[2,0] LIBER SECUNDVS. [2,1] Prologus. 1. 1. Quoniam sermone non breui et admodum necessario, quem libro uno complexi sumus, refutauimus eorum uanitatem, qui discipulos Christi Euangelium conscribentes ideo contemnendos putant, quia ipsius Christi, quem licet non ut Deum, tamen ut hominem sapientia longe prae ceteris excellentem honorandum esse non dubitant, nulla scripta proferuntur a nobis; et eum talia scripsisse uideri uolunt, qualia peruersi diligunt, non qualibus lectis et creditis a peruersitate corrigi possunt: nunc iam uideamus ea quae quattuor euangelistae de Christo scripserunt, quemadmodum sibi atque inter se congruant, ne quid ex hoc in fide christiana offendiculi patiantur qui curiosiores quam capaciores sunt, quod non utcumque perlectis, sed quasi diligentius perscrutatis euangelicis Libris inconuenientia quaedam et repugnantia se reprehendisse existimantes, magis ea contentiose obiectanda, quam prudenter consideranda esse arbitrantur. 1. 2. Matthaeus euangelista sic orsus est: Liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham. Quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam. Secundum hanc enim Christus Filius hominis est, quod etiam se ipse saepissime appellat commendans nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam Filius Dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta intellegatur: Generationem eius quis enarrabit? Exsequitur ergo humanam generationem Christi Matthaeus ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Ioseph uirum Mariae, de qua natus est Iesus. Neque enim fas erat ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret, quod non ex eius concubitu, sed uirgo peperit Christum. Hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis etiam seruata pari consensu continentia posse permanere uocarique coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu, praesertim quia nasci eis etiam filius potuit sine ullo complexu carnali, qui propter solos gignendos filios adhibendus est. Neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat, quando quidem recte pater esset etiam eius quem non ex sua coniuge procreatum alicunde adoptasset. 1. 3. Putabatur quidem Christus etiam aliter filius Ioseph, tamquam ex eius omnino carne progenitus,sed ab eis hoc putabatur, quos Mariae latebat uirginitas. Nam Lucas ait: Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph. Qui tamen Lucas non eius parentem solam Mariam, sed ambos parentes eius appellare minime dubitauit, ubi ait: Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae. Sed ne quisquam hic parentes consanguineos potius Mariae cum ipsa matre eius intellegendos putet, quid ad illud respondebit quod ipse item Lucas superius dixit: Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo? Cum igitur ipse narret non ex concubitu Ioseph, sed ex Maria Virgine natum Christum, unde eum patrem eius appellat, nisi quia et uirum Mariae recte intellegimus sine commixtione carnis ipsa copulatione coniugii et ob hoc etiam Christi patrem multo coniunctius, qui ex eius coniuge natus sit, quam si ei esset aliunde adoptatus? Unde manifestum est illud,quod ait: Sicut putabatur, filius Ioseph, propter illos dixisse, qui eum ex Ioseph, sicut alii homines nascuntur, natum arbitrabantur. [2,2] 2. 4. Ac per hoc, etiamsi demonstrare aliquis posset, Mariam ex Dauid nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam rationem accipere Christum filium Dauid, qua ratione etiam Ioseph pater eius recte appellatus est: quanto magis, quia, cum euidenter dicat apostolus Paulus ex semine Dauid secundum carnem Christum, ipsam quoque Mariam de stirpe Dauid aliquam consanguinitatem duxisse, dubitare utique non debemus! Cuius feminae quoniam nec sacerdotale genus tacetur insinuante Luca, quod cognata eius esset Elisabeth, quam dicit de filiabus Aaron, firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis apud illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est chrisma, unde Christi nomen elucet tanto ante etiam ista euidentissima significatione praenuntiatum. [2,3] 3. 5. Quos autem mouet, quod alios progeneratores Matthaeus enumerat descendens a Dauid usque ad Ioseph, alios autem Lucas ascendens a Ioseph usque ad Dauid, facile est, ut aduertant duos patres habere potuisse Ioseph, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus. Antiqua est enim consuetudo adoptandi etiam in illo populo Dei, ut sibi filios facerent, quos non ipsi genuissent. Nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptauerat (illa quippe alienigena fuit), ipse Iacob nepotes suos ex Ioseph natos uerbis manifestissimis adoptauit dicens: Nunc itaque filii tui duo, qui facti sunt tibi, priusquam ad te uenirem, mei sunt: Efrem et Manasse tamquam Ruben et Symeon erunt mihi. Natos autem si genueris postea, tibi erunt. Unde etiam factum est, ut duodecim tribus essent Israel, excepta tribu Leui, quae templo seruiebat; cum ea quippe tredecim fuerunt, cum duodecim fuissent filii Iacob. Unde intellegitur Lucas patrem Ioseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus, suscepisse in Euangelio suo, cuius progenitores sursum uersus commemoraret, donec exiret ad Dauid. Cum enim necesse sit, utroque euangelista uera narrante, et Matthaeo scilicet et Luca, ut unus eorum eius patris originem tenuerit qui genuerat, alter eius, qui adoptauerat Ioseph, quem probabilius intellegimus adoptantis originem tenuisse quam eum, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo, cuius eum filium esse narrabat? Commodius enim filius eius dictus est, a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus, cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, atque ita in hoc uerbo quod est genuit perseuerans, donec in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph, satis expressit ad eum patrem se perduxisse ordinem generantium, a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat. 3. 6. Quamquam si etiam Lucas genitum diceret Ioseph ab Eli, nec sic nos hoc uerbum perturbare deberet, ut aliud crederemus quam ab uno euangelista gignentem, ab altero adoptantem patrem fuisse commemoratum. Neque enim absurde dicitur quisque non carne, sed caritate genuisse, quem filium sibi adoptauerit, aut uero etiam nos, quibus dedit Deus potestatem filios eius fieri, de natura atque substantia sua nos genuit sicut unicum Filium, sed utique dilectione adoptauit. Quo uerbo Apostolus saepe uti non ob aliud intellegitur, nisi ad discernendum Unigenitum ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia, qui solus de substantia Patris natus est, secundum aequalitatem diuinitatis hoc omnino quod Pater, quem missum dicit ad suscipiendam carnem ex illo genere, quo et nos secundum naturam nostram sumus, ut illo participante mortalitatem nostram per dilectionem nos efficeret participes diuinitatis suae per adoptionem. Ita enim dicit: Cum autem uenit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus. Et tamen dicimur etiam nati ex Deo, id est accepta potestate, ut filii eius efficiamur, qui iam homines eramus, efficiamur autem per gratiam, non per naturam. Nam si per naturam filii essemus, numquam aliud fuissemus. Cumenim dixisset Ioannes: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, secutus ait: Qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt. Ita quos dixit accepta potestate factos Dei filios, quod illa adoptio significat, quam Paulus commemorat, eosdem dixit natos ex Deo. Atque ut apertius ostenderet, qua gratia factum sit, Et Verbum, inquit, caro factum est et habitauit in nobis, tamquam diceret: Quid mirum, si filii Dei facti sunt, cum caro essent, propter quos Unicus caro factus est, cum Verbum esset? Hac sane magna distantia, quia nos effecti filii Dei mutamur in melius, ille autem Filius Dei, cum Filius hominis factus esset, non est mutatus in deterius, sed assumpsit quod erat inferius. Dicit et Iacobus: Voluntarie genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Ne scilicet in eo quod ait genuit hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quemdam in creatura nobis hac adoptione concessum satis ostendit. 3. 7. Non ergo alienum esset a ueritate, etiamsi Lucas ab illo esse Ioseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. Etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset, sicut nos genuit Deus, ut filii eius simus, quos fecerat, ut homines essemus. Unicum autem genuit, non solum ut Filius esset, quod Pater non est, sed etiam ut Deus esset, quod et Pater est. Sed plane si hoc uerbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum, quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset, quomodo, etsi neuter eorum diceret genuit, sed et iste eum filium illius et ille illius diceret, nihilo minus esset ambiguum, quis eorum illum, de quo natus, quis illum, a quo adoptatus erat, commemorasset. Nunc uero cum alter dicit: Iacob genuit Ioseph, alter: Ioseph, qui fuit filius Eli, etiam ipsa uerborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimauerunt. Sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius iudicaret, quam euangelistam crederet esse mentitum, facile, inquam, occurreret, ut uideret, quibus causis homo unus duos patres habere potuerit. Hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent. [2,4] 4. 8. Illud autem quod deinceps insinuandum est, reuera ut aduerti et uideri posset, lectorem attentissimum et diligentissimum requirebat. Acute quippe animaduersum est Matthaeum, qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse. Numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus, ut scriptum est, omnem filium, quem recipit, de qua dicit Apostolus per tribulationem nos oportere intrare in regnum Dei.Quam significat etiam illa uirga ferrea de qua in psalmo legitur: Reges eos in uirga ferrea, cum superius dixisset: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Reguntur enim etiam boni in uirga ferrea, de quibus dicitur: Tempus est, ut iudicium incipiat a domo Domini, et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Euangelio? Et si iustus uix saluus erit, peccator et impius ubi parebunt? Ad quos pertinet quod sequitur: Tamquam uas figuli conteres eos. Reguntur enim boni per hanc disciplinam, mali uero comminuuntur, qui tamquam idem ipsi commemorantur propter una atque eadem sacramenta, quae habent communia mali cum bonis. 4. 9. Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi aduersus diabolum dimicamus, etiam illud declarat. Quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecrauit et Lex et Prophetae per Moysen et Eliam, qui quadragenis diebus ieiunauerunt, et Euangelium per ipsius Domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam testabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus tentationem in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est, praefigurans? Post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse uoluit, huic eorum uitae adhuc humana conuersatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamuis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat impleturum, quando ait: Ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. Cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet uitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamuis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis uicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando uentorum nomine Scriptura commemorat, ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie. Quadraginta autem quater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur. 4. 10. Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque uitam hominum ad nos regendos in tentatione laborantes uenientem regem Christum Matthaeus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumerauit quadraginta homines. Ab ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, Deus de terra sua et de cognatione sua separauit Abraham. Christus uenit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret quod promittebatur ex qua esset gente uenturus. Cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad Dauid generationes esse quattuordecim et a Dauid usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad natiuitatem Christi, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. Unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas Gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur atque, ut eat in diuersum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. Et hoc ipsum iam etiam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium, tamquam ab Ierusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum et hinc atque hinc utrisque in se credentibus tamquam lapidem angularem futurum. Haec tunc in figura praeparabat Deus rebus in ueritate uenturis. Nam et ipse Iechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur " Praeparatio Dei ". Sic ergo iam non quadraginta duae, quod faciunt ter quattuordecim, sed propter unum bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae uitae nostrae temporali atque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet. 4. 11. Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia descendentem uoluit significare Matthaeus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph et usque ad ipsius Christi natiuitatem descendendo commemorauit ab initio Euangelii sui. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes enarrat, nec descendendo, sed ascendendo, tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis signans, ubi eum uox de caelo declarauit, ubi testimonium Ioannes ipsi perhibuit dicens: Ecce qui tollit peccata mundi. Ascendendo autem transit et Abraham et peruenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in Filium Dei. Per carnalem uero generationem Filius Dei potius propter nos Filius hominis factus est. Satis autem demonstrauit non se ideo dixisse Ioseph filium Eli, quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium dixit Dei, cum sit factus a Deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit tamquam filius in paradiso constitutus sit. 4. 12. Quapropter in generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a Domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a Domino Christo. Ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim dicit Apostolus: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: Ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso Dauid per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccauit; Lucas uero ad ipsum Dauid per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illiusexpiauit. Ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. Quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Matthaeum excepto Christo est quadragenarius.Quia uero iustitiae suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque coniungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est ideo in eo numero, qui est penes Lucam, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et Deus, ad quem peruenit, connumerantur et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. Quam etiam ipse Dominus per huius numeri mysterium euidenter expressit dicens remittendum esse peccanti non solum septiens, sed etiam septuagiens septiens. 4. 13. Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur. Denarius quippe tamquam iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. Porro peccatum est legis transgressio et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur, unde et uela cilicina iubentur in tabernaculo undecim fieri. Quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? Ac per hoc quia uniuersum tempus septenario dierum numero uoluitur, conuenienter undenario septiens multiplicato ad numerum septuagesimum et septimum cuncta peccata perueniunt. In quo numero etiam fit plenaria remissio peccatorum expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus peruenit per Spiritum Sanctum, qui columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit. [2,5] 5. 14. Post enumeratas generationes Matthaeus ita sequitur: Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam conuenirent, inuenta est in utero habens de Spiritu Sancto. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Ioannis ita narrans: In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Aue, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum:hic erit magnus et Filius Altissimi uocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superueniet in te et uirtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum uocabitur Filius Dei, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. Hoc ergo Matthaeus commemorauit dicens de Maria: Inuenta est in utero habens de Spiritu Sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Matthaeus praetermisit, cum de Spiritu Sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Matthaeus deinceps connectit quod Lucas praetermittit. Sequitur enim et dicit Matthaeus: Ioseph autem uir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce uirgo in utero habebit et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et uocauit nomen eius Iesum. Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudae in diebus Herodis regis, et cetera. 5. 15. De ciuitate Bethleem Matthaeus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam uenerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Matthaeus praetermittit. Contra de Magis ab oriente uenientibus Lucas tacet, Matthaeus dicit ita contexens: Ecce Magi ab Oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et uenimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est, et cetera usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis Magis quod responso accepto in somnis, ne redirent per Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. Hoc totum Lucas praetermisit, sicut Matthaeus non narrauit, quod Lucas narrat, in praesepi positum Dominum et quod pastoribus eum natum angelus nuntiauerit et quod multitudo militiae caeli facta est cum angelo laudantium Deum et quod uenerunt pastores et uiderunt uerum esse quod eis angelus nuntiauerit et quod die circumcisionis suae nomen acceperit, et quae post impletos dies purgationis Mariae idem Lucas narrat, quod attulerit eum ad Ierusalem, et de Symeone uel Anna, quae dixerint de illo in templo, posteaquam cognouerunt eum impleti Spiritu Sancto. Omnia haec tacet Matthaeus. 5. 16. Unde merito quaeritur, quando facta sint siue quae Matthaeus praetermittit et Lucas dicit siue quae Lucas praetermittit et Matthaeus dicit. Quando quidem Matthaeus regressis in regionem suam Magis, qui uenerant ab oriente, sequitur et narrat Ioseph ab angelo admonitum, ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode necaretur, deinde Herodem illo non inuento a bimatu et infra pueros occidisse, defuncto autem Herode rediisse ab Aegypto et audito quod Archelaus in Iudaea regnaret pro Herode patre suo habitasse cum puero in regione Galilaeae ciuitate Nazareth, quae omnia Lucas tacet. Nec ideo contrarium uideri potest, quod uel hic dicit, quae ille praetermittit uel ille commemorat quae iste non dicit. Sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit Matthaeus de profectione in Aegyptum atque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in ciuitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem Domini, reuersos esse commemorat? Hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia ualeat, ne similiter moueant animumque conturbent, sic unumquemque euangelistam contexere narrationem suam, ut tamquam nihil praetermittentis series digesta uideatur: tacitis enim quae non uult dicere sic ea quae uult dicere illis quae dicebat adiungit, ut ipsa continuo sequi uideantur. Sed cum alter dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum, ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet, tamquam ipsa nullis interpositis sequerentur. Ac per hoc intellegitur Matthaeus, ubi ait somnio admonitos Magos, ne redirent per Herodem, et per aliam uiam regressos in regionem suam, illic praetermisisse quae Lucas narrauit gesta circa Dominum in templo et dicta a Symeone et Anna, ubi rursus Lucas praetermittens profectionem in Aegyptum, quam narrat Matthaeus, tamquam continuam contexuit regressionem ad ciuitatem Nazareth. 5. 17. Si quis autem uelit unam narrationem ex omnibus quae de Christi natiuitate et infantia uel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi autem generatio sic erat. Fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordinem uicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi et Zacharias turbatus est uidens et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et uocabis nomen eius Iohannem: et erit gaudium tibi et exsultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram Domino et uinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israel conuertet ad Dominum Deum ipsorum et ipse praecedet ante illum in spiritu et uirtute Eliae, ut conuertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam ". Et dixit Zacharias ad angelum: " Unde hoc sciam? Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis ". Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel qui assisto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi euangelizare: et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti uerbis meis, quae implebuntur in tempore suo ". Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognouerunt quod uisionem uidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: " Quia sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ". In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: " Aue, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieribus ". Quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam apud Deum; ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum, hic erit magnus et Filius Altissimi uocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis ". Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? ". Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superueniet in te et uirtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum uocabitur Filius Dei, et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi quae uocabatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne uerbum ". Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum uerbum tuum ". Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda et intrauit in domum Zachariae et salutauit Elisabeth. Et factum est, ut audiuit salutationem Mariae Elisabeth,exultauit infans in utero eius. Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamauit uoce magna et dixit: " Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui. Et unde hoc mihi, ut ueniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est uox salutationis tuae inauribus meis, exultauit in gaudio infans in utero meo ". Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Et ait Maria: " Magnificat anima mea Dominum, et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicunt omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. Et sanctum nomen eius, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltauit humiles, esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reuersa est in domum suam et inuenta est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem uir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum: ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce uirgo in utero habebit et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam. Elisabeth autem impletum est tempus eius pariendi et peperit filium. Et audierunt uicini et cognati eius, quia magnificauit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octauo, uenerunt circumcidere puerum et uocabant eum nomine patris eius Zachariam. Et respondens mater eius dixit: Non, sed uocabitur Ioannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius quem uellet uocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt uniuersi. Apertum est autem illico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes uicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae diuulgabantur omnia uerba haec. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetauit dicens: " Benedictus Dominus, Deus Israel, quia uisitauit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis, in domo Dauid pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sancti sui, iusiurandum quod iurauit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi uocaberis; praeibis enim ante faciem Domini praeparare uias eius ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Per uiscera misericordiae Dei nostri, in quibus uisitauit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur uniuersus orbis. Haec descriptio prima facta est sub praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam ciuitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de ciuitate Nazareth in Iudaeam ciuitatem Dauid, quae uocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia Dauid, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies eius ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum inuoluit et reclinauit in praesepi, quia non erat eis locus in diuersorio. Et pastores erant in regione eadem uigilantes et custodientes uigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim euangelizo uobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est uobis hodie Saluator qui est Christus Dominus in ciuitate Dauid. Et hoc uobis signum: inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in praesepi ". Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: " Gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae uoluntatis ". Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad inuicem: " Transeamus usque Bethleem et uideamus hoc uerbum,quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ". Et uenerunt festinantes et inuenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognouerunt de uerbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos, Maria autem conseruabat omnia uerba haec conferens in corde suo. Et reuersi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et uiderant, sicut dictum est ad illos. Et posteaquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, uocatum est nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Ecce Magi ab Oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et uenimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi,sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethleem Iudae, sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel. Tunc Herodes, clam uocatis Magis, diligenter inquisiuit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inueneritis, renuntiate mihi, ut et ego ueniens adorem eum ". Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam uiderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum ueniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde. Et intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adorauerunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies purgationis eius, secundum legem Moysi tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino,sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens uuluam Sanctum Domino uocabitur, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non uisurum se mortem, nisi prius uideret Christum Domini. Et uenit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in amplexus suos et benedixit Deum et dixit: "Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ". Et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illos Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: " Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur, et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut reuelentur ex multis cordibus cogitationes ". Et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua, et haec uidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et orationibus seruiens nocte ac die. Et haec ipsa hora superueniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Ierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ". Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: " Ex Aegypto uocaui filium meum". Tunc Herodes uidens quoniam illusus esset a Magis, iratus est ualde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: " Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt ". Defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri ". Qui surgens accepit puerum et matrem eius et uenit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. Et ueniens habitauit in ciuitate quae dicitur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: " Quoniam Nazareus uocabitur ". Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem et non cognouerunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, uenerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non inuenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Et factum est, post triduum inuenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem illos. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius. Et uidentes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt uerbum, quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis et uenit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conseruabat omnia uerba haec in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. [2,6] 6. 18. Iam hinc de praedicatione Ioannis narrari incipit, quam omnes quattuor commemorant. Nam et Matthaeus post illa uerba, quae ultima eius posui, ubi commemorauit ex propheta testimonium: Quoniam Nazaraeus uocabitur, sequitur et adiungit: In diebus autem illis uenit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae, et cetera. Et Marcus, qui nihil de natiuitate uel infantia uel pueritia Domini narrauit, hinc Euangelii sumpsit initium, id est a Ioannis praedicatione.Sic enim exorsus est: Initium Euangelii IesuChristi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. Vox clamantis in deserto: Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius. Fuit Ioannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, et cetera. Et Lucas post uerba, ubi ait: Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate et gratia apud Deum et homines, de Ioannis praedicatione iam sequitur dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est uerbum Domini super Ioannem filium Zachariae in deserto, et cetera. Ioannes quoque apostolus in euangelistis quattuor eminentissimus, posteaquam dixit de Verbo Dei, qui est ipse Filius ante omnia saecula creaturae, quia omnia per ipsum facta sunt, intulit continuo de Ioannis praedicatione ac testimonio dicens: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Unde iam uidendum est de ipso Ioanne quattuor euangelistarum narrationes quemadmodum non inter se discordent, non ut hoc a nobis per omnia requiratur aut exigatur, quod modo fecimus de primordiis nati ex Maria Christi, quemadmodum inter se Matthaeus Lucasque consentiant, ut ex utriusque narratione unam faceremus, demonstrantes tardioribus quemlibet eorum commemorando quod alter tacet uel tacendo quod alter commemorat non impedire intellectum ueracis narrationis alterius, ut hoc exemplo, siue ut a me factum est siue alio modo commodius fieri possit, uideat unusquisque et in ceteris talibus locis fieri posse quod hic factum esse perspexerit. 6. 19. Iam ergo, ut dixi, uideamus quattuor euangelistarum de Baptista Ioanne consensum. Matthaeus ita sequitur: In diebus autem illis uenit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae. Marcus non dixit: " In diebus illis ", quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intellegeretur dicere, si diceret: " In illis diebus ". Lucas autem per potestates terrenas signantius ipsa tempora expressit praedicationis uel baptismi Ioannis dicens: Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Abilianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa, factum est uerbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto. Nec tamen intellegere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Matthaeum, cum diceret in illis diebus, sed in multo longioris temporis spatio uoluisse accipi quod ait in illis diebus. Mox enim ut narrauit regressum de Aegypto Christum mortuo Herode, quod utique tempore infantiae uel pueritiae eius factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narrauit in templo Ierusalem, cum ergo infantem uel puerum ex Aegypto reuocatum commemorasset,Matthaeus continuo intulit: In diebus autem illis uenit Ioannes Baptista, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius natiuitate usque ad tempus, quo praedicare et baptizare coepit Ioannes, quo iam tempore Christi aetas iuuenilis inuenitur, quia coaeui erant ipse et Ioannes et triginta ferme annorum narratur fuisse, cum ab illo baptizatus esset. [2,7] 7. 20. Sed plane de Herode solet mouere nonnullos, quod Lucas narrauit in diebus baptismi Ioannis Herodem fuisse tetrarcham Galilaeae, quando etiam Dominus iuuenis baptizatus est, Matthaeus autem, mortuo Herode, dicit puerum Iesum ab Aegypto remeasse; quod utrumque uerum esse non potest, nisi duo fuisse intellegantur Herodes. Quod cum fieri potuisse nemo nesciat, qua caecitate insaniant, qui procliuiores sunt ad calumniandum euangelicae ueritati quam paululum consideratiores, ut duos homines eodem uocabulo appellatos intellegant?, cuius rei exemplis plena sunt omnia. Nam iste posterior Herodes prioris Herodis filius fuisse perhibetur. Sicut Archelaus, quem Matthaeus in Iudaeae regnum patri mortuo successisse commemorat, sicut Philippus, quem fratrem tetrarchae Herodis et ipsum Itureae tetrarcham Lucas insinuat. Rex enim fuit Herodes ille, qui quaerebat animam pueri Christi, Herodes autem aliu sfilius eius non rex, sed tetrarcha dictus est, quod nomen praecum a parte regni quarta inditum resonat. [2,8] 8. 21. Nisi forte hinc rursus quispiam moueatur: cum Matthaeus dixerit ideo timuisse Ioseph cum puero redeunte ire in Iudaeam, quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius ibi regnabat; quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarches erat, sicut Lucas testatur? Quasi uero ipsa sint tempora, quibus tunc puero timebatur, quae nunc Lucas commemorauit, quae usque adeo mutata erant, ut in ipsa Iudaea non iam rex esset Archelaus, sed Pontius Pilatus qui non rex Iudaeorum, sed praeses erat, cuius temporibus agentes sub Tiberio Caesare filii maioris Herodis non regnum habebant, sed tetrarchiam. Quod utique nondum factum erat, quando Ioseph timens Archelaum in Iudaea regnantem se in Galilaeam cum puero contulit, ubi et ciuitas eius erat Nazareth. [2,9] 9. 22. An forte et hoc mouet, quomodo dicat Matthaeus propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai ire in Iudaeam noluerunt, cum propterea magis isse in Galilaeam uideantur,quia ciuitas eorum erat Nazareth Galilaea, sicut Lucas non tacuit? Sed intellegendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: Surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israel, sic intellectum esse primo a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam; ipsa enim primitus intellegi potuit terra Israel, porro autem posteaquam comperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo, cum posset terra Israel etiam sic intellegi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus Israel incolebat. Quamquam et alio modo solui possit haec quaestio. Quia potuit uideri parentibus Christi cum puero, de quo talia per angelica responsa cognouerant, non esse habitandum nisi in Ierusalem, ubi erat templum Domini, et propterea redeuntes ex Aegypto illuc eos ituros fuisse et illic habitaturos, nisi Archelai praesentia terrerentur, neque enim diuinitus iubebantur ibi habitare, ut de Archelao quod timebat deberent contemnere. [2,10] 10. 23. An et hoc aliquis dicit: Quomodo ergo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Ierusalem, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? Hoc mihi dissoluere non esset difficile, nec si aliquis euangelistarum expressisset, quamdiu ibi regnaret Archelaus. Fieri enim poterat, ut per diem festum inter tam ingentem turbamlatenter ascenderent, mox reuersuri, ubi tamen aliis diebus habitare metuerent, ut nec sollemnitate praetermissa essent irreligiosi nec continua mansione conspicui. Cum uero etiam de regno Archelai, quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque intellectus patet, ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem tunc accipiamus factitatum cum iam non timeretur Archelaus. Quod si Archelai regnum aliquanto diuturnius ulla praeter Euangelium prodit historia, cui fides habenda uideatur, illud quod superius dixi suffecerit, quod ita timebant parentes pueri habitationem in Ierusalem, ut tamen propter Dei timorem festiuitatem solemnem non praetermitterent, in qua latere facillime possent. Neque enim incredibile est captatis temporibus opportunis uel dierum uel horarum, accedere homines ad ea loca, in quibus esse formidant. [2,11] 11. 24. Hinc etiam illa soluitur quaestio, si aliquem mouet, cum iam sollicitus esset ille maior Herodes perculsus Magorum nuntio, quod rex Iudaeorum natus fuisset, quomodo potuerint completis diebus purgationis matris eius tuto cum illo ascendere in templum, ut fierent circa eum secundum legem Domini quae Lucas commemorat. Quis enim non uideat etiam illum unum diem regem multis occupatum latere potuisse? Si autem illud uerisimile non uidetur, quod Herodes, qui ualde sollicitus exspectabat, quid sibi Magi de puero renuntiarent, post tam multos dies se sensit illusum, ut transacto tempore purgationis matris eius et peracta circa infantem sollemnitate primogenitorum in templo Ierusalem, post etiam profectionem eorum in Aegyptum, in mentem illi uenerit quaerere animam pueri et necare tot paruulos, si hoc ergo mouet, omitto dicere, quot et quantis occupationibus regia cura distendi potuerit et per plurimos dies ab illa intentione uel auerti omnino uel impediri. Neque enim enumerari possunt causae, quibus hoc potuerit accidere, quas tamen multas et magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut neget aut dubitet. Cuius enim cogitationi non occurrat, quam multa alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu uera seu falsa, ut qui regem infantem post aliquot annos sibi uel filiis suis aduersaturum timuerat aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cauendis potius occuparet? Ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil Herodi Magi renuntiauerunt, eum credere potuisse illos fallacis stellae uisione deceptos, posteaquam non inuenerunt quem natum putauerant, erubuisse ad se redire atque ita eum timore depulso ab inquirendo ac persequendo puero quieuisse. Cum ergo post purgationem matris eius in Ierusalem cum illo uenissent et ea gesta essent intemplo quae a Luca narrantur, quia uerba Simeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem reuocatura erant animum regis, admonitus per somnium Ioseph cum infante et matre eius fugit in Aegyptum. Deinde diuulgatis rebus, quae in templo factae dictaeque fuerant, Herodes se a Magis sensit illusum; ac deinde ad Christi mortem cupiens peruenire, multos infantes, sicut Matthaeus narrat, occidit. [2,12] 12. 25. Matthaeus ergo de Ioanne ita contexit: In diebus autem illis uenit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens: "Paenitentiam agite, appropinquauit enim regnum caelorum ". Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius ". Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Isaiae testimonium esse de Ioanne. Nam plura uerba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas commemorauit, cum de Baptista Ioanne narraret. Ioannes autem euangelista ipsum Ioannem Baptistam de se ipso idem testimonium Isaiae protulisse commemorat, sicut nunc Matthaeus dixit quaedam Ioannis uerba, quae alii non dixerunt. Praedicans, inquit, in deserto Iudaeae et dicens: " Paenitentiam agite, appropinquauit enim regnum caelorum ". Haec uerba Ioannis alii praetermiserunt. Iam uero quod sequitur Matthaeus et adiungit:Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: " Vox clamantis in deserto: Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius ", ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Matthaeus hoc commemorauerit, an adhuc uerba eiusdem Ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse intellegatur: Paenitentiam agite, appropinquauit enim regnum caelorum. Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera. Neque enim hoc mouere debet, quia non ait: "Ego sum enim, qui dictus sum per Isaiam prophetam ", sed ait: Hic est enim qui dictus est. Solet quippe esse talis locutio et ipsorum euangelistarum Matthaei et Ioannis. Nam et Matthaeus dixit: Inuenit hominem sedentem in telonio, nec dixit: " Inuenit me ", et Ioannes: Hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia uerum est testimonium eius, non dixit: " Ego sum ", aut: " Verum est testimonium meum ". Dominus autem ipse saepissime dicit: Filius hominis aut Filius Dei, et non dicit: "Ego ", et: Oportebat, inquit, Christum pati et resurgere tertio die, non ait: " Oportebat me pati ". Potuit ergo et Ioannes Baptista, cum dixisset: Agite paenitentia, appropinquauit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur: Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et cetera, ut post uerba eius Matthaeus ita narrationem contexat: Ipse autem Ioannes habebat uestimentum de pilis camelorum, et cetera. Quod si ita est, non mirum si et interrogatus quid diceret de se ipso, sicut narrat Ioannes euangelista: Ego, ait, uox clamantis in deserto, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. De uestitu ergo eius et uictu ita Matthaeus sequitur dicens: Ipse autem Ioannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos suos. Esca autem eius erat locustae et mel siluestre. Hoc et Marcus dicit pene totidem uerbis, ceteri autem duo tacent. 12. 26. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum uenientes ad baptismum suum dixit eis: " Progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere ab ira futura? Facite ergo fructum dignum paenitentiae et ne uelitis dicere intra uos: Patrem habemus Abraham; dico enim uobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. Ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me uenturus est fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse uos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, cuius uentilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ". Haec omnia dicit et Lucas eadem pene uerba Ioannis exprimens. Et ubi aliquid uarium est in uerbis, ab eadem tamensententia non receditur, uelut cum dicit Matthaeus Ioannem dixisse: Et ne uelitis dicere intra uos: Patrem habemus Abraham, ille autem:Et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham; iste: Ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Ioannes de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae, quod Matthaeus omisit; deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse: Ego quidem aqua baptizo uos, non dixit: " In paenitentiam ". Deinde Matthaeus: Qui autem, inquit, post me uenturus est fortior me est. Ille uero: Venit autem, inquit, fortior me. Item Matthaeus: Cuius non sum, inquit, dignus calceamenta portare, ille autem: Cuius non sum dignus soluere corrigiam calceamentorum eius. Quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. Nam post commemoratum habitum et uictum eius secutus ait: Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens soluere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizaui uos aqua, ille uero baptizabit uos Spiritu Sancto ". De calceamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens; de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit: Et igni, sed tantum: Spiritu Sancto. Sicut enim Matthaeus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: Ipse uos baptizabit in Spiritu et igni, nisi quod Lucas non addidit Sancto, sicut Matthaeus dixit: In Spiritu Sancto et igni. His tribus attestatur Ioannes euangelista, cum dicit: Ioannes testimonium perbibet de ipso et clamat dicens: " Hic erat quem dixi: Qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat ". Sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant; repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: Hic erat quem dixi: Qui post me uenit. 12. 27. Si ergo quaeritur, quae uerba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae ueritati, quibuslibet uerbis fuerint explicatae. Quod enim alius alium uerborum ordinem tenet, non est utique contrarium. Neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. Ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat uel breuius uel prolixius, eamdem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est. 12. 28. Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam ueritas Euangelii uerbo Dei, quod supra omnem creaturam aeternum atque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis obtinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem, quam audierunt uel uiderunt, reminiscentibus non eodem modo atque eisdem uerbis eadem tamen res fuerit indicata, aut siue mutetur ordo uerborum, siue alia pro aliis quae tamen idem ualeant uerba proferantur, siue aliquid uel quod recordanti non occurrerit uel quod ex aliis quae dicuntur possit intellegi, minus dicatur; siue aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat; siue ad illuminandam declarandamque sententiam, nihil quidem rerum, uerborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est; siue rem bene tenens non assequatur, quamuis id conetur, memoriter etiam uerba, quae audiuit, ad integrum enuntiare. Quisquis autem dicit euangelistis certe per Spiritus Sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere uerborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius euangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum uera loquentium securitatem, ut pluribus eamdem rem forte narrantibus nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepauerit, ut possit etiam euangelistarum exemplo praecedente defendi. Cum enim fas non sit, euangelistarum aliquem mentitum fuisse, uel existimare uel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. Et quanto magis ad mores optimos pertinet cauere mendacium, tanto magis tam eminente auctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se uariari aliquorum narrationes inueniremus, ut inter euangelistas uariatae sunt. Simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam uerborum quam rerum quaerendam uel amplectendam esse ueritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem ueritate constitisse approbamus. 12. 29. Quid ergo in his quae de narrationibus euangelistarum collata proposui putandum est esse contrarium? An quod alius dixit: Cuius non sum dignus calceamenta portare, alii uero: Corrigiam calceamenti soluere? Non enim uerbis aut uerborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa uidetur aliud esse calceamenta portare, aliud corrigiam calceamenti soluere. Merito ergo quaeri potest, quid Ioannes dixerit non se dignum esse, utrum calceamenta portare an corrigiam calceamenti soluere. Si enim alterum horum dixit, ille uerum uidetur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe uel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab euangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliuiscendo. Itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calceamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiam calceamenti soluere, quid aliud accipiendum recte existimaueris nisi Ioannem utrumque dixisse, siue aliud alio tempore siue contextim? Potuit enim sic dicere: "Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti soluere, nec calceamenta portare ",ut unus euangelistarum hinc aliud, alii uero aliud, omnes tamen uerum narrauerint. Si autem nihil intendit Ioannes, cum de calceamentis Domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, siue de soluenda corrigia calceamentorum siue de portandis calceamentis, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam uerbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem uoluntate non aberrauit. Utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de conuenientia dicimus euangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, uoluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius uerba commemorat. Ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid uelit qui loquitur. [2,13] 13. 30. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Tunc uenit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: " Ego a te debeo baptizari et tu uenis ad me? ". Respondens autem Iesus dixit ei: " Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ". Tunc dimisit eum. Attestantur et ceteri uenisse Iesum ad Ioannem. Baptizatum autem tres commemorant, sed tacent quod Matthaeus ait, dixisse Domino Ioannem uel Ioanni Dominum respondisse. [2,14] 14. 31. Deinde sequitur Matthaeus: Baptizatus autem confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei caeli et uidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et uenientem super se. Et ecce uox de caelis dicens: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ". Hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant sed de uerbis uocis, quae de caelo facta est, uariant locutionem salua tamen sententia. Quod enim Matthaeus ait dictum: Hic est Filius meus dilectus, et alii duo dicunt: Tu es Filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam ualet, sicut superius tractatum est. Vox enim caelestis unum horum dixit, sed euangelista ostendere uoluit ad id ualere quod dictum est: Hic est Filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset Filius Dei, atque ita dictum referre uoluit: Tu es Filius meus, ac si illis diceretur: Hic est Filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa uox facta est. Iam uero quod alius dicit: In quo mihi complacui, alius: In te complacui, alius: In te complacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa uoce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam. Quae diuersitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. Quod enim dictum est: In quo mihi complacui si uelit quis ita intellegere, ut Deus in Filio sibi placuisse uideatur, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacui. Si rursus ex hoc uno intellegat quisque in Filio Patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: In te complacuit mihi. Ex quo satis apparet, quilibet euangelistarum caelestis uocis etiam uerba tenuerit, alios ad eamdem sententiam familiarius explicandam uerba uariasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur: " In te placitum meum constitui ", hoc est: " Per te gerere quod mihi placuit ". Illud uero quod nonnulli codices habent secundum Lucam, hoc illa uoce sonuisse quod in Psalmo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, quamquam in antiquioribus codicibus graecis non inueniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet uerborum ordine de caelo sonuisse? [2,15] 15. 32. Quod autem secundum Ioannem de columba dicitur non quando factum est narratur, sed uerba Ioannis Baptistae referuntur commemorantis, quid uiderit. In quo quaeritur, quemadmodum dictum sit: Et ego non noueram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem uideris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Si enim tunc eum cognouit, cum columbam uidit descendentem super eum, quaerendum est, quomodo dixerit uenienti, ut baptizaretur: Ego magis a te debeo baptizari; hoc enim ei dixit, antequam columba descenderet. Ex quo apparet, quamuis eum iam nosset (nam etiam in utero matris exsultauit, cum ad Elisabeth Maria uenisset), aliquid tamen in eo, quod nondum nouerat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret in Spiritu Sancto propria quadam et diuina potestate, ut nullus homo, qui accepisset a Deo baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset dicere suum esse quod traderet uel a se dari Spiritum Sanctum. [2,16] 16. 33. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei: " Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ". Qui respondens dixit: " Scriptum est: Non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo, quod procedit de ore Dei ", et cetera usque ad id quod dictum est: Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. Totum hoc similiter Lucas narrat, etsi non eodem ordine. Unde incertum est, quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea inpinnam templi leuatus sit, an hoc prius et illud postea. Nihil tamen ad rem, dum omnia facta fuisse manifestum sit et quod aliis uerbis easdem sententias Lucas explicat, non semper commendandum est quam nihil depereat ueritati? Marcus autem attestatur quidem eum in deserto a diabolo esse tentatum quadraginta diebus et noctibus; sed tacet, quid ei dictum sit quidue responderit. Item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit, quod angeli ministrabant illi. Ioannes uero totum istum locum praetermisit. [2,17] 17. 