[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] 1. 1. Ordo ipse postulat, quoniam primo secundoque respondimus, quid liber tuus tertius contineat deinde uideamus: et respondeamus pestilentiosis laboribus tuis, quantum Dominus opitulatur, salubribus laboribus nostris; tenentes institutum modum, ut ea quae non habent ad rem quae inter nos agitur pertinentem controuersiam, transeamus; ne qui haec nostra nosse uoluerint, plus laboris et temporis in opere legendi quam in discendi utilitate consumant. Quid ergo opus est, ut aliquid aduersus ea dicam, quae in principio posuisti libri huius solita et uana, "de inuidia quam uos sustinere pro ueritate iactatis, et de paucitate uelut prudentium quibus uos placere gaudetis"? Haec enim et ueterum et nouorum omnium uox est haereticorum, ipsa consuetudine iam sordidata atque protrita. Et tamen necessitate compellitur talibus pannis indui tam magna etiam uestra superbia, quae sic tenditur et inflatur, ut eos deformius dum gestit ostentare, disrumpat. Tuas etiam calumniosissimas contumelias non est necesse saepius refutare, quibus me unum nominatim uideris appetere; et in tot ac tanta catholica lumina, tacitis eorum nominibus, uel insanus insilis, uel caecus offendis. Unde tibi duobus prioribus libris sic me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur. 1. 2. Exaggeras quam sit "difficilis paucisque conueniens eruditis sanctarum cognitio Litterarum"; uidelicet, "ut Deus hominum, sicut uniuersi conditor, et iustus et uerax ac pius, idem donorum suorum in homines cumulator probetur; quia una est - ut fateris - optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus". Quem tamen sic honoras, ut paruulorum liberatorem neges per Christum Iesum, id est, Saluatorem, cuius eos Baptismate sic ablui dicitis, ut non consequantur salutem, tamquam medico non indigeant Christo; humanae originis uenam sagaciter inspiciente, et eos sanos pronuntiante Iuliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam uelut scientiam legis, in qua te turgidus iactas, non sane duce Dei lege, sed uestra potius uanitate, ad hanc impiam praesumptionem inimicam fidei christianae et tuae animali peruenisses. 1. 3. "Sententia - inquis - uestra tam deformis et uana est, quae et Deo iniquitatem, et diabolo condicionem hominum, et peccato substantiam, et conscientiam sine scientia paruulis conatur adscribere". Breuiter respondeo: Sententia nostra nec deformis est; quia speciosum forma prae filiis hominum Saluatorem praedicat omnium hominum, ac per hoc etiam paruulorum: nec uana est; quae non frustra, sed praecedente peccato dicit hominem uanitati similem factum, cuius dies sicut umbra praetereunt ; nec Deo adscribit iniquitatem, sed potius aequitatem; quia non iniuste tot et tantis malis, quae saepissime cernimus, etiam paruulus plectitur: nec diabolo conditionem hominum, sed humanae originis deprauationem; nec peccato substantiam, sed in primis hominibus actum, in eorum uero posteritate contagium: nec paruulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nec conscientia; sed sciuit ille quid fecerit in quo omnes peccauerunt, et singuli malum inde traxerunt. 1. 4. Tu autem qui multitudinem praestruis idiotarum, quos appellas "simplices, qui, aliis occupati negotiis, nihil de eruditione ceperunt, sola tamen fide ad Ecclesiam Christi peruenire curarunt, ne facile obscuris quaestionibus terreantur, sed credentes Deum uerum conditorem esse hominum, indubitanter quoque teneant quia pius est, quia uerax, quia iustus; atque hanc aestimationem de illa Trinitate seruantes, quidquid audierint huic conuenire sententiae, amplexentur atque collaudent: nec hoc eis ulla uis argumentationis euellat, sed detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria persuadere nitentem"; si haec ipsa tua uerba consideras, aduersus te illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur nouitatem uestram detestetur etiam multitudo christiana, a cuius uelut imperito iudicio ad paucos uestros, quos uideri cupis prudentissimos et doctissimos, prouocas; nisi quia Deum et hominum conditorem, et iustissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt paruulorum, ut sub Deo creatore optimo atque iustissimo nullo modo imago eius in illa aetate tanta mala pateretur, si non esset originale peccatum. Quorum si quisquam gestans paruulum filium, te sine clamore inuidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret: Ego ea mente, intellegentia, ratione, in qua sum factus ad imaginem Dei; tantum amo regnum Dei, ut hominis magnam iudicem poenam, si eo numquam, possit intrare. Itane uero tu non homo de turba imperitorum, sed inter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique ardentior, quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus es homini atque dicturus: Non solum magna non est, sed nulla omnino poena est imaginis Dei, numquam posse intrare in regnum Dei? Puto quod nec uni homini, cuius nec uim nec testimonium formidabis, hoc dicere audebis. Te itaque siue respondente quodlibet, siue (quod magis a te exigeret si non christiana, certe humana uerecundia) reticente, ingereret aspectibus tuis paruulum suum, dicens: Iustus est Deus; quid mali est, quod innocentem hanc eius imaginem prohibet intrare in regnum eius; si non hoc est peccatum, quod per unum hominem intrauit in mundum ? Puto quod nulla tibi aderit sapientia, qua tibi uidearis illo indocto homine doctior; sed si a te recesserit impudentia, illo infante remanebis infantior. [5,2] 2. 5. Sed prooemio terminato; quo imperitos admonitos remouisti, et paucorum tibi aures eruditissimas praeparasti, quod disputationis aggrediare uideamus. Nescio quid enim satis acutum tibi uenit in mentem, quod te in secundo libro tuo fugerat, cum de membris pudendis, quae post peccatum rationali uerecundante natura ficulneorum adoperta sunt tegmine foliorum, multa dixisses; frustra refutare conatus quod ego dixeram: "Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus?". Quid igitur excogitasti, quod ita tibi placuit, ut nec finito uolumine, ubi hanc quaestionem tam diuturna, loquacitate uersasti, iam hoc putares omittendum? Scriptum esse dicis: Et fecerunt sibi uestimenta, aliamque interpretationem habere commemoras perizomata: et uestimenta perhibes "totius corporis indumentum intellegi posse, quod ad pudoris refertur officium". Ubi miror istum interpretem quem legisti, si Pelagianus non fuit, ex eo quod graecus ait perizomata, uestimenta potuisse transferre. Verum et hic si pudor adsit, ad cuius officium uestimenta asseris pertinere, nequaquam persuadere conaberis homines primos peccato magistro ista pudoris officia didicisse, et in eis prius duas quasi socias et amicas conuenienter habitasse innocentiam et impudentiam. Quando enim nudi erant, et non confundebantur, inuerecundi erant secundum tuam disputationem, et a naturali pudoris sensu abhorrebant: sed uidelicet ab ista prauitate peccando correcti sunt, et sensus reprobus praeuaricationis factus est in eis doctor pudoris. Pudentes quippe fecit nequitia, quos impudentes iustitia faciebat. Immo uero tua ista sententia ita est indecenter impudens et deformiter nuda, ut eam, quantalibet folia uerborum consuas, operire non possis. 2. 6. A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier eius pudenda contexerint; et Horatianum illud decantatum audire me praecipis: "Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas". Ego uero non a pictore inanium figurarum, sed a scriptore diuinarum didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi erant, et non confundebantur. In quibus absit ut tanta innocentia tam impudens esset: sed nondum inerat quod puderet. Peccauerunt, attenderunt, erubuerunt, operuerunt; et adhuc clamas: "Nihil illic indecens nouumque senserunt". Hanc plane impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nec poeta. Illi quippe ipsi, quibus Quidlibet audendi, sicut eleganter dictum uidetur, semper fuit aequa potestas; confunderentur tale aliquid ridendum fingere, quale te credendum non confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est optima, altera est pessima, uelut inter se conuenientes atque concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor pingere, nullus poeta canere auderet: nec eorum quisquam ita de sensibus desperaret humanis, ut etiam hoc sibi audendi aequam crederet potestatem, sed insanam potius uanitatem. 2. 7. In eo uero quod aisti: "Si illi interpretationi quae perizomata, id est, praecinctoria posuit, fauetur, latera magis dicam tecta fuisse quam femora"; primum doleo, sic te abuti eorum ignorantia qui graece nesciunt, ut eorum qui sciunt iudicium reueritus non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata quae leguntur in codicibus graecis, tamquam uerbum suae linguae mos latinus usurpet. Proinde cum perizomate non femora, sed latera contegi potuisse asseuerasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis enim doctus uel indoctus ignoret, quas perizomata contegant corporis partes? quod nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et aestimari solet, neque id alligari nisi zona quae lumbos cingit. Interroga, et disce, quod te non credo nescire. Quamuis etiam si nescias, non usque adeo te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum habitum uelle peruertere, ut perizomata etiam super humeros leuare coneris; aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia totaeque lumborum cum femoribus partes nudae relinquerentur. Quid ergo te adiuuat, et non me potius, ex quantauis parte corporis superiore interiora uelata sint, ubi lex in membris repugnans legi mentis affectu sentiebatur amborum, et alterno excitabatur aspectu, inoboedientium prauitatem suae inoboedientiae nouitate confundens? Quae quanto turbulentius mouebatur, tanto uerecundius fieret; si caro cuius eam stimulabat aspectus, aliquanto spatiosius uelaretur. Siue igitur a lumbis, siue a lateribus demissa sint tegmina, pudenda sunt tecta: quae pudenda non essent, nisi legi mentis lex peccati inuide repugnaret. Sed ubi manifesta res est, Scripturae diuinae sensui nostrum sensum addere non debemus: non enim hoc fit humana ignorantia, sed praesumptione peruersa. Adam et mulier eius, qui nudi erant ante peccatum, et non confundebantur, mox ut peccauerunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis euidenter expressum est. Videmus quid texerint: nimiae insipientiae est adhuc quaerere, nimiae impudentiae adhuc negare quid senserint. Nam tu quoque cum obstinatissime contradicas, usque adeo iudicasti nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem motum erubescentes illos homines in genitalibus tegere uoluisse; ut perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi peccatores nihil mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod magis tegendum esse consentis. [5,3] 3. 8. Inseris alia de libro meo uerba, ubi dixi, "carnis inoboedientiam inoboedienti homini dignissime retributam; quia iniustum erat ut obtemperaretur a seruo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperauerat Domino suo"; et conaris ostendere, "hanc inoboedientiam carnis potius esse laudabilem, si poena peccati est"; et tamquam persona sit aliqua, quae peccatorem scienter affligat, sic eam "uelut ultricem sceleris, et in hoc Dei ministram", tamquam magum aliquod bonum cothurno sermonis exornas. Nec cogitas posse te isto modo laudare angelos malos, qui utique non sunt nisi praeuaricatores atque impii, per quos tamen Deum meritas poenas irrogare peccantibus, sancta Scriptura testatur, dicens: Misit in eos iram indignationis suae, indignationem et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos. Lauda etiam istos, lauda eorum principem satanam, quia et ipse uindex peccati fuit, quando ei tradidit Apostolus hominem in interitum carnis. Valde enim disertus es contra gratiam Christi, et idoneus dicere panegyricum satanae et angelis eius, per quos multorum Deusiudex atque ultor est peccatorum, retribuens eis secundum opera sua, eos ipsos pessimos et damnabiles spiritus puniendorum supplicia faciens, qui bene iusteque utitur et bonis et malis. Praedica igitur iniquissimas potestates, quia per ipsas mala retribuuntur malis: qui propterea concupiscentiam praedicas carnis, quia inoboedientia retributa est inoboedientiae peccatoris. Lauda iniquum regem Saulem, quia et ipse fuit poena peccantium, Domino dicente: Dedi tibi regem in ira mea. Lauda daemonium quod rex ipse patiebatur, quia et hoc poena fuerat peccatoris. Lauda caecitatem cordis quae ex parte Israel facta est. Nec tacetur quare: Donec plenitudo, inquit, Gentium intraret. Nisi forte et istam poenam negabis esse, quam, si lucis internae amator esses, non solum aliquam, sed ualde magnam poenam esse clamares. At ista caecitas fuit in Iudaeis grande incredulitatis malum et grandis causa peccati, ut occiderent Christum. Istam caecitatem si poenam fuisse negaueris, similem te perpeti etiam non confitens indicabis. Si autem poenam quidem fuisse, sed peccati poenam non fuisse contendis; interim fateris quod unum aliquid et peccatum esse possit et poena: si autem non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente uel sinente; aut infirmum, quo non auertente, infligitur innocenti. Quod si etiam poenam peccati esse concedis, ne hoc non concedendo tu ipse corde caecus appareas; uide iam quod uidere nolebas, istam quam mouisti solutam esse quaestionem: quia sicut diabolus atque angeli eius et mali reges, non solum ipsi peccatores sunt, sed per iustitiam Dei fiunt etiam supplicia peccatorum, nec ideo laude sunt digni, quia poena ex illis iusta infligitur dignis; sic lex in membris repugnans legi mentis, non ideo ipsa iuste agit, quia eius qui egit iniuste poena fit iusta. Et sicut caecitas cordis, quam solus remouet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animaduersione punitur; et causa peccati, cum mali aliquid caeci cordis errore committitur: ita concupiscentia carnis, aduersus quam bonus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inoboedientia contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est meritis inoboedientis; et causa peccati est, defectione consentientis uel contagione nascentis. 