[2,0] LIBER SECUNDUS. Auctoritas Cypriani non est pro Donatistis, sed pro Catholicis. [2,1] 1. 1. Quantum pro nobis, hoc est, pro pace catholica faciant ea quae tamquam ex auctoritate beati Cypriani aduersus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint aduersus eos a quibus proferuntur, adiuuante Domino demonstrare proposui. Si qua ergo me respondendi necessitas ea quae iam in aliis libris posui, rursus commemorare coegerit (quamquam id modice faciam), his qui iam illa legerunt et tenent, onerosum esse non debet: quia et ea quae instructioni sunt necessaria, saepius oportet insinuare tardioribus, et cum eadem multipliciter uarieque uersantur atque tractantur, ipsos quoque capaciore intellegentia praeditos adiuuant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. Noui etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi eius solutionem requirat, quem forte non habet. Quapropter quaecumque in aliis libris iam diximus, si necessitas praesentium quaestionum breuiter iterare compulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes: satius est enim offerre habenti, quam differre non habentem. 1. 2. Quid ergo isti dicunt, cum ueritatis uiribus praefocantur, cui consentire nolunt? Cyprianus, inquiunt, cuius tantum meritum nouimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus, in concilio statuit haereticos uel schismaticos, id est omnes qui extra unius Ecclesiae communionem sunt, Baptismum non habere; et ideo quisquis ab eis baptizatus ad Ecclesiam uenerit, esse in Ecclesia baptizandum. Non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. Magnum quidem meritum nouimus Cypriani episcopi et martyris; sed numquid maius quam Petri apostoli et martyris? De quo idem Cyprianus in epistola ad Quintum ita loquitur: Nam nec Petrus, inquit, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificauit Ecclesiam suam 1, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, uindicauit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a nouellis et posteris sibi potius oportere; nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset: sed consilium ueritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus uindicabat facile consensit; documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ipsa potius nostra dicamus. Ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in Scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeminet, aliter quam ueritas postulabat de circumcisione agere solitum, a posteriore apostolo Paulo esse correctum. Si ergo potuit Petrus non recte in aliquo ingredi ad ueritatem Euangelii, ita ut Gentes cogeret iudaizare, quod Paulus in ea scribit Epistola, in qua Deum testatus est non se mentiri: ait enim: Quae autem scribo uobis, ecce coram Deo, quia non mentior : et post hanc tam sanctam atque terribilem attestationem Dei, narrauit haec omnia, in quibus dixit: Cum uidissem quia non recte ingrediuntur ad ueritatem Euangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu cum sis Iudaeus gentiliter et non iudaice uiuis; quemadmodum Gentes cogis iudaizare? Si potuit, inquam, Petrus contra ueritatis regulam, quam postea Ecclesia tenuit, cogere Gentes iudaizare; cur non potuit Cyprianus contra regulam ueritatis, quam postea tota Ecclesia tenuit, cogere haereticos uel schismaticos denuo baptizari? Puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum magis uereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit illum apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? Sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una est tamen martyrum gloria: et si forte se inuicem in aliquo praecedunt corda confitentium, ac pro uera fide in unitate caritatis morientium, Dominus nouerit, cuius occulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel eum confitetur, et die ipso in paradisum mittitur, Petrus Dominum sequens ter eum negat, et a corona differtur: nobis hinc iudicare temerarium est. Verumtamen si quisquam nunc cogat circumcidi aliquem more iudaico, et sic baptizari; multo amplius detestatur hoc genus humanum, quam si aliquis cogatur rebaptizari. Quapropter cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis uinculo custoditus ad martyrium promouetur; quanto facilius et fortius quod per uniuersae Ecclesiae statuta firmatum est, uel unius episcopi auctoritati, uel unius prouinciae concilio praeferendum est? Cum idem ipse Cyprianus ita dixerit quid ei uideretur, ut in pace unitatis esse uoluerit, etiam cum eis qui de hac re diuersa sentirent: quod indicat ipsius primus sermo in eiusdem concilii, quod ab istis profertur, exordio. Nam ita se habet: [2,2] 2. 