[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] 1. 1. Iam nunc, quia sine dubio tot tantorumque sanctorum, et in Sacris Litteris eruditorum, et in Ecclesiae regimine tam clara memoria et laude pollentium auctoritati si non cesseris, nec acquieueris, siue contumeliosissime sicut me, siue illos uerecundius et mitius cum aliqua personarum acceptione tractaueris, tamen etiam ipsos errasse dicturus es; ita tibi, dilecte fili Iuliane, Domino donante respondere debeo, et sic tuos libros atque argumenta refellere, ut si possis, intellegas, male tibi fuisse persuasum, quod aliis persuadere moliris; teque salubriter paeniteat incautae ac temerariae iuuenilis progressionis et prolapsionis tuae, non tantum tibi tua correctione, uerum etiam pluribus profutura, cognoscentibus uobis atque fatentibus quam non inaniter quamque ueraciter tot et tanti christianorum rectores doctoresque populorum hoc in Ecclesia Dei didicerint et docuerint, quod ueri simili nouitate decepti cupiebatis euertere. Si autem, quod abs te Dominus auertat, uel sic tenebratum cor habueris, ut intellegere ista non possis; uel ex eo numero fueris, quos in sanctis Psalmis ueritas notat dicens: Noluit intellegere, ut bene ageret; uel ex eo, de qualibus item scriptum est: Verbis non emendabitur seruus durus; si enim et intellexerit, non obaudiet: nec sic erit iste infructuosus labor uel meus, uel aliorum fratrum, qui per Christi gratiam contra hunc errorem catholicam defendunt fidem. Multo amplius enim erunt quos antiqua ueritas uel instruat defensa, uel corrigat, si non defuerunt quos irrepens error insolitus aut subuerteret, aut moueret. Ac ne longum faciam, non omnia uerba tua ponam; sed si Dominus adiuuerit, tuarum uelut acutarum argumentationum nihil non solutum destructumque dimittam. 1. 2. De iudicibus: "Apud quos propterea - dicis - non potuisse uos agere causam uestram, quia nemode rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, ira et amicitia uacuum pectus attulerit; quales non fuisse - dicis - qui de causa uestra iudicauerunt, quia prius eam coeperunt odisse quam nosse", iam quidem superiore libro respondi: Quia si tales iudices, quales definiuit, unde hoc dixisti, Sallustius, quaereretis; sancto Ambrosio et coepiscopis eius, qui de hac re ab odio uestri uel amicitia, uel ira, uel quod tu non posuisti, sed Sallustius posuit, misericordia pro uobis, uel contra uos, uacuum pectus habuerunt, quando de hac re ueras tranquillasque sententias protulerunt, utique cederetis. Quos nunc uobis parum est iudices nolle, nisi etiam reos facere insuper audeatis. Sed, obsecro te, quomodo causam uestram qui damnauerunt ante coeperunt odisse quam nosse? Qui eam procul dubio quia nouerant, oderant. Nouerant enim uos dicere, nihil mali paruulos habere nascendo, quod purgari debeat renascendo. Nouerant uos dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut iam gratia non esset gratia, quia non gratis daretur, sed secundum debitum redderetur. Nouerant uos dicere, hominem in hac uita posse nullum habere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione dominica tota dicit Ecclesia: Dimitte nobis debita nostra. Haec in uobis nouerant, et rectissime oderant. Denique ab eis uos correctos nouerint, et amabunt. Quoniam non sicut dicis: "Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Pelagianus et Caelestianus uocatur"; sed qui libertatem in quam uocati sumus, non gratiae Dei tribuerit; et qui paruulorum liberatoremChristum negauerit; et qui cuiquam in hac uita iusto aliquam in dominica oratione petitionem, non propter ipsum dixerit necessariam; ipse huius erroris accipit nomen, quia errore communicat crimen. 1. 3. Iam uero Manichaeorum crimine, quae catholica lumina audeas, uel te nescias, uel nescire te fingas, infamare, non opus est hic dicere. Sane, ut dicis, si "pro uobis potius ab Imperatore responsum est", cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, uos esse monstrantes, quorum christianus princeps approbauit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet, sed sicut uobis placet, intellegitis; quid mirum si et de lege Imperatoris hoc facitis? Sed haec te alias exsecuturum plenius polliceris. Quod si feceris, aut redarguetur sicut insidiosum; aut contemnetur sicut inane, quod feceris. 1. 