3. 9. Proinde omnia quae pro hac tua caeca et inconsiderata opinione dixisti, qua carnis concupiscentiam eo ipso quod eam poenam diximus esse peccati, non solum non uituperandam, uerum etiam laudandamputasti, quamlibet prolixa disputatione in eo fueris immoratus, euanuisse certissimum est. Nam quod aisti: "Si libido poena peccati est, abiciendam esse pudicitiam, ne rebellis in Deum castitas illatam ab eo dicatur eneruare sententiam", et cetera huiusmodi quae hanc uanitatem consequentia atque hinc religata contexis: totidem uerbis de caecitate cordis errore simillimo dici potest: Si caecitas cordis poena peccati est, abicienda doctrina, ne rebellis in Deum mentis illuminatio illatam ab eo dicatur eneruare sententiam. Quod si absurdissimum est dicere, quamuis sit caecitas cordis poena peccati; eo modo absurdissimum est etiam quod ipse dixisti, quamuis sit libido, id est, inoboedientia carnis poena peccati. Quoniam caecitati cordis debet resistere scientia, et libidini contientia: eam uero poenam quae nec error est, nec libido, debet tolerare patientia. Quapropter, quando Deo donante ex uera uiuitur fide, ipse Deus adest et menti illuminandae, et concupiscentiae superandae, et molestiae perferendae. Hoc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, id est, quando gratis amatur ipse: qualis amor nobis esse non potest, nisi ex ipso. Alioquin quando sibi homo multum placet, et de sua uirtute confidit, si traditur in desideria superbiae suae, tanto amplius augetur hoc malum, quanto magis ei cupiditates ceterae cesserint, easque uelut laudabilis hanc unam oblectando compresserit. 3. 10. Quod ergo in aliis opusculis meis legisse te dicis, atque id frustra refutare conatus es, "esse nonnulla peccata quae poenae sint etiam peccatorum"; deposito uincendi studio diligenter attende, et inuenies esse uerissimum secundum ea quae de cordis caecitate tractata sunt. Quid enim egisti, quaeso te, quid egisti, commemorando apostolicum testimonium, quo ego illud probaui, quod in alia mea disputatione legisti, quia de quibusdam scripsit dicens: "Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt"? Hoc enim uoluisti uideri hyperbolice dictum: quod fit cum ad permouendos animos, fidem rerum qui sermocinatur, excedit. Ubi ergo id Apostolus fecerit, non graueris ostendere. "Cum inueheretur - inquis - in impiorum crimina, poenarum ea nominibus aggrauauit, quantumque pectori suo uirtutum omnium domicilio turpitudo horreret ostendens, non tam reos quam damnatos sibi tales ait uideri". Immo, sicut ipse loquitur, non sicut cum tu loqui fingis, et damnatos demonstrauit et reos, nec solum de praeteritis reos propter quae damnatos, sed inde etiam reos unde damnatos. Nam reos ostendit, ubi ait: Et coluerunt, et seruierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Deinde damnatos propter istum reatum; sequitur enim: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Audis, propter hoc; et quaeris inaniter: "Quomodo intellegendus sit tradere Deus", multum laborans, ut ostendas "eum tradere deserendo". Sed quomodolibet tradat, propter hoc tradidit, propter hoc deseruit: et uides, eius traditionem, qualemlibet et quomodolibet intellegas, quae consecutasint. Curauit enim Apostolus dicere quanta poena sit a Deo tradi passionibus ignominiae, siue deserendo, siue alio quocumque uel explicabili, uel inexplicabili modo, quo facit haec summe bonus et ineffabiliter iustus. Nam feminae eorum, inquit, immutauerunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in inuicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Quid hoc euidentius? quid apertius? quid expressius? Mercedem mutuam recepisse dicit; utique damnatos ut tanta operarentur mala: et tamen ista damnatio etiam reatus est, quo grauius implicantur. Ita et peccata sunt ista, et poenae praecedentium peccatorum. Et quod est mirabilius, etiam oportuisse dicit eos istam mutuam mercedem recipere. Ita se habent etiam superiora uerba Apostoli, quae ipse posuisti: Immutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et uolucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desiderio cordis eorum, in immunditiam: et cetera quae sequuntur. Et hic utique uides causam propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratam. Dixit quippe quid mali ante fecissent, et adiunxit: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Proinde praecedentis est haec poena peccati; et tamen etiam ipsa peccatum est, quod uerbis consequentibus explicat. 3. 11. Sed tu contra disserens, eo modo tibi uideris istam soluisse quaestionem, quia desideriis suis Apostolus traditos dixit. "Iam enim flagitiorum", inquis, "desideriis aestuabant". Et adiungis, ac dicis: "Quomodo ergo per potentiam tradentis Dei putandi sunt in talia facta cecidisse?". Quid ergo plus factum est, obsecro te, aut ut quid diceret: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum; si iam erant possessi quodam modo malis desideriis cordis sui? Numquid autem consequens est, ut si habet aliquis cordis desideria mala, iam etiam consentiat eis ad committenda eadem mala? Ac per hoc aliud est habere mala desideria cordis, aliud tradi eis: utique ut consentiendo eis possideatur ab eis, quod fit cum diuino iudicio traditur eis. Alioquin frustra dictum est: Post concupiscentias tuas non eas; si iam quisque reus est, quod tumultuantes et ad mala trahere nitentes sentit eas, nec eas sequitur; si non eis traditur; exercens aduersus eas gloriosa certamina, si uiuit in gratia. Quid tibi enim uidetur, qui obseruat quod scriptum est: Si praestes animae tuae concupiscentias eius (quod quid est aliud, quam desideria eius mala?), faciet te gaudium inimicis et inuidis tuis? Numquid iam iste reus est, habendo tales animae concupiscentias, quas ei praestare non debet, ne in gaudium ueniat diabolo et angelis eius, qui sunt inimici atque inuidi nostri? 3. 12. Cum ergo dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis atque consentit; uincitur, capitur, trahitur, possidetur. A quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est; et fit ei peccatum consequens, praecedentis poena peccati. Annon est peccatum et poena peccati, ubi legitur: Dominus enim miscuit illis spiritum erroris, et seduxerunt Aegyptum in omnibus operibus suis, sicut seducitur ebrius? Non est peccatum et poena peccati, ubi Deo dicit Propheta: Quid errare fecisti nos, Domine, a uia tua; obtudisti corda nostra, ut non timeremus te? Non est peccatum et poena peccati, ubi rursus Deo dicitur: Ecce tu iratus es, et nos peccauimus; propterea errauimus, et facti sumus sicut immundi omnes? Non est peccatum et poena peccati, ubi legitur de gentibus quas debellauit Iesus Naue, quia per Dominum factum est, confortari cor eorum, ut obuiam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur? Non est peccatum et poena peccati quod non audiuit Roboam rex plebem bene monentem, quoniam, sicut Scriptura loquitur: Erat conuersio a Domino, ut statueret uerbum suum quod de illo locutus est in manu Prophetae? Non est peccatum et poena peccati in eo quod scriptum est, Amasiam regem Iuda noluisse audire Ioam regem Israel bene monentem, ne procederet ad bellandum? Sic enim legitur: Et non audiuit Amasias, quoniam a Deo erat ut traderetur in manus, quoniam quaesierunt deum Edom. Et multa alia commemorare possumus, in quibus liquido apparet, occulto iudicio Dei fieri peruersitatem cordis, ut non audiatur quod uerum dicitur, et inde peccetur, et sit ipsum peccatum praecedentis etiam poena peccati. Nam credere mendacio, et non credere ueritati, utique peccatum est. Venit tamen ab ea caecitate cordis, quae occulto iudicio Dei, sed tamen iusto, etiam poena peccati monstratur. Quale est etiam illud quod ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Pro eo quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Ecce poena peccati, peccatum est. Utrumque claret, breuiter dictum est, aperte dictum est, ab eo dictum est, cuius alia uerba in tuam sententiam frustra detorquere conatus es. 3. 13. Quid est autem quod dicis: "Cum desideriis suis traditi dicuntur, relicti per diuinam patientiam intelligendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi"? Quasi non simul posuit haec duo idem Apostolus, et patientiam, et potentiam, ubi ait: Si autem uolens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt inperditionem. Quid horum tamen dicis esse quod scriptum est: Et propheta si errauerit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel? patientia est, an potentia? Quodlibet eligas, uel utrumque fatearis; uides tamen falsa prophetantis peccatum esse, poenamque peccati. An et hic dicturus es, quod ait: Ego Dominus seduxi prophetam illum, intellegendum esse: Deserui, ut pro eius meritis seductus erraret? Age ut uis, tamen eo modo punitus est pro peccato, ut falsum prophetando peccaret. Sed illud intuere quod uidit Michaeas propheta: Dominum sedentem super thronum suum, et omnis exercitus caeli stabat circa eum a dextris eius et a sinistris eius. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab regem Israel, et ascendet, et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit iste sic, et iste sic. Et exiit spiritus, et stetit in conspectu Domini, et dixit: Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad eum: In quo? Et dixit: Exibo et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius: Et dixit: Seduces, et praeualebis; exi et fac sic. Quid ad ista dicturus es? Nempe rex ipse peccauit, falsis credendo prophetis. At haec ipsa erat et poena peccati, Deo iudicante, Deo mittente angelum malum; ut apertius intellegeremus quomodo in Psalmo dictum sit: Misisse iram indignationis suae per angelos malos. Sed numquid errando, numquid iniuste quidquam uel temere iudicando, siue faciendo? Absit: sed non frustra illi dictum est: Iudicia tua sicut abyssus multa. Non frustra exclamat Apostolus: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius! Quis enim cognouit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, ut retribuatur ei? Nullum eligit dignum, sed eligendo efficit dignum; nullum tamen punit indignum. [5,4] 4. 