[7,0] LIBER SEPTIMUS [7,1] 1. 1. Non simus molesti legentibus, si eadem uarie ac saepe disserimus. Quamquam enim Ecclesia catholica sancta in omnibus gentibus aduersus ea quae in ista quaestione de Baptismo, utrum et apud haereticos uel schismaticos idem possit esse qui est in Catholica, nonnullam caliginem offundunt, priscae consuetudinis et plenarii concilii auctoritate munita sit: tamen quia non contemnendis uiris, et maxime Cypriano in ipsa unitate aliquando aliter uisum est, eius uti aduersum nos auctoritate conantur, qui longe ab eius caritate remoti sunt; propterea cogimur ex opportunitate tractandi et considerandi omnia quae in eius concilio de hac re litterisque comperimus, hanc eamdem quaestionem aliquanto diutius tamquam in manibus uersare, et ostendere quam uerius uniuersitati Ecclesiae catholicae placuerit, ut haeretici uel schismatici qui iam Christi Baptismum illic unde ueniunt acceperunt, in catholicam communionem cum illo admittantur, ab errore suo correcti, in caritate radicati atque fundati; ut quod attinet ad Baptismi sacramentum, non adsit quod deerat, sed prosit quod inerat. Et beatus Cyprianus quidem iam corpore quod corrumpitur non aggrauante animam, nec deprimente terrena inhabitatione sensum multa cogitantem, serenius perspicit ueritatem, quam meruit adipisci per caritatem. Adiuuet itaque nos orationibus suis in istius carnis mortalitate, tamquam in caliginosa nube laborantes, ut donante Domino, quantum possumus, bona eius imitemur. Si quid autem aliter sensit, et quibusdam fratribus collegisque persuasit, quod nunc eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe impares meritis suis, Ecclesiae tamen catholicae auctoritatem, cuius ipse egregium et carissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes, aduersus haereticos uel schismaticos enodemus: quos praecisos ab unitate quam tenuit, et arescentes a caritate qua uiguit, et elapsos ab humilitate qua stetit, tanto amplius improbat atque condemnat, quanto magis nouit eos ad insidiandum perscrutari uelle quod scripsit, et ad pacificandum imitari nolle quod fecit. Sicut illi qui se Christianos Nazarenos uocant, et more Iudaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore in quem Petrus deuians a Paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt: sicut ergo illi Petro in primatu Apostolorum martyrii gloria coronato, in sua peruersitate praecisi ab Ecclesia remanserunt; sic isti Cypriano per abundantiam caritatis in sortem sanctorum passionis claritate suscepto, se ipsos exsules unitatis agnoscunt, et contra unitatis patriam pro suis calumniis ciuem unitatis opponunt. Iam itaque caeteras illius concilii sententias eadem ratione uideamus. [7,2] 2. 2. Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est, si haeretici hostes atque impugnatores ueritatis sibi rem uindicant potestatis et dignationis alienae: illud mirandum est, quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur, et Christianis aduersantur. Propterea decreuimus haereticos baptizandos esse. 2. 3. Huic respondemus: Imo magis mirandum est, et magna laude praedicandum, quod tantum isti dilexerint unitatem, ut quos praeuaricatores ueritatis arbitrabantur, cum eis in unitate perseuerantes, ab eis pollui non timerent. Nam cum iste dixisset: Illud mirandum est, quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur, et Christianis aduersantur; uidebatur esse dicturus: Propterea decernimus eis non esse communicandum. Non hoc dixit; sed ait: Propterea decernimus haereticos baptizandos esse: seruans quod pacificus Cyprianus ante praestruxerat, dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Cum ergo Donatistae nobis calumniantur, et nos dicunt traditores, si quis existat uel Iudaeus uel Paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos, secundum eorum regulas, unitatis appellet praeuaricatores, uelim scire ad hoc tam graue crimen refutandum atque diluendum quomodo nobis agenda sit causa communis. Isti eos dicunt traditores, quos neque illo tempore conuincere potuerunt, neque nunc possunt ostendere, et in eodem crimine ipsi esse potius ostenduntur. Sed quid ad nos? De istis certe praeuaricatoribus quid dicemus? Si enim nos, quamuis falso, propterea dicimur traditores, quia traditoribus nos in eadem communione successisse criminantur; praeuaricatoribus illis omnes successimus, quia nondum se ab unitate diuiserat pars Donati beati Cypriani temporibus. Post passionem quippe eius quadraginta, et quod excurrit, annis peractis, traditio codicum facta est, unde coeperunt appellari traditores. Si ergo propterea nos traditores, quia ex traditoribus, sicut opinantur uel confingunt, exorti sumus; ab illis praeuaricatoribus utrique originem ducimus. Non est enim quod dicatur, non eis communicasse istos; quando suos illos uocant; quod concilium loquitur, quod ipsi maxime proferunt: Quidam nostri, inquit, praeuaricatores ueritatis, haereticis suffragantur. Accedit et testimonium Cypriani, satis demonstrantis quod in eorum communione permanserit, dicendo: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Ipsi enim erant qui diuersum sentiebant, quos iste praeuaricatores uocat, quia scilicet haereticis suffragabantur, sine Baptismo eos in Ecclesiam recipiendo. Eam quoque fuisse consuetudinem ut sic reciperentur, et ipse Cyprianus multis locis, et aliquot episcopi in hoc concilio manifestant. Unde apparet, si haeretici non habent Baptismum, Ecclesiam Christi temporum illorum praeuaricatoribus fuisse plenam, qui eis suffragantes sic eos recipiebant. Agatur ergo causa communis aduersus crimen praeuaricationis quod negare non possunt, et ibi agetur nostra aduersus crimen traditionis quod conuincere non potuerunt. Sed sic agamus, quasi conuicerint: quod utrique responderimus eis qui nobis obiciunt maiorum nostrorum praeuaricationem, hoc nos istis respondebimus qui nobis obiciunt maiorum nostrorum traditionem. Si enim per maiorum nostrorum traditionem, unde se isti diuiserunt, nos mortui sumus: ita per maiorum praeuaricationem, qui et nostri et ipsorum parentes fuerunt, et nos et ipsi mortui sumus. Sed quia se uiuere dicunt, credunt quod ad eos non pertineat illa praeuaricatio: ergo nec ad nos illa traditio. Et illa quidem praeuaricatio secundum ipsos certa est: secundum nos autem nec anterior praeuaricatio uera est, quia et haereticos dicimus posse habere Baptismum Christi; nec posterior traditio, quia in ea causa sunt ipsi superati. Non habent ergo isti cur a nobis nefario scelere schismatis separentur: quia nostri maiores si traditores non fuerunt, sicut nos dicimus, non est quod ad nos omnino pertineat; si autem traditores fuerunt, sicut ipsi dicunt, sic ad nos non pertinet, quemadmodum nec ad nos nec ad ipsos illi praeuaricatores. Ac per hoc quoniam ex maiorum nostrorum iniquitate nullum est crimen nostrum, ex proprio schismate certum est crimen illorum. [7,3] 3. 