34. Sequitur narrans Matthaeus: Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Hoc et Marcus dicit, hoc et Lucas; sed Lucas de Ioanne tradito nihil hoc loco dicit. Ioannes autem euangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit Petrum et Andream mansisse cum illo uno die et tunc Petro nomen impositum, cum antea Simon uocaretur. Sequenti item die iam uolentem exire in Galilaeam inuenisse Philippum et ei dixisse, ut sequeretur eum. Inde uentum est, ut etiam de Nathanaele narraret. Die autem tertio in Galilaea constitutum, fecisse illud in Cana de aquae in uinum conuersione miraculum. Quae omnia ceteri euangelistae praetermiserunt id contexentes narrationibus suis, quod Iesus reuersus sit in Galilaeam. Unde intellegitur fuisse interporsitos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Ioanne. Non est autem contrarium ei loco, ubi Matthaeus narrat Dominum dixisse Petro: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Neque enim hoc nomen tunc accepisse intellegendus est, sed tunc potius, quando ei Ioannes dictum esse commemorat: Tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, ut eum hoc nomine appellaret postea Dominus dicens: Tu es Petrus. Non enim ait: " Tu uocaberis Petrus ", sed: Tu es Petrus, quod ei iam dictum erat antea: Tu uocaberis. 17. 35. Deinde contexit narrationem Matthaeus et dicit: Et relicta ciuitate Nazareth uenit et habitauit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nephtalim, et cetera, quousque sermo terminetur, quem habuit in monte. In quo contextu narrationis attestatur ei Marcus de discipulorum uocatione Petri et Andreae et paulo post Iacobi et Ioannis. Sed cum Matthaeus continuo coniungeret narrationem prolixi illius sermonis quem in monte habuit, posteaquam multos curauit et eum multae turbae secutae sunt, Marcus interposuit alia, quia docebat eos in synagoga et stupebant super doctrinam eius. Tunc ipse dixit quod et Matthaeus post illum prolixum sermonem, quia erat docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. Narrauit etiam de homine, a quo expulsus est spiritus immundus, deinde de socru Petri; in his autem Lucas ei consentit, Matthaeus uero de isto demonio nihil narrauit; de socru autem Petri non tacuit, sed postea. 17. 36. In hoc autem loco, quem nunc consideramus, idem Matthaeus post uocationem discipulorum, quibus piscantibus iussit, ut eum sequerentur, narrat eum circumisse Galilaeam docentem in synagogis et praedicantem Euangelium et sanantem omnem languorem et collectis ad illum turbis, ascendisse in montem et usum fuisse illo sermone prolixo. Dat ergo locum intellegendi tunc facta esse quae Marcus post electionem eorumdem discipulorum narrat, cum circumire Galilaeam et docere in synagogis eorum, tunc etiam de socru Petri, sed eum postea commemorasse quod praetermiserat, quamuis non omnia praetermissa in narrationem reuocauerit. 17. 37. Sane potest mouere, quomodo Ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanem primo Andream secutum fuisse Dominum cum alio, cuius nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum uocatum, ut eum sequeretur. Ceteri autem tres euangelistae de piscatione uocatos eos dicunt satis inter se conuenienter, maxime Matthaeus et Marcus. Nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea naui fuisse secundum Matthaei et Marci narrationem, qui breuiter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicauit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa naui Dominus prius fuerit locutus ad turbas. Hoc etiam uidetur distare quod tantum Petro a Domino dictum commemorat: Ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. Sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuauit, et ambobus postea, quod illi duo commemorauerunt. Illud ergo quod de Ioanne diximus, diligenter considerandum est; non enim parua repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius uocationis. Nam si iuxta Iordanem, antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Ioannis Baptistae secuti sunt eum duos, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo adduxit ad Iesum, quando et nomen ut Petrus uocaretur accepit, quomodo ab aliis euangelistis dicitur, quod eos in Galilaea piscantes inuenerit atque ad discipulatum uocauerit, nisi quia intellegendum est non sic eos uidisse tunc Dominum iuxta Iordanem, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognouisse quis esset eumque miratos ad propria remeasse? 17. 38. Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua uinum, dicit idem Ioannes, quod crediderint in eum discipuli eius. Quod ita narrat: Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias uocati sunt. Sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimus apostolumPaulum in Tarso Ciliciae natum, neque enim tunc iam erat Apostolus. Ita discipulos Christi inuitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus. Iam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata atque conscripta sunt, et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator. 17. 39. Quod autem dicit idem Ioannes: Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus 186, incertum est utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Matthaeus enim primo narrat, quod uenerit et habitauerit in Capharnaum, et postea, quod eos de nauibus piscantes uocauerit, iste autem, quod cum illo Capharnaum uenerint discipuli eius. An forte Matthaeus quod praetermiserat recapitulauit, quia non ait ipse: " Post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae, uidit duos fratres ", sed sine ulla consequentis temporis differentia: Ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres, et cetera? Proinde fieri potest, ut postea narrauerit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur uenisse Capharnaum, quo Ioannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius uenisse. An potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic uocauerat, ut diceret ei: Sequere me? Quo enim ordine uocati sint omnes duodecim Apostoli, in euangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo uocationis, sed nec ipsa uocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthaei publicani, qui etiam Leui uocabatur. Singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit. Nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellauit filios tonitrui. 17. 40. Sane animaduertendum est quod Scriptura euangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes, magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. Ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et Apostolos nominauit sicut Lucas commemorat. Ipse quippe paulo post ait: Et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis. Non utique diceret turbam discipulorum homines duodecim. Aliis quoque Scripturarum locis hoc euidenter apparet discipulos eius omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam uitam pertineret. 17. 41. Quaeri autem potest, quomodo binos uocauerit de nauiculis piscatores, primo Petrum et Andream; deinde progressus paululum, alios duos filios Zebedaei, sicut narrant Matthaeus et Marcus: cum Lucas dicat ambas eorum nauiculas impletas magna illa captura piscium, sociosque Petri commemoret Iacobum et Ioannem filios Zebedaei uocatos ad adiuuandum,cum retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens, simul eum tamen subductis ad terram nauibus secutos fuisse. Unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a Domino uocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. Quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos. Dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines, non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. Unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos uocauit et ipse iussit, ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. Tunc enim non subductis ad terram nauibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam uocantem ac iubentem, ut eum sequerentur. [2,18] 18. 42. Illud etiam requirendum est, quomodo Ioannes euangelista, antequam Ioannes Baptista missus esset in carcerem, dicit Iesum isse in Galilaeam (postea quam enim commemorauit, quod in Cana Galilaeae fecit de aqua uinum et descendit Capharnaum cum matre et discipulis et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter Pascha, post haec uenisse in Iudaeam terram et discipulos eius, et illic demoratum cum eis et baptizantem, ubi secutus ait: Erat autem et Ioannes baptizans in Aenon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adueniebant et baptizabantur: nondum enim missus erat in carcerem Ioannes), Matthaeus autem dicat: Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Similiter et Marcus: Posteaquam autem traditus est, inquit, Ioannes uenit Iesus in Galilaeam. Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Ioanne, sed tamen et ipse post baptismum et tentationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. Nam ita contexit narrationem suam: Et consummata omni tentatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Et egressus est Iesus in uirtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per uniuersam regionem de illo. Unde intellegitur hos tres euangelistas non Ioanni euangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum Domini aduentum in Galilaeam posteaquam baptizatus est, quando illic aquam conuertit in uinum; tunc enim nondum erat traditus Ioannes, eum uero aduentum eius in Galilaeam connexuisse narrationibus suis, qui post Ioannem traditum factus est. De quo eius reditu in Galilaeam etiam ipse Ioannes euangelista sic loquitur: Ut ergo cognouit Iesus, quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius), reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. Tunc ergo intellegimus iam fuissetraditum Ioannem, Iudaeos uero audisse, quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizauerat Ioannes. [2,19] 19. 43. Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Matthaeum in monte habuit Dominus, uideamus, utrum ei ceteri euangelistae nihil aduersari uideantur. Marcus quippe non eum commemorauit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas Dominus locis aliis repetiuit. Reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: Et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. In hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Matthaeus. Namque idem Marcus ita sequitur: Et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: " Si uis, potes me mundare ", et cetera. De hoc leproso mundato talia connectit, ut ipse intellegatur, quem Matthaeus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem Dominus de monte descendit. Sic enim ait Matthaeus: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus ueniens adorabat eum dicens: " Domine, si uis, potes me mundare ", et cetera. 19. 44. Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari uel posterius facta praeoccupare, sicut diuinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. Verumtamen idem Lucas sermonem etiam ipse Domini prolixum narrauit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Matthaeus. Hic enim dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille: Beati pauperes, quia uestrum est regnum Dei. Deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. Et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit illisum domui, non etiam pluuiam et uentos, sicut Matthaeus. Posset ergo facillime credi eumdem etiam ipse Domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Matthaeus posuit, item alias posuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem uerbis, custodita tamen ueritatis integritate similiter explicasse. 19. 45. Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moueret, quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a Domino sedente, Lucas autem in loco campestri a Domino stante. Haec itaque diuersitas facit uideri alium fuisse illum, alium istum. Quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat? Non sane istos duos sermones, quorum unum Matthaeus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabilitercreditur, quod et ante et postea quaedam similia uel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse uersatas. Nam Matthaeus hoc ita dicit: Et secutae sunt eum turbae multae a Galilaea, et Decapoli, et Hierosolymis, et Iudea et de trans Iordanem. Videns autem turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens: " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ", et cetera. Hic potest uideri multas turbas uitare uoluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. Cui rei uidetur attestarietiam Lucas ita narrans: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, uocauit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominauit, Simonem, quem cognominauit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomaeum, Matthaeum et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem, qui uocatur Zelotes, Iudam Iacobi et Iudam Scariotem, qui fuit proditor. Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui uenerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui uexabantur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia uirtus de illo exiebat et sanabat omnes. Et ipse eleuatis oculis in discipulos dicebat: " Beati pauperes, quia uestrum est regnum Dei " et cetera. Hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos Apostolos nominauit, quod Matthaeus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quem Matthaeus interposuit et Lucas tacuit. Hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Matthaeus tacet et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum. 19. 46. Quod autem Matthaeus isto sermone terminato sequitur et dicit: Et factum est, cum consummasset Iesus uerba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius, potest uideri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat. Quod uero mox ait: Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus ueniens adorabat eum, potest intellegi post utrumque sermonem factum fuisse, non solum quem Matthaeus, uerum etiam quem Lucas interponit. Neque enim apparet post descensionem de monte quantum temporis fuerit interpositum, sed hoc solum uoluit significare Matthaeus, post illam descensionem multas turbas fuisse cum Domino, quando leprosum mundauit, non quantum temporis interfuerit, praesertim cum eumdem leprosum Lucas iam in ciuitate posito Domino dicat esse mundatum, quod Matthaeus dicere non curauit. 19. 47. Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis Dominum fuisse quando ex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat; atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius atque ita illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrarunt, diuerso narrandi modo, sed eadem ueritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt. Iam enim praemonuimus, quod et nullo praemonente unicuique sponte uidendum fuit, si quis praetermittat aliquid quod alius dicat, non esse contrarium, nec si alius alio modo aliquid dicat, dum eadem rerum sententiarumque ueritas explicetur, ut quod Matthaeus ait: Cum autem descendisset de monte, simul etiam de illo campestri loco, qui in latere montis esse potuit, intellegatur. Deinde Matthaeus de leproso mundato narrat, quod etiam Marcus et Lucas similiter. [2,20] 20. 48. Post haec Matthaeus sequitur et dicit: Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad illum centurio, rogans eum et dicens: " Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ", et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Et sanatus est puer ex hora illa. Hoc de puero centurionis etiam Lucas commemorat, non sicut iste post leprosum mundatum, quem ille postea recordatus commemorauit, sed post finem illius prolixioris sermonis, quod ita coniungit: Cum autem implesset omnia uerba sua in aures plebis, intrauit Capharnaum. Centurionis autem cuiusdam seruus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus, et cetera usque in eum locum, quo sanatus est. Hic intellegendum est, cum implesset quidem omnia uerba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non, antequam haec uerba terminasset, intrauit, sed non esse expressum, post quantum temporis interuallum, cum istos sermones terminasset, intrauerit Capharnaum. Ipso quippe interuallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Matthaeus interponit, iste autem postea recordatur. 20. 49. Iam ergo uideamus, utrum sibi de hoc seruo centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: Accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: " Puer meus iacet in domo paralyticus ". Cui uidetur repugnare quod ait Lucas: Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. At illi cum uenissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: " Quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enimgentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis ". Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: " Domine, noli uexari; non enim dignus sum ut sub tectum meum intres, propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo et sanabitur puer meus ". Si enim hoc ita gestum est, quomodo erit uerum quod Matthaeus narrat: Accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? Non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perueniat illuc quo dicitur accessisse - unde etiam dicimus: " Parum accessit ", uel: " Multum accessit ", eo quo appetit peruenire -, uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam etsi eum ad quem peruenit non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. Quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per conuenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. Si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra peruentionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire! Non ergo absurde Matthaeus etiam quod uulgo possit intellegi per alios facto accessu centurionis ad Dominum compendio dicere uoluit: Accessit ad eum centurio. 20. 50. Verumtamen non neglegenter intuenda est etiam sancti euangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in Psalmo: Accedite ad eum et illuminamini. Proinde quia fidem centurionis, qua uere acceditur ad Iesum, ipse ita laudauit, ut diceret: Non inueni tantam fidem in Israel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua miserat. Porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esse aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit. Sic enim et illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamuis fimbriam uestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit Dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. Ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit Dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad Dominum. Iam cetera in hoc capitulo quae alter dicit et alter praetermittit superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inueniantur habere contrarium. [2,21] 21. 51. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum uenisset Iesus in domum Petri, uidit socrum eius iacentem et febricitantem. Et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. Hoc quando factum sit, id est post quid uel ante quid, non expressit Matthaeus. Non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intellegatur. Nimirum tamen iste hoc recoluisse intellegitur quod prius omiserat. Nam id Marcus narrat, antequam illud de leproso mundato commemoret,quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, uidetur interposuisse. Itaque et Lucas post hoc factum narrat de socru Petri, post quod et Marcus, ante sermonem etiam ipse, quem prolixum interposuit, qui potest idem uideri quem dicit habitum in monte Matthaeus. Quid autem interest, quis quo loco ponat siue quod ex ordine inserit siue quod omissum recolit siue quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non aduersetur eadem uel alia narranti nec sibi nec alteri? Quia enim nullius in potestate est, quamuis optime fideliterque res cognitas quo quisque ordine recordetur (quid enim prius posteriusue homini ueniat in mentem, non est ut uolumus,sed ut datur), satis probabile est quod unusquisque euangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo uoluisset Deus ea ipsa quae narrabat eius recordationi suggerere in eis duntaxat rebus, quarum ordo, siue ille siue ille sit, nihil minuit auctoritati ueritatique Euangelicae. 21. 52. Cur autem Spiritus Sanctus diuidens propria unicuique prout uult et ideo mentes quoque sanctorum propter Libros in tanto auctoritatis culmine collocandos, in recolendo quae scriberent sine dubio gubernans et regens alium sic, alium uero sic narrationem suam ordinare permiserit, quisquis pia diligentia quaesiuerit, diuinitus adiutus poterit inuenire. Hoc tamen non est huius operis munus, quod nunc suscepimus, tantum ut demonstremus euangelistas neque sibi neque inter se repugnare, quolibet ordine uel easdem res uel alias factorum dictorumque Christi unusquisque eorum potuerit uolueritue narrare. Quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet, quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit, ubi autem apparet, si quid mouerit, quod sibi aut alteri repugnare uideatur, utique considerandum et enodandum est. [2,22] 22. 53. Sequitur ergo Matthaeus dicens: Vespere autem facto obtulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus uerbo, et omnes male habentes curauit, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: " Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portauit ". Hoc ad eiusdem diei tempus pertinere satis indicat, cum coniungit: Vespere autem facto. Sic et Marcus, cum de ipsa socru Petri sanata dixisset: Et ministrabat eis, hoc idem subiecit: Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes, et erat omnis ciuitas congregata ad ianuam. Et curauit multos qui uexabantur uariis languoribus et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. Et diluculo ualde surgens egressus abiit in desertum locum. Videtur hic ordinem tenuisse Marcus, ut post illud quod dictum est: Vespere autem facto, deinde diceret: Et diluculo ualde surgens. Quamuis nec illud necesse sit, ubi dicitur: Vespere autem facto, eiusdem diei uesperum accipere, nec ubi dicitur: Diluculo, eiusdem noctis diluculum, tamen utcumque uideri potest hic rerum gestarum ordo seruatus propter digestum ordinem temporum. Lucas quoque, cum de socru Petri narrasset, non ait ipse: Vespere autem facto, sed tamen quod idem significaret adiunxit dicens: Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos uariis languoribus ducebant illos ad eum: at ille singulis manum imponens curabat eos. Exiebant etiam demonia a multis clamantia et dicentia: " Quia tu es Filius Dei ". Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum. Et hic uidemus eumdem prorsus ordinem temporum custoditum, quem comperimus apud Marcum. Matthaeus autem, qui uidetur non ordine, quo gestum est, sed quo praetermissum recolit, hoc de socru Petri commemorasse, posteaquam narrauit, quid ipso die facto etiam uespere gestum sit, iam non subiungit diluculum, sed ita narrat: Videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum. Iam hoc aliud est, non illud quod Marcus et Lucas contexunt, qui post uesperum diluculum ponunt. Quod ergo hic dictum est: Videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum, aliud eum recordatum interposuisse debemus accipere, quod die quodam, cum uidisset Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. [2,23] 23. 54. Deinde quod subiungit: Et accedens unus scriba ait illi: "Magister sequar te, quocumque ieris ", usque ad illud ubi ait: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, hoc similiter narrat et Lucas. Sed ille post plura nec ipse sane expresso ordine temporum, sed recordantis modo: utrum quod prius omisit, an quod posterius etiam factum quam sunt ea quae sequuntur praeoccupauit, incertum est. Ita enim dicit: Factum est autem ambulantibus illis in uia, dixit quidam ad illum: " Sequar te, quocumque ieris ". Et respondit ei prorsus eadem quae Matthaeus commemorat. Quod autem Matthaeus dicit tunc istud gestum esse, quando iussit ut irent trans fretum, Lucas uero ambulantibus illis in uia, non est contrarium, quia in uia utique ambulabant, ut uenirent ad fretum. Et de illo qui petit primo sepelire patrem suum Matthaeus et Lucas omnino consentiunt. Quod enim Matthaeus primo eiusdem uerba posuit hoc propter patrem suum petentis et deinde Domini dicentis: Sequere me, Lucas autem primo Domini dicentis: Sequere me et deinde illius hoc petentis, ad sententiam nihil interest. Commemorauit Lucas et alium dixisse: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt, de quo tacet Matthaeus. Inde iam Lucas in aliud perrexit, non in illud quod ordine temporis sequebatur. Post haec autem, inquit, designauit Dominus et alios septuaginta duos 246. Post haec quidem manifeste, sed quanto temporis interuallo post haec fecerit illud Dominus, non apparet. In ipso tamen interuallo fit quod deinceps Matthaeus subiungit. Nam idem Matthaeus ordinem temporum adhuc tenet ita narrans: [2,24] 24. 55. Et ascendente eo in nauiculam secuti sunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mari, usque ad illud ubi ait: Et uenit in ciuitatem suam. Ista duo facta continuatim quae narrat Matthaeus de tranquillato mari, posteaquam uentis imperauit Iesus a somno excitatus, et de illis qui habebant saeuum demonium ruptisque uinculis agebantur in desertum similiter narrant Marcus et Lucas. Verbis aliis dictae sunt ab alio atque alio quaedam sententiae, non tamen aliae, uelut illud quod eum dicit dixisse Matthaeus: Quid timidi estis, modicae fidei? Marcus ita dicit: Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? id est illam perfectam uelut granum sinapis. Hoc ergo et ille ait: Modicae fidei. Lucas autem: Ubi est fides uestra? Et totum quidem dici potuit: Quid timidi estis? Ubi est fides uestra? Modicae fidei. Unde aliud hic, aliud ille commemorat. Et illud quod excitantes eum dixerunt, Matthaeus sic: Domine, salua nos, perimus; Marcus: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? Lucas: Praeceptor, perimus: una eademque sententia est excitantium Dominum uolentiumque saluari, nec opus est quaerere quid horum potius Christo dictum sit. Siue enim aliquid horum trium dixerint, siue alia uerba quae nullus euangelistarum commemorauit tantumdem tamen ualentia ad eamdem sententiae ueritatem, quid ad rem interest? Quamquam et hoc fieri potuit, ut pluribus eum simul excitantibus omnia haec, aliud ab alio, dicerentur. Item quod sedata tempestate dixerunt secundum Matthaeum: Qualis est hic, quia uenti et mare oboediunt ei? Secundum Marcum: Quis putas est iste, quia uentus et mare oboediunt ei? Secundum Lucam: Quis putas hic est, quia et uentis imperat et mari et oboediunt ei? Quis non uideat unam esse sententiam? Tantumdem enim prorsus ualet: Quis putas est? Et: Qualis est hic? Et ubi non est dictum imperat, utique consequenter intellegitur, quia imperanti oboeditur. 24. 