14. "Ait - inquis - Apostolus: Bonitas Dei ad paenitentiam te adducit". Verum est, constat; sed quem praedestinauit adducit: quamuis ipse secundum duritiam suam et cor impaenitens, quantum ad ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. Quantamlibet enim praebeat patientiam; nisi ipse dederit, quis agit paenitentiam? An oblitus es quod idem ipse doctor ait: Ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem; et resipiscant a diaboli laqueis? Sed iudicia eius multa abyssus. Nos certe si eos, in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erimus: quam uero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, quae utique, si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen iustus et bonus est. Et quod praebendo patientiam dat locum paenitentiae, nolens aliquem perire, nouit Dominus qui sunt eius, et omnia cooperatur in bonum, sed his qui secundum propositum uocati sunt. Non enim omnes qui uocati sunt, secundum propositum sunt uocati. Multi enim uocati, pauci uero electi. Qui ergo electi, hi secundum propositum uocati. Unde et alibi dicit: Secundum uirtutem Dei saluos nos facientis et uocantis uocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna. Denique et hic cum dixisset: Omnia cooperatur in bonum his qui secundum propositum uocati sunt; continuo subdidit: Quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii eius, ut sit primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. Hi sunt secundum propositum uocati. Ipsi ergo electi, et hoc ante mundi constitutionem, ab eo qui uocat ea quae non sunt tamquam sint. Sed electi, per electionem gratiae. Unde dicit idem doctor et de Israel: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Et ne forte ante constitutionem mundi ex operibus praecognitis putarentur electi, secutus est, et adiunxit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Ex isto numero electorum et praedestinatorum etiam qui pessimam duxerunt uitam, per Dei benignitatem adducuntur ad paenitentiam, per cuius patientiam non sunt huic uitae in ipsa scelerum perpetratione subtracti; ut ostendatur et ipsis et aliis coheredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei gratia liberare. Ex his nemo perit, quacumque aetate moriatur. Absit enim, ut praedestinatus ad uitam sine Sacramento Mediatoris finire permittatur hanc uitam. Propter hos Dominus ait: Haec est autem uoluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ceteri autem mortales qui ex isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa ex qua et isti, sed uasa irae facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum. Non enim quemquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat: cum et hoc ipso bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, et ex eis ordinem saeculi praesentis exornat. Istorum neminem adducit ad paenitentiam salubrem et spiritalem, qua homo in Christo reconciliatur Deo, siue illis ampliorem patientiam, siue non imparem praebeat. Quamuis ergo omnes ex eadem massa perditionis et damnationis secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens, quantum ad ipsos pertinet, thesaurizent sibi iram in die irae, quo redditur unicuique secundum opera sua: Deus tamen alios inde per misericordembonitatem adducit ad paenitentiam, alios secundum iustum iudicium non adducit. Habet enim potestatem adducendi et trahendi, ipso Domino dicente: Nemo uenit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Numquid autem Achab regem sacrilegum et impium adduxit ad paenitentiam; aut saltem per mendacem spiritum iam seducto atque decepto, patientiam et longanimitatem praebuit? Nonne in eo statim, propter quod erat seductus, morte rapiente completum est? Quis eum dicat non peccasse, spiritui credendo mendaci? quis dicat hoc peccatum poenam non fuisse peccati, uenientem de iudicio Dei, ad quem legit mendacem spiritum, siue missum, siue permissum? Quis horum aliquid dicit, nisi qui dicit quod uult, et quod uerum est audire non uult? 4. 15. Quis uero ita desipiat, ut cum audierit quod in psalmo canitur: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori; hoc dicat orasse hominem, ne Deus sit patiens erga illum; si "Deus non tradit ut mala fiant, nisi patientem bonitatem praebendo cum fiunt"? Quid est autem quod quotidie dicimus: Ne nos inferas in tentationem ; nisi ut non tradamur concupiscentiis nostris? Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. An forte hoc a Deo petimus, ut non sit erga nos patiens bonitas eius? Non ergo eius inuocamus misericordiam, sed potius iracundiam prouocamus. Quis ista sapiat sanus? immo quis uel furiosus haec dicat? Tradit ergo Deus in passiones ignominiae, ut fiant quae non conueniunt; sed ipse conuenienter tradit: et fiunt eadem peccata, et peccatorum supplicia praeteritorum, et suppliciorum merita futurorum: sicut tradidit Achab in pseudoprophetarum mendacium; sicut tradidit Roboam in falsum consilium. Facit haec miris et ineffabilibus modis, qui nouit iusta iudicia sua, non solum in corporibus hominum, sed et in ipsis cordibus operari. Qui non facit uoluntates malas; sed utitur eis ut uoluerit, cum aliquid inique uelle non possit. Exaudit propitius, non exaudit iratus: et rursus, non exaudit propitius, exaudit iratus. Parcit propitius, non parcit iratus: et rursus, non parcit propitius, parcit iratus: atque in his omnibus bonus perseuerat et iustus. Sed ad haec quis idoneus? Utique ad haec eius perscrutanda et inuestiganda iudicia, quis homo idoneus, quem corruptibile aggrauat corpus, etiamsi habeat iam sancti Spiritus pignus? 4. 16. Sed homo intellegens et acutus, "iustam - dicis - esse libidinem et laudis praeconio praedicandam, si eum qui Deo non oboediuit, non illi oboediendo puniuit". Si prudenter hic saperes, profecto esse iniquitatem uideres, qua pars inferior hominis repugnat superiori atque meliori: et tamen iuste iniquum suae carnis iniquitate punitum, sicut est rex iniquus maligni spiritus iniquitate punitus. An et ipsum malignum spiritum laudare disponis? Eia age, quid moraris?Decet enim te inimicum gratuitae Dei bonitatis, laudatorem spiritus esse mendacis. Nec laborabis inuenire quid dicas: laudes eius paratas habes, si haec ipsa in eum uerba transtuleris, quae posuisti in laude libidinis, uelut consequentia sententiam meam, qua ego dixi: "Iniustum enim erat ut obtemperaretur a seruo suo, hoc est a corpore suo, ei qui non obtemperauerat Domino suo". Quod tu negans, et falsum esse deridens, uelut ostendere uoluisti quae sequeretur absurditas: tamquam ultricem peccati, si hoc ita est, libidinem laudans. Certe istum mendacem spiritum quia impium regem, sicut merebatur, fallendo traxit ad mortem, non negas iniquitatis ultorem. Ecce ego et hic dico: Iniustum enim erat ut qui non crediderat Deo uero, non decipereretur a falso. Lauda ergo et istius iustitiam falsitatis, et dic quae dixisti in laude libidinis: "Quia nihil ea potest laudabilius aestimari, si iniquitatem ulta commissi est, si uindicauit iniuriam Dei, et quia ita consortium peccati non habuit, ut officium uindicantis assumeret". Omnia haec secundum tuos acutissimos sensus, recte dicuntur et in illius immundi spiritus laude. Ergo praeconium uocis tuae in simili causa, aut mendaci redde spiritui, aut contumaci tolle libidini. 4. 17. Quid fugis ad obscurissimam de anima quaestionem? In paradiso ab animo quidem coepit elatio, et ad praeceptum transgrediendum inde consensio, propter quod dictum est a serpente: Eritis sicut dii; sed peccatum illud homo totus impleuit. Tunc est caro facta peccati, cuius uitia sanantur sola similitudine carnis peccati. Ut ergo et anima et caro pariter utrumque puniatur, nisi quod nascitur, renascendo emundetur; profecto aut utrumque uitiatum ex homine trahitur, aut alterum in altero tamquam in uitiato uase corrumpitur, ubi occulta iustitia diuinae legis includitur. Quid autem horum sit uerum, libentius disco quam dico, ne audeam docere quod nescio. Hoc tamen scio, id horum esse uerum, quod fides uera, antiqua, catholica, qua creditur et asseritur originale peccatum, non esse conuicerit falsum. Ista fides non negetur: et hoc quod de anima latet, aut ex otio discitur; aut, sicut alia multa in hac uita, sine salutis labe nescitur. Magis enim curandum est, siue in paruulis, siue in grandibus, quo anima sanetur auxilio, quam quo uitiata sit merito: quae tamen si uitiata negabitur, nec sanabitur. 4. 18. Illud sane cur dixeris, excogitare non potui, in eo quod commemorasti dixisse Apostolum: Et tenebris oppletum est insipiens cor eorum. Addidisti enim: "Notandum esse, quoniam insipientiam causam dicat omnium malorum". Hoc quidem dixisse Apostolum non satis constat. Sed non inde contendo: tu potius cur hoc dixeris quaero. An forte quia paruuli non recte dicuntur insipientes, quianondum sapientiae possunt esse participes, ideo nullum malum eis inesse uis credi, quod esse consequens arbitraris, si malorum omnium causa insipientia est? Sed si disputatione subtilissima et elimatissima opus est, ut sciamus utrum primos homines insipientia superbos, an insipientes superbia fecerit: nunc propter id quod inter nos agitur, quis ignorat omnes homines, quicumque sapientes fiunt, ex insipientibus fieri? Nisi forte aliqui ex praeconibus Mediatoris magna eius multumque insolita gratia ad sapientiam, non ex insipientia, sed ex infantia transire potuerint. Quod si natura sine fide Mediatoris fieri posse contenditis, arcanum uirus panditis haeresis uestrae. Nihil enim uos agere apparet tanta defensione et laude naturae, nisi ut Christus gratis mortuus sit; cuius nos dicimus fidem quae per dilectionem operatur, etiam natura insipientibus opitulari. Sunt enim qui tanta cordis obtunsitate nascuntur, ut similiores pecoribus quam hominibus esse uideantur: quorum tantae fatuitatis quae in illis naturalis apparet, non potestis ullum dicere meritum, qui nullum esse dicitis originale peccatum. Quis autem non quotidie probet testibus rebus humanis, paruulum prius nihil sapere, deinde crescendo uana sapere, et postea si ad sapientium sortem pertinet, recta sapere; atque ita ab infantia ad sapientiam per insipientiam mediam peruenire? Quapropter humana natura quae iacet in paruulis, cui laudibus uestris saluatorem tamquam sana sit inuidetis, quemadmodum prius proferat insipientiae quam sapientiae fructum uidetis, et radicis eius uitium uidere non uultis; aut uidetis, quod peius est, et negatis. [5,5] 5. 19. Deinde aliis uerbis meis interpositis calumniaris, quod ego mihi ipse contrarius fuerim, qui cum dixissem "inoboedienti homini poenam inoboedientiam sui corporis redditam, continuo alia membra corporis nominatim expresserim, dicens, quod ad nutum nostrae seruiant uoluntati ". Hoc ego dixi, genitalibus utique exceptis, quae corporis nomine nuncupaui: ac per hoc, et corpus uoluntati seruit in aliorum motione membrorum; et corpore uoluntati non seruit in motibus genitalium. Non sunt ergo uerba mea inter se contraria, quamuis te patiantur, uel non intellegendo, uel alios intellegere non sinendo, contrarium. Si enim pars corporis non posset nomine corporis nuncupari, non diceret Apostolus: Mulier non habet sui corporis potestatem, sed uir: similiter et uir non habet sui corporis potestatem, sed mulier. Ipsa utique membra appellans corporis nomine, quibus discernitur sexus peragiturque concubitus. Quis est enim qui dicat, uirum sui potestatem corporis non habere, si in his uerbis Apostoli totum corpus intellegas, quod constat omnibus membris? Ac per hoc ego secundum Apostolum etiam solum genitale membrum nomine corporis nuncupaui, quod non uoluntate, sicut manum uel pedem, sed libidine moueri agnoscit sensum humanus, qui te deridet in rebus manifestis impudentes nebulas excitantem, ut nos diutius de pudendis rebus cogat et necessitas loqui, et honestas circumloqui. Sed qui uerba mea legit, quae refellere niteris, eisque te insidiantem perspicit, sufficit mihi quia loco illo quid dixerim corpus intellegit. 5. 20. Verum tu qui me uerbis meis repugnasse dixisti, quod esse falsissimum uidebit quisquis te audito ea relegerit, et Apostolum genitalia nomine corporis appellasse recoluerit: tu ergo qui in me quasi sententias meas inter se pugnantes notasti, et momordisti, expone quemadmodum tibi ipse constiteris, nec tibi ipse restiteris, ubi primum dixisti: "Cum uentum fuerit ut filii seminentur, ad uoluntatis prorsus nutum membra in hoc opus creata famulari; et nisi eorum impedimenta, aut de infirmitate, aut de immoderatione proueniant, seruire animi imperio "; postea uero, "hoc genus motus in his habendum putasti, quae multa in nostro corpore ordine suo ac dispensatione secreta, uoluntatis non imperium, sed consensum requirunt ". Ubi quidem perspicuae ueritati ex aliqua parte cessisti: sed illud quod prius dixeras delere debuisti. Quomodo enim secundum priorem sententiam tuam, "ad uoluntatis prorsus nutum ista", de quibus agimus, "membra famulantur, atque imperio animi seruiunt"; si secundum posteriorem sententiam tuam, "sicut fames et sitis et digestio, non uoluntatis imperium, sed consensum requirunt"? Multum quidem laborasti, ut haec inuenires, quae contra te potius quam contra me diceres: sed in tali causa non tibi esset necessarius labor, si adesset pudor. Quid enim prodest, quia "uerecundari te - dicis - et de rebus loqui talibus horrore prohiberi, sed necessitate compelli"; quando non erubuisti sententiam tuam relinquere scriptam, contra quam tu ipse perspicua ueritate turbatus, mox aliam sententiam protulisti? Quamquam et ipsa commemoratio uerecundiae tuae nimis inuerecunda est. Sed ideo mihi placet, quia contra te loquitur. Homo es enim, qui non erubescis libidinem laudareet erubescere te dicis de libidinis motibus disputare. 5. 21. Quid autem magnum fuerat intueri, quod posteaquam dixi: "Ut alia membra moueantur positum in potestate est"; continuo subieci, "quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum"? Somnus enim quando inuitos premit, et lassitudo, utique impedimenta sunt, quibus membrorum agilitas impeditur. Deinde quod aisti: "nec in eam partem sequi membra quam uolumus, si ita uelimus ut habitus ipse non patitur"; non attendisti propterea me praedixisse: "ut ad opera sibi congrua moueantur"; ac per hoc si ea uolumus flectere quo eorum natura non patitur, ad opera sibi non congrua non sequuntur. Tamen quando ea sequentia uoluntario motu agimus, libidinis adiutorio non egemus: et cum ab eis mouendis cessare uolumus, continuo cessamus, nec contra uoluntatem nostram stimulis libidinis excitantur. 