4. Satius a Sicilibba dixit: Si haereticis in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam ueniunt. Nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de iudicio Christi, si sunt peccatorum remissionem consecuti. 3. 5. Et haec poterat etiam nostra esse sententia: uiderit autem auctor eius quo animo dicta sit. Verbis tamen ita modificata est, ut non me pigeat eo animo consentire atque subscribere, quo et ego sentio Baptismum quidem Christi haereticos posse habere, sed remissionem peccatorum non habere. Non autem ait: Si haeretici baptizant aut baptizantur; sed: Si haereticis, inquit, in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam ueniunt. Namque pro haereticis ponamus illos quos in Ecclesia nouerat Cyprianus, saeculo uerbis solis, et non factis renuntiantes; totidem uerbis possumus hanc sententiam etiam nos uerissime dicere: Si fallaciter conuersis in Baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ueram conuersionem postea perducuntur. Nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiarunt, de iudicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. Sed ista ratiocinatio tali conexione perficitur, ut adiungamus dicentes: Debent autem timere Christi iudicium, et ueraci corde aliquando conuerti: quod cum fecerint, non eos utique necesse est iterum baptizari. Potuerunt igitur accipere Baptismum, et remissionem non accipere peccatorum, aut remissis peccatis continuo rursus onerari. Sic ergo et haeretici. [7,4] 4. 6. Victor a Gor dixit: Cum peccata nonnisi in Ecclesiae Baptismo remittantur, qui haereticum sine Baptismo ad communicationem admittit, utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat. 4. 7. Huic respondemus, Ecclesiae Baptismum esse et apud haereticos, quamuis ipsi non sint in Ecclesia: sicut aquam paradisi in terra Aegypti, quamuis ipsa non sit in paradiso. Non itaque haereticos sine Baptismo ad communionem admittimus; et quia correcti a sua peruersitate ueniunt, non eorum peccata, sed Christi Sacramenta suscipimus: de remissione autem peccatorum quod superius, hoc et hic dicimus. Illud sane quod in ultimo posuit dicens: utrumque contra rationem facit, nec haereticos mundat, et Christianos inquinat; respuit primitus ac maxime Cyprianus ipse cum sibi consentientibus collegis suis: neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter uinculum pacis communicandum esse decreuit dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Aut si inquinant haeretici ad communionem, si non baptizantur, admissi; inquinata est tota Ecclesia per illam consuetudinem, quae toties hic commemoratur. Et sicut nos isti appellant traditores propter maiores nostros, in quibus nihil tale quando obiecerunt, probare potuerunt; si hoc fit quisque quod est ille cui communicauerit, omnes tunc haeretici facti sunt. Quod si quisquis dicit, insanit; falsum est quod iste ait: Qui haereticum sine Baptismo ad communionem admittit, nec haereticos purgat, et Christianos inquinat. Aut si hoc uerum est, non sine Baptismo admittebantur, sed habebant Baptismum Christi, quamuis apud haereticos datum et acceptum, qui secundum illam consuetudinem, de qua isti confitentur, sic admittebantur: ac per hoc recte etiam nunc sic admittuntur. [7,5] 5. 8. Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat Apostolus, non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis alienis communicat, qui sine Baptismo Ecclesiae haereticis communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos, ut accipiant remissam peccatorum, et sic illis communicetur. 5. 9. Respondetur : Communicauit ergo Cyprianus et isti omnes peccatis alienis, quia cum talibus in communione manserunt, quando neminem qui diuersum sensit a iure communionis amouerunt. Ubi est ergo Ecclesia? Deinde, ut de haereticis taceam, cum uerba huius sententiae etiam de aliis peccatoribus dici possint, quales in Ecclesia secum Cyprianus uidebat, gemebat, arguebat, ferebat; ubi est Ecclesia, quae secundum haec uerba iam tunc perisse existimatur contagione peccatorum? Si autem, sicut se habet firmissima ueritas, Ecclesia permansit et permanet; non nisi in consensione intellegenda est communio peccatorum, quam uetat Apostolus Baptizentur autem iterum haeretici, ut accipiant remissionem peccatorum, si baptizantur iterum peruersi et inuidi, qui cum saeculo uerbis et non factis renuntiarent, Baptismum quidem accipere potuerunt, sed remissionem peccatorum non obtinuerunt, dicente Domino: Si non dimiseritis, neque Pater uester dimittet uobis. [7,6] 6. 10. Iambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, nostrum improbant; ut extra Ecclesiam, non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia baptizari oportere. 6. 11. Huic respondetur, neminem nostrum Baptismum haereticorum probare, sed Christi, quamuis in haereticis uelut paleis exterioribus, sicut in aliis iniquis uelut paleis interioribus. Nam si extra Ecclesiam qui baptizantur, non lauantur, sed sordidantur; profecto extra petram, in qua aedificatur Ecclesia, qui baptizantur, non lauantur, sed sordidantur. Omnes autem extra eamdem petram sunt, qui audiunt uerba Christi et non faciunt. Aut si Baptismo lauantur quidem, sed iniquitatibus suis, a quibus in melius mutari noluerunt, sordidi remanent: sic et haeretici. [7,7] 7. 12. Lucianus a Rucuma dixit: Scriptum est: " Et uidit Deus lucem quia bona est, et diuisit inter lucem et tenebras ". Si potest luci et tenebris conuenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune. Propterea censeo haereticos baptizandos esse. 7. 13. Huic respondetur: Si potest luci et tenebris conuenire, potest iustis et iniustis aliquid esse commune. Censeat ergo illos iniustos denuo baptizari, quos in ipsa Ecclesia Cyprianus arguebat: aut si non sunt iniusti qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, dicat qui potest. [7,8] 8. 14. Pelagianus a Luperciana dixit: Scriptum est: " Aut Deus Deus est, aut Baal Deus est ". Ita et nunc, aut Ecclesia Ecclesia est, aut haeresis Ecclesia : porro si haeresis Ecclesia non est, quomodo esse apud haereticos Baptisma Ecclesiae potest? 8. 