4. Quam uero lauta et lepida est gratulatio tua, quod "unum" dicis "egressum, qui in se summam proelii sitam optat intellegi"; uidelicet ut Pelagianis tu uidearis Dauid, ego autem Golias. Videris, si tu hoc induisti pactum et placitum cum Pelagianis, ut si uictus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad monomachiam uos prouocem, quos ubicumque apparueritis, ubique diffusus Christi debellat exercitus; qui debellauit apud Carthaginem Caelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli tam longe a regionibus Africanis: qui debellauit in Palaestina Pelagium, ubi causam uestram suae damnationis timore damnauit: ibi enim omnino cecidit haeresis uestra. Et quia ille, cuius figura erat Dauid, contra suos aduersarios in suis omnibus militibus pugnat, errorem uestrum etiam Pelagii lingua tamquam prostrati et iacentis gladio detruncauit. Nam quod tu dedignaris, "propterea uos nouos haereticos dici, quia omne malum quod peccatum definitur, asseritis non in natura, sed in sola uoluntate consistere", iam uobis Pelagius, immo per linguam Pelagii Dominus amputauit. Timens quippe ille damnari, damnauit eos qui dicunt, infantes etiam si non baptizentur, habere uitam aeternam. Qui ergo negatis esse in paruulo malum, quod Baptismate diluantur; dicite quo merito paruulus non baptizatus aeterna morte plectatur? Sed quid estis dicturi, nisi forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si uobis maledicentibus dicat: Et quid uelletis ut facerem? an dicente Christo: Si non manducaueritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis uitam in uobis; dicturus fueram paruulum habiturum uitam, qui sine isto Sacramento finisset hanc uitam? Puto quod uos maledixisse homini paenitebit. Iam uos ergo totius paeniteat huius erroris. 1. 5. Ne argumento miserrimo utamini, quo uniuersi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges Imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe huiusmodi dicunt, quod ipse dixisti: "Laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum". Noui quidem haeretici uos estis, sed istam pene omnium haereticorum ueterem uocem cum ceteris agnouistis atque tenuistis. Nec uos nec alios decipiatis, uelut talem uocem habentes aduersum nos, qualem nos aduersum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum uenire per imperialia iussa compulimus (illorum enim furor occupauerat Africam totam, nec praedicari a Catholicis ueritatem contra suum patiebantur errorem, uiolentis aggressionibus, latrocinationibus, itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa uastantes, cuncta terrentes): cum quibus apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus, quod uero ante ferme centum annos maiores nostri cum eis egerant, iam populorum memoria non tenebat. Haec igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione confectis, eorum contunderemus inuerecundiam, et reprimeremus audaciam. Vestra uero apud competens iudicium communium episcoporum modo causa finita est: nec amplius uobiscum agendum est, quantum ad ius examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace sequamini: quod si nolueritis, a turbulenta uel insidiosa inquietudine cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qui cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et ideo uideri aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes prouocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari: nec sperabant uictoriae gloriam, sed famam requirebant Collationis, quia multitudinis non habebant. Si ergo putatis ideo uos esse uictores, quia non uobis datum est quale desideratis examen, Maximianistae uos ad ista uaniloquia praecesserunt: quamuis dederit uobis Ecclesia catholica iudicium, quale debuit, ubi causa uestra finita est: illis autem nullum dare dignata est; quia non a nobis sicut uos, sed a Donatistis fuerant segregati. Si autem in Maximianistis uidetis non esse consequens, ut qui conferre in aliquo iudicio non sinuntur, putari debeant de ueritate confidere: nolite ulterius haec uana iactare; uobisque sufficiat, quod uos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et iudiciaria seueritate, uel potius medicinali necessitate damnauit. 1. 6. Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et conuiciorum tuorum, siue quae in principio congessisti operis tui, siue quae per omnes eosdem quattuor libros pene nusquam spargere destitisti; ne grauibus hominibus neuter nostrum disputator grauis, sed leuis uterque litigator appareat. Videamus iam potius quid afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias diabolo auctoritribuere. [3,2] 2. 7. Certe redarguenda tibi mea uerba proponis; quibus propositis uelut respondens, persuadere conaris: "Contra me ipsum locutum me fuisse: qui cum propter meam defensionem dixerim, ab haereticis nouis dici nos damnatores esse nuptiarum, operisque diuini, postea id abstulerim, dicendo in semis unciis possideri hominem nascentem a Deo et a diabolo, uel potius totum a diabolo possideri, prorsus excluso Deo uelut ab uniuersa sua possessione, quod est homo". Ubi est acumen tuum, quo tibi uideris et categorias Aristotelicas assecutus, et aliam dialecticae artis astutiam? Itane non attendis hoc, quod mihi de paruulis obiecisti, de quibuslibet maioribus malis hominibus utrique nostrum obici posse ab aliquo aduersario ueritatis? Interrogo enim te, quid de nondum regenerato homine pessimo quocumque respondeas. Saltem istum confiteris esse sub diabolo, nisi renascatur in Christo: an et hoc negas? Si negas, qui sunt ergo quos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transfert ad regnum Filii caritatis suae ? Si autem confiteris, quaero utrum in tali homine in potestate adhuc posito tenebrarum habeat Deus aliquam potestatem. Si dixeris: Non habet; respondebitur tibi: Ergo Deus de sua possessione a diabolo exclusus est. Si dixeris: Habet; respondebitur tibi: Ergo Deus et diabolus in semis unciis hominem possidenti; et tibi ab imperitis talis inuidia concitabitur, qualem tu mihi, qui uis peritus putari, de paruulis ab ortu recentibus concitare uoluisti. Ecce primum argumentum tuum quanta facilitate destructum est, dum attendere negligis, sic esse homines sub diaboli potestate, antequam redimantur a Christo, ut tamen Dei potestati, non solum hi, sed ne ipse quidem diabolus subtrahatur. [3,3] 3. 