5. 22. Sane quod dicis: "etiam genitalia seruire animi imperio"; nouam quamdam libidinem dicis, aut forte nimis antiquam, qualis et in paradiso esse potuisset, si nemo peccasset. Sed quid hinc tecum agam, quando posterioribus uerbis et hoc tollis, quibus dicis: "Non moueri haec ad animi imperium, sed potius exspectare consensum"? Nec tamen ideo debes istam libidinem fami uel aliis molestiis nostris comparare. Quod enim nemo cum uult esurit, aut sitit, aut digerit; indigentiae sunt istae reficiendi uel exonerandi corporis, quibus subueniendum est, ne laedatur, aut occidat: numquid autem laeditur aut occidit corpus, si libidini non adhibeatur assensus? Discerne ergo mala quae per patientiam sustinemus, ab eis malis quae per continentiam refrenamus. Nam et illa mala sunt, quae in corpore mortis huius potuimus experiri. Quantae autem et quam tranquillae potestatis essemus etiam de his motibus, quibus alimenta sumuntur et digeruntur, in illa felicitate paradisi, quis possit ut certum est indagare, quis ut dignum est explicare? Ubi absit ut credamus, aliquid fuisse unde sensum nostrum, siue intrinsecus, siue extrinsecus aut dolor pungeret, aut labor fatigaret, aut pudor confunderet, aut ardor ureret, aut algor stringeret, aut horror offenderet. 5. 23. Quid, quod istam pulcherrimam famulam tuam, quam me pudet assidue uel uituperando nominare, te autem praedicare non pudet: "Commendatiorem fieri putas, quod ei seruiunt, ut ardentius excitetur, etiam ceterae corporis partes, siue oculi uidentes ad concupiscendum, siue alia membra in osculis et amplexibus"? Aures quoque hominis quomodo ei subderes inuenisti, et erexisti eius uetustissimum quidem, sed plane gloriosissimum titulum, commemorans quod in expositione Consiliorum suorum Tullius posuit: "Quia cum uinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instincti, mulieris pudicae fores frangerent; admonuisse tibicinam, ut spondeum caneret, Pythagoras dicitur: quod cum illa fecisset, tarditatem odorum et grauitate cantus illorum furentem petulantiam resedisse". Vides ergo quam congruentius ego dixerim, sui iuris hanc esse quodam modo, cui seruitur ab aliis sensibus, ut in opus suum dignetur assurgere, uel a sua commotione requiescere. Hoc enim ego ideo dixi, quia, sicut ipse confessus es, "consentitur ei potius quam imperatur". Nam, et quod "aliis concitatur stimulis, uel modulamine frangitur et sedatur", sicut ipse prosequeris, profecto non fieret, si seruiret hominis uoluntati. Feminae autem, quas ab isto motu immunes facis, quamuis possint uirili concupiscentiae subiacere, et quando non patiuntur suam; tamen quantum eius etiam ipsae sufferant impetum, cui repugnat decus honestasque castarum, interrogetur Ioseph. Debuisti sane homo ecclesiasticus ecclesiastica musica potius quam Pythagorica commoneri, quid Dauidica cithara egerit in Saüle, quando malo spiritu uexabatur, et tangente citharam sancto ab illa molestia respirabat; ne ideo bonum aliquid existimes concupiscentiam carnis, quia nonnumquam musicis cohibetur sonis. [5,6] 6. 24. Quod autem dicis exclamans: "O quam digne Ieremias cum prophetarum choro et sanctorum omnium exclamaret: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum?"; ut insipientis populi peccata defleret! quia Ecclesia Christi doctores Pelagiani erroris expellit. Si flere salubriter uelles, hoc fieres, quod illo es implicatus errore, eisque te lacrimis ab eadem noua peste dilueres. An ignoras, uel oblitus es, uel considerare detrectas, Ecclesiam sanctam, unam, catholicam, etiam paradisi significatam fuisse uocabulo? Quid ergo miramini, si de isto paradiso foras mittimini, qui legem quae est in membris nostris, repugnans legi mentis, in illum paradisum uultis inducere, de quo foras a Domino missi sumus, nec ad eum redire poterimus, nisi hanc in isto paradiso uicerimus? Si enim non ista concupiscentia quam defendis repugnat legi mentis, nullum aduersus eam certamen quisquam sanctus exercet. Tu autem confessus es, aduersus istam quam tueris, exercere sanctos "gloriosa certamina". Ipsa est igitur quae repugnat legi mentis in corpore mortis huius, de qua se gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum liberari dicebat Apostolus. Sentisne iam tandem, gratiae huius inimici quanto sint fonte lacrimarum plangendi, et ne alios ad interitum secum trahant, quanta pastoralis curae obseruatione uitandi? Vos enim "augetis" ista nouitate eam quae in omnibus est haereticis, "occidui temporis prauitatem". Vos "estis ruina morum", qui ipsius fidei supra quam mores aedificandi sunt, molimini fundamenta subuertere. Vos "pudoris interitus", quos laudare non pudet, contra quod pugnatet pudor. Hoc potius audire debet Ecclesia, quae uirgo dicitur, ut uos caueat; hoc matronae, hoc uirgines sacrae, hoc omnis pudicitia christiana. Non enim, sicut insimulas, "cum Manichaeis dicunt, inesse carni suae mali necessitatem": quod malum illi substantiale, et Deo coaeternum esse mentiuntur; sed dicunt sane cum Apostolo: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 68; esse tamen eam sub animi potestate, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in mortis corpore castigandam, in morte corporis resoluendam, in corporis resurrectione et mortis morte sanandam. Tenent enim sanctam professionem, non solo habitu uestis, sed et mentis et corporis, resistendo concupiscentiae carnis, quod hic fieri potest; non ea prorsus carendo, quod hic fieri non potest. Hoc ergo audiant, ut donec illa careant, uos caueant. Nam si ab omnibus sanctis quaeras, tamquam in sancto auditorio duobus recitare cupientibus, utrum uituperatorem, an laudatorem malint audire libidinis; quid de illis responsurum putas, continentium laborem, coniugatorum pudorem, omnium castitatem? Itane uero abicerent ab auribus suis libidinis uituperationem, et libenter audirent libidinis laudem? Non usque adeo putandum est perisse frontem de rebus, ut hoc dedecus, nisi in tali forte auditorio fieret, ubi te recitaturo considentibus discipulis suis magister Caelestius aut Pelagius praesideret. [5,7] 7. 25. Hinc ad alia uerba mea transis, ubi dixi: "Hunc itaque motum ideo indecentem, quia inoboedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt: ut saltem arbitrio uerecundantium uelaretur, quod non arbitrio uolentium mouebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat". His uerbis meis propositis, hoc te iam destruxisse in secundi tui libri disputatione, et in huius tertii, cui nunc respondeo, parte superiore, inani iactatione commemoras. Nunc autem, quia istum "motum" libidinis dixi "ideo indecentem, quia inoboedientem"; dixisse me uis putari, "non eam corpori, non animo esse subiectam, sed fera uirtute semper indomitam". At ego illam uirtutem numquam dixi esse, sed uitium. Quod si non mouetur concupiscendo, quid est quod aduersus eam castitas dimicat continendo? Ubi sunt illa quae aduersus eam confessus es exerceri sanctorum "gloriosa certamina"? Quantum ergo attinet ad pudicitiam, quod eius libidinis expugnatione, oppressione, frenatione, et ad nihil illicitum permissione seruetur, hoc dicis quod ego: sed quod expugnandum, opprimendum, refrenandum est, ne ad illicita rapiat, quibus inhiare non cessat, bonum esse tu dicis, non ego. Quis autem nostrum uerum dicat, iudicent casti, auscultantes non linguae tuae, sed experientiae suae. Iudicet Apostolus, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. 7. 26. "Sed Paterniani - inquis - iidemque Venustiani haeretici similes Manichaeis, dicunt a lumbis usque ad pedes diabolum fecisse corpus hominis, superiores uero partes Deum uelut supra basem aliquam collocasse: adduntque nihil ab hominis studio requiri, quam ut anima quam in stomacho et capite habitare dicunt, munda seruetur: pubem uero si omnium flagitiorum sordibus oblinatur, aiunt ad suam non pertinere curam. Ita semper - inquis - ut ipsi libidini turpiter seruiant, titulum ei propriae potestatis affigunt. Cuius cognatione sententiae", posuisse me in libro meo asseris: "Arbitrio uerecundantium uelabatur, quod non arbitrio uolentium mouebatur; et quod non seruiens uoluntati, suo iure corpus libido succendat". Numquid ideo uim ueritatis effugere poteris, quia nobis calumniando importas socios falsitatis? Quod enim ego in libro meo posui, cui cedere utinam quam resistere maluisses, longe distat ab istis Paternianis seu Venustianis. Ego enim, secundum catholicam fidem, totum hominem, totam scilicet animam totumque corpus eius Deo summo et uero tribuo creatori: diabolum autem dico humanam uel aliquid eius non creasse, sed uitiasse naturam; contraque ipsam diabolicam plagam, quae Dei opitulatione sananda est, donec ab ea penitus liberemur, nobis esse pugnandum; nec animam qua corpus uiuit, uniuersam mundam, quantum in hac uita mundus homo est, posse seruari, si concupiscentiae carnis ad flagitia perpetranda et quaeque immunda consenserit. Quantum ergo pertinet ad istam calumniam tuam, numquid habes aduersus ista quae dicas? Quod si parum est, ecce damno et anathematizo ea quae Paternianos seu Venustianos sentire dixisti; addo etiam Manichaeos: utrosque cum ceteris haereticis exsecror, damno, anathematizo, detestor. Quid quaeris amplius? Exue te calumniis, uiribus luctare, non fraudibus. Responde unde sit, cui nisi repugnetur, nulla castitas custoditur. Non est certe natura atque substantia, secundum Venustianos et Manichaeos: si nec uitium naturae est, quid est? Exsurgit, opprimo; renititur, refreno; repugnat, expugno. In tota anima et toto corpore conditorem habeo pacis Deum: quis in me seminauit hoc bellum? Solue, Apostole, quaestionem, atque responde: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Sed non uult Iulianus. Et ad hoc, Apostole beate, responde: Si quis uobis annuntiauerit praeter quod accepistis, anathema sit. 7. 27. Sed: "Si conniuero - sicut dicis - inuictum esse libidinis malum, profitebor me esse turpitudinis aduocatum: si autem dixero, malum me quidem hoc naturale dixisse, sed quod uinci possit, id est, possit caueri"; protinus tu ex alia parte sententiae tuae tripudias. "Possunt enim homines - inquis - omne uitare peccatum, cum possunt uincere concupiscentiae malum. Si enim libido naturale malum est, et uincitur amore uirtutis; multo magis - dicis - illa omnia uitia superari, quae de sola uoluntate contingunt". Iam multis modis ad ista uestra, et saepe responsum est. Quia dum hic uiuimus, ubi caro concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, quantumlibet in isto conflictu superiores simus, nec membra nostra exhibeamus arma iniquitatis peccato, oboedientes desideriis eius; tamen ut taceam de corporis sensibus, et in rebus, quibus licite utimur, subrepentis uoluptatis excessibus, in ipsis certe nostrae cogitationis motibus et affectibus si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Frustra igitur in alia tuae sententiae parte tripudias: nisi forte sententiam Ioannis apostoli sacrilega praesumptione repudias. Quod autem nunc agitur, naturalem esse libidinem et ego dico, quia cum illa nascitur omnis homo; et tu multo amplius, qui dicis quod cum illa sit conditus primus homo. Item uincendam esse libidinem, atque ut uincatur ei resistendum esse et repugnandum, et ego dico, et tu, ne a me audias quod mihi ipse dixisti: "Profiteri te turpitudinis aduocatum, si libidinem negaueris esse uincendam": quae utique non uincitur, si nullum cum ea geritur bellum. Cum igitur libidinem, et naturalem esse, et uinci posse, ambo dicamus; utrum bonum uincamus, an malum, ipsa inter nos uertitur quaestio. Sed uide quam sis absurdus, qui et sic hostem uis expugnare libidinem, et de malo eius non uis finire quaestionem: ut si te in concupiscentiae diabolus aduersitate non uicerit, uincat te in peruersitate sententiae. 7. 