15. Huic ita possumus respondere: Aut paradisus paradisus, aut Aegyptus paradisus: porro si Aegyptus paradisus non est, quomodo esse in Aegypto aqua paradisi potest? Sed dicetur nobis: Etiam illuc exeundo peruenit. Sic ergo ad haereticos Baptismus. Item dicimus: Aut petra Ecclesia, aut arena Ecclesia. Porro quia non est arena Ecclesia, quomodo apud eos qui super arenam aedificant, audiendo uerba Christi et non faciendo, esse Baptismus potest? et tamen est. Sic ergo et apud haereticos. [7,9] 9. 16. Iader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum Baptismum in Ecclesia catholica: et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptizatus fuerit apud nos, ne se putet extra Ecclesiam catholicam baptizatum esse. 9. 17. Huic respondetur, quia si hoc de iniquis illis qui extra petram sunt diceretur, falso utique diceretur. Sic ergo et de haereticis. [7,10] 10. 18. Item Felix a Marazana dixit: Una fides, unum baptisma; sed Ecclesiae catholicae, cui soli licet baptizare. 10. 19. Huic respondetur : Quid si alius ita diceret: Una fides, unum baptisma; sed iustorum tantum, quibus solis licet baptizare? Sicut haec uerba refellerentur, ita et ista sententia refellatur. An et iniusti nec in ipso Baptismo mutati, dum saeculo uerbis solis et non factis renuntiant, ad membra Ecclesiae pertinent? Videant si ipsa est illa petra, si ipsa est columba, si ipsa est sponsa sine macula et ruga. [7,11] 11. 20. Paulus ab Obba dixit: Me non mouet si aliquis Ecclesiae fidem et ueritatem non uindicat, quando Apostolus dicat: " Quid enim? quia exciderunt a fide quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? Absit: est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax ". Si autem Deus uerax est, quomodo apud haereticos Baptismi ueritas esse potest, apud quos Deus non est? 11. 21. Huic respondetur: Quid? apud auaros numquid est Deus? Et tamen est Baptismus: ita et apud haereticos. Apud quos enim Deus est, templum Dei sunt. Quae autem compositio templo Dei cum idolis? Porro auaritiam, idololatriam Paulus sentit, Cyprianus consentit, et idem ipse inter collegas raptores, et tamen baptizatores, cum magna tolerantiae mercede uersatur. [7,12] 12. 22. Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare, et remissionem peccatorum dare, qui potestatem non habent, ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint. 12. 23. Respondetur: Hanc potestatem nec homicidae habent, id est, qui oderunt fratres. Non enim talibus dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. Et tamen baptizant, et eos in eadem Baptismi communione et Paulus tolerat, et Cyprianus agnoscit. [7,13] 13. 24. Venantius a Tinisa dixit: Si maritus peregre proficiscens, amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia conseruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad Patrem proficiscens, sponsam suam nobis commendauit; utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus, an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? Qui enim Baptisma Ecclesiae commune cum haereticis facit, sponsam Christi adulteris prodit. 13. 25. Respondemus: Quid illi qui cum baptizantur, labiis, non corde conuertuntur ad Deum, nonne adulterinam mentem gerunt? Nonne ipsi sunt saeculi dilectores, qui non factis sed uerbis renuntiauerunt, et ideo corrumpunt mores bonos per colloquia mala, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Nonne etiam contra istos uigilauit sermo apostolicus, ubi dicit: Timeo autem ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo? Cum ergo Christi Baptisma Cyprianus habebat commune cum talibus, numquid ideo sponsam Christi prodebat adulteris, ac non potius monile sponsi etiam in adultera cognoscebat? [7,14] 14. 26. Aymmus ab Ausuagiga dixit: Nos unum Baptisma accepimus, et ipsum exercemus: qui autem dicit quia et haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit. 14. 27. Huic respondetur: Cur non etiam ille duos baptismos facit, qui dicit quia et iniqui baptizant? Cum enim iusti et iniqui sibi contrarii sint; Baptismus quem dant iusti, qualis erat Paulus, uel etiam qualis erat Cyprianus, non est contrarius Baptismo quem dabant iniqui illi qui oderant Paulum, quos non haereticos, sed malos catholicos Cyprianus intellegit: et cum contrariae sibi sint continentia quae fuit in Cypriano, et auaritia quae fuit in collegis Cypriani; Baptismus tamen quem Cyprianus dabat, non erat contrarius Baptismo quem illi dabant, sed unus et idem: quia ille baptizat de quo dictum est: Ipse est qui baptizat. [7,15] 15. 28. Saturninus a Victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi illicita facientes: nec uideo quare eos aut Christus aduersarios suos, aut Apostolus antichristos appellauerit. 15. 29. Huic respondetur: Sic dicimus non licere haereticis baptizare, quomodo dicimus non licere fraudatoribus baptizare? Non enim haeretico tantum, sed peccatori, inquit, dicit Dominus : Ut quid enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? huic utique dixit: Si uidebas furem, concurrebas ei. Quanto ergo illi peiores, qui non cum furibus concurrebant, sed ipsi fundos insidiosis fraudibus rapiebant? sed non eis concurrebat Cyprianus, quamuis eos in catholica segete toleraret, ne simul eradicaretur et triticum. Et tamen etiam ipsi quem dabant, idem ipse Baptismus erat; quia non ipsorum, sed Christi erat. Sicut ergo isti, quamuis in eis Christi Baptismus agnoscatur, non sunt tamen excusati et defensi illicita facientes, et recte illos Christus aduersarios suos appellat, quia in talibus perseuerantes audituri sunt: Recedite a me, qui operamini iniquitatem; unde antichristi appellantur, quia Christo contrarii sunt, dum contra quod praecipit uiuunt: ita et haeretici. [7,16] 16. 30. Alius Saturninus a Tucca dixit: Gentiles, quamuis idola colant, tamen summum Deum Patrem creatorem cognoscunt et confitentur. In hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis Baptismum probare. Quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut seruant, aut uindicant, qui hostes Dei non baptizant, et sic illis communicant? 16. 