3. " Cum in unum Carthagine conuenissent calendis septembris episcopi plurimi, ex prouincia Africa, Numidia, Mauretania, cum presbyteris et diaconibus, etiam praesente plebis maxima parte, et lectae essent litterae Iubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Iubaianum rescriptae de haereticis baptizandis, quidque postmodum Cypriano Iubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam uenientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa deuotione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus proferamus; neminem iudicantes, aut a iure communicationis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque iudicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum iudicare; sed exspectemus uniuersi iudicium Domini nostri Iesu Christi, qui unus est solus habens potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro iudicandi " 7. [2,3] 3. 4. Nunc se, si audent, superbae et tumidae ceruices haereticorum aduersus sanctam humilitatem huius sermonis extollant. Insani Donatistae, quos ad pacem atque unitatem sanctae Ecclesiae remeare, atque in ea sanari cupimus et optamus, quid ad haec dicitis? Vos certe nobis obicere soletis Cypriani litteras, Cypriani sententiam, Cypriani concilium: cur auctoritatem Cypriani pro uestro schismate assumitis, et eius exemplum pro Ecclesiae pace respuitis? Quis autem nesciat sanctam Scripturam canonicam, tam Veteris quam Noui Testamenti, certis suis terminis contineri, eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum uerum uel utrum rectum sit, quidquid in ea scriptum esse constiterit: episcoporum autem litteras quae post confirmatum canonem uel scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris, et per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a ueritate deuiatum est: et ipsa concilia quae per singulas regiones uel prouincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati quae fiunt ex uniuerso orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere: ipsaque plenaria saepe priora a posterioribus emendari; cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat; sine ullo typho sacrilegae superbiae, sine ulla inflata ceruice arrogantiae, sine ulla contentione liuidae inuidiae, cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum caritate christiana? [2,4] 4. 5. Quapropter sanctus Cyprianus, tanto excelsior, quanto humilior, qui documentum Petri sic amauit, ut diceret: " Documentum, scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ipsa potius nostra dicamus "; satis ostendit facillime se correcturum fuisse sententiam suam, si quis ei demonstraret Baptismum Christi sic dari posse ab eis qui foras exierunt, quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent: unde multa iam diximus. Nec nos ipsi tale aliquid auderemus asserere, nisi uniuersae Ecclesiae concordissima auctoritate firmati; cui et ipse sine dubio cederet, si iam illo tempore quaestionis huius ueritas eliquata et declarata per plenarium concilium solidaretur. Si enim Petrum laudat et praedicat ab uno posteriore collega patienter concorditerque correctum, quanto citius ipse cum concilio prouinciae suae uniuersi orbis auctoritati patefacta ueritate cessisset? quin profecto et uni uerum dicenti et demonstranti posset facillime consentire tam sancta anima, tam pacata: et fortasse factum est, sed nescimus. Neque enim omnia quae illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriae litterisque mandari potuerunt, aut omnia quae mandata sunt nouimus. Quomodo enim potuit ista res tantis altercationum nebulis inuoluta, ad plenarii concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones, multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inueniendi difficultatem, diuersas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad uerum liquidum perueniatur, uinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile uulnus erroris. [2,5] 5. 6. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid reuelatur, ut eorum patiens et humilis caritas, in qua fructus maior est, comprobetur, uel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diuersa sentiunt; uel quomodo accipiant ueritatem, cum contra id quod sentiebant, declaratam esse cognoscunt. Quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est, quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diuersum sentiebat. Ait enim: " Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes ". Alterum autem, id est, quomodo accipere potuerit ueritatem contra id quod sentiebat inuentam, etsi litterae tacent, merita clamant; si epistola non inuenitur, corona testatur, si concilium non indicat episcoporum, consortium indicat Angelorum. Non enim paruum documentum est pacatissimae animae, in ea unitate martyrium meruisse, unde se diuersum sentiens noluit separare. Homines enim sumus. Unde aliquid aliter sapere quam res se habet, humana tentatio est. Nimis autem amando sententiam suam, uel inuidendo melioribus, usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis uel haeresis sacrilegium peruenire, diabolica praesumptio est. In nullo autem aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est. Quia itaque homines sumus, sed spe angeli Dei sumus, quibus aequales in resurrectione futuri sumus, quamdiu perfectionem angeli non habemus, praesumptionem diaboli non habeamus. Ideo dicit Apostolus: Tentatio uos non apprehendat nisi humana. Humanum est ergo aliquid aliter sapere. Propterea dicit alio loco: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis Deus reuelabit. Quibus autem reuelat cum uoluerit, siue in hac uita siue post hanc uitam, nisi ambulantibus in uia pacis, et in nullam praecisionem deuiantibus? Non quales isti sunt, qui uiam pacis non agnouerunt, nec propter aliud unitatis uinculum disruperunt. Ideoque Apostolus cum dixisset: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis Deus reuelabit; ne putarent praeter uiam pacis quod aliter sapiebant sibi posse reuelari, continuo addidit: Verumtamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. In quo ambulans Cyprianus, perseuerantissima tolerantia, non fuso sanguine, sed in unitate fuso, (quia si traderet corpus suum ut arderet, et non haberet caritatem, nihil ei prodesset) per martyrii confessionem peruenit ad angelicam lucem; ut si non antea, ibi certe reuelatum agnosceret, quod cum aliter saperet, sententiam diuersae opinionis uinculo non praeposuit unitatis. [2,6] 6. 7. Vos itaque, Donatistae, quid ad haec dicitis? Si nostra sententia de Baptismo uera est, omnes qui aliter sapiebant Cypriani temporibus, non sunt ab Ecclesiae unitate separati, donec illud quod aliter saperent Deus illis reuelaret: uos ergo quare separatione sacrilega pacis uinculum disrupistis? Si autem uestra sententia de Baptismo uera est, Cyprianus et ceteri cum quibus eum tale concilium celebrasse perhibetis, cum eis qui aliter sapiebant, in unitate manserunt. quare uos pacis uinculum disrupistis? Quodlibet horum elegeritis, contra uestram praecisionem sententiam ferre cogimini. Respondete, quare uos separastis? Quare contra orbem terrarum altare erexistis? Quare non communicatis Ecclesiis, quibus Epistolas apostolicas missas tenetis et legitis, et secundum ipsas uos uiuere dicitis? Respondete, quare uos separastis? Propterea certe, ne malorum communione periretis. Quomodo ergo non perierunt Cyprianus et tot collegae ipsius? Qui cum crederent haereticos et schismaticos Baptismum non habere, sine Baptismo tamen receptis, cum peccata eorum tam immania tamque sacrilega super eos esse crederent, eis tamen communicare, quam separari ab unitate maluerunt, dicente Cypriano: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. 6. 8. Si ergo tali communione malorum pereunt iusti, iam Ecclesia temporibus Cypriani perierat. Unde igitur exstitit origo Donati, ubi catechizatus est, ubi baptizatus, ubi ordinatus, quando iam Ecclesiam contagio communionis exstinxerat? Si autem erat Ecclesia, nihil obesse mali bonis in una communione potuerunt. Quare uos separastis? Ecce in unitate uideo Cyprianum et alios collegas eius, qui facto concilio censuerunt omnes qui extra Ecclesiae communionem fuerint baptizati, Baptismum non habere, et ideo eis dandum esse cum ueniunt. Sed ecce rursus in eadem unitate uideo quosdam de hac re diuersa sentire, et eos qui ab haereticis uel schismaticis uenerint, agnito in eis Baptismo Christi non audere iterum baptizare. Hos omnes catholica unitas materno sinu complectitur, inuicem onera sua portantes, et studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter sapiebant, Dominus reuelaret. Si uera isti sentiebant, ab illis non contaminabantur, an contaminabantur? Si uera illi sentiebant, ab istis non contaminabantur, an contaminabantur? Quod uolueritis eligite. Si contaminabantur, iam tunc non erat Ecclesia: respondete, unde huc existis? Si autem permanebat Ecclesia, nullo modo boni a malis tali communione contaminantur: respondete, quare uinculum disrupistis? 