28. Adhuc non euigilas, ut intellegas nostram naturam non esse, sed uitium, contra quod uirtute pugnamus? Neque enim bono bonum, sed bono utique malum uincimus. Considera cum quo uincat, cum quo uincatur. Quando enim libido uincit, uicit et diabolus: quando libido uincitur, et diabolus uincitur. Quem ergo uincit libido, et a quo uincitur, hostis est eius: cum quo autem uincit et uincitur, auctor est eius. Rogo te, oculos aperi, et cerne quae aperta sunt. Nulla pugna est sine malo. Quando enim pugnatur, aut bonum pugnat et malum, aut malum et malum, aut si duo bona inter se pugnant, ipsa pugna est magnum malum. Quod in corpore quando contingit, ut ea quibus constat, id est humidum et siccum, calidum et frigidum, quamuis sint inter se contraria, pacem secum concordiamque non teneant, morbi aegrotationesque nascuntur. Et quis audeat dicere, aliquid eorum non esse bonum; cum omnis creatura Dei bona sit, et benedicant in himno trium puerorum frigus et aestus Dominum? Quae inter se contraria, seruant tamen pro rerum incolumitate concordiam;cum uero in nostro corpore discrepant, seseque inuicem oppugnant, ualetudo turbatur. Et hoc totum, sicut ipsa mors, de peccati illius propagatione descendit. Neque enim et haec quisquam dixerit, si nemo peccasset, nos in illa beatitudine paradisi fuisse passuros. Sed aliae sunt rerum corporalium qualitates, quae secum a contrariis temperantur ut bene ualeamus; et cum sint in diuerso genere bonae, tamen cum discordant, malam ualetudinem, faciunt; et aliae sunt animae cupiditates, quale propterea carnis dicuntur, quia secundum carnem anima concupiscit, cum sic concupiscit, ut ei spiritus, id est pars eius melior et superior, debeat repugnare. Denique ista uitia non medicos ullos corporum quaerunt, sed gratia Christi medicante curantur: prius, ut reatu non teneant; deinde, ut conflictu non uincant; postremo, ut omni ex parte sanata nulla omnino remaneant. Proinde cum mala concupiscere malum sit, et bona concupiscere bonum sit, atque hoc bellum quamdiu hic uiuitur non quiescat, cum caro concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, quis me liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Cui gratiae nimis inimicum dogma horrescimus uestrum. 7. 29. Sed uir fortissimus, nocturnorum et si non administrator, certe exhortator praedicatorque bellorum, "eneruem et mollem esse - dicis - opinionem, qua creditur in paradiso ad nutum uoluntatis genitalia potuisse seruire". Tanto enim tibi, tamquam uiro casto, effeminatior uidetur esse animus, quanto plus habet potestatis in corpus. Sed ecce non uobiscum de libidinis absentia praesentiaue contendimus, nec dilectionem quam debere uos ei uidemus, offendimus; saltem ipsam subdite uoluntatis imperio in illo felicitatis loco. Auferte inde euidentissimam pugnam, quae fit eius motioni mente renitente: auferte inde turpissimam pacem, quae fit eius dominationi mente seruiente. Et certe, quia non eam talem uidetis, qualem ibi constituere, si ratione non reuocamini, pudore cogimini, in ea qualis nunc est uitium originale fatemini; cui si seruimus perimus, cui repugnamus ne seruiamus. Ecce quod laudas, nec times ne tibi potius admoneas esse dicendum, quod ad flagitia concites homines, ne resistant concupiscentiae, quam sicut bonum naturale commendas. Quid enim te adiuuat, quod reprehendere uideris eius excessum, cuius approbas motum? Tunc enim excedit licitum limitem, quando eius motibus ceditur. Mala est tamen et quando non ceditur; quia malo resistitur, ne bonum castitatis intereat, si huic malo non resistatur. Quam tu cum bonam naturaliter dicis, astute illi semper consentiendum esse decernis; ne renisu improbo repugnetur naturali bono. Ita quippe potest facillime uera esse etiam illa uestra sententia, qua dicitis hominem sine peccato esse si uelit. Non est enim quomodo faciat quod non licet, quando licet quidquid libet, quia bonum est quod naturaliter libet. Si ergo adsumit, uoluptatibus perfruatur: si autem non adsunt, ipsis earum cogitationibus, sicut Epicuro uisum est, oblectetur, eterit sine peccato, nec se ullo fraudabit bono: nec cuiuscumque doctrinae opinionibus resistat naturalibus motibus, sed, sicut ait Hortensius: Tunc obsequatur naturae, cum sine magistro senserit quid natura desideret. Non enim potest quae bona est desiderare quod malum est, aut negandum est bonae aliquod bonum. Fiat itaque totum quod desiderat libido bona, ne ipse sit malus qui resistit bono. 7. 30. Non hoc dico, inquies, et iniustum est ut aliud me suspiceris sentire quam loquor. Noli ergo facere quod pati non uis, et dicere "quod inuitemus ad dulcia furta, quibus Apostolum recitamus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum". Etsi enim non hic perficiunt bonum quod uolunt, ut non concupiscant; faciunt tamen bonum, ut post concupiscentias suas non eant. Si enim uos castitatem uobis uidemini docere, cum dicitis: Noli uinci a bono, sed uince in bono bonum; quanto magis eam nos docemus, cum dicimus: Noli uinci a malo, sed uince in bono malum? Vide quam sit iniustum, ut nos quod uituperamus expugnare non credas, qui te credi non uis eo frui uelle quod laudas. Quomodo casti esse non possunt inimici libidinis, si casti esse possunt et eius amici? Quod ergo negantes originale peccatum, et inuidentes paruulis saluatorem Iesum, legem peccati repugnantem legi mentis introducere uultis et in paradisum ante peccatum, hoc in uobis isto opere confutamus. Eorum quae non uidemus in uobis nec audimus ex uobis, nolumus esse iudices: nihil nostra interest, quid in occulto agant aperti libidinis laudatores. [5,8] 8. 31. Cum uero aliis uerbis meis propositis, illam distinctionem meam, quam de nuptiis et concupiscentia priorum hominum posui, dicens: "Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum; quod uero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum"; sic refellendam putasti, ut diceres, "fieri non posse ut quod bonum est non habeat communem, cum eo laudem, sine quo esse non potest"; ita uolens unam eamdemque laudem nuptiis et libidini esse communem: quomodo corruat ista tua uelut definitiua sententia, paulisper attende. Primum, quod uniuersitas rerum quam, condidit Deus, non potest esse sine malis, nec ideo tamen mala communem laudem possunt habere cum bonis. Deinde, si "fieri non potest ut quod bonum est non habeat communem cum eo laudem, sine quo esse non potest"; profecto et quod malum est, fieri non potest ut non habeat communem cum eo uituperationem, sine quo esse non potest. Vituperemus igitur opera Dei, sicut uituperamus mala quae sine illis esse non possunt. Nullum enim malum est nisi in aliquo opere Dei, nec sine illo esse omnino alicubi potest. Vitupera ergo, ut tenon longius mittam, membra humana, sicut uituperas adulteria, quae sine illis membris esse non possunt. Quod si non facis, ne tibi quoque ipsi manifestus insanus appareas: potest igitur nuptiarum bonum non habere laudem communem cum libidine, sine qua esse nunc non potest; sicut quodlibet malum potest non habere communem uituperatione, cum opere Dei, sine quo esse numquam potest. Sicut autem ista definitio tua falsa et inanis est, ita omnia quae ex illa tamquam consequentia nexuisti. 8. 32. "Inuictam" sane numquam ego "uoluptatem carnis, sicut, solere me" insimulas, dixi. Ambo eam et debere et posse dicimus uinci; sed tu tamquam bonum repugnante alio bono, ego tamquam malum repugnante bono; et tu uiribus propriis, ego gratia Saluatoris, ut non alia reproba cupiditate, sed Dei caritate uincatur, quae non uiribus nostris diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. 8. 33. "De confusione, autem, illorum hominum pudendisque coopertis frustra te - commemoras - aliquid Apostolo attestante monstrasse". Tu enim "uerecundiora" dicis, quae ille dicit inhonesta: unde iam quantum satis uisum est, disputauimus. Tu itaque frustra refugis rursus ad Balbum, atque philosophorum litteras; quasi Balbus te faciat loquentem, quando de illa confusione primorum hominum non potes inuenire quid dicas. Si autem in quibusdam ueris sententiis saltem philosophorum litteris cederes, non surdo corde illud audires, quod uoluptates illecebras atque escas malorum, et uitiosam partem animi dixerunt esse libidinem. Nam quod in nostro corpore loca digestionis Balbus remota dixit a sensibus, ideo uerum est, quoniam sensus nostros ea quae digerimus non alliciunt, sed offendunt: propterea pars qua egeruntur, naturaliter aliis partibus altrinsecus prominentibus occultatur, sicut etiam tunc erant quando nudi non confundebantur, qui post peccatum continuo non occulta, sed plane in promptu posita membra texerunt. Quibus quanto magis non horrore offendebatur, sed delectatione alliciebatur aspectus, et mouebat susceptam tuam; tanto magis ea tegere ad pudoris officium pertinebat. 8. 34. Quod autem "de claudicatione et peruentione" dixi, si fraude non agis, non intellexisti. Non enim "peruentionem accipi uolui hominem qui nascitur de concubitu coniugali", quod me sensisse arbitraris aut fingis: sed peruentionem dixi quod bonum habent in fine officii sui nuptiae, etiamsi nullus inde nascatur. Seminare quippe ad uirum pertinet, excipere ad feminam. Huc usque coniuges opere suo possunt. Ad hoc dixi sane sine claudicatione non posse, hoc est, sine libidine, perueniri. Ut autem concipiatur fetus atque nascatur, diuini est operis, non humani: qua tamen intentione ac uoluntate, etiam illud bonumquod ad earum opus pertinet, peragunt nuptiae. Sed quia ipse fetus damnationi nascitur, si non renascatur; eo usque pertendunt, non operis sui uelut ambulationis, sed uoluntatis fine christiana coniugia, ut regenerandos generent: propter quod in eis uera, hoc est, Deo placens est pudicitia. Sine fide enim impossibile est Deo placere. [5,9] 9. 35. Venis deinde ad illud, ubi egimus ex Apostoli testimonio: ut sciat unusquisque suum uas, id est suam coniugem, possidere, non in morbo desiderii, sicut Gentes quae ignorant Deum 88; quod exponens dixi: "Non coniugalem, hoc est licitum honestumque concubitum, fuisse prohibitum, sed ut operis huius causa sit uoluntas propaginis, non carnis uoluptas; et quod sine libidine fieri non potest, sic tamen fiat, ut non propter libidinem fiat". Ibi tu exclamas: "O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! qui extra futuram operum retributionem ex multa parte liberum arbitrium formam uoluit implere iudicii. Iustissime eum sibi bonus homo - inquis - malusque committitur, ut et bonus se fruatur, et malus se ipse patiatur". Quae prorsus exclamatio tua ad rem non pertinet, qua te sentis urgeri: nec tuo clamore pondus quo premeris subleuas, impium dogma uestrum mordicus tenens, quo uobis placet etiam bonum hominem diuino iudicio sibi quemque committi, ne scilicet ei sit necessaria Dei gratia, uelut idoneo qui semetipsum agat. Sed absit ut ita sit. Prorsus qui sibi committuntur, et a semetipsis aguntur, non sunt boni, quia non sunt filii Dei. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Puto quod agnoscas in hac sententia dogma apostolicum, quo illud subuertitur uestrum. 9. 36. Verumtamen dicis aliquid contra te, quod tacitus praeterire non debeo. Meministine quamdiu disputaueris contra lucidissimam quae per Apostolum deprompta est ueritatem, affirmans: "Nullo modo esse posse aliquid quod et peccatum sit et poena peccati?". Quid est ergo nunc, quod oblitus tantae loquacitatis tuae ideo laudas altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quia "extra futuram operum retributionem ex multa parte liberum arbitrium formam uoluit implere iudicii? Iustissime enim sibi - sicut definis - bonus homo malusque committitur, ut et bonus se fruatur", utique in opere bono; "et malus se ipse patiatur", utique in opere malo. Quod profecto illi et peccatum est, quia malum facit; et poena peccati, quia malum se patitur: ut ex multa parte formam iudicii, quo bona bonis et mala malis retribuuntur, iam impleat liberum arbitrium, quo recte agendo se fruitur bonus, et peccando se patitur malus. Cernis nempe, cum arma tua uana quidem et obtusa iactanter uentilas, quomodo qua ferireris, nudaueris; immo te ipse percusseris. Et insuper iactasmea inter se dicta esse contraria; quia dixi, non quidem ut tu calumniaris, "concubitum corporum a diabolo fuisse repertum"; cum etiamsi nemo peccasset, nonnisi concumbente utroque sexu filii nascerentur: sed dixi, "inoboedientiam carnis quae in carne concupiscente aduersus spiritum apparet, diabolico uulnere contigisse". Et rursus, quia dixi: "Hanc legem peccati repugnantem legi mentis a Deo illatam propter ultionem, et ideo poenam esse peccati". Haec inter se asseueras esse contraria: quasi fieri non possit ut unum atque idem malum et diaboli iniquitate et Dei aequitate peccantibus ingeratur; cum etiam ipse diabolus et propria malignitate sit infestus hominibus, et Dei iudicio sinatur nocere peccantibus. Neque hinc sibi ipsa diuina aduersantur eloquia, quia scriptum est: Deus mortem non fecit; itemque scriptum est: Vita et mors a Domino Deo. Quia deceptor hominis causa mortis est diabolus, quam non ut primus auctor eius, sed ut peccati ultor intulit Deus. Verum istam quaestionem satis dilucide ipse soluisti, qui hominem malum dixisti sibi esse commissum, ut quod sibi est ipse supplicium, et diuinum sit iudicium, et ipsum liberum arbitrium; nec sint inter se duo ista contraria, quod in poena sua et ipse auctor est, et ultor Deus. 9. 