8. De Baptismi sane quaestione, quam uobis apud ignaros inuidiosam mendaciis nostris factam fuisse conquestus es, uix dici potest, quam eleganter existi, hanc a uobis amolitus inuidiam, eo quod paruulos baptizandos esse fateamini, quia "gratiam Baptismatis", dicitis, "non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accidentium capacitate dispensat. Ideoque Christus qui est sui operis redemptor, auget - inquis - circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innouando adoptandoque meliores". Hoccine est totum, cur uobis de Baptismate paruulorum faciendam non existimatis inuidiam? quasi quisquam nostrum uos dixerit negare, baptizari paruulos oportere. Non eos dicitis non debere baptizari; sed pro magnitudine sapientiae uestrae, res mirabiles dicitis: In Sacramento Saluatoris baptizantur, sed non saluantur; redimuntur, sed non liberantur; lauantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur. Haec sunt sententiarum portenta uestrarum, haec inopinata mysteria dogmatum nouorum, haec paradoxa Pelagianorum haereticorum, mirabiliora quam Stoicorum philosophorum. Ut enim haec dicatis, timetis audire: Si saluantur, quid in eis aegrotabat? Si liberantur quid in eis seruitutis uinculo tenebatur? Si abluuntur, quid in eis latebat immundum? Si eruuntur, quo merito erant sub diaboli potestate, qui propria iniquitate non erant rei, nisi quia trahunt, quod negatis, originale peccatum? Et ad hoc negatis, non ut eos saluos, liberos, mundos, nulli hosti subditos asseratis; non enim aliquid eis opitulatur uestrum testimonium falsum, ante iudicem uerum: sed ut illis in mala uetustate remanentibus, uos nouam sectemini uanitatem. Non enim uestra, sed illius est uera sententia, qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spirito, non potest intrare in regnum Dei. 3. 9. Verum uos excellentissimi amatores illius uitae, quae futura est aeterna cum Christo, nullam poenam putatis esse imaginis Dei, in aeternum exsulare a regno Dei: cum si paruam poenam esse diceretis, non esset haec uox beati amatoris illius regni, sed miseri contemptoris. Porro autem, si quod huic sufficit causae, paruam saltem poenam fatemini esse, quae magna est, ut imago Dei non sinatur intrare in regnum Dei; obsecro, aperite qualescumque oculos, et uidete qua iustitia poena ista infligenda sit paruulo, quem clausis oculis originali obnoxium negatis esse peccato. Omitto commemorare quae mala in hac ipsa transitoria uita pene omnes patiantur infantes, et quomodo explicetur quod dictum est: Graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Quae utique mala sub iusto et omnipotente Deo non irrogarentur eius imagini, quibus malis in uirtute exerceri infantilis aetas non potest dici, si nulla ex parentibus mala merita traherentur. Haec autem mala paruulorum, non ea quae habere negantur a uobis, sed quae perpeti cernuntur ab omnibus nobis, tu praetermittis omnino, nec respicis: sed spatiaris tibi uir disertissimus, et exerces ingenium ac linguam tuam in laude naturae. Natura ista in tantas et tam manifestas collapsa miserias, saluatorem, liberatorem, mundatorem, redemptorem Christum habet necessarium; non Iulianum, non Caelestium, non Pelagium laudatorem. Quam quidem redimi non fatereris in paruulis, nisi quia hoc Caelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis, ora christiana non sustinens, fassus est. Ceterum, rogo te, quomodo potest intellegi ista redemptio, nisi a malo, redimente illo qui redimit Israel ab omnibus iniquitatibus eius? Ubi enim redemptio sonat, intellegitur et pretium: et quod est hoc, nisi pretiosus sanguis Agni immaculati Iesu Christi? De hoc autem pretio quare sit fusum, quid interrogamus alium? Redemptor ipse respondeat, dicat ipse mercator. Hic est, inquit, sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Pergite adhuc, pergite, et sicut dicitis: In Sacramento Saluatoris baptizantur, sed non saluantur; redimuntur, sed non liberantur; lauantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur; sic etiam dicite: Funditur pro eis sanguis in remissionem peccatorum, sed nullius peccati remissione mundantur. Mira sunt quae dicitis, noua sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis: mira stupemus, noua cauemus, falsa conuincimus. [3,4] 4. 