6. 9. An forte schismatici sine Baptismo recepti non contaminant, et traditores sanctorum Librorum contaminant? Vestros quidem fuisse traditores manifestissima rerum gesta testantur. Et si tunc in illos quos arguebatis uera diceretis, causam uestram unitati orbis terrarum persuasissetis, ut uobis retentis illi excluderentur. Quod si conati estis facere et non obtinuistis, innocens est orbis terrarum, qui iudicibus ecclesiasticis potius quam uictis litigatoribus credidit: si autem noluistis agere causam uestram, innocens est orbis terrarum, qui damnare non potuit inauditos. Quare ergo uos ab innocentibus separastis? Sacrilegium schismatis uestri defendere non ualetis. Sed haec omitto: hoc dico; si uos possent contaminare traditores, qui non sunt a uobis conuicti, et a quibus uos estis uicti, multo magis possent sacrilegia schismaticorum et haereticorum sine Baptismo secundum uestram sententiam recepta contaminare Cyprianum. Non se tamen ille separauit. Et quia permanebat Ecclesia, manifestum est quod contaminari non potuit. Quare ergo uos, non dico ab innocentibus, quod probatur; sed ab ipsis, quod non probatur, traditoribus separastis? An, ut dicere coeperam, grauiora sunt crimina traditorum quam schismaticorum? Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod uolumus, et quomodo uolumus, pro arbitrio nostro dicentes: Hoc graue, hoc leue est: sed afferamus diuinam stateram de Scripturis sanctis tamquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit grauius appendamus; imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus. Tempore illo quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cauenda monstrauit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus, et schisma tentatum; idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captiuitate, schisma hiatu terrae, sepultis auctoribus uiuis, et ceteris coelesti igne consumptis. Quis iam dubitauerit hoc esse sceleratius commissum, quod est grauius uindicatum? A talibus sacrilegis uenientes, sine Baptismo, ut dicitis, si Cyprianum non contaminabant, quomodo uos contaminare poterant non conuicti, sed conficti traditores? Qui si non Libros incendendos tradidissent, sed eos ipsi manibus suis incendissent, minoris fuissent utique sceleris, quam si schisma committerent; quia illud mitius, illud grauius uindicatum est, non humano arbitrio, sed diuino iudicio. [2,7] 7. 10. Quare uos ergo separastis? Si ullus sensus in uobis est, uidetis uos certe quid responderi possit non inuenire. Non usque adeo, inquiunt, omnia defecerunt, ut non possimus respondere: Sic uolumus. " Tu quis es, qui iudices alienum seruum? Suo domino stat, aut cadit ". Quod eis dictum non intellegunt, qui uolebant non de factis manifestis, sed de cordibus alienis iudicare. Nam quomodo ipse tam multa de sceleribus schismatum et haeresum loquitur? Aut quomodo canitur in Psalmis: Si uere iustitiam diligitis, recta iudicate, filii hominum? Cur autem ipse Dominus dicit: Nolite personaliter iudicare, sed rectum iudicium iudicate; si non licet de aliquo iudicare? Postremo ipsi de illis traditoribus de quibus falsa iudicauerunt, cur omnino iudicauerunt de seruis alienis? Suo domino stabant, aut cadebant. Cur denique de recentibus Maximianistis plenarii concilii, sicut dicunt, ore ueridico non dubitauerunt tale proferre iudicium, ut eos primis illis schismaticis, quos uiuos terra sorbuit, compararent? Quorum quosdam tamen, quod negare non possunt, aut innocentes damnauerunt, aut nocentes iterum receperunt. Sed cum uerum dicitur cui respondere non possunt, rodunt murmura salebrosa: Sic uolumus. " Tu quis es, qui iudices alienum seruum? Suo domino stat, aut cadit ". Cum autem infirma ouis in solitudine aspicitur, ubi pastor qui reclamet absens uidetur, dentes exseruntur, frangitur guttur inualidum: Bonus homo esses, si non esses traditor. Consule animae tuae; esto christianus. O improbam rabiem! Cum christiano dicitur: Esto christianus; quid aliud docetur, nisi negare se christianum? Numquid aliud erat quod docere cupiebant illi Christianorum persecutores, quibus qui restiterunt, facti sunt martyres? An leuius putatur quod gladio minante, quam quod lingua insidiante committitur? 