37. Abuteris autem ingeniis tardioribus. Nolo enim dicere quia et tu non intellegis, ut non discernas haec duo, et maligna calliditate aut tenebrosa caecitate confundas uoluntatem et uoluptatem: et sicut ipsa nomina surdastris auribus unum atque idem sonant, ita res ipsas surdastris cordibus unum idemque esse persuadere te posse confidas. Hinc est quod sententias meas inter se contrarias putas uel putari cupis, tamquam improbem quod ante approbauerim, aut amplectar quod ante respuerim. Audi ergo apertam sententiam meam, et intellege uel sine intellegere alios, non offundendo caligines nebulosae disputationis serenitati sincerissimae ueritatis. Sicut bonum est bene uti malis, ita honestum est bene uti inhonestis. Unde et ipsa membra non propter diuini operis pulchritudinem, sed propter libidinis foeditatem inhonesta dixit Apostolus. Nec ad stupra coguntur necessitate qui casti sunt: quia resistunt inhonestae libidini, ne compellat eos inhonesta committere, sine qua tamen non possunt honeste filios procreare. Ita fit ut coniugibus castis et uoluntas sit in sobolis procreatione, et necessitas in libidine. De inhonesto quippe honestas agitur procreandi, quando libidinem non amat, sed tolerat castitas concumbendi. 9. 38. Soles libenter commemorare, quibus te adiuuari putas, auctorum sententias saecularium. Intuere honesto corde, si potes, quid de Catone poeta cecinerit: "Urbi (inquit) pater est, urbique maritus; Iustitiae cultor, rigidi seruator honesti, In commune bonus, nullosque Catonis in actus Subrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas". Qualis enim uir Cato fuerit, et utrum in eo uera uirtus honestasque laudata sit, alia quaestio est: ad quemlibet tamen finem sua referret officia, non utique sine uoluptate filios procreauit; et tamen nullos Catonis in actus subrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas: quoniam et quod non faciebat sine uoluptate, non faciebat propter uoluptatem; nec in morbo huius desiderii suum uas possidebat, quamuis ignoraret Deum, si talis fuit qualis praedicatur. Et non uis intellegere quod ait Apostolus: Ut sciat unusquisque uestrum suum uas possidere, non in morbo desiderii, sicut Gentes, quae ignorant Deum. 9. 39. Bene discernis inter bonum minus coniugale, et bonum amplius continentiae: sed tuum dogma non deseris inimicissimum gratiae. Dicis enim: "quod Dominus continentiae gloriam libertate electionis honorauerit, dicens: Qui potest capere, capiat"; tamquam hoc capiatur non Dei munere, sed arbitrii libertate: et taces quod supra dixerat: Non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. Vide quae taceas, quae dicas. Puto quod te pungat conscientia: sed uincit rectum timorem, cum ingerit peruersum pudorem, quoquo modo iam defendenda praecipitata sententia. Tantummodo excessum libidinis identidem culpas, ipsam laudare non cessas. Nec attendis, sentis, intellegis malum esse, cui ne limitem necessitatis excedat, cogitur temperantia repugnare. 9. 40. Quamuis tu, quod monuit Apostolus, ne in morbo desiderii suum uas quisque possideat, non de coniugio, sed de fornicatione accipiendum putaueris; atque ita temperantiae totam honestatem de concubitu coniugum abstuleris, ut nemo sibi uideatur in morbo desiderii suum uas possidere, quantacumque libidine in uxoris genitalibus potuerit insanire. Si enim ullum ibi tenendum existimares modum, potuisti et illic concupiscentiae reprehendere excessum, eumque dicere ab Apostolo significatum morbum desiderii, et non improbe negare suum uas dictum fuisse cuique coniugem suam. Quo uerbo in eadem re etiam Petrus apostolus utitur, ubi monet ut uiri uxoribus suis tamquam infirmiori uasi tribuant honorem, uelut coheredibus gratiae; adiungens et dicens: Et uidete ne impediantur orationes uestrae. Sicut et coapostolus eius tempora praescribit orandi temperantiae coniugali: et secundum ueniam concedit, quamuis cum coniuge, non utique illum prolis, sed qui fit uoluptatis intentione concubitum. Hunc audiant christiana coniugia non te, qui uis in eis quam defendis numquam frenari concupiscentiam, sed quotiescumque se commouerit, satiari auidam, regnare securam. Hunc audiant, inquam, fideles Christi qui sunt connubio colligati, ut ex consensu temperent, quo uacent orationi: et cum ad idipsum redeunt propter intemperantiam suam, nouerint etiam inde dicere Deo: dimitte nobis debita nostra. Quod enim secundum ueniam, non secundum imperium a tanto doctore dicitur, utique ignoscitur, non iubetur. [5,10] 10. 41. Sed insertis aliis uerbis meis, ubi uoluntatem uere piorum, quia Christianorum, coniugum commendaui, qui filios ad hoc generant in hoc saeculo, ut propter alterum saeculum regenerentur in Christo; commemoras te iam in secundo libro istam meam destruxisse sententiam: ubi quid tibi responderim, ibi potius legant qui uolunt. Sic enim non sunt facienda adulteria, etiam uoluntate generandi regenerandos, quemadmodum nec furta facienda sunt, etiam uoluntate pascendi pauperes sanctos: quod tamen faciendum est, non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant in tabernacula aeterna; sicut non adulteria committendo, sed coniugaliter bene utendo malo libidinis, ea uoluntate generandi sunt filii, ut cum eis regnetur in aeternum. 10. 42. Verum eleganter laudas susceptam tuam, dicens, et uerum dicens "quod nihil tali possit dum concumbitur cogitari". Prosus ita est. Quid enim cogitari potest tunc, quando mens ipsa qua cogitatur, illa carnali delectatione submergitur? Unde optime ille de uoluptate disputans, cuius uerba in libro superiore iam posui: Cuius motus - inquit - ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna uoluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur uoluptate - inquit - ea qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest?. Non igitur etiam tu potuisti grauius accusare quam laudas, nisi fatendo in eius impetu neminem posse sancta cogitare. Sed utique religiosus animus isto malo bene utens hoc cogitat, ut libidinem concumbendo patiatur, quod non potest cogitare cum patitur. Sicut salutem homo cogitat, ut somno se impertiat, quod utique non potest cogitare cum dormit: sed somnus cum occupat membra, non ea facit inoboedientia uoluntati; quia et ipsam uoluntatem ab huiuscemodi alienat imperio, auertendo animam ad uisa somniorum, in quibus saepe etiam futura monstrata sunt. Unde si erat in paradiso uicissitudo uigilandi atque dormiendi, ubi non erat malum concupiscendi; tam felicia erant somnia dormientium, quam uita uigilantium. 10. 43. Quod autem te iactas, et inaniter spumeum diffundis eloquium, "parentes comparans parricidis, in eis asserens esse causam ut filii cum damnatione nascantur": fereris omnino linguae tuae uelut exsultantibus et plaudentibus pennis, nec in isto strepitu quem tibi ipse facis, respicis Deum. Cur enim non istauel tale aliquid, ipsi potius hominum Creatori quam genitoribus dicitur, qui certe omnium bonorum est auctor et conditor? Et tamen quos ignibus aeternis praesciuit arsuros, creare non desinit: nec ei, quia eos creat, nisi bonitas imputatur. Et quosdam infantes etiam baptizatos quos futuros praesciuit apostatas, non aufert ex hac uita in aeternum regnum adoptatos, nec eis confert magnum beneficium, quod ei de quo legitur: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius 105. Nec tamen Deo tribuitur, nisi bonitas atque iustitia, qua de bonis et malis omnia bene ac recte facit. Quanto facilius intellegitur, parentibus non esse tribuendum, nisi quod filios uolunt, qui procul dubio quae illis futura sunt nesciunt? [5,11] 11. 44. Quod autem commemorasti ex Euangelio: Melius erat homini illi non nasci 106; nonne ut nasceretur plus opere Dei actum est, quam parentum? Cur non ipse imagini suae praestitit quod melius erat, qui malum quod ei futurum fuerat praesciebat, quod parentes nosse non possunt? Et tamen ab eis qui recte intellegunt, non tribuitur Deo, nisi quod benignitati tribuendum est Creatoris. Sic et parentibus sine nodo difficilis quaestionis hoc tribuitur, quod filios uoluerunt, quorum futura nesciuerunt. Ego autem non dico paruulos sine Christi Baptismate morientes tanta poena esse plectendos, ut eis non nasci potius expediret; cum hoc Dominus non de quibuslibet peccatoribus, sed de scelestissimis et impiissimis dixerit. Si enim quod de Sodomis ait, et utique non de solis intellegi uoluit, alius alio tolerabilius in die iudicii punietur; quis dubitauerit paruulos non baptizatos, qui solum habent originale peccatum, nec ullis propriis aggrauantur, in damnatione omnium leuissima futuros? Quae qualis et quanta erit, quamuis definire non possim, non tamen audeo dicere quod eis ut nulli essent quam ut ibi essent, potius expediret. Verum uos quoque, qui eos uelut liberos ab omni damnatione esse contenditis, cogitare non uultis qua illos damnatione puniatis, alienando a uita Dei et a regno Dei tot imagines Dei, postremo separando a parentibus piis, quos ad eos procreandos tam disertus hortaris. Haec autem iniuste patiuntur, si nullum habent omnino peccatum: aut si iuste, ergo habent originale peccatum. 11. 45. Aliis deinde propositis meis uerbis, quibus commemoraui quam honeste sancti antiqui patres coniugibus usi fuerint; dicis "eos non hoc intuitu operam dedisse propagini, ut tamquam reos gignerent filios Baptismate diluendos, eo quod Baptisma quo nunc adoptamur nondum fuerat institutum". Hoc de Baptismate uerum dicis: nec ideo tamen credendum est, et ante datam circumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat Mediatoris fides in carne uenturi, nullo sacramento eius opitulatos fuisse paruulis suis; quamuisquid illud esset, aliqua necessaria causa Scriptura latere uoluerit. Nam et sacrificia eorum legimus, quibus utique sanguis ille figurabatur, qui solus tollit peccatum mundi. Apertius etiam legis iam tempore nascentibus paruulis, offerebantur sacrificia pro peccatis. Responde, pro quibus peccatis. Respice etiam illis generantibus patribus perituram fuisse animam paruuli de populo suo, si die non circumcideretur octauo: et responde quo merito periret, quem negas originali obnoxium fuisse peccato. [5,12] 12. 46. Iam uero "de Ioseph, cuius Mariam" teste Euangelio "coniugem" dixi, multa diu disputas contra sententiam meam, et conaris ostendere, "quia concubitus defuit, nullo modo fuisse coniugium": ac per hoc, secundum te, cum destiterint concumbere coniuges, iam non erunt coniuges, et diuortium erit illa cessatio. Quod ne contingat, agant sicut possunt decrepiti quod iuuenes agebant, et ab hoc opere quo etiam continens nimium delectaris, nec effetis aetate corporibus parcant. Non se cogitent quantum ad libidinis attinet incentiua, senuisse, ut possint coniuges permanere. Si hoc tibi placet, tu uideris. Ego autem (quia liberorum procreandorum causa uxores esse ducendas, honestas consentit humana, quolibet modo libidini cedat infirmitas), praeter fidem quam sibi debent coniuges, ne fiant adulteria, et prolem cuius generandae causa sexus uterque miscendus est, aduerti etiam tertium bonum quod esse in coniugibus debet, maxime pertinentibus ad populum Dei, quod mihi uisum est esse aliquod sacramentum, ne diuortium fiat uel ab ea coniuge quae non potest parere, uel sicut fecisse Cato perhibetur, ne ab eo uiro qui plures non uult suscipere filios, alteri fetanda tradatur. Propter hoc in illo quod secundum Euangelium coniugium nuncupaui, omnia tria bona nuptiarum dixi esse completa; "fidem, quia nullum adulterium; prolem, ipsum Dominum Christum; sacramentum, quia nullum diuortium". Non ergo quia dixi omne nuptiarum, id est, hoc tripartitum bonum, in illis Christi parentibus fuisse completum; propterea hoc dixisse putari debeo, sicut insimulas, "ut quidquid aliter fuerit, malum esse uideatur". Dico enim et aliter bonum esse coniugium, ubi proles nisi per concubitum non potest procreari. Si enim aliter posset, et tamen concumberent coniuges, apertissime libidini cederent, atque illo malo uterentur male: cum uero propter quod sexus ambo sunt instituti, nisi eorum commixtione non nascitur homo; propter hoc mixti coniuges illo malo utuntur bene: si autem de libidine quaerunt etiam uoluptatem, uenialiter male. 12. 47. "Quasi maritus - inquis - Ioseph in opinione omnium erat". Secundum hanc opinionem, non secundum ueritatem locutam fuisse Scripturamuis intellegi, ut uirginem Mariam eius coniugem diceret. Hoc putemus euangelistam facere potuisse, cum uel sua, uel cuiuslibet alterius hominis uerba narraret, ut secundum opinionem hominum loqueretur: numquid et angelus loquens unus ad unum, contra conscientiam et suam et ipsius cui loquebatur, secundum opinionem potius quam secundum ueritatem fuerat locuturus, qui ei dixit: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam? Deinde, quid opus erat ut usque ad Ioseph generationes perducerentur, si non ea ueritate factum est, qua in coniugio sexus uirilis excellit? Quod ego in libro cui respondes, cum posuissem, tu prorsus attingere timuisti. Dicit autem Lucas euangelista de Domino, quod putabatur filius Ioseph; quia ita putabatur, ut per eius concubitum genitus crederetur. Hanc falsam uoluit remouere opinionem, non Mariam illius uiri negare coniugem, contra angelum testem. 12. 