31. Respondetur : Nimirum cum talia dicuntur, exceditur modus, nec consideratur quia et ipsi talibus communicabant, neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum sentiebant, amouentes. Sed habet iste in hac ipsa sententia sua unde admoneri posset, si aduerteret, id in quoque corrigendum esse quod prauum est, quod autem rectum est approbandum: quandoquidem ait: Gentiles, quamuis idola colant, tamen summum Deum Patrem creatorem cognoscunt et confitentur. Si quis ergo ad eum talis gentilis ueniret, numquid uellet in eo corrigere atque mutare, quod Deum Patrem creatorem confitebatur et nouerat ? Sed emendaret in eo idololatriam, quod malum habebat; et traderet Sacramenta christiana, quae non habebat: et si quid rectum nosset in eo, approbaret; si quid inueniret peruersum, emendaret; si quid defuisset, daret. Sic et in marcionista haeretico agnosceret Baptismi integritatem, corrigeret eius peruersitatem, doceret catholicam ueritatem. [7,17] 17. 32. Marcellus a Zama dixit: Cum peccata nonnisi in Baptismo Ecclesiae remittantur; qui haereticum non baptizat, peccatori communicat. 17. 33. Quid ille qui hoc facienti communicat, nonne peccatori communicat? Quid autem aliud faciebant omnes iudicantes neminem, aut a iure communionis amouentes diuersa sentientem? Ubi est ergo Ecclesia? An patientibus, et ne triticum eradicetur, zizania tolerantibus ista non obsunt? Discant ergo isti, qui se ab orbe terrarum frustra separando sacrilegium schismatis admiserunt, utquid habent in ore sententiam Cypriani, qui non habent in corde Cypriani patientiam? Huic autem Marcello respondetur ex his quae de Baptismo et de remissione peccatorum supra dicta sunt, quomodo possit esse Baptismus in homine, quamuis non sit in eo remissio peccatorum. [7,18] 18. 34. Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo Ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse; haeresis maior est. 18. 35. Respondetur : Hoc modo dici posset: Si ideo auarum Ecclesia non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, auaritia maior est. Hoc autem falsum est: ita ergo et illud. [7,19] 19. 36. Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam Ecclesiam et unum Baptismum eius noui. Si est qui dicat esse apud haereticos Baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic Ecclesiam. 19. 37. Huic respondetur: Si Baptismi gratiam hoc esse dicis quod est Baptismus, est apud haereticos: si autem Baptismus sacramentum est gratiae, ipsa uero gratia abolitio peccatorum est, non est apud haereticos Baptismi gratia. Sic est autem unum Baptisma et una Ecclesia, quemadmodum est una spes. Sicut ergo boni et mali, non habentes unam spem, possunt tamen habere unum Baptisma; ita quibus non est communis Ecclesia, potest Baptisma esse commune. [7,20] 20. 38. Zozimus a Tharassa dixit: Reuelatione facta ueritatis, cedat error ueritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo ueritatem praedicanti. 20. 39. Respondetur : Potest etiam nostra esse sententia ista, et ita factum est in hac de Baptismo quaestione. Nam ueritate postea liquidius reuelata cessit error ueritati, cum illa saluberrima consuetudo etiam plenarii concilii auctoritate firmata est. Bene tamen, quod toties meminerunt etiam primum Apostolorum Petrum potuisse aliter sapere quam ueritas postulabat; quod accidisse etiam Cypriano sine ulla eius contumelia credimus, quicumque diligimus Cyprianum: quia non eum fas est diligi maiore caritate quam Petrum. [7,21] 21. 40. Iulianus a Telepte dixit: Scriptum est: Nemo potest accipere aliquid, nisi datum illi fuerit de coelo. Si haeresis de coelo est, potest Baptisma dare. 21. 41. Audiat et alium dicentem: Si auaritia de coelo est, potest Baptisma dare. Et tamen dant auari: sic ergo et haeretici. [7,22] 22. 42. Faustus a Timida Regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. Qui pro haereticis ecclesiastico Baptismo intercedit, illos Christianos, et nos haereticos facit. 22. 43. Huic respondetur: Si quisquam dicat, eum qui cum Baptismum acciperet, quia odium fraternum tenebat in corde, non acceperat remissionem peccatorum, non eum iterum baptizandum, quando illud odium de corde dimittit; numquid ecclesiastico Baptismo intercedit pro homicidis, aut illos iustos, et nos homicidas facit? Hoc ergo et de haereticis intellegat. [7,23] 23. 44. Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt: et ideo quod semel decreuimus, tenemus; ut ab haereticis uenientes baptizemus. 23. 45. Et hic confitetur apertissime quosdam de collegis suis diuersa sensisse: unde etiam atque etiam confirmatur amor unitatis, quod ab inuicem nullo schismate separati sunt, donec alteris eorum si quid aliter saperent Deus reuelaret. Sed huic respondetur, collegas eius non sibi haereticos praeposuisse; sed Baptismum Christi, sicut cognoscitur in auaris, fraudatoribus, raptoribus, homicidis, sic etiam in haereticis cognouisse. [7,24] 24. 46. Rogatianus a Noua dixit: Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus: quomodo potest habere Baptismum Christi synagoga satanae? 24. 47. Huic respondetur: Numquid quia pios Christus instituit, et inuidos diabolus, ideo non potest habere Baptismum Christi, quae in inuidis conuincitur esse pars diaboli? [7,25] 25. 48. Therapius a Bulla dixit : Qui haereticis Baptismum Ecclesiae concedit, et prodit, quid aliud quam sponsae Christi Iudas existit? 25. 49. O magna conuictio schismaticorum, qui se ab haereditate Christi toto orbe diffusa nefario sacrilegio separarunt, si Cyprianus talibus communicabat qualis Iudas traditor fuit, et tamen ab eis non maculabatur: aut si maculabatur, tunc Iudae facti sunt omnes: ergo et modo Iudae sunt omnes: aut si non sunt; non ergo pertinent ad posteros facinora priorum, quamuis ex eadem communione propagatos. Cur ergo nobis traditores obiciunt, quos non conuicerunt, et sibi Iudam non obiciunt, cui Cyprianus et collegae eius communicauerunt? Ecce concilium de quo solent isti gloriari. Nos quidem dicimus quia sic non prodit haereticis Ecclesiae Baptismum, qui Baptismum Christi et in haereticis probat; sicut non prodit homicidis Ecclesiae Baptismum, qui Baptismum Christi et in homicidis probat: sed quia isti ex hoc concilio nobis praescribere quid sentire debeamus, affectant, ipsi priores ei consentiant. Ecce Iudae traditori sunt comparati, qui dicebant haereticos quamuis in haeresi baptizatos non debere iterum baptizari. Talibus autem Cyprianus communicabat, qui dixit: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Tales etiam antea fuisse in Ecclesia per illam sententiam manifestantur, ubi ait: Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum in Ecclesiam sine Baptismo admissi sunt? Talem fuisse Ecclesiae consuetudinem ipsi, qui hoc concilium faciunt, saepe commemorant. Si ergo nihil aliud quicumque hoc facit, quam sponsae Christi Iudas existit, sicut ista sententia pronuntiata est; Iudas autem, sicut docet Euangelium, traditor fuit; traditoribus ergo communicauerunt omnes, qui tunc etiam ista dicebant, et antequam ista dicerent, traditores facti erant omnes per illam consuetudinem, quam tunc Ecclesia retinebat. Omnes ergo, id est et nos et ipsi quia ex illa unitate propagati sumus, traditores sumus. Sed nos duobus modis defendimur: quia et huic concilio, ubi hoc pronuntiatum est, non consentimus, saluo iure unitatis, sicut ipse Cyprianus praedixit; et bonis malos in unitate catholica, donec in fine a tritico palea separetur, nihil obesse arbitramur. Isti autem, quia et hoc concilium tamquam pro se proferunt, et malorum communione quasi contagione bonos perire contendunt, non inueniunt quomodo dicant, aut priores Christianos unde isti propagantur, non fuisse traditores, quia isto concilio conuincuntur; aut ad se non pertinere facinora priorum, quia nobis maiores nostros obiciunt. [7,26] 26. 