10. Nonne ipse dixisti: "Administrationem corporis sic animo esse commissam, ut fructus operis fieret utrique communis, et uel uirtutis exercitae gaudia, uel insolentiae poenas cum eius quam hic non bene rexerat, carnis afflictione sentiret"? Responde igitur, quare in hac ipsa uita afflictione carnis anima crucietur infantis, cuius ei meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari. "Naturam - dicis - humanam in exordiis nascentium innocentiae dote locupletem". Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta innocentia nonnumquam caeca, nonnumquam surda nascatur? Quod uitium etiam ipsam impedit fidem, Apostolo testante qui dicit: Igitur fides ex auditu. Iam uero quis ferat, quod ad ipsum spectat animum, imaginem Dei "innocentiae", sicut asseris "dote locupletem", fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in paruulos transeunt? An ita est quisquam uestrum fatuus, ut fatuitatem nullum malum putet; cum Scriptura dicat: Mortuum septem diebus, fatuum uero omnibus diebus esse lugendum? Quis autem nesciat, quos uulgo moriones uocant, natura ita fatuos, ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non uultis fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatae originis noxam his omnibus dignissimam poenis, nisi ubi parcit ratione dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris. Qui nec ab ipsa uniuersa massa perditionis abstinet sui operis bonum: ut ex malis uitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem mortalemque naturam, cuius nemo esse potest conditor, praeter ipsum; et in generatione damnata, praebeat uasis misericordiae regenerationis auxilium. [3,5] 5. 11. Frustra itaque putas, "ideo in paruulis non esse delictum, quia sine uoluntate, quae in eis nulla est, esse non potest". Hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium: quod si nullum esset, profecto nulli malo paruuli obstricti, nihil mali uel in corpore, uel in anima, sub tanta iusti Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum amala uoluntate priorum hominum sumpsit exordium. Ita nisi uoluntas mala, non est cuiusquam ulla origo peccati. Haec si sapias, simpliciter et ueraciter gratiam Christi erga paruulos confiteberis, nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse paruulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi, aut tam magnum Sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Saluatore baptizentur, sed non saluentur; a liberatore redimantur, sed non liberentur; lauacro regenerationis lauentur, sed non abluantur; exorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur; sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia timetis dicere: Non baptizentur; ne non solum facies uestrae sputis oblinantur uirorum, uerum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur. 5. 12. Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. Vos autem qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini; cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes: nisi forte et ipsos, aut esse, aut sub diabolo esse, negabitis; nec uos Euangelium commonebit, ubi forsitan propter uos interrogauit Dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet, filium suum ab infantia sua a daemonio tam graui grauiterque uexari, ut a Christi discipulis non posset expelli. Ecce ego, ut sint paruuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. Nuptiae quippe habent ordinem suum et benedictionem suam, bonumque suum nec subintrante peccato amittere potuerunt. Tu autem quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime uexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa uexatione moriatur, responde si potes. Non uis enim, quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile, etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire. [3,6] 6. 13. Sed uidelicet, ut egregius dialecticus, "non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breuiter: In paruulis actionem ream, an naturam putem". Et ad utrumque respondens: "Si actionem - inquis - ostende quid fecerint; si naturam, ostende quis eam fecerit". Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est hominis, homo est, homo autem natura est. Homines igitur, sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in paruulis bonum est, quod homines sunt; quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creauisset.Malum uero si nullum ex origine traherent, numquam cum uitiis uel corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa condicione naturae uitia non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibus paruulis, qui et in animo et in corpore cum tanta uitiorum uarietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus natus est: Non propter peccatum ipsius, uel parentum, id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem uitiis, siue qualibet aetate, siue in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam paruulis iam renatis, uel permanent cum quibus sunt nati, uel accidunt huiusmodi mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascantur; huius autem saeculi dispositionem propter uitium superbiae hominis, per quod apostatauit a Deo, diuersis malis hominum peragi in iugo graui super filios Adam, a die exitus de uentre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. [3,7] 7. 14. Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis syllogismi, unde quaestionem tibi nullus obiecit, docere conaris; quantum tibi places, tantum grauibus lectoribus displices. Et, quod est peius, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non concludo, concedere quod non concedo, et concludis tibi ipse quod renuo. Quando enim ego negaui, "naturam hominum esse laudabilem", in quantum homines sunt? Quando dixi: "Ob hoc ipsum reos esse, quia sunt"; cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset? Quando dixi: "Fecunditatem esse reprobandam"; cum ad benedictionem pertineat nuptiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes, quod ipse non dixi? 7. 15. Iam uero quod me dicis assumere: "Omnis commixtio corporum mala"; nihil minus est, quam ut dicas, me etiam uini et aquae accusasse commixtionem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo cuiusquam praecedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere adiungis: "Filii autem de corporum commixtione nascuntur", dico sane: sed conclusio, quam uelut meam inferre uoluisti, non est mea. Non enim ego dico: "Nequam igitur filii, qui de mala operatione procedunt"; quandoquidem ipsam coniugum operationem, quae fit gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed potius bonam: quia bene utitur libidinis malo, per quod generantur homines bonum opus Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut liberentur a malo. 7. 16. Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et prior iste, non meus. Dicis ergo: "Causa sexuum commixtio corporum"; et uis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis inde, et adiungis: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diuersitate positorum". Hoc si esset consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est, liberorum procreandorum causa, non solum malam non dico, uerum etiam bonam dico. Huc accedit, quia et consequens non est, ut si semper est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam condicio corporum in sexuum diuersitate positorum. Profecto enim si in tantum homines essent malo libidinis subiugati, ut remota honestate nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non ideo deformis esset condicio corporum, cuius Deus auctor est, quoniam mala esset omnium hominum maris feminaeque commixtio; sicut etiam nunc de adulterina commixtione utique mala, bonum est in corporum condicione opus Dei. Vides nempe, quam dialectice nihil dixeris, et nulla quidem culpa dialecticae disciplinae, tu quantum a tramite eius exorbitaueris. Vides illius artis uerbis ad hoc te uti, ut eis inflatus attonitos facias imperitos, uolendo uideri esse quod non es. Quod et si esses, ad eum modum quo ista disputanda sunt, nihil esses. Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus artifex esses. Et tamen dialecticorum quasi iaculis oneratus acutis, in certamen procedis, et iactas plumbeos pugiones, dicens: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diuersitate positorum". Nec uidens quam non sit consequens, quod pro argumento necessario posuisti, adiungis et dicis: "Quod cum negare nequiueris". Quid est quod nequeo negare, homo inconsiderate? quid est quod nequeo negare? Hoc nempe, quod tu iam, si uel sero sapis, non potes nisi negare: quia non utique si mala est commixtio adulterorum, propterea ex illis nascentium condicio deformis est hominum. Illa quippe est hominum male operantium de membris bonis: ista uero Dei est bene operantis de hominibus malis. Quod si dixeris: Etiam cum fit adulterium, bona est per se ipsa commixtio, quia naturalis est, sed ea male utuntur adulteri; cur non uis acquiescere, ita posse esse libidinem malam, qua tamen bene utantur gignendi gratia coniugati? An potest bonorum esse usus malus, et non potest malorum bonus? cum inueniamus ipso Satana quam bene usus fuerit Apostolus, tradens ei hominem in interitum carnis ut spiritus saluus esset in die Domini, et alios ut discerent non blasphemare. [3,8] 8. 17. Quod uero superaddis, et dicis: "Rei autem malae Deus auctor esse non potest":quomodo id dicis? Melius enim loqui nouit ipse quam tu, qui per Prophetam dicit, creare se mala 21. Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua, quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo quod inconsequens esse monstrauerim, ut deformis sit condicio corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum uel utriusque sexus malam esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali: numquid ideo non est auctor condicionis corporum, quam nullo modo malam esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant? Inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis: "Omnia igitur corpora malo reputantur auctori". Multo enim uerius ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit esse malam conditionem corporum; aut si bona est et in adulteris sexus utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex hoc non potest corporum mala esse condicio; recte igitur corpora Deo reputantur auctori. Nulla est itaque fouea, quam metuens quasi reuertar in uiam, quo uideris me uelle reuocare. Dic tamen quaenam illa uia sit, et explica ratiocinationem tuam. [3,9] 9. 