48. Quamquam et tu ipse etiam "ex desponsionis fide eam nomen coniugis accepisse" fatearis. Quae fides utique inuiolata permansit. Neque enim cum eam uidisset iam uirginem sacram diuina fecunditate donatam, ipse aliam quaesiuit uxorem: cum utique nec istam quaesisset, si necessariam coniugem non haberet: sed uinculum fidei coniugalis non ideo iudicauit esse soluendum, quia spes commiscendae carnis ablata est. Verum de isto coniugio quod uis existima; nos tamen non ut calumniaris dicimus "sic fuisse primos coniuges institutos, ut sine commixtione utriusque sexus coniuges essent": sed utrum in paradiso ante peccatum caro concupiuerit aduersus spiritum; uel utrum nunc in coniugibus hoc non fiat, quando eiusdem concupiscentiae etiam per pudicitiam coniugalem cohibetur excessus; et utrum malum non sit, cui repugnanti consentiendum non est, ne in suum pergat excessum; et utrum non ex ipsa et cum ipsa concupiscentia nascatur, cui malum inesse ullum negas; et utrum ab ingenerato malo possit hominum quisquam nisi regeneratione liberari; hoc inter nos disseritur. In his quaestionibus catholica ueritate antiquitus tradita uestra impia nouitas suffocatur. [5,13] 13. 49. Quod autem putasti congerenda esse sacrarum testimonia Litterarum, quibus probares unde inter nos nulla quaestio est, "a Deo creari hominem", quod de quolibet uermiculo negare fas non est; quo pertinuit, nisi ut te appareret campos quaesisse uerborum, ubi uentose atque inaniter curreres? Sed cum etiam sancti Iob testimonium tam loquaciter adhiberes, quare non tibi uenit in mentem quod ait idem ipse homo Dei, cum de peccatis sermo ei esset humanis, neminem mundum a sorde, nec infantem cuius est unius diei uita super terram? Nam misericordiam et magnis et pusillis omnibus praestari ab illo a quosalus est et hominum et pecorum, et qui facit solem suum oriri super bonos et malos, quis abnuat, nisi qui Deum esse, aut terrena curare non credit? Quod tu quasi inde contenderemus, per testimonium sancti Iob docere uoluisti, quia dixit: Ossibus et neruis compegisti me, uitam et misericordiam tribuisti mihi. Ubi quidem ille potuit non omnem significare hominem, sed de se ipso gratias agere, quod eum carnaliter natum non deseruerit, sed ei misericordiam ut uere uiueret, id est iuste uiueret, qui eum condidit, ipse praestiterit. Aut certe quia parum erat uita, quam nascendo sortitus est, ideo addidit, et misericordiam; ne remaneret naturaliter filius irae sicut et ceteri, atque inter uasa irae, non inter uasa misericordiae fieret. 13. 50. Cur autem de malo quod ei adiacet atque inest membris eius reus non sit fidelis, et ex eo malo tamen qui nascitur reatum trahat, iam nescio quoties diximus. Fideli enim hoc beneficium regeneratio contulit, non generatio. Inde ergo ab isto reatu soluenda est proles, unde solutus est parens. [5,14] 14. 51. Sed magnum aliquid te dialectica docuit, "Rem quae in subiecto est, sine illa re esse non posse, in qua subiecta est. Et ideo, putas, malum quod est in parente, utique in subiecto, alii rei, id est proli, ad quam non peruenit, reatum non posse transmittere". Recte hoc diceres, si malum concupiscentiae de parente non perueniret ad prolem: cum uero sicut sine illo nemo seminatur, ita sine illo nemo nascatur; quomodo dicis eo non peruenire, quo transit? Non enim Aristoteles, cuius categorias insipienter sapis, sed Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum; et per omnes homines pertransiit. Nec sane tibi dialectica illa mentitur, sed tu non intellegis. Verum enim est quod ibi accepisti, ea quae in subiecto sunt, sicut sunt qualitates, sine subiecto in quo sunt, esse non posse, sicut est in subiecto corpore color aut forma; sed afficiendo transeunt, non emigrando: quemadmodum Aethiopes, quia nigri sunt, nigros gignunt, non tamen in filios parentes colorem suum uelut tunicam transferunt; sed sui corporis qualitate corpus quod de illis propagatur afficiunt. Mirabilius est autem quando rerum corporalium qualitates in res incorporales transeunt, et tamen fit, quando formas corporum quas uidemus, haurimus quodam modo, et in memoria recondimus, et quocumque pergimus, nobiscum ferimus: nec illae recesserunt a corporibus suis, et tamen ad nos mirabili modo affectis nostris sensibus transierunt. Quomodo autem de corpore ad spiritum, eo modo transeunt de spiritu ad corpus. Nam colores uirgarum quas uariauit Iacob, afficiendo transierunt in animas pecorum matrum, atqueinde rursus eadem affectione transeundo apparuerunt in corporibus filiorum. Tale uero aliquid etiam in fetibus humanis posse contingere, Soranus medicinae auctor nobilissimus scribit, et exemplo confirmat historiae. Nam Dionysium tyrannum narrat, eo quod ipse deformis esset, nec tales habere filios uellet, uxori suae in concubitu formosam proponere solere picturam, cuius pulchritudinem concupiscendo quodam modo raperet, et in prolem quam concipiebat afficiendo transmitteret. Neque enim Deus ita naturas creat, ut leges auferat, quas dedit motibus uniuscuiusque naturae. Sic et uitia cum sint in subiecto, ex parentibus tamen in filios, non quasi transmigratione de suo subiecto in subiectum alterum, quod fieri non posse Categoriae illae quas legisti uerissime ostendunt; sed, quod non intellegis, affectione et contagione pertranseunt. [5,15] 15. 52. Quid est quod laboras magnis argumentationibus peruenire ad impietatis abruptum, ut "Christi caro, quia de Maria natus est, cuius uirginis caro sicut ceterorum omnium ex Adam fuerat propagata, nihil distet a carne peccati, et sine ulla distinctione Apostolus dixisse credatur, eum fuisse missum in similitudine carnis peccati"; immo potius instas, "ut nulla sit caro peccati, ne hoc sit et Christi"? Quid est ergo, similitudo carnis peccati, si nulla est caro peccati? Sed "hanc apostolicam sententiam me non intellexisse" dixisti: nec eam tamen exposuisti, ut te doctore nossemus quod aliqua res possit esse similis ei rei quae non est. Quod si dementis est dicere, et sine dubio caro Christi non est caro peccati, sed similis carni peccati; quid restat ut intellegamus, nisi ea excepta omnem reliquam humanam carnem esse peccati? Et hinc apparet illam concupiscentiam, per quam Christus concipi noluit, fecisse in genere humano propaginem mali: quia Mariae corpus quamuis inde uenerit, tamen eam non traiecit in corpus quod non inde concepit. Ceterum, corpus Christi inde dictum esse in similitudine carnis peccati, quia omnis alia hominum caro peccati est, quisquis negat, et carnem Christi ita carni comparat nascentium hominum ceterorum, ut asserat utramque esse puritatis aequalis, detestandus haereticus inuenitur. 15. 53. Magnum porro aliquid inuenisse tibi uideris, et copiosissime disputas, "etiam si nascentes mali aliquid ex parentibus trahere possent, quod expiaretur manibus Dei, quia eos ipse format in uteris matrum". Ab ipso autem formari homines (quasi hoc negemus) instantissime probas, multa de Scripturis adhibens testimonia: in quibus cum ea uerba ex libro Ecclesiastico posuisses, quibus Dei opera dicuntur occulta; continuo tua subiecisti atque dixisti: "Quae sententia eorum arguit uanitatem, qui putant naturalem profunditatem posse inuestigatione aliqua comprehendi". Hoc tibi dic, et noli de animae origine temere aliquid definire, quod uel ratione certissima, uel diuino eloquio minime ambiguo non potest comprehendi: sed potius quod sapientissima mulier mater Machabaeorum sape. Nam et eius uerba posuisti, quae filiis suis ait: Nescio qualiter in utero meo apparuistis. Quod utique non putanda est dixisse de corporibus eorum, quae corpora se non dubitabat ex uirili semine concepisse: sed utrum animae filiorum de paterna anima tractae fuerint, an aliunde in utero eius esse ceperint, hoc nimirum illa nesciebat; nec eam pudebat, ut temeritatem caueret, ignorantiam confiteri. Quid est ergo quod causaris: "Cur non ipso filii mundentur effectu, ut a pollutionibus - inquis - quae dicuntur parentum, maiestate opificis expientur?". Nec attendis hoc dici etiam de manifestis uitiis corporum posse, cum quibus non pauci nascuntur infantes; quamuis absit ut dubitetur, Deum uerum et bonum esse omnium corporum formatorem: et tamen ex opificis tanti manibus tam multa, non solum uitiosa, uerum etiam monstrosa procedunt, ut naturae a nonnullis appellentur errores; qui cum operantem uim diuinam, et quid cur faciat, indagare non possint, fateri eos pudet nescire quod nesciunt. 15. 54. Quod autem attinet ad peccati originalis in omnes homines transitum, quoniam per concupiscentiam carnis transit, transire in eam carnem non potuit, quam non per illam uirgo concepit. Quod enim et de alio libro meo, quem scripsi ad sanctae memoriae Marcellinum, uelut mihi praescribens ponere uoluisti, de Adam dictum, "quod tabificauit in se omnes de sua stirpe uenturos"; unde utique ille tabificauit, non inde Christus in matris uterum uenit. Sed uerba quae ad rem maxime pertinent in eadem sententia mea, ego dicam, quia tu dicere noluisti; et statim cur nolueris apparebit. "Occulta - inquam - tabe carnalis concupiscentiae suae tabificauit in se omnes de sua stirpe uenturos". Non itaque carnem tabificauit, in cuius conceptu tabes ista non fuit. Caro itaque Christi mortalitatem de mortalitate materni corporis traxit, quia mortale corpus eius inuenit: contagium uero peccati originalis non traxit, quia concumbentis concupiscentiam non inuenit. Si autem nec mortalitatem, sed solam substantiam carnis de matre sumpsisset; non solum caro eius caro peccati, sed nec similitudo carnis peccati esse potuisset. 15. 55. Sed comparas me et coaequas "Apollinaris errori, qui carnis sensum fuisse negauit in Christo": ut imperitis nebulas undecumque commoueas, ne lucem ueritatis attendant. Aliud est sensus carnis, sine quo nullus fuit, aut est, aut erit in corpore uiuens homo: et aliud est concupiscentia qua caro concupiscit aduersus spiritum, sine qua fuit ante peccatumprimus homo, qualem nobis exhibuit humanam naturam Christus homo; quia sicut ille ex terra, sic iste sine tali concupiscentia est creatus ex femina. Assumens tamen ex illa etiam mortalitatis infirmitatem, qualis non erat ante peccatum in carne hominis primi, ut esset ista, quod tunc illa non fuit, similitudo carnis peccati. Ut ergo nobis patiendi praeberet exemplum, non habuit ille mala sua, sed pertulit aliena; in doloribus pro nobis, non in cupiditatibus fuit. 15. 56. Quapropter, natos ex Adam, transferri renatos oportet ad Christum; ne a regno Dei pereant imagines Dei, quod sine malo fieri qui dicit, nec amorem habet, nec timorem Dei. Cum hoc autem malo necesse est hominem de damnata origine generari. "Regeneratos" autem absit "ut redigamus" sicut calumniaris, "sub necessitate criminum, Deo largiente dona uirtutum". Quamuis ergo aliam legem uideamus in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae: non solum tamen necessitatem criminis non habet; sed habet potius honorem laudis, cuius spiritus spiritali munere adiutus aduersus carnis cuncupiscentiam concupiscit. Sed quacumque te uerses, quacumque te iactes, quaecumque undecumque colligas, infles, uentiles, spargas, contra quod concupiscit spiritus bonus, non est bonum. 15. 57. "Non potuit - inquis - exemplum dare natura dissimilis". Potuit quidem: nam quid est quod nos ad imitationem Patris hortatur, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, ut eius exemplo nostros diligamus inimicos? Verumtamen natura hominis Christi nostrae naturae dissimilis non fuit, sed uitio nostro dissimilis fuit. Ille quippe sine uitio natus est homo, quod hominum nemo. Quantum autem ad uitam pertinet, qua Christum debemus imitari, hoc quoque ad distantiam plurimum ualet, quod unusquisque nostrum homo est, ille autem etiam Deus. Neque enim tantum potest iustus homo esse qui homo est, quantum homo qui et Deus est. Illud sane magnum uerumque dixisti, cum posuisses testimonium apostoli Petri, dicentis: Qui peccatum non fecit; notandum esse quod iudicauerit Apostolus sufficere ad ostendendum in Christo nullum fuisse peccatum, quia dixit nullum eum fecisse peccatum ut "doceret - iniquis - quia qui non fecit, habere non potuit". Omnino uerissimum est. Profecto enim peccatum etiam maior fecisset, si paruus habuisset. Nam propterea nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non fecerit grandioris aetatis accessu, quia nullus est hominum praeter ipsum qui peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu. 15. 58. "Tolle - inquis - exempli causam, tolletur et pretii, quod pro nobis factus est". Non est mirumquod solum exemplum ponis in Christo, qui praesidium gratiae, quo erat plenus, oppugnas. "Spe - inquis - malo carendi ad fidei praesidia conuolamus, non autem caremus innatis: siquidem post Baptisma uirilitas ipsa perdurat". Qui uirilitatis nomine concupiscentiam carnis appellas; perdurat utique, quod negare non potes, contra quod debet concupiscere spiritus, ne homo iam renatus concupiscentia sua trahatur illectus. Et utique concupiscentia quae repugnat ut trahat, etiam si spiritu contra eam concupiscente et resistente non trahat, ac propterea nec concipiat pariatque peccatum, non est bonum. Et ipsa est, de qua dicit Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc autem quod non est bonum Christus in natura si haberet sua, non sanaret in nostra. [5,16] 16. 