50. Item alius Lucius a Membresa dixit : Scriptum est, "Deus peccatorem non audit ". Qui peccator est, quomodo audiri in Baptismo potest? 26. 51. Respondemus: Quomodo auditur auarus, et raptor, et fenerator, et homicida? An isti non sunt peccatores? quos tamen Cyprianus in Catholica obiurgat, et tolerat. [7,27] 27. 52. Item alius Felix a Buslacenis dixit : In haereticis sine Baptismo Ecclesiae admittendis nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat; quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit. 27. 53. Huic respondetur: Veritatem non ostendis, de consuetudine confiteris. Recte igitur consuetudinem teneremus plenario concilio posteriore firmatam, etiam si ueritas adhuc lateret, quam credimus iam esse manifestatam. [7,28] 28. 54. Alius Saturninus ab Abitinis dixit : Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare, qui appellati sunt antichristi. 28. 55. Quid, si alius diceret: Si potest homicida dare alicui gratiam Christi, possunt et qui fratres oderunt baptizare, qui appellati sunt homicidae? Nempe quasi uerum dicere uideretur, et tamen possunt: sic ergo et haeretici. [7,29] 29. 56. Quintus ab Aggya dixit : Ille potest dare aliquid, qui aliquid habet: haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere? 29. 57. Huic respondetur: Si ergo potest dare aliquid qui aliquid habet, manifestum est posse dare haereticos Baptismum, quia cum ab Ecclesia recedunt, habent lauacri Sacramentum quod ibi acceperant: nam redeuntes non recipiunt, quia non amiserant cum recesserunt. [7,30] 30. 58. Alius Iulianus a Marcelliana dixit : Si potest homo duobus dominis seruire, Deo et mammonae; potest et Baptisma duobus seruire, christiano et haeretico. 30. 59. Imo si potest continenti et auaro, sobrio et ebrioso, pio et homicidae, cur non etiam christiano et haeretico? Quibus quidem non seruit; sed ministratur illis, uel ab illis, ad salutem bene utentibus, et ad iudicium male utentibus. [7,31] 31. 60. Tenax ab Horreis Celiae dixit : Baptisma unum est, sed Ecclesiae: ubi Ecclesia non est, Baptisma illic esse non potest. 31. 61. Huic respondemus: Quare ergo potest ubi petra non est, sed arena est; cum Ecclesia in petra, non in arena sit? [7,32] 32. 62. Alius Victor ab Assuris dixit : Scriptum est quia Deus unus est, et Christus unus et Ecclesia una, et Baptisma unum. Quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi Deus et Christus et Ecclesia non est? 32. 63. Quomodo potest et in arena illa, ubi nec Ecclesia est, quia in petra est; nec Deus et Christus, quia non est ibi templum Dei et Christi? [7,33] 33. 64. Donatulus a Capse dixit : Et ego semper hoc sensi, ut haeretici, qui nihil foris consecuti sunt, quando ad Ecclesiam conuertuntur, baptizentur. 33. 65. Ad hoc respondetur: Nihil quidem foris consecuti sunt, sed ad salutem, non ad Sacramentum. Salus enim propria est bonis; Sacramenta uero communia bonis et malis. [7,34] 34. 66. Verulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet: multo magis schismaticus, qui quod habuit amisit. 34. 67. Iam ostendimus eos habere; quia non amittunt, cum recedunt. Non enim recipiunt, cum redeunt. Quapropter, si propterea uidebantur dare non posse, quia putabantur non habere; intellegantur iam dare posse, quia intelleguntur et habere. [7,35] 35. 68. Pudentianus a Cuiculi dixit : Nouitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid maiores iudicarent. Nam haereses nihil habere, nec posse, manifestum est: atque ita si qui ex eis uenerint, baptizari aequissime statutum est. 35. 69. Sicut ergo superioribus responsum est, quos hic sustinebat quid iudicarent, sic et huic ipsi responsum esse intellegatur. [7,36] 36. 70. Petrus ab Hippone Diarrhito dixit : Cum unum Baptisma sit in catholica Ecclesia, manifestum est non posse extra Ecclesiam baptizari: et ideo in haeresi tinctos, siue in schismate, uenientes ad Ecclesiam, censeo baptizari oportere. 36. 71. Sic est unum Baptisma in Ecclesia catholica, ut cum exinde aliqui exierint, in his qui exeunt, non fiant duo, sed idem unum maneat. Quod ergo in redeuntibus agnoscitur, hoc et in eis qui a recedentibus acceperunt, quod illi cum recederent, non amiserunt. [7,37] 37. 72. Item alius Lucius ab Ausafa dixit : Secundum motum animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus Pater Domini nostri Iesu Christi, et unus Christus, et una spes, unus spiritus, una Ecclesia, unum debet esse et Baptisma. Et ideo dico, ut si quid apud haereticos motum aut factum fuerit, rescindi debere; et eos qui exinde ueniunt, in Ecclesia baptizandos esse. 37. 73. Rescindatur ergo quod baptizant, qui audiunt uerba Dei et non faciunt, cum ab iniquitate ad iustitiam, hoc est, ab arena ad petram migrare coeperint. Quod si non fit, quia et in ipsis quod Christi erat, eorum iniquitatibus non uiolabatur; hoc etiam de haereticis intellegatur: nam nec eadem spes illis est quamdiu in arena sunt, quae illis qui super petram sunt; tamen idem Baptisma est in utrisque, quamuis sicut spes una, ita et unum Baptisma dictum sit. [7,38] 38. 74. Felix a Gurgitibus dixit : Ego censeo, ut secundum sanctarum Scripturarum praecepta baptizatos illicite ab haereticis extra Ecclesiam, si ad Ecclesiam confugere uoluerint, gratiam Baptismi, ubi licite datur, consequantur. 38. 75. Respondetur: Imo licite incipiant habere ad salutem, quod illicite habebant ad perniciem: quia sub eodem Baptismo iustificatur, cum se quisque ad Deum ueraci corde conuerterit, sub quo iudicabatur, quando id accipiens saeculo solis uerbis et non factis renuntiauerat. [7,39] 39. 