18. "Deus - inquis - bonus, per quem facta sunt omnia, ipse corporis nostri membra formauit". Hoc uerissimum esse concedo. Sequeris et adiungis: "Qui autem corpora fecerat, diuisit et sexum: diuisit in specie, quod in operatione coniungeret; fecitque causam coniunctionum dissimilitudo membrorum". Et hoc assentior. Deinde infers: "Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum". Quis hoc negauerit? "Quod cum ingratis, - inquis - concesseris, sequitur tot rerum bonarum, corporum, sexuum, coniunctionum, malos fructus esse non posse". Et hoc uerum dicis: horum enim bonorum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum est: quod autem in illo malum est, a quo sanandus est per Saluatorem, et liberandus per Redemptorem, et abluendus per lauacrum, et eruendus per exorcismum, et absoluendus per sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum; non est fructus corporum, sexuum, coniunctionum, sed originalis ueterisque peccati. Sicut enim de prole adulterorum, si ego dicerem: Tot malorum, id est, lasciuiae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit; recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse fructum lasciuiae, turpitudinis, criminis, quorum malorum auctor est diabolus; sed corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sic ego tibi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo, non esse fructum corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sed primae praeuaricationis, cuius auctor est diabolus. 9. 19. Absit autem ut, quemadmodum calumniaris,dicamus "homines ad hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo iure teneantur". Quamuis enim et hoc diuinae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur: tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus habeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in armentis et gregibus impiorum, ut daemonibus immolentur, quamuis hoc eos nouerit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum, suam non abstinet ab eius condicione bonitatem. [3,10] 10. 20. Sed post hanc argumentationem, qua te fallis, et confecisse te aliquid arbitraris, ingeris solitum maledictum, ac deinde subnectis: "Quod forsitan dicam, Scripturarum, non syllogismorum debere testimonio comprobari, filios de corporum commixtione nascentes, reputari diuino operi": quasi qui hoc negauerit, possit esse Christianus. Proinde rem, quam promptissime confitemur et libentissime praedicamus, uelut habeat inter nos controuersiam, ita per Scripturarum testimonia conaris ostendere; et laboras inaniter, non ut respondere nobis, sed ut libros possis implere. Verumtamen quod dixisti: "Ut exprimeret fidem operum Propheta, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: Erunt duo in carne una"; satis te debuit admonere, nihil pudendum futurum fuisse in operibus Dei, nisi praecessisset cur natura humana deberet de sui meriti deformitate confundi. [3,11] 11. 21. Dicis etiam in laude libidinis, "hanc fuisse redditam Dei munere Abrahae et Sarrae senio confectis emortuisque corporibus" : et inuidiosa uoce proclamas, "ut asseram si possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum uideam interdum conferre pro munere". Quasi uero si claudum hominem resuscitet Deus, uiuentibusque restituat, qui utique mortuus iam claudicare non poterat, etiam claudicationem debet uideri pro munere contulisse. Ita ergo si restitutus est, qui fuerat in uiridioribus, corporum uigor, sic utique restitutus est, ut se habet condicio corporis mortis huius. Non enim eos ad illum statum reuocari oportebat, in quo Adam fuit ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi mentis, filios procreare. 11. 22. Quamuis et ad hoc intellegendum sit emortuum fuisse corpus Abrahae, ut non ualeret de omni femina filios gignere, quae parere posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina generare senex possit adolescentula, cum iam de grandiore non possit, quamuis illa de iuuene possit. Qui enim tam prolixo tempore tunc uiuebant, procul dubio serius fiebant ita decrepiti, ut ad concubitum moueri omnino non possent: si tamen cuiquam uiro sano potest idaccidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus est nobis senex octoginta et quattuor agens annos, qui religiose cum coniuge religiosa iam uiginti quinque annos uixerat continenter, ad libidinem sibi emisse Lyristriam; qui utique pro modulo, quo isto tempore uiuunt homines, grauioris senectutis est quam fuerat Abraham in armis centum, adhuc uicturus alios septuaginta. Unde prudentius creditur, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse. Duae quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat, et erat uulua eius emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat iuuentute; altera aetatis, non quia nonaginta annos agebat, sed quia iam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua secreta cessauerint per aetatem, non eas iam posse concipere, etsi fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit hoc tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum prole facturus. Quando autem suo uiro ancillam dedit, de qua uoluit, quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed sua sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor Abraham non pariebat illi. Et uerba eius ad uirum ista sunt: Ecce conclusit me Deus, ut non pariam. Tunc autem si aetatem consideremus amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent. Erat enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum octoginta sex, cum peperit Agar Ismael Abrahae. Proinde ante annum ferme mixtus inuenitur ancillae, quando conceptus est Ismael. Qui tandem coniuges in hac aetate generant temporibus nostris, nisi diuinitus fiat tale miraculum? Et tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; quia et ille potuit de Agar, et illa nondum erat sic aetate progressa, ut ei cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum, ut de Sarra iam generare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda, ut tamen iam propinquaret aetati, qua cruor ille menstruis interuallis uenire desisteret. Quibus enim iam omnino non fluit, eas ab auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum esset, nullo modo dicere Scriptura curaret: Defecerunt autem Sarrae fieri muliebria; cum superius iam dixisset: Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus suis. Pro modo ergo temporis, cuius longe prolixiore spatio tunc uiuebant, generare iam illa aetate non poterant, cum esset Abraham centenarius, Sarra nonagenaria; etiamsi sterilis non fuisset, et ante annum concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria, et ideo adhuc concipere posset, si iuuenis esset maritus; tunc autem non posset, propter corpus Abrahae, sic emortuum senectute, ut ex illius aetatis femina gignere non ualeret; qui tamen et ipse de adolescentula ualeret, sicut postea de Cethura ualuit; quamuis et illic dici possit, fecunditatis munus in eodem perseuerasse, quod acceperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem nunc temporis, quo longe breuiore spatio uiuunt homines, intra centum annos amborum coniugum generare posse dicuntur. Si uero in summam ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseuerantur non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus adhuc muliebribus possit ex iuuene; ut iure fuerit etiam constitutum, ne quisquam ius liberorum haberet, nisi cum amborum anni computati et simul ducti centum transisse docerentur. 11. 23. Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac non parentibus eius libidine reddita, sed fecunditate donata; nam illa esse poterat etiam in illis annis; haec uero esse non poterat, tot impedientibus causis. Quamquam et libido, sicut superius disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo reuiuiscentibus etiam ipsa reuiuisceret; condicionem profecto carnis corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis huius, quae in paradiso esse non potest ante peccatum in corpore uitae illius. Secundum condicionem autem poenalis huius corporis, munus fecunditatis nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi nihil erat in carne, quod aduersus spiritum concupisceret, et concupiscente aduersus se spiritu frenaretur; quia in natura hominis ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea uero parte ratiocinationis tuae frustra laborasti, tamquam dicere possemus: "Isaac sine concupiscentia carnis uel semine uiri fuisse procreatum". Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde disputasti, praetereundo contemnimus. [3,12] 12. 24. Quod autem tibi praeclaro acumine uisus es inuenisse, ut diceres: "Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali essent; et ideo iam nec mali essent, quia esse quisquam nisi quod natus est, non potest, nec ab eo iustum est aliquid amplius flagitare quam potest". Solemus et nos aduersus Manichaeos ista dicere, qui non uitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam. Natura uero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed uitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem, nec iniustum est, quod radix profert damnata damnatos, nisi cuius manus non defuit creantis, non desit et misericordialiberantis; quam uos miseris inuidetis, cum malum paruulos, a quo liberentur, non habere dicitis. 12. 