59. Interponis aliud de libro meo, et quoniam dixi: "Coniugalem concubitum, qui fit intentione generandi, non ipsum esse peccatum, eo quod bona uoluntas animi sequentem ducat, non ducentem sequatur corporis uoluptatem" ; tu contra refers: "De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci"; isto modo existimans te posse destruere originale peccatum, quod non destruit nisi Saluator, quem paruulis inuidetis. Destruit autem soluendo quod rei sunt, non negando. Ideo quippe concubitus coniugalis, qui fit intentione generandi, non est peccatum, quia bene utitur lege peccati, id est concupiscentia, quae inest in membris repugnans legi mentis. Quae si propterea reum parentem non tenet, quia regeneratus est; quid mirum si propterea reum tenet nascentem, quia inde generatus est? Et ideo ne reus remaneat, etiam ipse regenerandus est. Haec uero sententia tua qua dixisti: "De ea re quae a peccato libera est, peccata non nasci", quantum adiuuet Manichaeos, si cogites, uoles eam delere de libro tuo, et cordibus omnium qui legerunt librum tuum. Si enim non de ea re quae a peccato libera est, peccata nascuntur; habent aliam naturam suam, secundum Manichaeos, unde nascuntur. Quos et aliis similibus sententiis tuis quantum adiuuares, iam in primo huius nostri operis uolumine demonstraui. Ecce hic et quod dixisti tantumdem ualet. Videsne nobis operam dandam, praeter errorem proprium quo Pelagiani estis, ut quasdam tuas sententias, qualis et ista est, euertamus, si Manichaeos uincere uolumus? "De ea re quae a peccato libera est - dicis - peccata non nasci". Sed ueritas contradicit, quae te et Manichaeos euertit, cum quibus tibi uox ista communis est. Angelus quem creauit Deus, res a peccato libera fuit; homo quem primum creauit Deus, res a peccato libera fuit. De rebus igitur a peccato liberis nata esse peccata qui negat, aut Manichaeus est manifestus, aut Manichaeis suffragatur incautus. 16. 60. Deinde ponens alia uerba mea, sic argumentaris quasi ego dixerim: "Cum seruit coniugatis ad propagandam prolem, tunc honorari libidinem". Dicis tibi ipse quod uis: nam ego hoc nec dixi omnino, nec sensi. Quomodo enim libido cum seruit honoratur, quando ne pergat in liberos excessus, dominatione mentis opprimitur? Nos itaque non diximus: "Semper ad reatum pertinere uti libidine". Quod uelut dixerimus, ita colligis, "minus peccare adulteros quam maritos; quia maritis - inquis - libido seruit ut peccent, adulteris imperat". Sed cum ego illud non dixerim, qualecumque hoc sit tuum quod tamquam consequens esse uoluisti, nihil ad me attinet. Ego enim dico, uti libidine non semper esse peccatum; quia malo bene uti non est peccatum. Nec quaecumque res ideo bona est, quia ea bene utitur bonus. Nam et de duobus hominibus scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur. Numquid ideo bonum est esse imprudentem, quia bene illo utitur sapiens? Inde et apostolus Ioannes non ait: Nolite uti mundo; sed: Nolite diligere mundum: ubi posuit et concupiscentiam carnis. Qui enim non diligens utitur, quasi non utens utitur; quia non eius rei causa utitur, sed alterius quam diligens intuetur, ut etiam non diligens hac utatur. Propter quod Paulus coapostolus eius: Et qui utuntur, inquit, hoc mundo, quasi non utantur. Quid est: Quasi non utantur, nisi: Non diligant quo utuntur, quoniam tale est, ut bene aliter non utantur? Et hoc quidem etiam in his rebus obseruandum est, quae in hoc mundo sic bonae sunt, ut tamen eas diligi non oporteat. Quis enim malum esse pecuniam recte dixerit? Et tamen nemo ea bene utitur qui dilexerit: quanto magis libidine? Nam pecuniam malus quidem spiritus concupiscit; sed ipsa contra bonum spiritum non concupiscit, quod libido facit: atque ideo et qui hoc esse malum negat peccat, et qui hoc malo bene utitur non peccat. Recte igitur argumentareris, dicens: "Libidinem, si mala est, maiori reatu obstringere quibus obsequitur coniuges, quam quibus dominatur adulteros"; si diceretur a nobis, eos coniuges qui seruiente concupiscentiae malo ad solum generandi utuntur officium, ad aliqua mala opera eo illos uti, sicut ad facinus perpetrandum seruo utitur homicida. Cum autem dicamus bonum esse in coniugibus officium procreandi, quamuis uulnus quod in renato sanari potest, trahat natus de primi contagione peccati; restat ut sic utantur coniuges boni malo concupiscentiae, sicut sapiens ad opera utique bona ministro utitur imprudente. 16. 61. Sed homines acutissimi ideo non modum, non genus, sed excessum uoluptatis arguitis et exprobrandum censetis obscenis, "quia eum nostis - ut dicis - intra concessos fines animi potestate posse retineri". Faciat animi potestas, si potest, ut ad transgrediendos fines, a quibus transgrediendis eam reuocat, non se libido commoueat. Quod si facere non potest; profecto ut fines non transgrediatur, improbo hosti resistitur, qui eos transgredi nititur. "Sed uniuersum contemptum eius - inquis - uirginibus continentibusque inesse testamur". Numquid ideo uirgines et continentes contra concupiscentiam carnis non pugnat? Et quid est contra quod exercent abs te quoque praedicata illa gloriosa certamina, ut uirginitatem continentiamque custodiant? Si ergo pugnant, malum est quod expugnant. Et ubi est hoc malum, nisi in ipsis? Ergo: Non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum, ueraciter dicitur et ab ipsis. 16. 62. "Nihil aliud - dicis - esse nuptias, quam corporum commixtionem"; et dicis postea, quod et uerum est, "sine appetitu mutuo et sine opere naturali propagationem esse non posse". Numquid tamen negas, sibimet etiam adulteros appetitu mutuo et opere naturali et corporum commixtione coniungi? Non est ergo ista definitio nuptiarum. Aliud est enim quod nuptiae sunt, et aliud est sine quo etiam nuptiae filios propagare non possunt. Nam et sine nuptiis possunt nasci homines, et sine corporum commixtione possunt esse coniuges: alioquin non erunt coniuges, ut nihil aliud dicam, certe cum senuerint, sibique misceri uel non potuerint, uel sine spe suscipiendae prolis erubuerint atque noluerint. Vides ergo quam inconsiderate nuptias definieris, dicendo: "Eas aliud non esse nisi corporum commixtionem". Tolerabilius forte diceres, non eas inchoari nisi per corporum commixtionem: quia filiorum procreandorum causa utique ducuntur uxores, et aliter non possunt filii procreari. Sed procreandi causa commixtio corporum aliter quam nunc est fuisset, si nemo peccasset. Absit enim ut honestissima illa felicitas in paradiso commotae libidini semper obtemperaret: absit ut illa pax animi et corporis haberet aliquid, propter quod aduersus se ipsam prima hominis natura pugnaret. Si ergo ibi nec seruiendum libidini, nec aduersus eam bellandum fuit; aut non ibi fuit, aut non talis qualis nunc est fuit. Nunc enim libidini necesse est ut repugnet, qui seruire noluerit: necesse est ut seruiat, qui repugnare neglexerit. Quorum duorum unum est molestum, etsi laudabile: alterum turpe et miserabile. Itaque in hoc saeculo unum horum castis est necessarium, in paradiso autem utrumque a beatis fuerat alienum. 16. 63. Sed iterum me dicis mihimetipsi esse contrarium, propositis uidelicet aliis uerbis meis, ubi propagationis officium a carnalis delectationis appetitione discernens: "Aliud esse dixi non concumbere nisi uoluntate generandi, quod non habet culpam; aliud concumbendo carnis appetere uoluptatem, sed non praeter coniugem, quod uenialem habet culpam". Nihil habent duo ista, quantum mecum omnes uident qui uerum uident, unde me ostendas mihi esse contrarium. Audi tamen identidem quod eorum sensibus inculcatius intimetur, quos fallere affectas. Calumniaris enim, "nos excusationem praebere turpibus et flagitiosis hominibus, ut cum infanda immunda commiserint, contra uoluntatem se dicant fecisse, et ideo nullum habere peccatum"; quasi nos non multo exertius adhortemur contra libidinem esse pugnandum. Nam si uos, cum id bonum esse dicatis, non uultis tamen ut uestra aduersus istud bonum frigescere, uel certe tepescere bella credamus: quanto uigilantius et ardentius contra malum nos censemus esse pugnandum? Nos dicimus illud esse contra uoluntatem, ut caro concupiscat aduersus spiritum; non illud, ut spiritus aduersus carnem. Per quam concupiscentiam bonam fit, ut nisi causa generandi non utantur coniuges carnis libidine, ac sic malo utantur bene; qui usus bonus mali facit honestum concubitum uereque nuptialem: uoluptatis autem causa, non prolis, facit concubitum culpabilem, sed in coniuge uenialem. Ideo autem et de honesto concubitu qui nascitur, trahit quod renascendo diluatur; quia et in concubitu honesto inest malum, quo bene utitur bonitas nuptiarum. Sed non obest renatis, quod oberat natis. Unde fit consequens, ut qui ex eis nascitur, et illi obsit si non renascatur. 16. 64. Tu sane inter argumentationes tuas, quibus te inaniter aduersus mea uerba contorques, identidem te Manichaeos adiuuare non uides. Ideo quippe tibi uidetur natus de concubitu coniugali non trahere originale peccatum, "quia de hoc opere quod non habet culpam, nasci, sicut dicis, culpa non potest". Cur ergo de opere Dei quod non habebat culpam, nata est culpa angeli, nata culpa hominis? Cernis quantum eis suffrageris, quorum detestatione conaris obtegere, quod aduersus catholicam fidem fundatissimam sentis. Si enim secundum definitiuam tuam: "De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest", ecce nulla opera Dei habent culpam: unde igitur culpa nata est? Hic Manichaeus, te adiuuante, aliam naturam, sicut desipit, malam molitur inducere, ut sit unde culpa nata esse credatur: quia "de opere Dei", secundum tua uerba, "culpa non nascitur". Numquid potest uinci Manichaeus, nisi cum illo et ipse uincaris? Quia et angelus et homo Dei sunt opera sine culpa; ex quibus tamen culpa nata est, dum ab eo qui culpa caret, per liberum arbitrium recesserunt, quod eis datum est sine culpa; et facti sunt mali, non per admixtionem mali, sed per defectionem boni. 16. 65. Dicis: "Ob hoc a me christiani temporis continentiam fuisse laudatam, non ut ad uirginitatem incenderentur homines, sed ut bonum nuptiarum quod a Deo institutum est damnaretur". Sed ne puteris maleuola de animo meo suspicione torqueri, uelut probare me uolens, dicis mihi: "Si fideliter inuitas homines ad studium continentiae, fateris ergo ita uirtutem pudicitiae a uolentibus posse seruari, ut sit, quicumque uoluerit, corpore sanctus et spiritu". Respondeo, me fateri, sed non sicut uos. Nam uos ipsius animi uiribus hoc tribuitis; ego, adiutae per Dei gratiam uoluntati. Verumtamen quid comprimitur animi imperio ne peccetur, nisi malum quo uincente peccatur? Quod malum ne dicamus cum Manichaeis tamquam ex aliena mali natura nobis esse commixtum, restat ut in nostra natura tamquam uulnus aliquod fateamur esse sanandum, cuius reatum iam fatemur regeneratione sanatum. 16. 66. Ecce frustra enumerasti, quibus me comparas, tot haereticorum fraudes, quorum utinam numerum non augeres. "Apostolica sententia, qua notat haereticos prohibentes nubere, etiam me - asseris - tangi", quasi dicam: "Post aduentum Christi turpia esse coniugia". Audi ergo quod dicimus, ut hoc ipsum multis modis ac saepius audiendo, non dissimules ueritatem, simulans quodam modo surditatem. Non dicimus turpia esse coniugia; quandoquidem ne incontinentia in damnabile cadat flagitium fulcienda est honestate nuptiarum. Sed quod uos dicitis, christiana doctrina non dicit, id est, ut uerba tua ponam, "hominem sufficere ingenitis sibi motibus dare leges": hoc non dicimus; sed dicimus quod dixit Apostolus, cum hinc loqueretur: Unusquisque proprium donum habet a Deo. Et quod dixit Dominus: Sine me nihil potestis facere. Et: Non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est; cum posset dicere: Non omnes capiunt uerbum hoc, sed qui uoluerit; si uerum esset quod dicitis uos. Quaero sane, qualibus ingenitis sibi motibus hominem dicatis esse idoneum dare leges? utrum bonis, an malis? Si bonis, aduersus bonum ergo spiritus concupiscit et duo bona inuicem sibi aduersantur in homine. Quod si ita esset, ipsa duorum bonorum inter se aduersitas bona esse non posset. Si autem malis, fatere igitur ingenitos esse homini motus malos, contra quos castitas dimicat. Et ne dicere cum Manichaeis cogaris, alienae mali naturae nobis inesse commixtionem, nostrum potius originalem confitere languorem. Cuius languoris malo coniugalis bene utitur pudicitia; contra quod languoris malum adhibentur ab incontinentibus nuptiarum remedia, exercentur a continentibus gloriosa certamina. Arbitror pollicitationem meam, ex quo tibi ad omnia respondere coepi, in quibus soluendos quaestionum nodos aliquos attulisti, commodius impleri, si numerum tuorum uoluminum non excessero. Sit ergo hic finis huius mei, ut nouissimum tuum ab alio refellamus exordio.