7. 11. Ad ista respondete, lupi rapaces, qui pellibus ouinis indui cupientes 30, beati Cypriani litteras pro uobis esse arbitramini. Contaminabat Cyprianum sacrilegium schismaticorum, an non contaminabat? Si contaminabat, iam tunc periit Ecclesia, non erat unde propagaremini. Si autem non contaminabat, quo scelere alieno possunt in unitate contaminari innocentes, si schismatis sacrilegio non possunt? Quare ergo uos separastis? Quare cum leuiora quae fingitis, fugitis, ipsum sacrilegium schismatis, quod est omnibus grauius, commisistis? An forte iam placet fateri non fuisse iam illos uel schismaticos uel haereticos, qui extra communionem Ecclesiae, uel in schismate aliquo uel in haeresi fuerant baptizati, quia transeundo ad Ecclesiam, et errores suos pristinos anathemando, destiterant esse quod erant? Quomodo ergo sine Baptismo non super eos remanserant scelera eorum? An ille Baptismus Christi erat, sed eis extra Ecclesiae communionem prodesse non poterat; cum autem uenerunt, et anathemato praeterito errore in Ecclesiae pacem per manus impositionem recepti sunt, tunc in caritate radicatis atque fundatis, sine qua infructuosa sunt cetera, prodesse coepit et ad remissionem peccatorum et ad sanctificationem uitae, quod sine fructu extra portabant? 7. 12. Nolite ergo nobis auctoritatem obicere Cypriani ad Baptismi repetitionem: sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conseruationem. Nondum enim erat diligenter illa Baptismi quaestio pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia, in ipsis quoque schismaticis et haereticis corrigere quod prauum est, non iterare quod datum est; sanare quod uulneratum est, non curare quod sanum est. Quam consuetudinem - credo ex apostolica traditione uenientem, sicut multa non inueniuntur in litteris eorum, neque in conciliis posterorum, et tamen quia per uniuersam custodiuntur Ecclesiam, nonnisi ab ipsis tradita et commendata creduntur -: hanc ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinum prodecessorem suum dicit sanctus Cyprianus quasi coepisse corrigi. Sed sicut diligentius inquisita ueritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii concilii confirmationem perducta est, uerius creditur per Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi. Irruente itaque tam magna quaestione, cum de remissione peccatorum et de spiritali hominis regeneratione, utrum posset apud haereticos uel apud schismaticos fieri, difficile ratio redderetur, et praecederet auctoritas Agrippini, et nonnullorum qui ei consenserant hominum in hac quaestione deficientium, qui maluerant aliquid nouum moliri, quam tenere consuetudinem cuius defensionem non intellegebant; irruerunt in oculos animae uerisimiles rationes, et intercluserunt iter peruestigandae ueritatis. [2,8] 8. 13. Nec arbitror beatum Cyprianum propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse, prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret, cui esset melius reuelatum, gratissime acciperet; et ostenderet imitandam, non solum docendi diligentiam, sed etiam discendi modestiam: si autem nullus existeret, qui tale aliquid afferret, unde illae omnes uerisimiles rationes quibus mouebatur refellerentur, in eadem sententia permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur ueritatis, et retentae quae amabatur unitatis. Nam et illud sic intellexit quod ait Apostolus: Prophetae autem duo aut tres loquantur, et ceteri examinent; si alii reuelatum fuerit sedenti, ille prior taceat. Qua in parte, inquit, docuit et ostendit, multa singulis in melius reuelari, et debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti. His utique uerbis non solum eos admonuit sibi consentire, qui melius aliquid non uidebant; sed etiam eos hortatus est, si qui possent afferre aliquid quo prior consuetudo seruanda potius firmaretur: ut si tale esset quod refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam ueraciter dixerit, debere unumquemque