76. Pusillus a Lamasba dixit : Ego credo Baptisma salutare non esse nisi in Ecclesia catholica. Quidquid absque Catholica fuerit, simulatio est. 39. 77. Hoc quidem uerum est, quod Baptisma salutare nonnisi in Ecclesia catholica est. Potest enim ipsum esse et extra Catholicam, sed salutare non est ibi; quia non ibi operatur salutem: sicut ille bonus odor Christi non est utique salutaris in iis qui pereunt, non suo uitio, sed illorum. Simulatio est autem quidquid extra Catholicam fuerit, sed in quantum non est catholicum. Potest autem aliquid catholicum esse extra Catholicam, sicut potuit nomen Christi esse extra congregationem Christi, in quo nomine pellebat daemonia ille qui cum discipulis non sequebatur. Nam simulatio etiam in Catholica esse potest, in his utique qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, nec tamen est catholica simulatio. Sicut ergo est in Catholica quod non est catholicum, sic potest extra Catholicam aliquid esse catholicum. [7,40] 40. 78. Saluianus a Gazaufala dixit : Haereticos nihil habere constat; et ideo ad nos ueniunt, ut possint accipere quod non habebant. 40. 79. Respondemus: Non sunt ergo haeretici ipsi qui haereses condiderunt, quia ab Ecclesia recesserunt, et utique habebant quod ibi acceperunt. Quod si absurdum est dicere, ut illi non sint haeretici, per quos caeteri fiunt haeretici; potest fieri ut haereticus habeat, quo male utendo dispereat. [7,41] 41. 80. Honoratus a Tucca dixit : Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus; ut haereticos qui ideo ad nos ueniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, Ecclesiae Baptismo sanctificemus. 41. 81. Et iste attestator est consuetudinis, ubi nos plurimum adiuuat, quidquid aliud contra nos dicere uideatur. Non autem ideo ad nos ueniunt haeretici, quia foris nihil acceperunt; sed ut eis utile esse incipiat quod acceperunt: hoc enim foris nullo modo potest. [7,42] 42. 82. Victor ab Octauo dixit : Quod et ipsi scitis, non olim sum constitutus episcopus, et ideo exspectabam praecessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut quicumque ex haeresi uenerint, sine dubio baptizentur. 42. 83. Quod ergo illis quos exspectabat, responsum est, huic quoque responsum accipiatur. [7,43] 43. 84. Clarus a Mascula dixit : Manifesta est sententia Domini nostri Iesu Christi Apostolos suos mittentis, et ipsis solis potestatem a Patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus, eadem potestate Ecclesiam Domini gubernantes, et credentium fidem baptizantes: et ideo haeretici, qui nec potestatem foris, nec Ecclesiam Christi habent, neminem baptizare Baptismo eius possunt. 43. 85. Numquid et impii homicidae Apostolis successerunt? Cur ergo baptizant? An quia non sunt foris? Sed a petra foris sunt, cui claues Dominus dedit et ubi se aedificaturum Ecclesiam dixit. [7,44] 44. 86. Secundianus a Thambeis dixit : Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in Ecclesia Domini nostri Iesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum iudicii dies uenerit, nobis imputent quod per nos non sint baptizati, et indulgentiam diuinae gratiae non consecuti. Propter quod, cum sit una Ecclesia et unum Baptisma, quando ad nos conuertuntur, simul cum Ecclesia et Ecclesiae Baptismum consequantur. 44. 87. Imo translati ad petram et columbae sociati accipiant remissionem peccatorum, quam habere non poterant extra petram et extra columbam, siue aperte foris, sicut haeretici, siue tamquam intus, sicut perditi catholici: quos tamen Baptismum sine remissione peccatorum et habere et dare manifestum est, cum et ab ipsis tales accipiunt, qui non in melius commutati Deum labiis honorant, cor autem eorum longe est ab eo. Tamen sic est unum Baptisma, quomodo est una columba, cum possint qui non sunt in columba communiter, Baptisma tamen habere communiter. [7,45] 45. 88. Item alius Aurelius a Cillaui dixit : Ioannes apostolus in Epistola sua posuit: " Si quis ad uos uenit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum uestram, et Haue illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi Haue, communicat factis eius malis ". Quomodo tales admitti temere in domum Dei possunt, qui in domum nostram priuatam admitti prohibentur? Aut quomodo cum eis sine Ecclesiae Baptismo communicare possumus, quibus si Haue dixerimus tantum, factis eorum malis communicamus. 45. 89. De hoc testimonio Ioannis non est diutius disserendum, quando quidem ad quaestionem Baptismi, quam modo tractamus, omnino non pertinet. Ait enim: Si quis ad uos uenerit, et doctrinam Christi non habet. Haeretici autem relinquentes doctrinam erroris sui, ad Christi doctrinam conuertuntur, ut incorporentur Ecclesiae, et ad illam columbam incipiant pertinere, cuius Sacramentum habebant: et ideo quod eius non habebant, eis datur, id est, pax et caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Quod autem eius habebant, agnoscitur, et sine ulla contumelia suscipitur: sicut in adultera Deus agnoscit dona sua, etiam cum illa sequitur amatores suos; quia fornicatione correcta, cum ad castitatem conuertitur, non dona illa culpantur, sed ipsa emendatur. Sicut se autem posset defendere Cyprianus, si hoc ei Ioannis testimonium obiceretur, quando talibus communicabat; ita se defendant contra quos dicitur. Nam ad istam quaestionem, ut dixi, omnino non pertinet. Ioannes enim dicit, alienae doctrinae hominibus Haue non esse dicendum; Paulus autem apostolus uehementius dicit: Si quis frater nominatur inter uos aut auarus, aut ebriosus, etc., cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere : et tamen cum collegis feneratoribus, insidiosis, fraudatoribus, raptoribus, non priuatam mensam, sed Dei altare habebat commune Cyprianus. Quomodo autem hoc defendatur, iam in aliis libris satis dictum est. [7,46] 46. 90. Litteus a Gemellis dixit : Caecus caecum si ducat, ambo in foueam cadunt. Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quemquam, utpote caecos; Baptisma eorum non ualet. 46. 91. Nec nos dicimus ualere ad salutem quamdiu haeretici sunt, sicut et illis homicidis quamdiu fratres oderunt: nam et ipsi in tenebris sunt, et si quis eos sequitur, simul in foueam cadunt; nec ideo tamen Baptismum uel non habent, uel non tradunt. [7,47] 47. 92. Natalis ab Oea dixit : Tam ego praesens, quam Pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandauerunt, corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri; quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico Baptismo baptizati fuerint. 47. 