56. Quod uero Matthaeus duos dicit fuisse, qui legionem illam demonum patiebantur, quae in porcos ire permissa est, Marcus autem et Lucas unum commemorant: intellegas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat et pro cuius salute plurimum satagebat. Hoc uolentes significare duo euangelistae solum commemorandum iudicauerunt, de quo facti huius fama latius praeclariusque fragrauerat. Nec quod uerba demonum diuerse ab euangelistis dicta sunt, habet aliquid scrupuli, cum uel ad unam redigi sententiam uel omnia dicta possint intellegi. Nec quia pluraliterapud Matthaeum, apud illos autem singulariter loquitur, cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid uocaretur, legionemse esse respondit, eo quod multa essent demonia. Nec quod Marcus circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in monte, quidquam repugnat. Grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid eius esset in monte, aliquid circa montem. Erant enim duo milla porcorum, sicut Marcus expressit. [2,25] 25. 57. Hinc ergo sequitur Matthaeus, adhuc temporum ordinem seruans, atque ita narrationem contexit: Et ascendens in nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, et cetera usque ad illud quod ait: Videntes autem turbae timuerunt et glorificauerunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus. De hoc paralytico dixerunt etiam Marcus et Lucas. Quod ergo Matthaeus dicit Dominum dixisse: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua, Lucas autem non dixit: fili, sed homo, ad sententiam Domini expressius insinuandam ualet, quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat non posset dicere: " Non peccaui ", simul etiam ut ille qui homini dimittebat intellegeretur Deus. Marcus uero hoc dixit, quod et Matthaeus, sed non dixit confide. Potuit quidem et ita dici: " Confide, homo; dimittuntur tibi peccata, fili ", aut: " Confide, fili; dimittuntur tibi peccata, homo ", aut quolibet uerborum ordine congruenti. 25. 58. Illud sane potest mouere quod de isto paralytico Matthaeus ita narrat: Et ascendens in nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Marcus autem non hoc in eius ciuitate factum dicit, quae utique Nazareth uocatur, sed Capharnaum, quod ita narrat: Et iterum intrauit in Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. Et conuenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis uerbum. Et uenerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudauerunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. Cum uidisset autem Iesus fidem illorum, et cetera. Lucas autem non commemorat, quo in loco factum sit, sed ita dicit: Et factum est in una dierum et ipse sedebat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui uenerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem, et uirtus erat Domini ad sanandos eos. Et ecce uiri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. Et non inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum et per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. Quorum fidem ut uidit, dixit: " Homo, dimittuntur tibi peccata tua ", et cetera. Remanet igitur quaestio inter Marcum et Matthaeum, quod Matthaeus ita scribit, tamquam in ciuitate Domini factum sit, Marcus autem in Capharnaum. Quae difficilius solueretur, si Matthaeus etiam Nazareth nominaret. Nunc uero cum potuerit ipsa Galilaea dici ciuitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut uniuersum regnum in tot ciuitatibus constitutum, dicitur Romana ciuitas; cumque in tot gentibus constituta sit ciuitas, de qua scriptum est: Gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas Dei, et cum prior ipse populus Dei in tot ciuitatibus habitans etiam una domus dictus sit, domus Israel, quis dubitauerit in ciuitate sua hoc fecisse Iesum, cum hoc fecerit in ciuitate Capharnaum, ciuitate Galilaeae, quo transfretando redierat de regione Gerasenorum, ut ueniens in Galilaeam recte diceretur uenisse in ciuitatem suam, in quocumque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? Quod si prorsus non liceret accipere ciuitatem Christi uel ipsam Galilaeam, in qua erat Nazareth, uel ipsam Capharnaum, quae sicut caput Galilaeae ciuitatibus eminebat, diceremus Matthaeum praetermisisse quae gesta sunt,posteaquam uenit Iesus in ciuitatem suam, donec ueniret et Capharnaum, et hoc adiunxisse de sanato paralytico, sicut in multis ita faciunt praetermittentes media, tamquam hoc continuo sequatur quod sine ulla praetermissionis suae significatione subiungunt. [2,26] 26. 59. Hinc ergo sequitur Matthaeus dicens: Et cum transiret inde Iesus, uidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: " Sequere me ", et surgens secutus est eum. Hoc Marcus ita narrat eumdem etiam ipse ordinem tenens post illius paralytici sanitatem: Et egressus est, inquit, ad mare omnisque turba ueniebat ad eum et docebat eos. Et cum praeteriret, uidit Leuin Alphei sedentem ad telonium et ait illi: " Sequere me ". Et surgens secutus est eum. Nihil hic repugnat; ipse est enim Matthaeus qui et Leui. Lucas etiam hoc post eumdem paralyticum sanatum ita subiungit: Et post haec exiit et uidit publicanum nomine Leui sedentem ad telonium et ait illi: " Sequere me ". Et relictis omnibus surgens secutus est eum. Hinc autem probabilius uidetur, quod haec praetermissa recordando Matthaeus commemorat, quia utique ante illum sermonem habitum in monte credendum uocatum esse Matthaeum. In eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim ex plurimis discipulis electos, quos et Apostolos nominauit. [2,27] 27. 60. Sequitur itaque Matthaeus et dicit: Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores uenientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius, et cetera usque ad illud ubi ait: Sed uinum nouum in utres nouos mittunt et ambo conseruantur. Hic Matthaeus non expressit, in cuius domo discumbebat Iesus cum publicanis et peccatoribus. Unde posset uideri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse, nisi Marcus et Lucas, qui hoc omnino similiter narrant, manifestarent in domo Leui, hoc est Matthaei, discubuisse Iesum et dicta illa omnia quae sequuntur. Ita enim Marcus hoc idem dicit eumdem ordinem seruans: Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu. Cum ergo dicit: In domo illius, exprimit utique illum, de quo superius loquebatur, id est Leui. Sic et Lucas cum dixisset: Ait illi: "Sequere me ", et relictis omnibus surgens secutus est eum, continuo subiecit: Et fecit ei Leui conuiuium magnum indomo sua, et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. Manifestum est itaque, in cuius domo ista gerebantur. 27. 61. Iam ipsa uerba uideamus, uel quae Domino dicta uel quae ab illo responsa omnes isti tres euangelistae posuerunt. Matthaeus: Et uidentes, inquit, pharisaei dicebant discipulis eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister uester? ". Totidem pene uerbis hoc ait et Marcus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister uester? Praetermissum est ergo a Matthaeo quod iste addidit: Et bibit. Sed quid ad rem, cum plena sit sententia insinuans pariter conuiuantes? Lucas autem aliquanto differentius hoc uidetur commemorasse. Et murmurabant, inquit, pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius: " Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ". Non utique magistrum eorum, nolens illic intellegi, sed simul omnibus, et ipsi et discipulis eius, hoc obiectum insinuans, non tamen ei dictum, sed illis, quod et de ipso et de illis acciperetur. Nam utique et ipse Lucas ita dicit Dominum respondisse: " Non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam ". Quod non eis respondisset, nisi quod dixerant: Manducatis et bibitis ad ipsum maxime pertineret. Propterea etiam Matthaeus et Marcus de illo discipulis eius hoc obiectum esse narrarunt, quia et cum de discipulis dicebatur, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una ergo sententia est, et tanto melius insinuata, quanto quibusdam uerbis manente ueritate uariata. Item quod Matthaeus refert Dominum respondisse: Non est opus ualentibus medicus, sed male habentibus. Euntes autem discite, quid est: Misericordiam uolo et non sacrificium.Non enim ueni uocare iustos, sed peccatores. Marcus quoque et Lucas eisdem paena uerbis eamdem sententiam tenuerunt, nisi quod ambo non interponunt illud ex propheta testimonium: Misericordiam uolo quam sacrificium. Lucas autem cum dixisset: Non ueni uocare iustos, sed peccatores, addidit in paenitentiam, quod ad explanandam sententiam ualet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt diligi arbitretur a Christo, cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet, quid uelit Deus uocando peccatores tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salui fiant, quod fit per paenitentiam. 27. 62. Item quod dicit Matthaeus: Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: " Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter? ". Marcus similiter intulit dicens: Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes, et ueniunt et dicunt illi: " Cur discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant ? ". Nisi quod iste putari potest addidisse pharisaeos, quod simul cum discipulis Ioannis hoc dixerint, cum Matthaeus tantum discipulos Ioannis hoc dixisse perhibeat. Sed uerba ipsa, quae illos dixisse apud Marcum legitur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, id est conuiuas qui aderant uenisse ad Iesum, quia ieiunabant discipuli Ioannis et pharisaei, et hoc ei de illis dixisse, ut quod ait: Veniunt non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat: Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes, sed cum isti essent ieiunantes, ueniunt illi quos hoc mouit et dicunt illi: Cur discipuli Ioannis et pharisaeorum ieiunant, tui autem non ieiunant? Quod Lucas euidentius expressit ita hoc idem intimans, cum dixisset, quid eis responderit Dominus de uocatione peccatorum tamquam aegrotorum: At illi, inquit, dixerunt ad eum: " Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? ". Ergo et hic sicut Marcus alios de aliis hoc dixisse narrauit. Unde ergo Matthaeus: Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: " Quare nos et pharisaei ieiunamus? ". Nisi quia et ipsi aderant et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt, quorum sententia diuerso loquendi modo, sed tamen a ueritate non alieno, a tribus euangelistis insinuata est. 27. 63. Item illud de sponsi filiis, quia non ieiunabunt, quamdiu cum eis est sponsus, similiter interposuerunt Matthaeus et Marcus, nisi quod Marcus filios nuptiarum appellauit quos ille sponsi, quod ad rem nihil interest. Filios quippe nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intellegimus. Eadem ergo est aperta sententia, non altera aduersa. Lucas autem non ait: " Numquid possunt filii sponsi ieiunare? ", sed ait: Numquid potestis filios sponsi, quamdiu cum illis est sponsus, facere ieiunare? In quo et ipse ad aliud quiddam insinuandum eamdem sententiam eleganter aperuit. Sic enim intellegitur eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. Quodautem dixit Matthaeus lugere, hoc Marcus et Lucas ieiunare, quia et ille postea tunc ieiunabunt ait, non: " Tunc lugebunt ". Verum illo uerbo significauit de tali ieiunio Dominum locutum, quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum, quod pertinet ad gaudium mentis in spiritalia suspensae atque ob hoc alienatae quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus Dominus significasse intellegitur de panno nouo et uino nouo id ostendens, quod animalibus atque carnalibus circa corpus occupatis et ob hoc ueterem adhuc sensum trahentibus hoc genus ieiunii non congruat. Quas similitudines et alii duo similiter explicarunt. Iam enim satis in promptu est nihil esse contrarium, si quid alius dicit quod alius praetermittit seu uerbi seu rei, dum uel ab eadem sententia non recedatur uel quae forte alia ponitur aliae non aduersetur. [2,28] 28. 64. Sequitur deinde Matthaeus adhuc temporum ordinem seruans: Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: " Filia mea modo defuncta est, sed ueni, impone manum tuam super eam, et uiuet ", et cetera usque ad illud ubi ait: Et surrexit puella. Et exiit fama haec in uniuersam terram illam. Dicunt hoc et alii duo, Marcus et Lucas, sed ab isto ordine iam recedunt. Alibi enim hoc recordantur atque inserunt, id est eo loco, ubi redit transfretando a regione Gerasenorum post expulsa atque in porcos dimissa demonia. Nam hoc Marcus ita coniungit post illud apud Gerasenos factum: Et cum transcendisset, inquit, Iesus in naui rursus trans fretum, conuenit turba multa ad illum, et erat circa mare. Et uenit quidam de archisynagogis, nomine Iairus, et uidens eum procidit ad pedes eius, et cetera. Ac per hoc intellegendum est hoc quidem de archisynagogi filia factum esse, cum transcendisset Iesus in naui rursus trans fretum, sed quanto post, non apparet. Nisi enim fuisset interuallum, non esset quando fieret quod modo narrauit Matthaeus in conuiuio domus suae; tamquam de alio quippe narrauit more euangelistarum quod de se ac domi suae gestum erat, post quod factum nihil aliud continuo sequitur quam hoc de archisynagogi filia. Sic enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari quod et consequenter factum est, quando quidem cum superius commemorasset quae de panno nouo et de uino nouo Iesus dixerit, continuo subiecit: Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit. Ac per hoc si haec illo loquente accessit, nihil aliud factorum dictorumque eius interpositum est. In narratione autem Marci patet locus, ubi interponi alia potuerint, sicut iam ostendimus. Similiter et Lucas, cum post narratum apud Gerasenos miraculum transit ad narrandum de archisynagogi filia, non sic transit, ut renitatur Matthaeo, qui post illas de pannoet uino similitudines hoc gestum esse demonstrat dicendo: Haec illo loquente. Iste quippe, cum terminasset quod apud Gerasenos factum narrauerat, hoc modo transit in aliud: Factum est autem, inquit, cum redisset Iesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. Et ecce uir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu, et cetera. Sic intellegitur, quod turba quidem illa continuo exceperit Dominum, quippe quem rediturum exspectabat; quod uero adiunxit: et ecce uir, cui nomen erat Iairus, non continuo factum accipiendum est, sed prius illud de conuiuio publicanorum, sicut narrat Matthaeus, cui rei sic coniungit hoc, ut non possit aliud factum consequenter intellegi. 28. 65. In hac ergo narratione, quam nunc considerandum suscepimus, de illa quidem quae fluxum sanguinis patiebatur omnes isti tres euangelistae sine ulla quaestione concordant. Neque enim interest ad rei ueritatem, quod ab alio aliquid tacitum, ab alio dicitur, nec quod Marcus dicit: Quis tetigit uestimenta mea? et Lucas: Quis me tetigit? Alter enim dixit usitate, alter proprie, eamdem tamen uterque sententiam. Nam usitatius dicimus: " Conscindis me ", quam: " Conscindis uestimenta mea ", cum tamen in aperto sit, quid uelimus intellegi. 28. 66. At uero cum Matthaeus archisynagogum non morituram uel morientem uel in extremo uitae positam filiam suam narrat Domino nuntiasse, sed omnino defunctam, illi autem duo morti iam proximam, nondum tamen mortuam, usque adeo, ut dicant uenisse postea qui mortuam nuntiarent et ob hoc iam non debere uexari magistrum, tamquam sic ueniret, ut manum imponendo mori non sineret, non ut qui posset mortuam suscitare, considerandum est, ne repugnare uideatur, et intellegendum breuitatis causa Matthaeum hoc potius dicere uoluisse rogatum esse Dominum, ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret; attendit enim non uerba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, uoluntatem, et talia uerba posuit, qualis uoluntas erat. Ita enim desperauerat, ut potius eam uellet reuiuiscere, non credens uiuam posse inueniri quam morientem reliquerat. Duo itaque posuerunt, quid dixerit Iairus, Matthaeus autem, quid uoluerit atque cogitauerit. Utrumque ergo petitum est a Domino, ut uel morientem saluam faceret uel mortuam suscitaret; sed cum instituisset Matthaeus totum breuiter dicere, hoc insinuauit patrem rogantem dixisse quod et ipsum certum est uoluisse et Christum fecisse. Sane si illi duo uel quisquam eorum patrem ipsum commemorasset dixisse quod sui de domo uenientes dixerant, ut iam non conuexaretur Iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi uerba, quae posuit Matthaeus. Nunc uero et illud suis nuntiantibus et prohibentibus, ne iam magister ueniret, non legitur, quod ille consenserit. Ac per hoc et illud quod ei Dominus ait: Noli timere, crede tantum et salua erit, non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmauit. Talis quippe in illo fides erat, qualis etin illo qui ait: Credo Domine; adiuua incredulitatem meam 303. 28. 67. Quae cum ita sint, per huiusmodi euangelistarum locutiones uarias, sed non contrarias rem plane utilissimam discimus et pernecessariam, nihil in cuiusque uerbis nos debere inspicere nisi uoluntatem, cui debent uerba seruire, nec mentiri quemquam, si aliis uerbis dixerit quid ille uoluerit cuius uerba non dicit, ne miseri aucupes uocum apicibus quodammodo litterarum putent ligandam esse ueritatem, cum utique non in uerbis tantum, sed etiam in ceteris omnibus signis animorum non sit nisi ipse animus inquirendus. 28. 68. Quod autem nonnulli codices habent secundum Matthaeum: Non enim mortua est mulier, sed dormit 304, cum eam Marcus et Lucas duodecim annorum puellam fuisse testentur, intellegas hebraeo more locutum esse Matthaeum. Nam et aliis Scripturarum locis hoc inuenitur non eas tantum quae uirum passae fuerant, sed omnino feminas etiam intactas atque integras mulieres appellari, sicut de ipsa Eua scriptum est: Formauit eam in mulierem, et illud in libro Numerorum ubi iubentur custodiri mulieres, quae nescierunt cubile masculi, id est uirgines, ne interficiantur, qua locutione etiam Paulus ipsum Christum ait factum ex muliere. Hoc enim melius intellegimus, quam ut illam duodecim annorum iam nuptam uel uirum expertam fuisse credamus. [2,29] 29. 69. Sequitur Matthaeus et dicit: Et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: " Miserere nostri, fili Dauid ", et cetera usque ad illud ubi ait: pharisaei autem dicebant: "In principe demoniorum eicit demones Hoc de duobus caecis et muto demonio solus Matthaeus ponit. Illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant, non sunt isti, sed tamen simile factum est, ita ut, si ipse Matthaeus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus esse quaedam facta similia, quod probatur, cum idem ipse euangelista utrumque commemorat, ut, si quando talia singula apud singulos inuenerimus atque in eis contrarium quod solui non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile uel similiter factum. [2,30] 30. 70. Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum. Nam post haec duo facta de caecis et muto daemonio ita sequitur: Et circuibat Iesus ciuitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans Euangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas misertus est eis, quia erant uexati et iacentes sicut oues non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo Dominum messis, ut eiciat operarios in messem suam. Et conuocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum immundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: Amen dico uobis, non perdet mercedem suam. In hoc toto loco, quem nunc commemorauimus, multa monuit discipulos suos, sed utrum ex ordine Matthaeus subiunxerit, an ei ordo narrandi recordatio sua fuerit, sicut dictum est, non apparet. Hunc locum breuiter uidetur perstrinxisse Marcus et eum sic ingressus est dicens: Et circuibat castella in circuitu docens. Et conuocauit duodecim et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum, et cetera, usque ad illud ubi ait: excutite puluerem de pedibus uestris in testimonium illis. Sed antequam hoc narraret Marcus, prius post resuscitatam filiam archisynagogi illud narrauit ubi Dominum in patria sua mirabantur, unde illi esset tanta sapientia et uirtutes, cum eius cognationem nossent, quod Matthaeus post admonitionem istam discipulorum et post alia multa commemorat. Itaque incertum est, utrum hoc, quod agitur in eius patria, Matthaeus omissum reuocauerit, an Marcus recordatum anticipauerit, quisnam eorum ordinem rei gestae et quis recordationis suae tenuerit. Lucas autem continuo post resurrectionem filiae Iairi subiungit hunc locum de potestate et admonitione discipulorum, tam breuiter sane quam Marcus, neque ipse ita, ut hoc sequi etiam in rerum gestarum ordine appareat. In nominibus ergo discipulorum Lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a Matthaeo non discrepat nisi in nomine Iudae Iacobi, quem Matthaeus Thaddeum appellat, nonnulli autem codices habent Lebbaeum. Quis autem umquam prohibuerit duobus uel tribus nominibus hominem unum uocari? 30. 71. Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemorauerint dixisse Dominum discipulis, ut nec uirgam ferrent, cum dicat Marcus: Et praecepit eis, ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum, et sequatur etiam ipse: non peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in eodem loco uersari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec uirgam ferendam. Quod ita soluitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam uirgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda; sicut sub alia significationeintellegitur tentatio, de qua dictum est: Deus neminem tentat, et sub alia, de qua dictum est: Tentat uos Dominus Deus uester, ut sciat, si diligitis eum. Illa seductionis est, haec probationis, sicut iudicium aliter accipitur, de quo dictum est: Qui benefecerunt, in resurrectionem uitae; qui malefecerunt, in resurrectionem iudicii, et aliter, de quo dictum est: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Illud enim iudicium damnationis est, hoc discretionis. 30. 72. Et multa alia sunt uerba, quae non habent unam significationem, sed diuersis locis congruenter posita diuerso modo intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur, ut est illud: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, ut sensibus perfecti sitis. Hoc enim breuiter clausa sententia dici potuit: " Nolite esse pueri, sed estote pueri ". Et illud: Si quis putat se sapientem esse in uobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Quid enim aliud dixit quam: " Non sit sapiens, ut sit sapiens "? Aliquando autem clausae ita dicuntur, ut exerceant inquirentem, ut est quod ait ad Galatas: Inuicem onera uestra portate et sic adimplebitis legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque et tunc in semetipso habebit gloriam et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit. Nisi oneris nomen sub diuersis significationibus acceperis, procul dubio putabis eumdem sibi in loquendo esse contrarium et hoc in una sententia tam uicine positis uerbis, qui cum paulo ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: unusquisque proprium onus portabit. Sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis Deo de actibus nostris: illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. Ita et uirga intellegitur spiritaliter, de qua dicebat Apostolus: In uirga ueniam ad uos? et corporaliter, qua utimur siue ad equum siue ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias huius nominis figuratas significationes. 30. 73. Utrumque ergo accipiendum est a Domino Apostolis dictum, et ut nec uirgam ferrent et ut nonnisi uirgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque calceamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. Unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus Euangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. Unde Paulus dicit: Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat uineam et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? Hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribusEuangelii. Unde paulo post dicit: Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si uestra carnalia metemus? Si alii potestatis uestrae participantur, non multo magis nos? Sed non sumus usi hac potestate. Unde apparet haec non ita praecepisse Dominum, tamquam euangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus annuntiant Euangelium alioquin contra hoc praeceptum fecit idem Apostolus, qui uictum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam grauis esset sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquis imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. Haec ergo loquens Dominus discipulis id agebat, quod ipse Apostolus paulo post apertius ita explicat: Nescitis quoniam qui in templo operantur, quae de templo sunt edunt? Qui altari deseruiunt altari compartiuntur? Sic et Dominus ordinauit his, qui Euangelium annuntiant, de Euangelio uiuere. Ego autem nullius horum usus sum. Cum itaque dicit ita Dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam seruiendi necessitatem. 30. 74. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus qui Euangelium annuntiant de Euangelio uiuere, illa Apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic uitae necessaria nec magna nec minima. Ideo posuit nec uirgam ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo: dignus est enim operarius cibo suo prorsus aperuit et illustrauit unde et quare haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit: Ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum. Potuit enim etiam sic breuiter dici: " Nihil necessariorum uobiscum feratis, nec uirgam, nisi uirgam tantum ", ut illud quod dictum est nec uirgam intellegatur: ne minimas quidem res; quod uero adiunctum est: nisi uirgam tantum intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quae uirgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Utrumque ergo Dominus dixit sed, quia non utrumque unus euangelista commemorauit putatur, ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit,ei qui rursus uirgam aliud significantem non tollendam dixit, esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. 30. 75. Sic et calceamenta cum dicit Matthaeus in uia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur ne desint. Hoc et de duabus tunicis intellegendum est ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis uel soleis aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur Euangelium nec terrenis commodis innitatur. Et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet dicens: Et ne induerentur duabus tunicis quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? 30. 76. Ita Dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia illum, alia istum inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse, nec sic tamen omnia esse conscripta quae ab illo seu dicta seu facta sunt. Quisquis autem putat non potuisse Dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; uidebit, quam hoc temere atque inerudite arbitretur. Potest enim iste - ut unum aliquid dicam quod animo interim occurrit -, quoniam monet, ut non sciat sinistra quod facit dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit, figurate accipiendum putare. 