non pro eo quod semel imbiberat et tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit, libenter amplecti. Sed quia tunc non exstiterant, nisi qui ei consuetudinem opponerent; defensiones autem ipsius consuetudinis non tales afferrent, quibus illa talis anima moueretur: noluit uir grauissimus rationes suas, etsi non ueras (quod eum latebat), sed tamen non uictas, ueraci quidem, sed tamen nondum assertae consuetudini cedere. Quam tamen consuetudinem nisi prior ante Agrippinus, et nonnulli per Africam coepiscopi eius etiam per concilii sententias deserere tentauissent, non auderet iste saltem ratiocinari aduersus eam: sed in tam obscura quaestione turbatus, et ubique intuens uniuersalem robustamque consuetudinem, coarctaret se potius et prece et intentione mentis ad Deum, ut quod postea plenario concilio uisum est, id uerum esse perspiceret et doceret. Sed cum fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est excepisset auctoritas, maluit prodecessorum suorum tamquam inuentum defendere, quam in quaerendo amplius laborare. Nam in fine epistolae ad Quintum ita ostendit, in quo tamquam lectulo auctoritatis quasi fessus acquieuerit. [2,9] 9. 14. Quod quidem, inquit, et Agrippinus bonae memoriae uir, cum ceteris coepiscopis suis qui illo in tempore in prouincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit, et librata consilii communis examinatione firmauit: quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem, fidei Ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. Hac attestatione satis ostendit, multo magis se fuisse commemoraturum, si quod de hac re transmarinum uel uniuersale concilium factum esset. Nondum autem factum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et haec sola opponebatur inducere uolentibus nouitatem, quia non poterant apprehendere ueritatem. Postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur et quaeritur, non solum inuenta est, sed etiam ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta, post Cypriani quidem passionem, sed antequam nos nati essemus. Hanc autem fuisse consuetudinem Ecclesiae, quae postea multis discussis ambagibus perspecta ueritate plenario concilio confirmata est, satis ostenditur et ipsius beati Cypriani uerbis in eadem ad Iubaianum epistola, quae in concilio lecta commemoratur. Ait enim: " Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam uenientes, sine Baptismo admissi sunt? ". Ubi certe quid fieri soleret, etsi non fieri uellet, satis ostendit; et eo ipso quod concilium Agrippini commemorat, aperte indicat fuisse aliam consuetudinem Ecclesiae. Neque enim opus erat hoc concilio uelle statuere, si iam consuetudine tenebatur: et in ipso concilio nonnullae sententiae omnino declarant, eos contra Ecclesiae consuetudinem decreuisse, quod decernendum esse arbitrati sunt. Quapropter illud unum isti considerent quod omnibus patet: si auctoritas Cypriani sequenda est, magis eam sequendam esse in unitate seruanda, quam in Ecclesiae consuetudine commutanda; si autem concilium eius attenditur, huic esse uniuersae Ecclesiae posterius concilium praeponendum, cuius se membrum esse gaudebat; et ut se in totius corporis compage retinenda ceteri imitarentur, saepius admonebat. Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros praeponuntur, et uniuersum partibus semper iure optimo praeponitur. [2,10] 10. 15. Quid autem agunt isti, cum docetur sanctus Cyprianus, etiamsi non admisit in haeresi uel in schismate baptizatos, tamen communicasse admittentibus, quod apertissime declarauit, dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communicationis aliquem, si diuersum senserit, amouentes? Si talium communione maculatus est, cur in iterando Baptismo eius auctoritatem sectantur? Si autem talium communione maculatus non est, cur in unitate retinenda exemplum eius non imitantur? Numquid hic restat, nisi ut dicant: Sic uolumus? Quid aliud sermoni ueritatis iustitiaeque respondent omnes flagitiosi et facinorosi homines, luxuriosi, ebriosi, adulteri, et modis omnibus impudici, fures, raptores, homicidae, latrones, malefici, idololatrae, quid aliud respondent cum eos ueritas arguit, nisi: Hoc uolo, hoc me delectat? Et si christiano tincti sunt nomine, dicunt etiam: Tu quis es, qui iudices alienum seruum? Verumtamen eo sunt isti modestiores, quia cum legibus diuinis