93. Communicationem, credo, eam dicit, quae pertinet ad columbae societatem: nam in participatione Sacramentorum procul dubio communicabant eis, neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diuersum sentiret, amouentes. Sed quolibet modo dixerit, non magnopere uerba haec refellenda sunt. Certe enim non communicet haereticus, nisi ecclesiastico Baptismo baptizatus. Constat autem ecclesiasticum esse Baptismum etiam apud haereticos uerbis euangelicis consecratum: sicut ipsum Euangelium ecclesiasticum est, nec ad eorum pertinet peruersitatem, sed utique suam retinet sanctitatem. [7,48] 48. 94. Iunius a Neapoli dixit : Ab eo quod semel censuimus, non recedo, ut haereticos uenientes ad Ecclesiam baptizemus. 48. 95. Hic quia nullam rationem uel testimonium Scripturarum attulit, diu nos tenere non debet. [7,49] 49. 96. Cyprianus a Carthagine dixit : Meam sententiam plenissime exprimit epistola quae ad Iubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos appellatos 126, quando ad Ecclesiam uenerint, unico Ecclesiae Baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis amici, et de antichristis christiani. 49. 97. Quid aliud hic disputandum est, quando ipsam, cuius mentionem fecit, epistolam ad Iubaianum datam, quanta potuimus diligentia pertractauimus? Et quod hic dixit, meminerimus dici posse de omnibus iniquis, quos et in Catholica esse ipse testatur, et Baptismum habere et dare, nemo nostrum ambigit. Illi enim ueniunt ad Ecclesiam, qui de parte diaboli ad Christum transeunt, et aedificant super petram, et incorporantur columbae, et in horto concluso et fonte signato muniuntur; ubi non sunt omnes qui contra Christi praecepta uiuunt, ubilibet esse uideantur. Nam in epistola quam scripsit ad Magnum, cum de hac ipsa re ageret, satis aperteque ipse nos commonuit, in quali societate oporteat intellegi Ecclesiam. Ait enim, de quodam loquens: Alienus fiat et profanus dominicae pacis, ac dominicae unitatis inimicus, non habitans in domo Dei, id est, in Ecclesia Christi, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant. Quid ergo hic dicamus, paululum aduertant, qui nobis de Cypriano uolunt praescribere. Si enim in Ecclesia Christi non nisi concordes atque unanimes habitant, procul dubio non habitabant in Ecclesia Christi, quamuis intus esse uiderentur, illi qui per inuidiam et contentionem sine caritate Christum annuntiabant; quos ipse intellegit, non haereticos uel schismaticos a Paulo apostolo commemoratos, sed falsos fratres cum illo interius conuersantes: qui certe baptizare non debebant, quia in Ecclesia non habitabant, in qua ipse dicit non habitare nisi concordes et unanimes: nisi forte quisquam sic abhorret a uero, ut dicat concordes et unanimes fuisse inuidos et maleuolos, et sine caritate contentiosos: et tamen baptizabant, nec eorum ista detestanda peruersitas Sacramentum Christi, quod per eos tractabatur et dispensabatur, aliqua ex parte minuebat atque uiolabat. [7,50] 50. 98. Totum sane ipsum locum in eadem ad Magnum epistola positum operae pretium est pertractare, quem ita contexuit. Non habitans, inquit, in domo Dei, id est, in Ecclesia Christi, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant, loquente in Psalmis Spiritu sancto, et dicente: " Deus qui inhabitare facit unanimes in domo ". Denique unanimitate Christianos firma sibi atque inseparabili caritate connexos, etiam ipsa Dominica sacrificia declarant. Nam quando Dominus corpus suum panem uocat, de multorum granorum adunatione congestum; populum nostrum, quem portabat, indicat adunatum: et quando sanguinem suum uinum appellat, de botruis atque acinis plurimis expressum, atque in unum coactum; gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. Haec uerba beati Cypriani indicant eum et intellexisse et dilexisse decorem domus Dei, quam domum ex unanimis et concordibus constare affirmauit, et docuit testimonio prophetico, et significatione Sacramentorum: in qua utique non erant illi inuidi, et sine caritate maleuoli, qui tamen baptizabant. Ex quo apparet et in eis esse posse, atque ab eis dari posse Sacramentum Christi, qui non sunt in Ecclesia Christi, in qua non nisi unanimes et concordes habitare Cyprianus ipse testatur. Neque enim saltem hoc dici potest, tunc baptizare posse cum latent: quoniam illi Paulum apostolum non latebant, quos in Epistola sua ueracissimus testis notat, et gaudere se dicit, quoniam et ipsi Christum annuntiabant. De his quippe ait: Siue occasione, siue ueritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. [7,51] 51. 99. Quibus omnibus consideratis, puto me non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut et ipsi etiam sint eadem domus Dei, quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga, et hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum : quae domus etiam claues accepit, ac potestatem soluendi et ligandi. Hanc domum si quis corripientem corrigentemque contempserit: Sit tibi, inquit, tamquam ethnicus et publicanus. De hac domo dicitur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae; et: Qui habitare facit unanimes in domo; et: Iucundatus sum in his qui dixerunt mihi: In domum Domini ibimus; et: Beati qui inhabitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te ; et innumerabilia talia. Haec domus etiam triticum dicitur, siue tricenum, siue sexagenum, siue centenum fructum afferens cum tolerantia. Haec domus est in uasis aureis et argenteis, et lapidibus pretiosis, et lignis imputribilibus. Huic domui dicitur: Sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis ; et: Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos. Haec quippe in bonis fidelibus est, et sanctis Dei seruis ubique dispersis et spiritali unitate deuinctis in eadem communione Sacramentorum, siue se facie nouerint, siue non nouerint. Alios autem ita dico esse in domo, ut non pertineant ad compagem domus, nec ad societatem fructiferae pacificaeque iustitiae; sed sicut esse palea dicitur in frumentis: nam et istos esse in domo, negare non possumus, dicente Apostolo: In magna autem domo non solum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. Ex hoc numero innumerabili, non solum turba intus premens cor paucorum in tantae multitudinis comparatione sanctorum, sed etiam disruptis retibus haereses et schismata existunt in eis, qui iam magis ex domo quam in domo esse dicendi sunt, de quibus dicitur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Separatiores enim sunt iam etiam corporaliter segregati, quam illi qui interius carnaliter et animaliter uiuunt, et spiritaliter separati sunt. [7,52] 52. 