30. 77. Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis Dominum iam multa iterasse quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo cum ex alio euangelista non conuenerit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat; nec tantum de dictis, uerum etiam de factis obseruari debere. Nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. Calumniari autem Euangelio, dum non credit iterum factum quod iterum fieri non potuisse nemo conuincit, sacrilegae uanitatis est. [2,31] 31. 78. Sequitur Matthaeus et dicit: Et factum est, cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde, ut doceret et praedicaret in ciuitatibus eorum. Ioannes autem, cum audisset in uinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: " Tu es qui uenturus es an alium exspectamus? et cetera, usque ad illud ubi ait: et iustificata est sapientia a filiis suis. Hunc totum locum de Ioanne Baptista, quod miserit ad Iesum, et cuiusmodi responsum acceperint illi quos misit, et quidquid post eorum abscessum de Ioanne Dominus dixit, interponit et Lucas, non quidem ipso ordine, sed quis eorum recordationis suae, quis rerum ipsarum hic ordinem teneat, non apparet. [2,32] 32. 79. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc coepit exprobrare ciuitatibus, in quibus factae sunt plurimae uirtutes eius, quia non egissent paenitentiam, et cetera, usque ad illud ubi ait: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. Etiam hoc commemorat Lucas continuato cuidam sermoni Domini etiam haec ex ipsius ore coniungens. Unde magis uidetur ipse hoc ordine illa commemorare, quo a Domino dicta sunt, Matthaeus autem suae recordationis ordinem tenuisse. Aut si illud quod idem Matthaeus ait: tunc coepit exprobrare ciuitatibus, sic accipiendum putatur, ut punctum ipsum temporis uoluisse credatur exprimere in eo quod est tunc, non autem ipsum tempus aliquanto latius quo haec multa gerebantur et dicebantur, quisquis hoc credit, credat etiam hoc esse bis dictum. Cum enim et apud unum euangelistam inueniantur quaedam quae bis dixerit Dominus, sicut apud eumdem Lucam de non tollenda pera in uia et similiter ceteris duobus locis dictum a Domino inuenitur, quid mirum si et aliquid aliud bis dictum singillatim a singulis dicitur eodem ordine quo dictum est, et ideo diuersus ordo apparet in singulis, quia et tunc quando ille et tunc quando iste commemorat, dictum est? [2,33] 33. 80. Sequitur Matthaeus: In illo tempore respondens Iesus dixit: " Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus ", et cetera, usque ad illud ubi ait: iugum enim meum suaue est et onus meum leue. Huius loci et Lucas meminit, sed ex parte. Non dicit enim ipse: Venite ad me omnes qui laboratis, et alia quae sequuntur. Semel autem hoc dictum a Domino, sed Lucam non totum quod dictum est commemorasse, credibile est. Matthaeus enim dicit: In illo tempore respondens Iesus dixit, posteaquam exprobrauit ciuitatibus; Lucas autem post illam exprobrationem ciuitatum interponit quaedam, non tamen multa, atque hoc ita subiungit: in ipsa hora exsultauit Spiritu Sancto et dixit. Unde etiam si Matthaeus non in illo tempore diceret, sed: in ipsa hora, tam pauca interponit Lucas in medio, ut etiam eadem hora dictum non absurde uideatur. [2,34] 34. 81. Sequitur Matthaeus et dicit: In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata, discipuli autem eius esurientes coeperunt uellere spicas et manducare, et cetera usque ad illud ubi ait: Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati. Hoc quoque sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur et a Marco et a Luca, sed illi non dicunt: in illo tempore. Unde fortassis magis Matthaeus rei gestae hic ordinem tenuit, illi autem recordationis suae, nisi latius accipitur quod dictum est: illo tempore, id est quo haec multa et diuersa gerebantur. [2,35] 35. 82. Sequitur ergo Matthaeus, ita narrans: Et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum. Et ecce homo manum habens aridam, et cetera usque ad illud ubi ait: et restituta est sanitati sicut altera. De isto sanato, qui manum habebat aridam, etiam Marcus et Lucas non tacent. Posset autem putari eo die factum etde spicis et de isto sanato, quoniam sabbatum et hic commemoratur, nisi Lucas aperuisset alio sabbato factum fuisse de sanitate aridae manus. Proinde quod ait Matthaeus: Et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum, non quidem uenit nisi cum inde transisset, sed post quot dies in synagogam eorum uenerit, posteaquam a segete illa transiuit, an recta continuoque illuc ierit, non expressum est. Ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit alio sabbato huius manum sanatam. Sed potest mouere, quomodo Matthaeus dixerit, quod ipsi interrogauerant Dominum, si licet sabbato curare, uolentes inuenire accusandi occasionem, ipse uero illis de oue proposuerit similitudinem dicens: Quis erit ex uobis homo qui habeat ouem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foueam, nonne tenebit et leuabit eam? Quanto melior est homo oue? Itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et Lucas illos potius a Domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere an male? Animam saluam facere an perdere? Itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint Dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de oue et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere, postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini: extende manum tuam. [2,36] 36. 83. Sequitur Matthaeus ita contexens narrationem suam: Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant aduersus eum, quomodo eum perderent. Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curauit eos omnes et praecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem, et cetera usque ad illud quod ait: et in nomine eius Gentes sperabunt. Hoc solus iste commemorat, illi duo in alia perrexerunt. Ordinem sane rei gestae uidetur Marcus aliquantulum tenuisse, qui dicit Iesum cognita maligna aduersum se dispositione Iudaeorum secessisse ad mare cum discipulis suis et ad eum turbas confluxisse, sanasse cum plurimos. Unde autem coeperit in aliud ire, non quod ordine sequeretur, uix apparet, utrum ubi dicit conuenisse ad eum turbas potuit enim hoc iam et alio tempore an ubi dicit: ascendit in montem. Quod et Lucas uidetur commemorare dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare; dicendo enim: in illis diebus, satis ostendit non continuo factum. [2,37] 37. 84. Matthaeus ergo sequitur et dicit: Tunc oblatusest ei demonium habens, caecus et mutus, et curauit eum ita ut loqueretur et uideret. Hoc non isto ordine, sed pos talia multa Lucas commemorat et mutum dicit tantum, non etiam caecum. Sed non ex eo quod aliquid tacet de alio dicere putandus est, ea enim sequentia etiam ipse contexit quae Matthaeus. [2,38] 38. 85. Sequitur Matthaeus dicens: Et stupebant omnes turbae et dicebant: " Numquid hic est filius Dauid? ". Pharisaei autem audientes dixerunt: " Hic non eicit demones nisi in Beelzebub principe demoniorum ". Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: " Omne regnum diuisum contra se desolabitur " et cetera, usque ad illud ubi ait: ex uerbis tuis iustificaberis et ex uerbis tuis condemnaberis. Marcus non ex occasione illius muti subicit dictum de Iesu quod in Beelzebub eicit demonia, sed post alia quaedam quae solus commemorat hoc quoque subnectit siue alio loco id recolens et adiungens, siue aliquid praetermittens et deinde ad hunc ordinem rediens. Lucas autem pene totidem uerbis hoc dicit quod Matthaeus, et quod digitum Dei appellat spiritum Dei, ab eadem sententia non recedit, quin potius et aliquid docet, ut nouerimus, quemadmodum intellegamus ubicumque Scripturarum legerimus digitum Dei. In aliis autem quae non hic dicunt Marcus et Lucas nulla controuersia est, nec in his quae aliquanto aliter dicunt, quia eadem sententia est. [2,39] 39. 86. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: " Magister, uolumus a te signum uidere ", et cetera usque ad illud ubi ait sic: erit et generationi huic pessimae. Haec etiam Lucas narrat eo quidem loco, sed aliquanto dispari ordine. Nam illud quod petierunt signum a Domino de caelo supra commemorauit post illud de muto miraculum et non ibi retulit, quid eis ad hoc Dominus respondisset, sed postea cum turbae concurrissent, dicit hoc fuisse responsum eis quos dat intellegi superius a se commemoratos, quod de caelo signum quaerebant; et hoc adnectit, posteaquam interposuit de muliere, quae dixit Domino: Beatus uenter, qui te portauit. Hanc autem mulierem interponit, cum de sermone Domini commemorasset, quod spiritus immundus exiens ab homine redit et inuenit mundatam domum. Post mulierem ergo illam, cum diceret responsum esse turbis de signo, quod de caelo quaerebant, interposita similitudine Ionae prophetae, deinde continuato sermone ipsius Domini, commemorat dictum de regina Austri et de Niniuitis. Ita aliquid potius commemorauit quod Matthaeus tacuit quam aliquid praetermisit eorum quae hoc loco ille narrauit. Quis autem non uideat superfluo quaeri, quo illa ordine Dominus dixerit cum et hoc discere debeamus per euangelistarum excellentissimam auctoritatem non esse mendacium, si quisquam non hoc ordine cuiusquam sermonem digesserit quo ille a quo processit, cum ipsius ordinis nihil intersit ad rem, siue ita siue ita sit? Et adhuc Lucas productiorem hunc Domini sermonem indicat et in eo quaedam commemorat qualia Matthaeus in sermone illo, qui est habitus in monte, quae bis dicta intellegimus, et ibi scilicet et hic. Terminato autem isto sermone in aliud pergit Lucas: in quo utrum ordinem rerum gestarum seruarit incertum est. Ita enim connectit: Et cum loqueretur, rogauit eum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se. Non autem ait: " Cum haec loqueretur ", sed: Cum loqueretur. Nam si dixisset: " Cum haec loqueretur ", necessario cogeret intellegere hoc ordine non tantum a se fuisse narrata, uerum et a Domino gesta. [2,40] 40. 87. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei, et cetera usque ad illud ubi ait: quicumque enim fecerit uoluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est. Hoc sine dubio consequenter gestum intellegere debemus. Praemisit enim, cum ad hoc narrandum transiret: adhuc eo loquente ad turbas. Quid est autem adhuc nisi illud quod loquebatur? Non enim dixit: " Et eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres ", sed: adhuc eo loquente: quae cum dicit, cogit intellegi, haec loquente, quae superius indicabat. Nam et Marcus post illud quod de blasphemia Spiritus Sancti, quid Dominus dixerit retulit: Et ueniunt, inquit, mater eius et fratres, praetermissis quibusdam quae in eodem textu sermonis Domini et Matthaeus prolixius Marco, et Lucas prolixius Matthaeo posuerunt. Lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupauit hoc et recordatum ante narrauit. Denique hoc sic interposuit, ut solutum appareat a nexu et superiorum et posteriorum. Post commemoratas enim quasdam parabolas Domini ita hoc de matre et fratribus eius recordatum interposuit: Venerunt autem ad illum, inquit, et mater eius et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba: non expressit quando ad eum uenerint, rursus cum et hinc transit, ita loquitur: Factum est autem, inquit, in una dierum et ipse ascendit in nauiculam et discipuli eius. Et hic utique cum dicit: factum est in una dierum satis indicat non necesse esse, ut haec dies intellegatur, in qua hoc gestum est, uel illa, quae continuo sequitur. Nihil itaque habet repugnantiae cum ceteris duobus quod Matthaeus de matre et fratribus Domini narrat,neque in uerbis Domini, neque in ipso ordine rerum gestarum. [2,41] 41. 88. Sequitur Matthaeus: In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare. Et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in nauiculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. Et locutus est eis multa in parabolis dicens, et cetera usque ad illud ubi ait: ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo noua et uetera. Post illud quod narratum est de matre et fratribus Domini hoc continuo gestum esse et eum ordinem Matthaeum etiam in narrando tenuisse ea res insinuat, quia, cum illinc transiret, ita connexuit, ut diceret: In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare et congregatae sunt ad eum turbae multae. Cum enim dicit in illo die (nisi forte dies, more Scripturarum, tempus significet), satis indicat aut hoc consequenter gestum aut non multa interponi potuisse, maxime quia et Marcus eum ordinem tenet. Lucas autem post illud quod narrat de matre et fratribus Domini in aliud transit nec eo transitu connexionem aliquam facit, qua huic ordini repugnare uideatur. Omnium ergo horum quae Matthaeus Dominum locutum esse narrauit, quae cum illo dixerunt Marcus et Lucas, non habent repugnantiae quaestionem; quae autem ipse solus dixit multo magis sine controuersia sunt. Nec in ipso ordine, quamuis aliquanto diuersum alius alium teneat, partim gestarum rerum,partim recordationis suae, uideo quid uel cui quisque aduersetur. [2,42] 42. 89. Sequitur ergo Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. Et ueniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum, et cetera usque ad illud ubi ait: et non fecit ibi uirtutes multas propter incredulitatem illorum. A superiore sermone parabolarum sic transit, ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem, praesertim quia Marcus ab istis parabolis, non in quod iste, sed in aliud tendens, in quod et Lucas ita connexuit narrationem, ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum, quod ipsi duo continuanter adiungunt, de naui scilicet, inqua dormiebat Iesus, et de illo miraculo expulsorum demoniorum apud Gerasenos. Quae duo Matthaeus iam superius recolens interposuit. Nunc ergo quae in patria sua Dominus dixerit uel ei dicta sunt uideamus utrum cum aliis duobus Marco et Luca concordent. Nam Ioannes longe in diuersis et dissimilibus narrationis suae locis uel dicta esse Domino talia uel eum dixisse commemorat, qualia hoc loco tres ceteri meminerunt. 42. 90. Et Marcus quidem eadem prope commemorat hic omnia quae Matthaeus nisi quod Dominum fabrum et Mariae filium dicit a ciuibus suis dictum, non, sicut Matthaeus, fabri filium. Nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit; eo enim et fabrum credebant quo fabri filium. Lucas autem eamdem rem gestam latius indicat et plura ibi commemorat; nec longe post baptismum et tentationem eius hoc inserit sine dubio praeoccupans quod multis rebus interpositis postea gestum est. Unde quisque possit aduertere, quod huic tam magnae quaestioni, quam de consensu euangelistarum enodandam Deo adiuuante suscepimus, plurimum necessarium est, non nescientes aliquid eos praetermisisse aut nescientes quemadmodum se ordo rerum gestarum haberet, alium potius ordinem suae recordationis tenuisse. Quod hinc euidentissime intellegi potest, quia Lucas antequam aliquid narraret Dominum fecisse Capharnaum, praeoccupauit hunc locum, quem nunc consideramus, ubi ciues eius et potentiam uirtutis in eo stupebant et ignobilitatem generis contemnebant. Nam hoc eum dicit eis dixisse: Utique dicetis mihi: " Medice, cura te ipsum "; quanta audiuimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, cum secundum ipsius Lucae narrationem nihil adhuc legatur fecisse Capharnaum. Quod quia longum non est et facillimum est et pernecessarium, totum inserimus, unde ad hoc narrandum et quomodo uenerit. Posteaquam baptizatum et tentatum Dominum indicauit, ita sequitur: et consummata omni tentatione diabolus recessit ab eo usque ad tempus. Et regressus est Iesus in uirtute spiritus in Galilaeam, et fama exiit per uniuersam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. Et uenit Nazareth, ubi erat nutritus, et intrauit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetae Isaiae, et ut reuoluit librum inuenit locum ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Et cum plicasset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium oculi in synagoga erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus uestris. Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in uerbis gratiae quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: " Nonne hic estfilius Ioseph? ". Et ait illis: " Utique dicetis mihi hanc similitudinem: "Medice cura te ipsum", quanta audiuimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua ", et cetera, donec peragat totum ipsum narrationis suae locum.Quid ergo euidentius quam hoc eum scientem praeoccupasse narrandum, cum utique iam magna ab illo in Capharnaum facta fuisse et ipse nouerit et ipse commemoret quae se nondum narrasse utique scit? Neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in Capharnaum gesta fuerant; modo enim coepit post baptismum aliquid narrare de Domino. [2,43] 43. 91. Sequitur Matthaeus: In illo tempore audiuit Herodes tetrarcha famam Iesu et ait pueris suis: " Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo uirtutes operantur in eo ". Marcus hoc idem et eodem modo dicit, sed non eodem ordine. Nam posteaquam discipulos misit Dominus dicens eis, ne quid in uia ferrent nisi uirgam tantum, terminato eo sermone, quantum ab illo commemoratum est, etiam hoc subiecit, nulla tamen facta necessitate, qua hoc etiam consequenter gestum esse intellegere cogeremur, sicut nec Matthaeus. In illo enim tempore dixit, non: " In illo die " uel " hora ", nisi quod Marcus, non quod Herodes dixerit, sed: dicebant, inquit, quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis. Matthaeus uero de ipso Herode: Ait, inquit, pueris suis. Lucas etiam eum narrandi ordinem, quem Marcus, tenens nec ipse sane etiam rerum gestarum eumdem ordinem fuisse credi cogens ita hoc idem commemorat:Audiuit autem, inquit, Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: quia Ioannes surrexit a mortuis, a quibusdam uero: quia Elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit. Et ait Herodes: " Ioannem ego decollaui, quis est autem iste de quo audio ego talia? ", et quaerebat uidere eum. In his uerbis Lucas quoque Marco attestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, Ioannem a mortuis resurrexisse. Sed quia haesitantem commemorauit Herodem uerbaque eius ita postea posuit dicentis: Ioannem ego decollaui: quis est autem iste de quo audio ego talia? Intellegendum est aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Matthaeus narrat: Et ait pueris suis: " Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo uirtutes operantur in eo ", aut ita pronuntianda sunt haec uerba, ut haesitantem adhuc indicent. Si enim diceret: " Numquidnam hic est ", aut: " Numquid forte hic est Ioannes Baptista? ", non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, qua dubitans atque haesitans intellegatur. Nunc quia illa uerba desunt utroque modo pronuntiari potest, ut aut confirmatum eum ex aliorum uerbis credentem dixisseaccipiamus, aut adhuc, sicut Lucas commemorat, haesitantem, praesertim quia et Marcus, qui superius dixerat ab aliis fuisse dictum quod Ioannes a mortuis resurrexerit, in extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet: Quem ego decollaui Ioannem, hic a mortuis resurrexit. Quae item uerba duobus modis pronuntiari possunt, ut aut confirmantis aut dubitantis intellegantur. Cum autem Lucas, posteaquam hoc commemorauit, in aliud transeat, duo isti, Matthaeus et Marcus, ex hac occasione narrant, quemadmodum sit ab Herode Ioannes occisus. [2,44] 44. 92. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Herodes enim tenuit Ioannem et alligauit eum et posuit in carcere propter Herodiadem, uxorem fratris sui 408, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud et uenientes nuntiauerunt Iesu 409. Marcus hoc similiter narrat. Lucas autem non eodem ordine id recordatur, sed circa ipsum baptismum, quo Dominus baptizatus est. Unde hoc praeoccupasse intellegitur et ipse ex occasione, ut ibi narraret quod multo post factum est. Cum enim commemorasset Ioannis uerba de Domino, quod uentilabrum in manu eius et mundabit aream suam, frumentum recondet in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili, continuo subiecit quod non continuo factum esse Ioannes euangelista apertissime exponit, cum commemorat, posteaquam baptizatus est Iesus, isse illum in Galilaeam, quando fecit de aqua uinum, et inde post paucorum dierum in Capharnaum habitationem redisse ad Iudaeam terram et ibi baptizasse multos circa Iordanem, antequam missus esset Ioannes in carcerem. Quis autem non putet qui minus in his litteris eruditus est, tamquam post illa uerba de uentilabro et de area mundata continuo sit a Ioanne offensus Herodes et eum in carcerem miserit? Non autem hoc ordine ista narrata quo gesta sunt et alibi iam probauimus et hoc ipso loco non quilibet alius, sed idem Lucas hoc probat. Si enim post uerba illa continuo Ioannes in carcerem missus est, quomodo post ipsam commemorationem Ioannis in carcerem missi baptizatus est Iesus secundum ipsius Lucae narrationem? Proinde manifestum est ex occasione recordatum praeoccupasse et ante multa, quae, priusquam Ioanni hoc fieret, gesta narraturus erat, hoc praeoccupatum in sua narratione praemisisse. Sed nec illi duo Matthaeus et Marcus eo rerum ordine de Ioanne in carcerem misso in sua narratione posuerunt, quo factum apparet etiam in eorum scriptis. Nam et ipsi dixerunt tradito Ioanne Dominum isse in Galilaeam, et post multa quae fecit in Galilaea ueniunt ad Herodis admonitionem uel haesitationem, quod Ioannes, quem decollauit, a mortuis resurrexit, et ex hac occasione narrant omnia quae de Ioanne contigerunt incluso et occiso. [2,45] 45. 93. Sequitur ergo Matthaeus, cum dixisset nuntiatum esse Christo, quod Ioannes occisus est, et ita narrationem contexit: Quod cum audisset, inquit, Iesus, secessit inde in nauicula in locum desertum seorsum. Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de ciuitatibus. Et exiens uidit turbam multam et misertus est eius et curauit languidos eorum. Hoc continuo post Ioannis passionem factum esse commemorat. Unde post haec, facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus Herodes dixit: Ioannem ego decollaui. Illa enim posteriora debent intellegi, quae ad Herodem pertulit fama, ut moueretur et haesitaret, quisnam iste esse posset de quo audiret talia, cum Ioannem ipse occidisset. Marcus autem posteaquam passionem Ioannis narrauit, commemorat discipulos missos redisse ad Iesum et renuntiasse illi omnia quae egerant et docuerant et Dominum eis (quod ipse solus commemorat) dixisse, ut requiescerent pusillum in deserto, et ascendisse cum eis in nauem et isse, et turbas hoc uidentes praeuenisse eos illuc, quarum misertum Dominum docuisse multa; et hora iam progrediente factum esse, ut de quinque panibus et duobus piscibus omnes qui aderant pascerentur. Quod miraculum omnes quattuor euangelistae commemorauerunt. Lucas etiam qui iam longe supra de Ioannis passione narrauerat, ex occasione qua diximus nunc, posteaquam commemorauit illam Herodis haesitationem de Domino quisnam esset, hoc continuo subiungit quod Marcus, id est redisse ad illum apostolos, et narrasse illi quaecumque fecerant et assumptis eis secessisse in locum desertum, atque eo secutas turbas, et locutum esse de regno Dei et eos qui cura indigebant sanasse. Atque inde etiam ipse die declinante commemorat miraculum de quinque panibus factum. 45. 94. At uero Ioannes, qui multum ab eis tribus euangelistis eo distat, quia magis in sermonibus, quos Dominus habuit, immoratur quam in factis, quae mirabiliter fecit, posteaquam commemorauit eum relicta Iudea abisse iterum in Galilaeam. Quod tunc intellegitur factum, cum et alii euangelistae dicunt eum Ioanne tradito isse in Galilaeam, posteaquam ergo id commemorauit Ioannes, in transitu eius per Samariam multa quae locutus est ex occasione illius Samaritanae, quam inuenit ad puteum, contexit narrationi suae, et post duos dies dicit eum inde exisse in Galilaeam, deinde uenisse in Cana Galilaeae, ubi fecerat de aqua uinum, et sanasse filium reguli cuiusdam. Alia uero quae illum in Galilaea fecisse atque dixisse alii dixerunt, Ioannes tacet; sed sane,quod illi tacuerunt, dicit ascendisse eum in die festo Hierosolymis et fecisse ibi miraculum illud de homine, qui triginta octo annos habebat in infirmitate nec habebat hominem, a quo in piscinam deponeretur in qua uariis ualetudinibus affecti sanabantur, et ex hac occasione multa eum locutum fuisse commemorat. Post haec eum dicit abisse trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et secutam multitudinem magnam, deinde abisse in montem et ibi sedisse cum discipulis suis, proximo Pascha die festo Iudaeorum, tunc leuatis oculis et uisa multitudine maxima, pauisse eam de panibus quinque et duobus piscibus, quod et ceteri euangelistae dicunt. Ac per hoc, praetermisisse illum quae illi narrando ad huius miraculi commemorationem uenerunt, certum est; uerumtamen tamquam ex alia narrationis uia, cum et illi tacuissent quae iste dixisset, ad hoc miraculum de panibus quinque occurrerunt sibi et illi tres qui pene pariter ambulabant et iste qui sermonum Domini alta consectans per alia quae illi tacuerunt circumuolauit quodammodo et eis ad miraculum de quinque panibus pariter commemorandum non multo post ab eis rursus in altiora reuolaturus occurrit. [2,46] 46. 95. Sequitur ergo Matthaeus et ad ipsum de quinque panibus factum narrationem suam ex ordine ita perducit: Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: " Desertus est locus et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ". Iesus autem dixit eis: " Non habent necesse ire, date illis uos manducare", et cetera usque ad illud ubi ait: manducantium autem fuit numerus quinque milia uirorum exceptis mulieribus et paruulis. Hoc ergo miraculum, quod omnes quattuor euangelistae commemorant et putantur inter se aliquid discrepare, considerandum atque tractandum est, ut ex hoc etiam ad cetera similia regulae locutionum discantur, quibus tam diuersis eadem tamen sententia retinetur et eadem rerum ueritas custoditur. Et inchoanda quidem est consideratio non a Matthaeo secundum ordinem euangelistarum, sed a Ioanne potius, a quo ita expressa est ista narratio, ut etiam nomina discipulorum diceret, cum quibus de hac re locutus est Dominus. Ita enim dicit: Cum subleuasset ergo Iesus oculos et uidisset quia multitudo maxima uenit ad eum, dicit ad Philippum: " Unde ememus panes, ut manducent hi? ". Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat, quid esset facturus. Respondit ei Philippus: "Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat ". Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri: " Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos? ". Dixit ergo Iesus: " Facite homines discumbere ". Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo uiri numero quasi quinque milia. Accepit ergo panes Iesus, et cum gratias egisset distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus quantum uolebant. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: " Colligite quae superauerunt fragmenta, ne pereant ". Collegerunt ergo et impleuerunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducauerunt. 46. 96. Non hic quaeritur quod iste dixit, cuiusmodi essent panes hordeaceos enim fuisse non tacuit, quod ceteri tacuerunt. Neque hoc quaeritur quod iste non dixit, fuisse ibi etiam praeter quinque milia uirorum mulieres et paruulos, quod dicit Matthaeus. Et omnino iam certum esse debet et regulariter teneri in talibus quaestionibus neminem moueri oportere, cum ab alio dicitur quod ab alio praetermittitur. Sed quaeritur, quomodo ea quae dixerunt uera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud alter excludat. Si enim Dominus secundum narrationem Ioannis prospectis turbis quaesiuit a Philippo tentans eum, unde illis escae dari possent, potest mouere, quomodo sit uerum, quod alii narrauerunt, prius dixisse Domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis quibus ille respondit secundum Matthaeum: Non habent necesse ire, date eis uos manducare. Cui etiam Marcus Lucasque consentiunt tantum hoc praetermittentes quod ait: Non habent necesse ire. Intellegitur ergo post haec uerba Dominum inspexisse multitudinem et dixisse Philippo quod Ioannes commemorat, isti autem praetermiserunt. Deinde quod Philippus apud Ioannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat uolens intellegi hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse, quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt. Quod ergo ait Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, hoc est dicere quod ait Marcus: Euntes ememus ducentis denariis panes et dabimus eis manducare. Quod autem commemorat idem Marcus dixisse Dominum: Quot panes habetis?, praetermiserunt ceteri. Quod autem Andreas apud Ioannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit, hoc ceteri pluralem numerum pro singulari ponentes ex discipulorum persona retulerunt. Et Lucas quidem responsionem Philippi et responsionem Andreae in unam sententiam constrinxit. Quod enim ait: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, Andreae retulit responsionem; quod uero adiunxit: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas uidetur ad responsionem Philippi pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit. Quamquam et in ipsius Andreae sententia potest hoc intellegi; cum enim dixisset: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, adiunxit etiam ipse: sed haec quid sunt inter tantos? Hoc est dicere: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. 46. 97. Ex qua uniuersa uarietate uerborum, rerum autem sententiarumque concordia satis apparet salubriter nos doceri, nihil quaerendum in uerbis nisi loquentium uoluntatem, cui demonstrandae inuigilaredebent omnes ueridici narratores, cum de homine uel de angelo uel de Deo aliquid narrant; horum enim uoluntas uerbis promi potest, ne de ipsa inter se aliquid discrepent. 46. 98. Sane praetermittere non oportet hoc loco intentum et ad cetera quae talia forte occurrerint facere lectorem, quia Lucas dixit quinquagenos iussos esse discumbere, Marcus uero et quinquagenos et centenos. Quod hic ideo non mouet, quia unus partem dixit, alter totum. Qui enim etiam de centenis retulit, hoc retulit quod ille praetermisit; nihil itaque contrarium est. Verum tamen si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius tantum de centenis, ualde uideretur esse contrarium: nec facile dignosceretur utrumque dictum esse, unum autem ab altero, alterum ab altero esse commemoratum; et tamen attentius consideratum inueniri debuisse quis non fateatur? Hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua eiusmodi, quae parum intendentibus et temere iudicantibus contraria uideantur et non sint. [2,47] 47. 99. Sequitur Matthaeus et dicit: Et dimissa turba ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. Nauicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. Erat enim contrarius uentus. Quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans supra mare. Et uidentes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes: quia phantasma est, et cetera usque ad illud ubi ait: Venerunt et adorauerunt eum dicentes: " Vere Filius Dei es ". Marcus quoque hoc idem post narratum de panibus quinque miraculum ita sequitur: Et cum sero esset, erat nauis in medio mari et ipse solus in terra. Et uidens eos laborantes in remigando, erat enim uentus contrarius eis, et cetera, similiter, nisi quod de Petro ambulante super aquas nihil dixit. Hoc autem ne moueat praecauendum est quod Marcus dixit de Domino, cum ambularet super aquas: Et uolebat praeterire eos. Quomodo enim hoc intellegere potuerunt, nisi quia in diuersum ibat eos uolens tamquam alienos praeterire, a quibus ita non agnoscebatur, ut phantasma putaretur? Quod ad mysticam significationem referri quis usque adeo tardus est, ut nolit aduertere? Sed tamen turbatis et exclamantibus subuenit dicens: Confidite, ego sum, nolite timere. Quomodo ergo eos uolebat praeterire quos pauentes ita confirmat, nisi quia illa uoluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem ualebat, cui subueniri oportebat! 47. 100. Ioannes etiam adhuc cum istis aliquantum immoratur. Nam post narratum de quinque panibus miraculum, ipse quoque hoc de laborante nauicula et de ambulatione Domini super aquas non tacet ita contexens: Iesus ergo cum cognouisset, quia uenturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. Et cum ascendissent nauem uenerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant et non uenerat ad eos Iesus. Mare autem uento magno flante exsurgebat, et cetera. Nihil hic contrarium uideri potest, nisiquod Matthaeus dimissis turbis eum dicit ascendisse in montem, ut illic solus oraret; Ioannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas de quinque panibus pauit. Sed cum et ipse Ioannes dicat post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur, quae eum uolebant regem facere, utique manifestum est, quod de monte in planiora descenderant, quando illi panes turbis ministrati sunt. Et ideo non est contrarium, quod ascendit rursus in montem, sicut et Matthaeus et Ioannes dicunt, nisi quod Matthaeus dixit: Ascendit, Ioannes autem: fugit, quod esset contrarium, si fugiens non ascenderet. Nec illud repugnat quod Matthaeus dixit: Ascendit in montem solus orare, Ioannes autem: cum cognouisset, inquit, quia uenturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi, quando quidem et hinc Dominus transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae, id quoque doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. Nec illud aduersum est, quod Matthaeus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in nauiculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solum orare; Ioannes uero prius eum commemorat fugisse solum in montem ac deinde: Ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent nauem, et cetera. Quis enim non uideat hoc recapitulando Ioannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat, antequam fugisset in montem, sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo? Sed quia ipse reditus maxime in breuitate ac puncto temporis factus non commemoratur, putant plerumque qui audiunt hoc etiam postea factum esse quod postea dicitur. Sic etiam quos dixerat ascendisse nauem et uenisse trans mare in Capharnaum, dicit ad eos in mari laborantes uenisse Dominum ambulantem super aquas, quod utique prius in ipsa nauigatione factum est, qua ueniebant Capharnaum. 47. 101. Lucas autem post narratum de quinque panibus miraculum pergit in aliud et ab ordine isto digreditur. Neque enim aliquid de nauicula illa commemorat et de uia Domini super aquas, sed cum dixisset: Et manducauerunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim, deinde subiunxit: Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli et interrogauit eos dicens: quem me dicunt esse turbae? Iam deinceps aliud narrans, non quod illi tres, qui Dominumambulantem super aquas uenisse ad nauigantes discipulos retulerunt. Nec ideo putari debet in illo monte, quo eum dixit Matthaeus ascendisse, ut solus oraret, dixisse discipulis: Quem me dicunt turbae? (Lucas enim uidetur in hoc congruere Matthaeo, quia dixit: Cum solus esset orans, cum ille dixisset: Ascendit in montem solus orare), sed omnino alibi, cum solus oraret et essent cum illo discipuli, hoc interrogauit. Solum quippe Lucas fuisse dixit, non sine discipulis, sicut Matthaeus et Ioannes, quando ab illo discesserunt, ut praecederent eum trans mare. Iste namque apertissime adiunxit: erant cum illo et discipuli. Proinde solum dixit sine turbis, quae cum illo non habitabant. [2,48] 48. 102. Sequitur Matthaeus dicens: Et cum transfretassent uenerunt in terram Genesar. Et cum cognouissent eum uiri loci illius, miserunt in uniuersam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt salui facti sunt. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et pharisaei dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lauant manus suas, cum panem manducant, et cetera usque ad illud ubi ait: non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. Haec et Marcus commemorat sine aliqua repugnantiae quaestione: quidquid enim diuerso modo ab alio dicitur, ab eadem sententia non recedit. Ioannes autem ab illa nauicula, ad quam Dominus ambulans supra mare uenit, posteaquam exierunt in terram, more suo in sermonem Domini intentus eum ex occasione panis multa praecipueque diuina locutum esse commemorat, postque ipsum sermonem rursus in aliud atque aliud eius narratio sublimiter fertur. Nec tamen in eo quod ab istis digreditur aliquid ordini istorum illius in alia transitus aduersatur. Quid enim prohibet intellegere et illos esse sanatos a Domino, de quibus narrat Matthaeus et Marcus, et illis qui eum secuti sunt trans mare haec eum locutum esse quae praedicat Ioannes, quando quidem Capharnaum, quo dicuntur secundum Ioannem transfretasse, iuxta stagnum est Genesar, ad quam terram secundum Matthaeum dicuntur exisse? [2,49] 49. 103. Sequitur itaque Matthaeus post illum sermonem Domini, ubi de non lotis manibus cum pharisaeis egit, atque ita conserit narrationem, ordinem, quantum ipse transitus indicat, rerum etiam quae consecutae sunt seruans: Et egressus, inquit, inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamauit dicens ei: " Miserere mei, Domine, fili Dauid, filia mea male a demonio uexatur ". Qui non respondit ei uerbum, et ceterausque ad illud ubi ait: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut uis. Et sanata est filia eius ex illa hora. Hoc de muliere Chananaea etiam Marcus commemorat, eumdem rerum gestarum ordinem seruans, nec afferens aliquam repugnantiae quaestionem, nisi quod in domo dicit fuisse Dominum cum ad illum uenit eadem mulier pro filia sua rogans. Matthaeus autem posset quidem facile intellegi de domo tacuisse, eamdem tamen rem commemorasse, sed quoniam dicit discipulos Domino ita suggessisse: Dimitte illam, quia clamat post nos, nihil uidetur aliud significare quam post ambulantem Dominum mulierem illam deprecatorias uoces emisisse. Quomodo ergo in domo, nisi quia intellegendum est dixisse quidem Marcum quod intrauerit, ubi erat Iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? Sed quia Matthaeus ait: Non respondit ei uerbum, dedit agnoscere, quod ambo tacuerunt in eo silentio egressum fuisse Iesum de domo illa, atque ita cetera contexuntur, quae iam in nullo discordant. Quod enim Marcus commemorat ei Dominum respondisse de pane filiorum non mittendo canibus, illis interpositis dictum est quae Matthaeus dicta non tacuit,id est quia discipuli rogauerunt eum pro illa et quia respondit non se esse missum nisi ad oues quae perierunt domus Israel et quia illa uenit, id est consecuta est, et adorauit eum dicens: Domine, adiuua me, tunc deinde dictum est quod euangelistae ambo commemorant. [2,50] 50. 104. Sequitur Matthaeus ita narrans: Et cum transisset inde Iesus, uenit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curauit eos, ita ut turbae mirarentur uidentes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos uidentes, et magnificabant Deum Israel. Iesus autem conuocatis discipulis suis dixit: misereor turbae, quia triduum iam perseuerant mecum et non habent quod manducent, et cetera usque ad illud ubi ait: Erant autem qui manducauerunt quattuor milia hominum extra paruulos et mulieres. Hoc aliud miraculum de septem panibus et paucis piscibus etiam Marcus commemorat eodem pene etiam ordine nisi quia interponit quod nullus alius dicit de surdo, cui Dominus aures aperuit, spuens in digitos et dicens: Effeta, quod est, adaperire. 50. 105. Hoc sane non ab re fuerit admonere in hoc miraculo de septem panibus quod duo euangelistae Matthaeus Marcusque posuerunt 468, quia si aliquis eorum id dixisset, qui de illis quinque panibus non dixisset, contrarius ceteris putaretur. Quis enim non existimaret unum idemque factum esse, non autem integre et ueraciter siue ab illo siue ab aliis siue ab omnibus fuisse narratum, sed aut illum pro quinque panibus septem, dum falleretur, commemorasse aut illos pro septem quinque aut utrosque mentitos uel obliuione deceptos? Hoc et de duodecim cophinis et de septemsportis opinaretur quasi contrarium, hoc de quinque milibus et quattuor milibus eorum qui pascerentur. Sed quia illi qui miraculum de septem panibus narrauerunt nec illud de quinque tacuerunt neminem mouet et utrumque factum omnes intellegunt. Hoc ideo diximus, ut sicubi simile inuenitur factum a Domino, quod in aliquo alteri euangelistae ita repugnare uideatur, ut omnino solui non possit, nihil aliud intellegatur quam utrumque factum esse et aliud ab alio commemoratum, sicut de centenis et quinquagenis discumbentibus commendauimus, quia, si non etiam illud utrumque apud unum inueniremus, contraria singulos dixisse putaremus. [2,51] 51. 106. Sequitur Matthaeus et dicit: Et dimissa turba ascendit in nauiculam et uenit in fines Magedan, et cetera usque ad illud ubi ait: generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. Hoc iam et alibi dixit idem Matthaeus. Unde etiam atque etiam retinendum est saepius Dominum eadem dixisse, ut quod existente contrario solui non potuerit bis dictum intellegatur. Hunc sane ordinem etiam Marcus tenens post illud de septem panibus miraculum hoc idem subicit quod Matthaeus, nisi quod Dalmanutha, quod in quibusdam codicibus legitur, non dixit Matthaeus, sed Magedan. Non autem dubitandum est eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices non habent etiam secundum Marcum nisi Magedan. Nec illud moueat, quod Marcus non dicit responsum esse quaerentibus signum de caelo, idem quod Matthaeus de Iona, sed ait Dominum respondisse: signum non dabitur ei. Intellegendum est enim quale petebant, hoc est de caelo, praetermisit autem dicere de Iona, quod Matthaeus commemorauit. [2,52] 52. 107. Sequitur Matthaeus: Et relictis illis abiit. Et cum uenissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis: " Intuemini et cauete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ", et cetera usque ad illud ubi ait: Tunc intellexerunt, quia non dixerit cauendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum, haec eadem etiam Marcus et eodem ordine digerit. [2,53] 53. 108. Sequitur Matthaeus: Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: Quem me dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt: alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii uero Hieremiam aut unum ex Prophetis, et cetera usque ad illud ubi ait: Et quodcumque solueris super terram, erit solutum et in caelis. Hoc eodem pene ordine Marcus narrat, sed interposuit primo de caeco illuminato, quod solus ipse commemorat, de illo qui dixit Domino: Video homines sicut arbores ambulantes. Lucas autem post miraculum illud de quinque panibus hoc recordatur atque inserit, cuius recordationis ordo, sicut supra iam ostendimus, nihil repugnat ordini istorum. Sed potest illud mouere, quod Lucas Dominum interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc dixit, cum esset solus orans et adessent etiam ipsi, porro autem Marcus in uia dicit illos hoc ab eodem interrogatos, sed eum mouet qui numquam orauit in uia. 53. 109. Iam etiam dixisse me recolo, ne quis arbitretur quod hic Petrus nomen accepit, ubi ait illi: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Non enim accepit hoc nomen, nisi ubi Ioannes commemorat ei dictum esse: Tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Unde nec illo loco, ubi Marcus duodecim discipulos nominatim commemorans, dixit appellatos Iacobum et Ioannem filios tonitrui, arbitrandum est nomen accepisse Petrum, quia dixit illic quod imposuerit ei nomen, ut uocaretur Petrus; hoc enim recolendo dixit, non quod tunc factum sit. [2,54] 54. 110. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc praecepit discipulis suis, ut nemini diceret, quia ipse esset Iesus Christus. Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolyma et multa pati a senioribus et scribis, et cetera usque ad illud ubi ait: non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. Haec eodem ordine subnectunt Marcus et Lucas: sed Lucas de Petro, quod passioni Christi contradixerit, tacet. [2,55] 55. 111. Sequitur Matthaeus: Tunc Iesus dixit discipulis suis: "Si quis uult post me uenire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me ", et cetera usque ad illum ubi ait: Et tunc reddet unicuique secundum opus eius. Hoc et Marcus subiungit eumdem ordinem seruans; sed ipse non dicit de filio hominis uenturo cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opus suum. Commemorat tamen etiam illud dixisse Dominum: Qui enim me confusus fuerit, et mea uerba, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum uenerit in gloria sua cum angelis sanctis. Quod intellegi potest ad eamdem sententiam pertinere, qua dixit Matthaeus, ut reddat unicuique secundum opus suum. Lucas quoque eadem eodemque ordine adnectit non multum diuerso uerborum modo, eadem tamen sententiarum ueritate simillimus. [2,56] 56. 112. Sequitur Matthaeus: Amen dico uobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant Filium hominis uenientem in regno suo. Et post dies sex assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannen fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et cetera usque ad illud ubi ait: nemini dixeritis uisionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Haec uisio Domini in monte coram tribus discipulis, Petro, Iacobo et Ioanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae uocis perhibitum est, a tribus euangelistis eodem ordine commemoratur et ad easdem omnino sententias; sed cetera secundum ea genera locutionum diuersa sine ulla sententiarum diuersitate, quae multis locis superius demonstrauimus, uideri a legentibus possunt. 56. 113. Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos mouet, sed ratione reddita instruendi. Dies enim quando enuntiamus dicentes: " Post tot dies " aliquando non annumeramus eum, in quo loquimur, et eum, quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos reuera plenos atque integros illud futurum est. Hoc fecit Matthaeus et Marcus, excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem, medios dies intuentes dixerunt: Post sex dies quod ille annumeratis finalibus, id est primo atque ultimo, dixit: Post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur. 56. 114. Item quod Lucas ait de Moyse et Elia: Et factum est, dum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: " Praeceptor, bonum est nos hic esse ", et cetera, non debet putari contrarium ei quod Matthaeus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moyses et Elias cum Domino loquerentur. Non enim expresserunt, quod tunc; sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis Domino suggessisse. Addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factam esse uocem de nube, quod illi non dixerunt, sed nec contradixerunt. [2,57] 57. 115. Sequitur Matthaeus: Et interrogauerunt eum discipuli dicentes: " Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum uenire? ". At ille respondens ait eis: " Elias quidem uenturus est et restituet omnia: dico autem uobis quia Elias iam uenit, et non cognouerunt eum,sed fecerunt in eo quaecumque uoluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ". Tunc intellexerunt, discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis. Hoc idem Marcus etiam hunc ordinem seruans commemorauit et in nonnulla diuersitate uerborum. Nusquam tamen ab eiusdem sententiae ueritate discessit; sed ipse non addidit intellexisse discipulos quod Ioannem Dominus significasset dicendo, quod Elias iam uenerit. [2,58] 58. 116. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum uenisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus prouolutis ante eum dicens: " Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur ", et cetera usque ad illud ubi ait: hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. Hoc et Marcus et Lucas eodem etiam ordine memorant sine ulla repugnantiae quaestione. [2,59] 59. 117. Sequitur Matthaeus dicens: Conuersantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus: " Filius hominis tradendus est in manibus hominum, et occident eum, et tertio die resurget ". Et contristati sunt uehementer. Hoc eodem ordine Marcus Lucasque commemorant. [2,60] 60. 118. Sequitur Matthaeus : Et cum uenissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: " Magister uester non soluit didrachma? ". Ait: Etiam, et cetera usque ad illud ubi ait: inuenies staterem, illum sumens da eis pro me et te. Hoc solus iste commemorat, quo interposito eumdem ordinem sequitur, in quo cum eo etiam Marcus et Lucas pariter ambulant. [2,61] 61. 119. Sequitur ergo idem Matthaeus et dicit: In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: " Quis putas maior est in regno caelorum? ". Et aduocans Iesus paruulum statuit eum in medio eorum et dixit: " Amen dico uobis, nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum caelorum " , usque ad illud ubi ait: sic et Pater meus caelestis faciet uobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. Ex isto aliquanto prolixiore Domini sermone non omnia, sed quaedam Marcus eumdemsequens ordinem posuit, quaedam etiam ipse quae Matthaeus non dicit inseruit. Totus autem sermo, quousque eum considerandum suscepimus, a Petro solo interpellatur quaerente quotiens fratri debeat ignosci. Talia enim Dominus loquebatur, ut satis eluceat, etiam hoc quod Petrus interrogauit, eique responsum est, ad eumdem pertinere sermonem. Lucas autem nisi illud de paruulo quem constituit ante discipulos imitandum, cum de sua magnitudine cogitarent, nihil hoc ordine seruato commemorat. Si qua enim alia similiter dixit quae et in isto sermone sunt posita, alibi et ex aliis occasionibus dicta recoluit, sicut Ioannes de remissione peccatorum, quod tenebuntur, si cui tenuerint, et dimittentur, si cui dimiserint, post resurrectionem a Domino dictum commemorat, cum Matthaeus in hoc sermone Dominum hoc dixisse meminerit quod et Petro antea dictum fuisse idem ipse testatur. Eadem itaque saepe ac pluribus locis Iesum dixisse, necubi moueamur, si ordo dictorum quibusdam repugnare putabitur, sicut iam totiens commendauimus, meminisse debemus, ne hoc semper admonere necesse sit. [2,62] 62. 120. Sequitur Matthaeus ita narrans: Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos, migrauit a Galilaea et uenit in fines Iudaeae trans Iordanem. Et secutae sunt eum turbae multae, et curauit eos ibi. Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: " Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa " et cetera usque ad illud ubi ait: qui potest capere capiat. Hoc et Marcus commemorat eumdem ordinem tenens. Sane uidendum est, ne repugnare uideatur quod idem Marcus a Domino dicit interrogatos pharisaeos, quid eis Moyses praeceperit atque ita illos interroganti respondisse de permisso sibi libello repudii, cum Matthaeus dixerit uerbis Domini, quibus ostenderat ex lege Deum coniunxisse masculum et feminam et propterea non eos debere ab homine separari, retulisse responsionem: Quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? Quibus iterum ait: Quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras: ab initio autem non sic fuit. Nam et Marcus hanc Domini responsionem non tacet, sed posteaquam ei responderunt interroganti de libello repudii. 62. 121. In quo ordine uel modo uerborum hoc intellegere debemus ad rei ueritatem nihil interesse, utrum Domino separationem prohibenti et sententiam suam de lege firmanti, ipsi intulerint quaestionem de libello repudii per eumdem Moysen sibi permisso, per quem et illud scriptum est quod Deus coniunxerit masculum et feminam, an hoc idem illi de praecepto Moysi eos interroganti responderint. Nam et uoluntas eius ita se habebat, ut non eis redderet rationem, cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent, quae uoluntas eius ea quam Marcus posuit interrogatione significata est, et illorum uoluntas ipsa erat, ut de auctoritate Moysi, quoniam mandauit dari libellum repudii, tamquam concluderent eum separationem sine dubio uetaturum; hoc enim dicturi etiam tentantes accesserant. Quae uoluntas eorum sic expressa est per Matthaeum, ut non eos esse commemoraret interrogatos, sed ultro intulisse de mandato Moysi, quo uelut conuincerent Dominum separationem coniugum prohibentem. Cum ergo uoluntas loquentium, cui debent uerba seruire, ab euangelista utroque monstrata sit, nihil interest, quam diuersus inter ambos fuerit narrandi modus, dum ab eadem ueritate neuter abscederet. 62. 122. Potest etiam hoc intellegi, quod, sicut dicit Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes Dominus uicissim interrogaret, quid eis praeceperit Moyses, qui cum respondissent Moysen permisisse libellum repudii scribere et dimittere, respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo Deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Matthaeus, id est: Non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et cetera, quibus auditis illi id quod ei primo interroganti responderant repetiuerunt dicentes: Quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? Tunc Iesum causam ostendisse duritiae cordis ipsorum, quam Marcus breuitatis causa prius ponit, tamquam illi priori, quam Matthaeus intermisit, eorum responsioni redditam, nihil deperire iudicans ueritati, quocumque loco eisdem ipsis uerbis quae bis dixerant redderetur, quoniam ipsis uerbis eam reddiderat Dominus. [2,63] 63. 