et humanis aliquid poenarum pro suis perditis moribus factisque patiuntur, non se martyres dicunt: isti autem simul habere uolunt et sacrilegorum uitam et innocentium famam, et in sceleratis factis nullam poenam et in poenis iustis martyrum gloriam: quasi non tanto sit erga illos maior misericordia et patientia Dei, quanto magis eos partibus corripiens dat locum poenitentiae, et in hac uita flagella ingeminare non cessat; ut considerantes quae patiantur et quare patiantur, aliquando resipiscant: et qui iam pro unitate Donati Maximianistarum Baptismum receperunt, pro pace Christi orbis terrarum Baptismum potius amplectantur, reddantur radici, reconcilientur unitati, uideant nihil sibi remansisse quod dicant, sed tamen remansisse quod faciant, ut pro factis eorum praeteritis sacrificium dilectionis offeratur placabili Deo, cuius unitatem nefario scelere disruperunt, cuius Sacramentis tam diuturnas iniurias irrogarunt. Misericors est enim et miserator Dominus, longanimis et multum misericors et uerax. Amplectantur in praesenti uita misericordem et longanimem, et timeant in futura ueracem. Non uult enim mortem impii, quantum ut reuertatur et uiuat: quia sententiam flectit aduersus iniurias irrogatas. Haec est nostra exhortatio. [2,11] 11. 16. Propter hoc eos habemus inimicos, quia uera dicimus, quia tacere metuimus, quia cessare ab instantia quanta possumus formidamus, quia obtemperamus Apostolo dicenti: Praedica uerbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa. Sed, sicut Euangelium loquitur, diligunt gloriam hominum magis quam Dei, et reprehendi ad tempus timent, damnari in sempiternum non timent. Vident etiam ipsi quid mali faciant, uident non esse quid omnino respondeant: sed nebulas imperitis offundunt, cum ipsi uiui sorbeantur, id est, scientes et agnoscentes intereant. Viderunt horrere homines, et grauiter detestari, quod etiam se ipsi in multa schismata diuiserunt, et maxime in Africae capite et notissima ciuitate Carthagine: conati sunt resarcire dedecus pannorum suorum. Putantes quod possent Maximianistas auferre, magno conatu per Optatum Gildonianum fortiter institerunt, multa illis mala et persecutiones saeuissimas intulerunt. Receperunt inde aliquos, putantes quod possent omnes eodem terrore conuerti: his autem quos receperunt, noluerunt facere iniuriam, ut ab eis in schismate baptizatos denuo baptizarent, uel potius ab his ipsis rebaptizari eos facerent intus, a quibus baptizati erant foris, atque hoc modo suae nefariae consuetudini praescripserunt. Sentiunt quam scelerate iam faciant, recepto Baptismo Maximianistarum, uiolare Baptismum orbis terrarum 46. Sed timent rebaptizatos suos, ne forte non eis parcant, si ipsi pepercerint ceteris; ne de illis exigant animas suas, si animas aliorum trucidare cessauerint. [2,12] 12. 17. Quid de receptis Maximianistis respondeant, non inueniunt. Si dixerint: Innocentes recepimus: respondetur eis: Ergo innocentes damnaueratis. Si dixerint: Nesciebamus: Ergo temere iudicastis (sic etiam de traditoribus sententiam temerariam protulistis); falsumque dixistis: Plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. Neque enim ore ueridico innocentes damnari potuerunt. Si dixerint: Non eos damnauimus: recitatur concilium, recitantur nomina et episcoporum et ciuitatum. Si dixerint: Non est ipsum concilium nostrum: recitantur Gesta proconsularia, ubi non semel idem concilium allegauerunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis excluderent, et iudiciorum strepitu atque auxiliorum impetu proturbarent. Si dixerint: Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse: recitantur Gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo quod aduersus Maximianistas fecerunt, de iudiciis publicis postularunt. Si dixerint: Pro pace suscepti sunt: respondetur: Cur ergo ueram et plenam non agnoscitis pacem? Quis uos impulit, quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum, et contra pacem Christi orbem damnare inauditum? Urget eos utique ueritas; uident se non habere quid respondeant, et putant se non habere quid faciant: quid loquantur non inueniunt. Tacere non permittuntur; malunt peruersis uocibus ueritati reluctari, quam confessis erroribus paci restitui. [2,13] 13. 