100. Horum autem omnium generum illi primi, qui sic sunt in domo Dei, ut ipsi sint domus Dei, siue iam spiritales sint, siue adhuc paruuli lacte nutriantur, sed tamen ad spiritalem habitum intento corde proficiant, nemo dubitat quod Baptismum et utiliter habeant, et se imitantibus utiliter tradant: fictis autem, quos Spiritus sanctus fugit, etsi ipsi, quantum in eis est, utiliter tradunt, illi tamen inutiliter accipiunt, non imitantes eos per quos accipiunt. Illi uero qui sic sunt in magna domo tamquam uasa in contumeliam, et inutiliter habent Baptismum, et se imitantibus inutiliter tradunt: illi porro ab eis utiliter accipiunt, qui non ipsis corde atque moribus, sed sanctae domui copulantur. Qui autem separatiores, non magis in domo quam ex domo sunt, neque omnino utiliter habent, neque ab eis utiliter accipitur, nisi forte accipiendi necessitas urgeat, et accipientis animus ab unitatis uinculo non recedat: tamen et habent, quamquam inutiliter habeant; et accipitur ab eis, etiam cum inutile est accipientibus; quod ut fiat utile, ab haeresi uel schismate recedendum est, et illi domui cohaerendum: quod non solum haeretici et schismatici, sed etiam illi facere debent, qui sic sunt in domo per communionem Sacramentorum, ut extra domum sint per diuersitatem morum: sic enim et ipsis utile incipit esse Sacramentum, quod aliter inutile est. [7,53] 53. 101. Solet etiam quaeri, utrum approbandum sit, quod ab eo qui non accepit, accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit quemadmodum dandum sit: et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille cui datur, cum simulatione, an sine simulatione: si cum simulatione, utrum fallens, sicut in Ecclesia, uel in ea quae putatur Ecclesia; an iocans, sicut in mimo: et quid sit sceleratius, in Ecclesia fallaciter accipere, an in haeresi uel schismate sine fallacia, id est, animo non simulato; et utrum in haeresi fallaciter, an in mimo cum fide, si quisquam inter agendum repentina pietate moueatur. Quamquam talem si etiam illi conferamus qui in ipsa Catholica fallaciter accipit, mirum si dubitatur quis cui praeferendus sit: quid enim prosit animus ueraciter dantis fallaciter accipienti, non uideo. Sed arbitremur aliquem etiam fallaciter dantem, cum et tradens et accipiens fallaciter agant in ipsa unitate catholica, utrum hoc magis Baptisma sit acceptandum, an illud quod in mimo datur, si quis existat qui fideliter subito commotus accipiat: an quantum ad ipsos quidem attinet homines, plurimum distet inter credentem in mimo, et irridentem in Ecclesia; ad ipsius autem Sacramenti integritatem nihil intersit. Si enim nihil interest ad integritatem Sacramenti in ipsa Catholica, utrum id aliqui fallaciter an ueraciter agant, cum tamen hoc idem utrique agant: cur extra intersit, non uideo; quando ille qui accipit, non simulatione palliatus, sed religione mutatus est. An plus ualent ad confirmandum Sacramentum alii ueraces inter quos agitur, quam ad frustrandum illi fallaces a quibus agitur, et in quibus agitur? Et tamen si postea prodatur, nemo repetit, sed aut excommunicando punitur illa simulatio, aut poenitendo sanatur. 53. 102. Sed nobis tutum est, in ea non progredi aliqua temeritate sententiae, quae nullo in catholico regionali concilio coepta, nullo plenario terminata sunt: id autem fiducia securae uocis asserere, quod in gubernatione Domini Dei nostri et Saluatoris Iesu Christi, uniuersalis Ecclesiae consensione roboratum est. Verumtamen si quis forte me in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio uersaretur, non praecedentibus talibus, quorum sententias sequi mallem, urgeret ut dicerem quid ipse sentirem: si eo modo affectus essem, quo eram cum ista dictarem; nequaquam dubitarem habere eos Baptismum, qui ubicumque, et a quibuscumque, illud uerbis euangelicis consecratum, sine sua simulatione, et cum aliqua fide accepissent: quamquam eis ad salutem spiritalem non prodesset, si caritate caruissent, qua catholicae insererentur Ecclesiae. Si enim habeam, inquit, fidem, ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Sicut iam praeteritis maiorum statutis, non dubito etiam illos habere Baptismum, qui quamuis fallaciter id accipiant, in Ecclesia tamen accipiunt, uel ubi putatur esse Ecclesia ab eis, in quorum societate id accipitur, de quibus dictum est: Ex nobis exierunt. Ubi autem neque societas ulla esset ita credentium, neque ille qui ibi acciperet, ita crederet, sed totum ludicre et mimice et ioculariter ageretur, utrum approbandus esset Baptismus qui sic daretur; diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum, concordi oratione et impensis supplici deuotione gemitibus implorandum esse censerem: ita sane ut post me dicturos sententias, ne quid iam exploratum et cognitum afferrent, humiliter exspectarem: quanto magis ergo nunc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis, uel maioris auctoritatis, istud dixisse accipiendus sum? [7,54] 54. 103. Sed iam, ut existimo, tempus est hos etiam libros de quaestione Baptismi debito fine concludere: ubi nobis ostendit Dominus Deus noster per pacificum episcopum Cyprianum, et illos qui ei consenserunt, quantum sit catholica unitas diligenda, ut in eo quod aliter sapiebant, donec id quoque Deus reuelaret; tolerarent potius diuersa sentientes, quam se ab eis nefario schismate separarent: ubi Donatistarum prorsus ora clauduntur, etiamsi de Maximianistis nihil dicamus. Si enim mali bonos in unitate contaminant, nullam iam Ecclesiam, cui sociaretur, uel ipse Cyprianus inuenit. Si autem mali bonos in unitate non maculant, nullam causam separationis sacrilegus donatista proponit. Baptismum autem si habent et tradunt alii tam multi qui operantur opera carnis, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt; habent ac tradunt et haeretici, qui inter illa opera numerati sunt, quod quia recedendo non amiserunt, et tradere manendo potuerunt: sed tam infructuose atque inutiliter tales talibus, quam et illi caeteri pares eorum, in eo quod regnum Dei non possidebunt. Et quemadmodum illis correctis Baptisma non incipit adesse quod deerat, sed prodesse quod inerat; sic et haereticis. Unde Cyprianus, et qui cum eo senserunt, catholicae Ecclesiae, quam noluerunt praecidere, non potuerunt praescribere. Quod uero aliter sapuerunt, non expauescimus, quia cum eis ueneramur et Petrum: quod autem ab unitate non recesserunt, gaudemus, quia cum eis aedificamur in petra.