, priusquam mundus esset, et quod unum nos faceret in se, sicut ipse et Pater unum sunt, non ut ipse et Pater et nos unum, sed nos unum sicut ipsi unum, multaque alia mireque sublimia, de quibus disserere, sicut dignum est etiamsi iam essemus idonei, in hoc tamen opere non id nos suscepisse quis non aduertat? Quod alibi fortasse reddendum est, hic certe non est expetendum. Commendare quippe uoluimus amatoribus Verbi Dei et studiosis sanctae ueritatis, quamuis eiusdem Christi, qui uerus et uerax est, annuntiator atque praedicator Ioannes in Euangelio suo fuerit, cuius et ceteri tres, qui scripserunt Euangelium, et ceteri Apostoli, qui non quidem ipsam narrationem scribendam susceperunt, in ea tamen praedicatione sui officii munus impleuerunt, longe tamen hunc in Christi altiora subuectum ab ipso initio libri sui raro fuisse cum ceteris, id est primo circa Iordanem propter testimonium Ioannis Baptistae, inde trans mare Tiberiadis, quando turbas de quinque panibus pauit et super aquas ambulauit, tertio in Bethania, ubi unguento pretioso fidelis feminae deuotione perfusus est; donec inde illis occurreret ad passionis tempus, quod cum eis erat necessario narraturus, ubi tamen ipsam dominicam cenam, de qua nullus eorum tacuit, multo opulentius tamquam de cellario dominici pectoris, ubi discumbere solebat, exhibuit. Ipsum deinde Pilatum uerbis altioribus percutit dicens regnum suum non esse de hoc mundo regemque se natum et ad hoc uenisse in hunc mundum, ut testimonium perhibeat ueritati. Mariam quoque post resurrectionem mystica altitudine uisitans : Noli me, inquit, tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Discipulis etiam insufflando dedit Spiritum Sanctum, ne ipse Spiritus, qui Trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantum modo Patris esse, non etiam Filii Spiritus putaretur. 10. 20. Postremo suas oues Petro se amanti eumque amorem ter confitenti commendans dicit eumdem Ioannem sic se uelle manere, donec ueniat. Ubi etiam mihi uidetur alto docuisse mysterio istam ipsam Ioannis euangelicam dispensationem, qua in lucem liquidissimam Verbi sublimiter fertur, ubi Trinitatis aequalitas et incommutabilitas uideri potest, et qua maxime proprietate distet a ceteris homo, cuius susceptione Verbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse Dominus uenerit. Ideo sic manebit, donec ueniat. Manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit, cum apparuerit uita nostra et nos cum ipso apparebimus in gloria. Quisquis autem arbitratur homini uitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut demoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium serenissima incommutabilis ueritatis luce potiatur et mente penitus a consuetudine uitae huius alienata illi constanter et indeclinabiliter haereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intellegit. Credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore, peregrinari nos a Domino et ambulare per fidem, nondum per speciem: ac sic perseueranter retinens atque custodiens fidem, spem et caritatem intendat in speciem ex pignore, quod accepimus, Sancti Spiritus, qui nos docebit omnem ueritatem, cum Deus, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum eius in nobis. Prius autem quam uiuificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est et aggrauat animam, et si quando adiuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra, id est hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis uita terrena, tamquam rapida corruscatione perstringitur et in suam infirmitatem redit uiuente desiderio, quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia, qua figatur. Et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est. Quanto autem minus, tanto minor. Si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis uirtutis actione tamquam in comitatu trium illorum euangelistarum cum mediatore Christo ambulans. Eum qui Filius Dei semper est propter nos Filium hominis factum, ut sempiterna uirtus eius et diuinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret uiam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat. Ne peccet, a rege Christo regatur; si forte peccauerit, ab eodem sacerdote Christo expietur atque ita in actione bonae conuersationis et uitae nutritus, pennis geminae dilectionis tamquam duabus alis ualidis euectus a terris ab eodem ipso Christo Verbo illuminetur, Verbo, quod in principio erat et Verbum apud Deum erat et Verbum Deus erat, etsi per speculum et in enigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. Quapropter, quamuis in illis tribus actiuae, in Ioannis autem Euangelio dona contemplatiuae uirtutis eluceant eis qui haec dignoscere sunt idonei, tamen et hoc Ioannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec ueniat quod perfectum est. Et alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alius diem Domino sapit, alius de pectore Domini liquidius aliquid bibit, alius leuatus usque ad tertium caelum ineffabilia uerba audit, omnes tamen, quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a Domino et omnibus bonae spei fidelibus in libro uitae scriptis seruatur quod dictum est: Et ego diligam eumet ostendam me ipsum illi. Verumtamen in hac peregrinatione quantum in rei huius intellegentia uel scientia quisque profecerit, tanto magis caueat diabolica uitia superbiam et inuidentiam. Meminerit hic ipsum Euangelium Ioannis, quam multoamplius erigit ad contemplationem ueritatis tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis. Et quia illud praeceptum uerissimum ac saluberrimum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, qui Euangelista Christum longe ceteris altius commendat, apud eum discipulis pedes lauat.