18. Quis autem non intellegat quid in corde suo possint dicere? Quid ergo facimus, inquiunt, de his quos iam rebaptizauimus? Respondetur: Redite cum eis ad Ecclesiam, medicamento pacis offerte curandos quos uulnerastis, uitae caritatis offerte suscitandos quos occidistis. Multum ualet ad propitiandum Deum fraterna concordia. Si duobus ex uobis, ait Dominus, conuenerit in terra, quidquid petieritis fiet uobis. Si duobus hominibus, quanto magis duobus populis? Simul nos Domino prosternamus, participamini nobiscum unitatem, participemur uobiscum dolorem, et caritas cooperiat multitudinem peccatorum. Ab ipso beato Cypriano consilium quaerite, attendite quantum de unitatis bono praesumpserit, unde se non disrupit a diuersa sentientibus; et cum arbitraretur eos qui extra Ecclesiae communionem baptizarentur, Baptismum non habere, credidit eos tamen in Ecclesiam simpliciter admissos propter ipsius unitatis uinculum posse ad ueniam pertinere. Sic enim soluit quaestionem, quam sibi ipse proposuit ad Iubaianum ita scribens: Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam uenientes, sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. [2,14] 14. 19. Quid sit autem perniciosius, utrum omnino non baptizari, an rebaptizari, iudicare difficile est. Video quidem quid amplius homines detestentur atque horreant: uerumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu, sed ex auctoritate diuina rerum momenta penduntur, inuenio de utraque re Domini sententiam. Nam et Petro dixit: Qui lotus est, non habet necessitatem iterum lauandi: et Nicodemo: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Quid habeat secretior diudicatio Dei, hominibus quales nos sumus, difficile est fortasse cognoscere: quantum tamen ad ipsa uerba attinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter, non habet necessitatem lauandi; et, non intrabit in regnum coelorum. Ipsa denique Ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine Baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post poenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum Baptismo non carere? Si ergo Cyprianus quos esse sine Baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis uinculum ad ueniam pertinere praesumebat; potens est Dominus per ipsum unitatis uinculum et pacis etiam rebaptizatis placari, et eis a quibus rebaptizati sunt, ex ipsa pacis compensatione mitescere, et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium caritatis, quae cooperit multitudinem peccatorum; ut non attendat quam multi eorum discessu uulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. In quo enim uinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam Dei ab Ecclesiae muneribus non separari eos quos in Ecclesiam sine Baptismo existimabat admissos, in eodem uinculo pacis credimus per eamdem misericordiam Dei mereri ueniam posse rebaptizatos. [2,15] 15. 20. Ecclesia quippe catholica temporibus beati Cypriani, et ante ipsum praeterito tempore, aut rebaptizatos, aut Baptismum non habentes, unitatis gremio continebat: aut illi, aut illi salutem non nisi unitatis ipsius merito consecuti sunt. Si enim non habebant Baptismum qui ab haereticis ueniebant, sicut asserit Cyprianus; non recte admittebantur: et tamen eisdem ipse indulgentiam de Domini misericordia propter unitatem Ecclesiae non desperauit. Ita ergo si habebant Baptismum, non recte rebaptizabantur; quid itaque illos nisi eadem unitatis caritas adiuuabat, ut quod in Sacramento tractando latebat humanam infirmitatem, diuina misericordia non reputaret amantibus pacem? Cur ergo cum uestros rebaptizatos timetis, et illis et uobis salutis aditus inuidetis? Fuit aliquando de Baptismo dubitatio: qui diuersa senserunt, in unitate manserunt. Ea dubitatio procedente tempore perspecta ueritate sublata est: quaestio quae nondum finita Cyprianum non deterruit ut recederet, uos finita ut redeatis inuitat. Venite ad Catholicam concordantem, quam Cyprianus non deseruit fluctuantem: aut si uobis exemplum Cypriani iam displicet, qui communicauit eis qui cum Baptismate haereticorum recipiebantur, aperte dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes 53; quo itis, miseri? quid agitis? Et uos ipsos fugite, quia inde processistis, ubi ille permansit. Si uero ei, propter abundantiam caritatis et amorem fraternitatis, et uinculum pacis, nec sua peccata, nec aliena obesse potuerunt; huc redite, ubi et nobis et uobis multo minus oberunt quae uestri finxerunt.