123. Sequitur Matthaeus: Tunc oblati sunt ei paruuli, ut manus eis imponeret et oraret. Discipuli autem increpabant eis, et cetera usque ad illud ubi ait: Multi sunt enim uocati, pauci autem electi. Hunc cum Matthaeo Marcus ordinem tenuit sed de conductis operariis ad uineam solus Matthaeus interponit. Lucas autem cum commemorasset illud quod eis dixit quaerentibus inter se quisnam maior esset, adiunxit de illo quem uiderunt eicientem demonia, cum eum non sequerentur; inde iam digreditur ab istis duobus, ubi ait eum firmasse faciem suam, ut iret in Ierusalem, ac post multa interposita occurrit eis rursus ad commemorandum istum diuitem, cui dicitur: Vende omnia quae habes, quem nunc isti commemorant ex ordine quo pariter eunt. Nam ibi etiam Lucas de istis paruulis, antequam diuitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. De illo ergo diuite qui quaerit, quid boni faciat ut uitam aeternam consequatur, potest uideri distare aliquid, quod secundum Matthaeum dicitur: Quid me interrogas de bono? Secundum illos autem: Quid me dicis bonum? Nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest, quod ait ille quaerens: quid boni faciam? Ibi enim et bonum nominauit et interrogatio est, Magister autem bone nondum est interrogatio. Commodissime ergo intellegitur utrumque dictum: Quid me dicis bonum, et: interrogas me de bono? [2,64] 64. 124. Sequitur Matthaeus et dicit: Et ascendens Iesus Hierosolyma assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: " Ecce ascendimus Hierosolyma, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ". Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo, et cetera usque ad illud ubi ait: Sicut Filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis. Hunc cum illo ordinem etiam Marcus tenet filios Zebedaei perhibens dixisse quod ab eis non per eos ipsos sed per matrem dictum esse Matthaeus expressit, cum illa eorum uoluntatem attulisset ad Dominum. Unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est Marcus breuiter intimauit. Denique et Dominus et secundum Matthaeum et secundum Marcum ipsis potius quam matri respondit. Lucas autem, postea quam ex eodem ordine commemorauit quae de passione et resurrectione sua duodecim discipulis praedixerit, praetermittit ea quae isti commemorant, post quae interposita occurrerunt ei ad Hierichum. Quod autem dixerunt Matthaeus et Marcus de principibus gentium, qui dominantur subiectis, non ita futurum inter illos, sed eum qui erit maior etiam seruum aliorum futurum, dicit tale aliquid et Lucas, sed non eo loco; et ordo ipse indicat iterum esse eamdem sententiam a Domino dictam. [2,65] 65. 125. Sequitur Matthaeus: Et egredientibus eis ab Hiericho secuta est turba multa. Et ecce duo caeci sedentes secus uiam audierunt, quia Iesus transiret, et clamauerunt dicentes: " Domine, miserere nostri, fili Dauid ", et cetera usque ad illud ubi ait: et confestim uiderunt et secuti sunt eum. Hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum. Quae ita soluitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem daemonum patiebantur in regione Gerasenorum. Nam duorum etiam caecorum, quos modo interposuit, unum fuisse notissimum et in illa ciuitate famosissimum ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen eius et patris eius Marcus commemorauit, quod in tot superius sanatis a Domino non facile occurrit, nisi cum Iahirum archisynagogum etiam nomine expressit, cuius filiam resuscitauit Iesus. In quo etiam magis iste sensus appareat, quia et ille archisynagogus utique in loco illo nobilis fuit. Procul dubio itaque Bartimaeus iste Timaei filius ex aliqua magna felicitate deiectus notissimae et famosissimae miseriae fuit, quod non solum caecus, uerum etiam mendicus sedebat. Hinc est ergo quod ipsum solum uoluit commemorare Marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparauit, quam erat illius nota calamitas. 65. 126. Lucas uero quamuis omnino eodem modo factum tamen in alio caeco intellegendus est par commemorare miraculum et eiusdem miraculi parem modum. Ille quippe hoc factum dicit, cum appropinquaret Hiericho, at isti, cum egrederetur ab Hiericho. Sed nomen ciuitatis et facti similitudo putari suadet semel esse factum, sed euangelistas in hoc sibi aduersari, quod alius dicat: cum appropinquaret Hiericho, alii: cum egrederetur ab Hiericho, non sane hoc persuadet, nisi eis qui procliuius credi uolunt mentiri Euangelium quam duo similia similiterque miracula fecisse Iesum. Quid autem sit credibilius aut quid potius uerum, et omnis fidelis filius Euangelii facillime uidet et omnis contentiosus saltem cum admonitus fuerit, uel tacendo uel, etiamsi tacere noluerit, cogitando sibi ipse respondet. [2,66] 66. 127. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum appropinquasset Hierosolymis et uenissent Bethphage ad montem Oliueti, tunc Iesus misit duos discipulos dicens eis: " Ite in castellum, quod contra uos est et statim inuenietis asinam alligatam et pullum cum ea ", et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Benedictus qui uenit in nomine Domini, osanna in altissimis. Hoc etiam Marcus narrat eodem ordine custodito. Lucas autem in Hiericho immoratur quaedam commemorans quae isti praetermiserunt de Zaccheo principe publicanorum et quaedam in parabolis dicta. Post haec et ipse occurrit eis ad huius pulli commemorationem, in quo sedit Iesus. Nec moueat quod Matthaeus et asinam dicit et pullum, ceteri autem de asina tacent. Immo etiam recordanda est illa regula, quam de quinquagenis et centenis discumbentibus, cum quinque panibus turbae pascerentur, supra insinuauimus. Qua insinuata non deberet hoc iam permouere lectorem, nec si Matthaeus ita de pullo tacuisset, quemadmodum illi de asina tacuerunt, ut maxime contrarium putaretur, quod unus asinam dixit, alii pullum asinae; quanto minus moueri oportet, quia unus ita commemorauit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt, ubi ergo utrumque factum potest intellegi, nulla repugnantia est, nec si alius aliud et aliud alius commemoret, quanto minus, ut alius unum, alius utrumque. 66. 128. Ioannes quoque, cum taceat, quemadmodum Dominus discipulos suos ad haec animalia sibi adducenda miserit, interponit tamen breuiter hoc de pullocum testimonio etiam prophetae, quod Matthaeus adhibet. In quo etiam testimonio prophetico aliquantum diuersa euangelistarum locutio ab ea quidem sententia non recedit; sed potest mouere, quod hoc Matthaeus sic adhibet, ut asinam dicat commemorasse prophetam, non autem ita se habet uel quod Ioannes interponit uel codices ecclesiastici interpretationis usitatae. Cuius rei causa illa mihi uidetur, quod Matthaeus hebraea lingua perhibetur Euangelium conscripsisse. Manifestum est autem interpretationem illam, quae dicitur Septuaginta, in nonnullis se aliter habere, quam inueniunt in hebraeo qui eam linguam nouerunt et qui interpretati sunt singuli eosdem libros hebraeos. Huius item distantiae causa si quaeratur, cur tanta auctoritas interpretationis Septuaginta multis in locis distet ab ea ueritate quae in hebraeis codicibus inuenitur, nihil occurrere probabilius existimo quam illos Septuaginta eo spiritu interpretatos, quo et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili quae praedicatur consensione firmatum est. Ergo et ipsi nonnulla in eloquio uariando et ab eadem uoluntate Dei, cuius illa dicta erant et cui uerba seruire debebant, non recedendo nihil aliud demonstrare uoluerunt quam hoc ipsum quod nunc in euangelistarum quattuor concordi quadam diuersitate miramur, qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diuerso modo aliquid narret, ut ab eius uoluntate, cui consonandum et consentiendum est, non recedat.Quod nosse et moribus utile est propter cauenda et iudicanda mendacia et ipsi fidei, ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri ueritatem, tamquam Deus nobis quemadmodum ipsam rem, sic uerba, quae propter illam sunt dicenda, commendet; cum potius ita res, quae dicenda est, sermonibus per quos dicenda est, praeferatur, ut istos omnino quaerere non deberemus, si eam sine his nosse possemus, sicut illam nouit Deus et in ipso angeli eius. [2,67] 67. 129. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum intrasset Hierosolyma, commota est uniuersa ciuitas dicens: Quis est hic? Populi autem dicebant: " Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ". Et intrauit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes uendentes et ementes in templo, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Vos autem fecistis illam speluncam latronum, hoc de turbis uendentium eiectis e templo omnes commemorant, sed Ioannes longe diuerso ordine. Nam post testimonium Baptistae Ioannis de Iesu, cum eum commemorasset isse in Galilaeam quando aquam conuertit in uinum, inde post commemorationem paucorum in Capharnaum dierum dicit eum ascendisse in Hierosolymam, cum esset Pascha Iudaeorum, et facto flagello de resticulis expulisse de templo uendentes. Unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a Domino factum, sed illud primum commemoratum a Ioanne, hoc ultimum a ceteris tribus. [2,68] 68. 130. Sequitur Matthaeus: Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanauit eos. Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: " Osanna filio Dauid ", indignati sunt et dixerunt ei: " Audis quid isti dicant? ". Iesus autem dicit eis: " Utique. Numquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? ". Et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique mansit. Mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit; et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: "Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum "; et arefacta est continuo ficulnea. Et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit? ". Respondens autem Iesus ait eis: " Amen dico uobis, si habueritis fidem et non haesitaueritis, non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis: "Tolle te et iacta te in mare", fiet, et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ". 68. 131. Hoc et Marcus consequenter dicit, sed non eumdem ordinem tenet. Primo enim quod eum in templum Matthaeus dixit intrasse et eiecisse uendentes et ementes, non commemorat Marcus, sed circumspectis omnibus, cum iam uespera esset, exisse dicit in Bethaniam cum duodecim, et alia die cum exirent a Bethania esuriisse et arbori fici maledixisse quod et Matthaeus commemorat. Et subiungit idem Marcus, quod uenerit Hierosolyma, et cum introisset in templum, eiecit uendentes et ementes, quasi altero die, non primo factum esset. Sed quia Matthaeus ita connectit: Et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam, unde mane reuertentem in ciuitatem arbori maledixisse commemorat, probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de uendentibus et ementibus eiectis de templo. Cum enim dicit: Et relictis illis abiit foras, quibus relictis intellegi poterit, nisi cum quibus superius loquebatur indignantibus, quod pueri clamarent: Osanna filio Dauid? Praetermisit ergo Marcus quod primo die factum est, cum intrauit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset, quod non inuenerit aliquid in ficulnea praeter folia 558, quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. Miratos autem esse discipulos, quod arbor aruerit, et eis Dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die, quo dixit arbori: Iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet, sed tertio die dicit. Ipso quippe die secundo commemorauit idem Marcus de templo eiectos uendentes, quod primo die factum praetermiserat. Ipso ergo secundo die dicit facta uespera egressum de ciuitate, et cum mane transiret, uidisse discipulos ficum aridam factam a radicibus etrecordatum Petrum dixisse ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti aruit, tunc eum de potentia fidei respondisse, Matthaeus autem, tamquam secundo die hoc totum factum sit, id est et dictum arbori: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum 561, et arefactam esse continuo, et uidentibus hoc discipulis atque mirantibus illud de uirtute fidei fuisse responsum. Unde intellegitur Marcum quidem secundo die commemorasse quod primo die factum praetermiserat, de templo scilicet eiectos uendentes et ementes, Matthaeus uero cum commemorasset quod altero die factum est de arbore maledicta, quando mane reuertebatur a Bethania in ciuitatem, praetermisit ea quae Marcus commemorauit, uenisse illum in ciuitatem et uespere exisse et mane, cum transirent, discipulos arborem aridam fuisse miratos; et ei quod secundo die gestum erat, quo arbor maledicta est, adiunxit illud quod tertio die gestum est, eius ariditatem miratos esse discipulos et de potentia fidei a Domino audisse, sic ea coniungens, ut nisi ex Marci narratione cogamur intendere, ubi et quid Matthaeus praetermiserit, non possit agnosci. Cum ergo dixisset Matthaeus: Et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique mansit. Mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit, et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit nisi folia tantum, et ait illi: numquam abs te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea, praetermissis ceteris ad eumdem diem pertinentibus adiunxit statim: Et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: " Quomodo continuo aruit? ". Quod alio die uiderunt alio die mirati sunt. Intellegitur autem non tunc aruisse, quando uiderunt, sed continuo quod maledicta est. Neque enim arescentem, sed penitus arefactam uiderunt ac sic eam continuo in uerbo Domini aruisse intellexerunt. [2,69] 69. 132. Sequitur Matthaeus et dicit: Et cum uenisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: " In qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem? ". Respondens Iesus dixit illis: " Interrogo uos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego uobis dicam, in qua potestate haec faciam. Baptismus Ioannis unde erat? ", et cetera usque ad illud ubi ait: Nec ego dico uobis, in qua potestate haec facio. Hoc totum et alii duo Marcus et Lucas totidem pene uerbis explicauerunt. Nec in ordine inter se uidentur aliquid discrepare nisi, unde superius locutus sum, quod praetermissis quibusdam Matthaeus ad alterum diem pertinentibus ita contexit narrationem, ut, nisi aduertatur, possit putari ipsum in secundo die adhuc uersari, Marcum autem in tertio. Lucas uero non quasi ex ordine dies persequens hoc subiunxit, sed cum commemorasset eiectos de templo ementes et uendentes, praetermisit quod exibat in Bethaniam et regrediebatur in ciuitatem et quod de ficulnea factum est et quod mirantibus discipulis de fidei uirtute responsum est, atque his praetermissis intulit dicens: Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere et non inueniebant, quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et euangelizante conuenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus et aiunt dicentes ad illum: " Dic nobis, in qua potestate haec facis? ", et cetera quae etiam duo illi commemorant. Unde apparet nihil eis etiam ipso ordine repugnare, quando id quod dicit factum in una dierum ea dies intellegitur, in qua id gestum illi etiam retulerunt. [2,70] 70. 133. Sequitur Matthaeus: Quid autem uobis uidetur? Homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit: " fili, uade, hodie operare in uinea mea ". Ille autem respondens ait: " Nolo "; postea autem paenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter: at ille respondens ait: " Eo, domine "; et non iit, et cetera usque ad illud ubi ait: et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem uero ceciderit, conteret eum. Marcus et Lucas non commemorant, de duobus istis filiis, quibus imperatum est, ut irent atque operarentur in uinea, sed quod post hoc narrat Matthaeus de uinea, quae locata est agricolis, qui persecuti sunt seruos missos ad se et postea dilectum filium occiderunt et eiecerunt extra uineam, etiam illi ambo non tacent eodem ordine custodito, id est posteaquam de baptismo Ioannis interrogati Iudaei se nescire dixerunt et respondit eis: Nec ego dico uobis, in qua potestate haec facio. 70. 134. Nullius hic ergo repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod Matthaeus, cum dixisset quod Dominus interrogauerit Iudaeos: Cum uenerit dominus uineae, quid faciet agricolis illis? Illos respondisse subiungit atque dixisse: Malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis. Quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed Dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. Ita enim dicit: Quid ergo faciet dominus uineae? Veniet et perdet colonos et dabit uineam aliis. Sed facile potest intellegi uel illorum uocem ita subiunctam, ut non interponeretur: "Illi dixerunt" aut: "Illi responderunt", sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam Domino potius attributam, quia, cum uerum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui ueritas est. 70. 135. Sed illud magis mouet, quod Lucas non solumeos hoc respondisse non dicit, haec etiam uerba ipse quoque sicut Marcus Domino attribuens, uerum etiam contrariam retulisse responsionem dicentes: Absit. Ita enim narrat: Quid ergo faciet illis dominus uineae? Veniet et perdet colonos istos et dabit uineam aliis. Quo audito dixerunt illi: " Absit ". Ille autem aspiciens eos ait: " Quid est ergo hoc quod scriptum est: "Lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? Quomodo ergo secundum Matthaeum illi quibus haec loquebatur dixerunt: Malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis, cum secundum Lucam talibus uerbis contradixerint dicentes: Absit? Et reuera quod secutus Dominus ait de lapide reprobato ab aedificantibus et facto in capite anguli, ita illatum est, ut hoc testimonio conuincerentur illi parabolae contradicentes. Nam et ipse Matthaeus hoc sic commemorat dictum tamquam contradicentibus, cum ait: Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem, quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in caput anguli"? Quid est enim numquam legistis nisi quia hoc responderant quod esset contrarium? Hoc et Marcus significat qui haec ipsa uerba ita refert: Nec Scripturam hanc legistis: "Lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? Quae sententia secundum Lucam magis apparet loco suo dicta post illorum contradictionem, qua dixerunt: Absit. Tantumdem enim ualet, sicut hoc etiam ipse ponit: Quid est ergo hoc quod scriptum est: "Lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli"? Hanc enim sententiae uoluntatem intimat siue Numquam legistis, siue Nec hoc legistis, siue Quid est ergo hoc quod scriptum est. 70. 136. Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat dicens: Aiunt illi: " Malos male perdet et uineam suam locabit aliis agricolis ", quosdam uero illud quod Lucas non tacuit, id est: Absit. His ergo qui illud domino responderant illi alii responderunt: absit, sed illorum responsio quibus isti retulerunt: absit. Propterea Domino tributa est et a Marco et a Luca quia, sicut dixi, per eos ueritas ipsa locuta est, siue per nescientes, si mali erant, sicut per Caipham, qui nesciens, quid dixerit, cum esset pontifex prophetauit, siue per scientes ac iam intellegentes atque credentes. Ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam iam erat impleta prophetia, cum uenienti magna celebritate occurrentes acclamarent: Benedictus qui uenit in nomine Domini. 70. 137. Nec moueat, quod idem Matthaeus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad Dominum et quaesiuisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo Ioannis uicissim interrogauit, unde esset, de caelo an ex hominibus; quibus respondentibus, quod nescirent, ait: Nec ego uobis dico, in qua potestate haec facio. Inde enim secutus est contextim loquendo et ait: Quid autem uobis uidetur? Homo habebat duos filios, et cetera sine ulla cuiusquam rei uel personae interpositione secundum Matthaeum sermo contexiturusque ad hoc quod de locata agricolis uinea commemoratur. Potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. Qui utique si tentantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant atque illud clarum ex propheta testimonium Domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: Malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. Hoc omnino mouere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc Domini parabolas audiebat. Tacuit namque idem Matthaeus breuitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogauerant, sed ad plebem. Sic enim ait: Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantauit uineam, et cetera. In hac ergo plebe intellegendum est etiam illos esse potuisse qui sic eum audirent, quomodo cui dixerant: Benedictus qui uenit in nomine Domini, et ipsos uel ex ipsis fuisse qui responderunt: Malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. Quorum responsionem non solum propterea Domino tribuerunt Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia ueritas est, quae etiam per malos atque nescientes saepe loquitur occulto quodam instinctu mentem hominis mouens non sanctitatis illius merito, sed iure propriae potestatis, uerum etiam quia tales esse potuerunt, ut non frustra in ipso corpore Domini iam sicut membra deputarentur, ut merito eorum uox illi tribueretur cuius membra erant, quia iam baptizauerat plures quam Ioannes et habebat turbas discipulorum, sicut ipsi euangelistae saepe testantur, et unde erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post resurrectionem praesentatum esse commemorat, praesertim quia et secundum eumdem Matthaeum non ita dictum est: Aiunt illi: " Malos male perdet ", ut in eo quod positum est illi pluralis numerus accipiendus sit, tamquam eorum fuerit ista responsio qui eum de sua potestate dolose interrogauerant, sed: Aiunt illi dictum est, id est illi ipsi Domino, singulari pronomine, non plurali, quod in codicibus graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis apparet. 70. 138. Est quidam sermo Domini apud euangelistam Ioannem, ubi hoc quod dico facilius possit intellegi. Dicebat ergo, inquit, Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: " Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos ". Et responderunt ei: " Semen Abrahae sumus et nemini seruiuimus umquam. Quomodo tu dicis: "Liberi eritis"? ". Respondit eis Iesus: " Amen, amen dico uobis, quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati; seruus autem non manet in domo in aeternum. Filius autem manet in aeternum; si ergo filius uos liberauerit, uere liberi eritis. Scio quia filii Abrahae estis , sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. Non utique illis diceret: quaeritis me interficere, qui in eum iam crediderant, quibus dixerat: Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, sed quia hoc ad eos dixerat, qui iam in eum crediderant, ea uero multitudo praesens erat, quae plures habebat inimicos, etiam non exprimente euangelista qui essent qui responderunt, ex hoc ipso, quod responderunt et quod deinde ab illo audire meruerunt, satis apparet quae uerba quibus sint tribuenda personis. Sicut ergo in hac multitudine secundum Ioannem erant qui iam crediderant in Iesum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose Dominum interrogauerant in qua potestate illa faceret, erant etiam qui non dolose, sed fideliter acclamauerant: Benedictus qui uenit in nomine Domini. Ac per hoc erant qui dicerent: Perdet illos et uineam suam locabit aliis. Quae uox recte etiam ipsius Domini fuisse intellegitur siue propter ueritatem siue propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent: Absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam. [2,71] 71. 139. Sequitur Matthaeus: Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognouerunt quod de ipsis diceret et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens: Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo et misit seruos suos uocare inuitatos ad nuptias, et nolebant uenire, et cetera usque ad illud ubi ait: Multi enim sunt uocati, pauci uero electi. Parabolam istam de inuitatis ad nuptias solus Matthaeus narrat. Simile quiddam etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ordo ipse indicat, quamuis et illud nonnullam similitudinem gerat. Quod uero post illam parabolam de uinea et occiso filio patris familias subnectit Matthaeus cognouisse Iudaeos, quod in eos totum dictum fuerit, et insidias coepisse moliri, hoc etiam Marcus Lucasque testantur eumdem ordinem retinentes; sed inde ipsi pergunt in aliud ex hoc subiungentes quod et Matthaeus post istam quam solus interposuit de nuptiis parabolam ex ordine inseruit. [2,72] 72. 140. Sequitur ergo Matthaeus: Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: " Magister, scimus, quia uerax es et uiam Dei in ueritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum; dic ergo nobis, quid tibi uidetur, licet censum dari Caesari an non? " et cetera usque adillud ubi ait: et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. Haec duo Domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem, quae septem sibimet succedentibus fratribus nupserat, Marcus et Lucas similiter narrant nec in ordine aliquid discrepant 603. Post parabolam quippe illam de conductoribus uineae et de Iudaeis, in quos dicta est, insidias praeparantibus, quae omnes tres commemorauerunt, praetermittunt hi duo Marcus et Lucas parabolam de inuitatis ad nuptias, quam solus Matthaeus interposuit, et cum illo iam sequuntur narrantes haec duo, de tributo Caesaris et de muliere septem singillatim uirorum, eodem prorsus ordine sine aliqua repugnantiae quaestione. [2,73] 73. 141. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Pharisaei autem audientes, quod silentium imposuisset sadducaeis, conuenerunt in unum, et interrogauit eum unus ex eis legis doctor tentans eum: "Magister, quod est mandatum magnum in lege? ". Ait illi Iesus: " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua 604. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum"605. In his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetae". Hoc et Marcus commemorat eumdem ordinem seruans. Nec moueat, quod Matthaeus dicit tentantem fuisse illum, a quo Dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei Dominus sapienter respondenti dixerit: Non longe es a regno Dei. Fieri enim potest ut, quamuis tentans accesserit, Domini tamen responsione correctus sit.Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam tamquam decipere uolentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius uolentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est: Qui facile credit, leuis corde minorabitur. 73. 142. Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit. Utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis Dominus egerit, prorsus incertum est hinc autem etiam recte uidetur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse Domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset Dominus: Hoc fac, et uiues, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus euangelista ait: Ille autem uolens se iustificare dixit: " Et quis est mihi proximus? " Tunc Dominus narrauit de illo qui descendebat ab Ierusalem in Hierichum et incidit in latrones. Unde quia et tentans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem Domini dicentis: Hoc fac, etuiues, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: Ille autem uolens se iustificare, iste autem quem pari ordine Matthaeus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret Dominus: Non longe es a regno Dei, probabilius creditur hunc alium esse, non illum. [2,74] 74. 143. Sequitur Matthaeus: Congregatis autem pharisaeis interrogauit eos Iesus dicens: " Quid uobis uidetur de Christo? Cuius filius est? ". Dicunt ei: " Dauid ". Ait illis: " Quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum Dominum dicens: "Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum"? Si ergo Dauid uocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ". Et nemo poterat respondere ei uerbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Hoc consequenter et eodem ordine Marcus quoque commemorat. Lucas etiam tantum modo de illo tacet qui interrogauit Dominum, quod esset mandatum primum in lege; hoc autem praetermisso eumdem etiam ipse ordinem seruat, et hoc de Christo, quomodo sit filius Dauid, quaesisse a Iudaeis Dominum pariter narrat. Nec interest ad sententiam, quod secundum Matthaeum, cum interrogasset Iesus, quid eis uideatur de Christo, cuius esset filius, illi responderunt: Dauid. Tum demum intulit, quomodo eum Dauid diceret Dominum. Secundum illos autem duos, Marcum et Lucam, nec interrogati esse nec respondisse inueniuntur. Intellegere enim debemus post eorum responsionem sententiam ipsius Domini a duobus euangelistis insinuatam, quomodo ab illo dicta sit, his audientibus quos uolebat suo magisterio utiliter informare et ab scribarum alienare doctrina, qui de Christo illud solum sapiebant, quod secundum carnem factus erat ex semine Dauid, non eum autem intellegebant Deum, propter quod erat Dominus ipsius Dauid. Ideo tamquam de illis errantibus Dominus ad istos sermonem faciens quos uolebat ab illorum errore liberari secundum hos duos euangelistas commemoratur, ut quod illis dictum est: quomodo dicitis, sicut Matthaeus narrat, sic accipiatur, non tamquam ad illos, sed tamquam de illis ad eos potius dictum sit, quos uolebat instruere. [2,75] 75. 144. Sequitur Matthaeus ita narrationis ordinem tenens: Tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens: " Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint uobis seruate et facite; secundum opera uero eorum nolite facere. Dicunt enim et non faciunt ", et cetera usque ad illud ubi ait: non me uidebitis amodo donec dicatis: Benedictus qui uenit in nomine Domini. Similem sermonem habuisse Dominum aduersus pharisaeos et scribas legisque doctores Lucas quoque commemorat, sed in domo cuiusdam pharisaei, qui eum uocauerat ad conuiuium. Quod ut narraret, digressus erat a Matthaeo circa illum locum, ubi ambo commemorauerant quod dictum est a Domino de signo Ionae trium dierum et noctium et de regina Austri et de Niniuitis et de spiritu immundo, qui redit et inuenit mundatam domum. Post quem sermonem dicit Matthaeus: Adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Lucas autem in eo sermone Domini commemoratis etiam quibusdam quae Matthaeus dixisse Dominum praetermisit ab ordine, quem cum Matthaeo tenuerat, ita digreditur: Et cum loqueretur, inquit, rogauit illumquidam pharisaeus, ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: " Nunc uos pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis ". Atque hinc iam cetera in eosdem pharisaeos et scribas et Legis doctores talia dicit qualia Matthaeus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus. Quamquam ergo ita ista Matthaeus commemoret, ut, quamuis domum illius pharisaei non nominet, non tamem locum exprimat, ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui, tamen quia iam uenerat Dominus in Ierusalem a Galilaea et post eius aduentum ita superiora usque ad hunc sermonem contexuntur, ut probabiliter accipiantur in Ierusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc Dominus iter ageret in Ierusalem, uidentur mihi similes duo esse sermones, quorum ille alterum, alterum iste narrauit. 75. 145. Sane considerandum est, quomodo hic dictum sit: Non me uidebitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui uenit in nomine Domini, cum secundum eumdem Matthaeum iam hoc dixerint. Et Lucas enim dicit hoc esse responsum a Domino illis qui eum monuerant, ut iret inde, quoniam uellet eum Herodes occidere. Ibi etiam aduersus ipsam Ierusalem ea prorsus uerba ab illo esse dicta commemorat, quae hic Matthaeus. Sic enim narratur secundum Lucam: In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: "Exi et uade hinc, quia Herodes uult te occidere ". Et ait illis: " Ite, dicite uulpi illi: "Ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor"; uerumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties uolui congregare filios tuos quemadmodum auis nidum suum sub pinnis, et noluisti! Ecce relinquetur uobis domus uestra. Dico autem uobis, quia non uidebitis me, donec ueniat,cum dicetis: "Benedictus qui uenit in nomine Domini". Narrationi quidem huic Lucae non uidetur aduersari, quod turbae dixerunt, Domino uenienti ad Ierusalem: Benedictus qui uenit in nomine Domini; secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc uenerat et nondum dictum erat. Sed quia non dicit, quod inde tunc abscesserit, ut non ueniret nisi eo tempore, quo iam illud diceretur (perseuerat quippe in itinere suo, donec ueniat Ierusalem atque illud quod ait: Ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta intelleguntur neque enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat: Oportet me hodie et cras et sequenti ambulare), cogit profecto etiam illud mystice intellegi quod ait: non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis: Benedictus qui uenit in nomine Domini, de illo suo aduentu, quo in claritate uenturus est, hoc significans, ut illud quod ait: Eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, referatur ad corpus eius, quod est Ecclesia. Expelluntur enim demonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum Gentes, et perficiuntur sanitates, cum secundum eius praecepta uiuitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia. Quapropter ordo iste Matthaei nequaquam putandus est in aliud aliquid esse digressus; sed Lucas magis intellegendus est uel praeoccupasse quae gesta sunt in Ierusalem et recordando interposuisse, antequam eius narratio Dominum perduceret Ierusalem, aut eidem ciuitati iam propinquantem talia respondisse monentibus ut caueret Herodem, qualia Matthaeus eum dicit etiam turbis locutum, cum iam peruenisset in Ierusalem atque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt. [2,76] 76. 146. Sequitur Matthaeus et dicit: Et egressus Iesus de templo ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens dixit illis: " Videtis haec omnia? Amen dico uobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Marcus etiam commemorat hoc eodem pene ordine post aliquantam digressionem ad hoc factam, ut commemoraret de uidua, quae misit duo minuta in gazophylacium, quod cum eo Lucas solus commemorat. Nam etiam secundum Marcum, posteaquam illud Dominus egit cum Iudaeis, quomodo acciperent Christum filium Dauid, ea narrantur quae dicit de cauendis pharisaeis et hypocrisi eorum. Quem locum Matthaeus latissime persecutus est et plura ibi dicta narrauit. Atque ideo post eumdem locum, quem breuiter perstrinxit Marcus et copiose digessit Matthaeus, nihil amplius Marcus intulit, sicut dixi, quam de illa uidua pauperrima et uberrima ac deindesubiunxit ea quibus Matthaeo iterum cohaereret dicens de templi futura euersione. Lucas quoque post illud de Christo, quomodo esset filius Dauid, pauca de cauenda hypocrisi pharisaeorum commemorat. Inde sicut Marcus pergit ad uiduam, quae duo minuta in gazophylacium misit. Deinde subiungit de templi futura euersione quod Matthaeus et Marcus. [2,77] 77. 147. Sequitur Matthaeus dicens: Sedente autem eo super montem Oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: " Dic nobis, quando haec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi? ". Et respondens Iesus dixit eis: " Videte, ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent ", et cetera usque ad illud ubi ait: et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Nunc iam istum prolixum sermonem Domini secundum tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam consideremus. Eumdem quippe tenentes ordinem pariter ista contexunt. Dicunt quidem hic aliqua etiam singuli propria, in quibus nulla est repugnantiae metuenda suspicio; de his autem quae pariter dicunt necubi sibimet aduersari putentur, uidendum est. Neque enim dici potest, si aliquid tale occurrerit, aliud esse atque alibi a Domino similiter dictum, quando eodem loco rerum ac temporum omnium trium uersatur narratio. Sane quod earumdem sententiarum a Domino dictarum non eumdem omnes ordinem seruant, nihil ad rem pertinet uel intellegendam uel insinuandam, dum ea quae ab illo dicta referuntur non sibimet aduersentur. 77. 148. Quod ergo Matthaeus ait: Et praedicabitur hoc Euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet consummatio, etiam Marcus eodem ordine ita commemorat: Et in omnes Gentes primum oportet praedicari Euangelium. Non dixit: et tunc ueniet consummatio, sed hoc significat quod ait, primum, id est: et in omnes Gentes primum oportet praedicari Euangelium, quia illi de fine interrogauerant. Cum ergo dicit:primum in omnes Gentes oportet praedicari Euangelium, significat utique primum antequam ueniat consummatio. 77. 149. Item quod Matthaeus ait: Cum ergo uideritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intellegat, hoc Marcus ita dicit: Cum autem uideritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intellegat. In qua mutatione uerbi exposuit eamdem sententiam; ideo quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non ait: cum uideritis abominationem desolationis stantem in loco sancto; aut: Ubi non debet: sed ait: Cum autem uideritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote, quia appropinquauit desolatio eius. Tunc ergo erit abominatio desolationis in loco sancto. 77. 150. Quod autem ait Matthaeus: Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua, et qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam, totidem pene uerbis hoc etiam Marcus commemorat. Lucas autem: Tunc qui in Iudaea sunt, inquit, fugiant in montes. Hoc sicut illi duo, cetera uero aliter. Sequitur enim et dicit: Et qui in medio eius, discedant, et qui in regionibus, non intrent in eam, quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Satis diuersum uidetur quod illi dixerunt: Et qui super tectum, non descendat tollere aliquid de domo, et quod iste dicit: Et qui in medio eius, discedant, nisi forte quia perturbatio magna erit tam magno instante periculo, illi quos inclusisset obsidio, quod significat dicendo: qui in medio eius, in tecto erunt attoniti et uolentes uidere quid impendeat uel qua euadendum sit. Sed quomodo ait: discedant, quando supra dixit: cum autem uideritis circumdari ab exercitu Ierusalem? Nam illud quod sequitur: qui in regionibus, non intrent in eam, uidetur ad congruam pertinere admonitionem, et potest obseruari, ut qui extra sunt non in eam intrent, qui autem in medio sunt, quomodo discedant ab exercitu iam ciuitate circumdata? An hoc est esse: in medio eius, quando iam ita periculum urgebit, ut temporaliter ad praesentem uitam tuendam non possit euadi, et quoniam tunc parata debet esse anima ac libera nec carnalibus desideriis occupata et oppressa, hoc significat quod ab aliis duobus dictum est: in tecto, uel super tectum, ut quod iste ait: discedant, id est non iam huius uitae desiderio capiantur, sed in aliam uitam migrare parati sint; hoc illi duo dixerint: non descendat tollere aliquid de domo, id est nullo affectu inclinetur in carnem tamquam aliquid inde commodi percepturus, et quod iste ait: qui in regionibus, non intrent in eam, id est qui iam bono cordis proposito extra illam facti sunt non eam rursus carnali cupiditate desiderent, hoc illi dixerint: Et qui in agro est non reuertatur retro tollere uestimentum suum, tamquam iterum inuolui curis, quibus erat exutus? 77. 151. Quod uero ait Matthaeus: Orate autem, ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato, hinc Marcus partem dixit, partem tacuit: Orate uero, inquit, ut hieme non fiant. Lucas hoc non dixit, sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi uideatur hanc ipsam, quae ab istis obscure posita est, illustrasse sententiam. Ait enim: Attendite autem uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae, et superueniat in uos repentina dies illa. Tamquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem orbis terrae. Vigilate itaque in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt. Haec intellegitur fuga, quam Matthaeus commemorat, quae non debet fieri hieme uel sabbato. Ad hiemem autem pertinent curae huius uitae, quas Lucas aperte posuit, ad sabbatum uero crapula et ebrietas. Curae quippe tristessunt uelut hiems, crapula uero et ebrietas carnali laetitia luxuriaque cor submergit atque obruit, quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat iam, sicuti et nunc est Iudaeorum pessima consuetudo illo die deliciis affluere, dumspiritale sabbatum ignorant; aut si aliquid aliud in illis secundum Matthaeum et Marcum uerbis intellegendum est, aliquid aliud etiam Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moueatur. Neque enim nunc Euangelia exponenda suscepimus, sed a falsitatis uel fallaciae calumniis defendenda. Alia uero quae in hoc sermone Matthaeus posuit communia cum Marco nihil habent quaestionis, quae autem cum Luca non in hoc sermone Lucas ea posuit, cuius huic ordo concordat, sed alibi talia uel recordatur atque inserit praeoccupando, ut prius commemoret quae post a Domino dicta sunt; uel bis a Domino dicta facit intellegi, et nunc secundum Matthaeum, et tunc secundum ipsum. [2,78] 78. 152. Sequitur Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: " Scitis quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur ". Huic attestantur alii duo Marcus et Lucas ab eodem ordine non recedentes. Neque hoc tamquam a Domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt. Ex sua tamen persona et Marcus dicit: Erat autem Pascha et azyma post biduum, et Lucas: Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha. Sic ergo appropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Ioannes uero tribus quidem locis commemorauit eiusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret, tertio autem loco apparet eius narratio circa ipsa uersari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est impendentis iam dominicae passionis. 78. 153. Sed hoc uideri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt Pascha post biduum futurum, deinde commemorauerunt quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, Ioannes autem ante sex dies Paschae dicit Iesum uenisse in Bethaniam de unguento eadem narraturus. Quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat Pascha, cum posteaquam id dixerunt, inueniantur cum Ioanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum Pascha? Sed qui ita mouentur non intellegunt Matthaeum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse, non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex diesessent ad Pascha. Non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum Pascha, sic adiunxit de illo facto in Bethania, ut diceret: " Post haec cum esset in Bethania "; sed Matthaeus quidem: Cum autem esset, inquit, Iesus in Bethania, Marcus autem: cum esset Bethaniae, quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum Paschae dicta sunt. Sicut ergo ex Ioannis narratione colligitur, ante sex dies Paschae uenit in Bethaniam, ibi factum est illud conuiuium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio, inde uenit Hierosolymam sedens super asellum, deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc aduentum eius Hierosolymis gesta. Ex illo ergo die, quo uenit in Bethaniam atque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta atque dicta sunt, intellegimus etiam euangelistis non commemorantibus consumptum fuisse quadriduum, ut occurreret dies, quem ante biduum Paschae duo definierunt. Lucas autem cum ait: Appropinquabat dies festus azymorum, non expressit biduum, sed hanc propinquitatem, quam commemorauit, in ipso interuallo bidui debemus accipere. Ioannes uero cum dicit: Proximum erat Pascha Iudaeorum, non hoc biduum uult intellegi, sed sex dies ante Pascha. Proinde, cum quaedam post hoc dictum commemorasset, tunc iam uolens ostendere quam proximum fuisse Pascha dixisset: Iesus ergo ante sex dies, inquit, Paschae uenit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitauit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi. Hoc est illud quod commemorant recapitulantes Matthaeus et Marcus, cum iam dixissent post biduum futurum Pascha. Recapitulando ergo ad illum diem redeunt in Bethania, qui erat ante sex dies Paschae, et narrant quod Ioannes de cena et unguento, unde uenturus erat Hierosolymam et peractis illic quae narrata sunt peruenturus ad diem, qui erat ante biduum Paschae. Unde isti digressi sunt, ut recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum est, cuius rei peracta narratione illuc iterum redeunt, unde digressi fuerant, id est ut iam sermo Domini narretur, quem habuit ante biduum Paschae. Nam si tollamus de medio quod gestum in Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Matthaeum dicente Domino: Scitis, quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur.Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas. Et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo ". Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth, ad principes sacerdotum 663, et cetera. Inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas, interpositum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt 664, quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. Secundum Marcum autem eodem Bethaniae conuiuio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso ita se ordo narrationis tenet: Erat autem Pascha et azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Dicebant enim: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ". Et Iudas Scarioth, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum 666 et cetera. Etiam hic inter illud quod dictum est: ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adiunximus: et Iudas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit. Haec diximus propter sexdies ante Pascha, quos dixit Ioannes 668 cum in Bethania rem gestam narraret, et biduum ante Pascha quod Matthaeus Marcusque dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania quod Ioannes, commemorarent. [2,79] 79. 154. Sequitur Matthaeus ab eo loco, ubi finem feceramus considerandae narrationis, et dicit: Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo ". Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis, et cetera usque ad illud ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. Nunc iam de muliere atque unguento pretioso quod in Bethania gestum est, consideremus. Lucas enim quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius, apud quem conuiuabatur Dominus; nam et ipsum Simonem dicit, tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo; potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo hoc in Bethania gerebatur. Nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat, et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. Nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse tunc mulierem, quae peccatrix accessit ad pedes Iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento, cui Dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum, sed eamdem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. Nam hoc et Ioannes, quamuis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam Mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in Bethaniam. Quod ita ibi narrat: Erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Hoc dicens Ioannes attestatur Lucae, qui hoc in domo pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narrauit iam itaque hoc Maria fecerat. quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, Matthaeo et Marco. 79. 155. Inter istos igitur tres, Matthaeum, Marcum et Ioannem, quemadmodum hoc conueniat attendamus, de quibus non est dubium, quod eamdem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. Quod ergo Matthaeus et Marcus caput Domini unguento illo perfusum dicunt, Ioanne autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. Ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. Quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singuli euangelistae singula commemorant, utrumque factum intellegere. Proinde et hic non solum caput, sed et pedes Domini accipiamus perfudisse mulierem. Nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. Sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem Euangelii, quanto melius et religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate Euangelii. Ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut euangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. A capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus. 79. 156. Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionem quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi, Ioannes autem Iudam commemorat et ideo, quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eumdem Iudam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit atque omniumuoluntatem Matthaeus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed Iudas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam, Ioannem autem de solo illo id commemorare uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam. [2,80] 80. 157. Sequitur Matthaeus: Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum et ait illis: " Quid uultis mihi dare et ego uobis eum tradam? ". At illi constituerunt ei triginta argenteos, et cetera, usque ad illud ubi ait: et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et parauerunt Pascha. Nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant, quod enim dicit Matthaeus: Ite in ciuitatem ad quemdam et dicite ei: " Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis ", eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patrem familias uel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent Pascha. Quod ergo interposuit Matthaeus ad quemdam tamquam ex persona sua studio breuitatis illum compendio uoluit insinuare. Si enim diceret dixisse Dominum: " Ite in ciuitate et dicite ei: "Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha" ", tamquam ciuitati dicendum esset, acciperetur. Ac per hoc non ex Domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quemdam iussisse Dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere uideretur. Nam neminem sic loqui, ut dicat " Ite ad quemdam ", quis nesciat? Si enim diceret: " Ite ad quemcumque ", aut: " ad quemlibet ", posset esse integra locutio, sed non esset certus homo, ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamuis tacito eius nomine Marcus et Lucas. Sciebat quippe Dominus ad quem mitteret. Et ut eum etiam illi quos mittebat, inuenire possent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae lagenam uel amphoram, ut eum secuti ad domum quam uolebat, uenirent. Cum itaque non hic posset dici: "Ite ad quemlibet ", quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, ueritas non admittit, quanto minus hic dici potuit: " Ite ad quemdam ", quod omnino numquam recta locutione dici potest! Sed plane discipulos a Domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. Quod nobis ex persona sua recte potuit euangelista narrare, ut diceret: " Misit eos ad quemdam, ut dicerent ei: "Apud te facio Pascha" ". Potuit etiam sic: " Misit eos ad quemdam dicens: "Ite, dicite ei: Apud te facio Pascha" ". Ac per hoc cum uerba Domini posuisset dicentis: Ite in ciuitatem, interposuit ipse: ad quemdam, non quia hocDominus dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quemdam in ciuitate, ad quem Domini discipuli mittebantur, ut praepararent Pascha. Ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum uerborum sequitur ordinem uerborum Domini dicentis: et dicite ei: Magister dicit. Iam enim si quaeras cui, recte respondetur: illi cuidam homini, ad quem misisse insinuauit euangelista; cum ex persona sua interposuisset: ad quemdam. Minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Matthaeus, ut etiam totum ex persona Domini dictum locutionis integritate non careat, uiderint qui nouerunt. Sane ita posset etiam latine dici, si diceretur: " Ite in ciuitatem ad quemdam, quem uobis demonstrauerit homo qui uobis occurrerit lagenam aquae portans ". Hoc modo iubenti sine ambiguitate posset obtemperari, uelut etiam, si diceret: " Ite in ciuitatem ad quemdam qui manet illo aut illo loco, in tali uel tali domo "; cum expressione loci et designatione domus posset intellegi, posset fieri. His autematque huiusmodi ceteris tacitis indiciis qui dicit: " Ite ad quemdam, et dicite ei ", ideo non potest audiri, quia certum aliquem uult intellegi, cum dicit: " ad quemdam ", et non exprimit quomodo dignoscatur. Quod si ex persona dictum euangelistae illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate breuitatis subobscura locutio, sed tamen integra. Quod uero Marcus lagenam dicit, quam Lucas amphoram, ille uasis genus, ille modum significauit, uterque ueritatem sententiae custodiuit. 80. 158. Sequitur Matthaeus: Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis et edentibus illis dixit: " Amen dico uobis, quia unus uestrum me traditurus est ". Et contristati ualde, coeperunt singuli dicere: " Numquid ego sum, Domine? ". Et cetera usque ad illud ubi ait: Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ". Ait illi: " Tu dixisti ". In his quae consideranda nunc proposuimus nihil afferunt quaestionis etiam ceteri euangelistae, qui talia commemorant.