25. Sed certe uos qui miseram falsa defensione premitis, et perniciosa laude oppugnatis infantiam, quare nihil mali merentes tot in paruulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis, ad regnum Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priuentur regno, ut tam luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino non poterant? Ubi etiam ponis, quia et uita carebunt, quoniam non manducauerunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis? Unde Pelagius, quod supra commemoraui, eos qui dicunt: "Infantes, etiamsi non baptizentur, habere uitam aeternam", in ecclesiastico iudicio nisi damnasset, damnatus exisset. Qua iustitia, quaeso, a regno Dei, a uita Dei alienatur imago Dei, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a uita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum? Tenebitur hac sententia non baptizatus paruulus, an non tenebitur? Si dixeritis: Non tenebitur; euangelica ueritate, lingua etiam Pelagii teste, uincemini atque puniemini. Ubi est enim uita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt? Si autem dixeritis: Tenebitur; fatemini poenam, culpam dicite; fatemini supplicium, meritum dicite. Nihil in uestro dogmate reperitis, quod proferre possitis. Iam igitur aliquando, si ullus est christianus sensus in uobis, etiam in paruulis propaginem mortis et damnationis agnoscite, debita iustitia puniendam, gratis gratia Dei liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest, in quorum perditione accusari Dei ueritas non potest: quia uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas. [3,13] 13. 26. Diuidis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et specie, et modo, et excessu concupiscentiae; "huius genus esse", asserens, "in igne uitali, speciem in motu genitali, modum in opere coniugali, excessum in intemperantia fornicandi": et tamen post istam totam quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breuiter et aperte interrogauero, cur ignis iste uitalis bellum in homine radicauerit, ut eo caro concupiscat aduersus spiritum, et spiritui necesse sit concupiscere aduersus carnem; cur uulnere feriatur mortali, qui uoluerit igni consentire uitali; puto quod ipsum libri tui atramentum erubescendo conuertetur in minium. En ignis uitalis, qui nostrae animae, quae uita est uera carnis, non solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra eius arbitrium inordinatis et turpibus motibus excitatur, et nisi aduersus eum spiritus concupiscat, bonam uitam nostram ignis iste uitalis occidit. 13. 27. Post longam disputationem uelut concludens: "Merito igitur - inquis - concupiscentiae origo definitur in igne uitali, quo collecto necesse est ut ei reputetur concupiscentia carnalis, per quem constitit uita carnalis ". Ita hoc dicis, quasi probare possis, aut uere cuiuscumque frontis sis, audeas suspicari, in prima hominum constitutione, priusquam culpam debita damnatio sequeretur, istam carnalem concupiscentiam aut exstitisse in paradiso, aut inordinatis, sicut eam nunc uidemus, motibus pugnas aduersus spiritum foedissimas edidisse. Deinde subnectis, et dicis: "Huius itaque appetitus non in genere suo, non in specie, non in modo culpa est, sed in excessu: quia genus eius et species ad conditoris operam pertinent, modus eius ad arbitrium honestatis, excessus ad uitium uoluntatis". Quam concinne tibi uerba inania sonuerunt; utique homini qui non cogitas quid dicas! Si modus appetitus huius ab arbitrium pertinet honestatis; cuius tandem honesti arbitrium coniugati uelit hunc appetitum, nisi quando opus est, commoueri? et tamen quod uult non potest. Cuius honesti continentis arbitrium uelit aliquando hunc appetitum moueri? et tamen quod uult non potest. Unde clamat homo: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio 35. Cum ergo in ipso motu pro nostrae uoluntatis arbitrio non habeat ullum modum, in effectu autem non sit ipse moderatus, sed ei modum uigili certamine spiritus honestus imponat; quid est quod laudatis, homines mali, et ad Deum non clamatis: Libera nos a malo? [3,14] 14. 28. Quid te autem iuuat quod dicis: "intercipi debilitate libidinem"; quasi non morte prorsus exstinguatur, quando iam homini, qui ab illa fuerit superatus et subiugatus, non certamen indicitur, sed uicto redditur quod debetur? Hoc est amarius, hoc est ubi non intellegis contendentis propaginem mortis, quod quando sani sumus, tunc est iste motus insanus. "Aut in coniugibus - inquis - cum honestate exercetur, aut in castis uirtute frenatur". Itane uero, ita tu expertus es? Ergone a coniugibus non frenatur hoc malum, uel hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se coniuges, et inuadunt, quandocumque titillauerit; nec ad horam cubandi appetitus iste differtur, sed tunc uidetur legitima corporum esse commixtio, quando istud naturale tuum bonum fuerit sponte commotum. Si talem duxisti uitam coniugalem, desine te tuis experimentis in disputatione committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, uel docenda, perquire. Miror tamen si adulterina saltem desiderio non frenasti, nec frenanda sensisti. Si uero etiam pudicitia coniugalis,et propter immoderata in ipso quoque connubio uolutabra libidinis, et propter damnabiles concupiscentias, ne praeter coniugis naturalem usum aliquid perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis: "In coniugibus cum honestate exercetur"; quasi honestus sit appetitus iste semper in coniuge, et nihil ei saltem secundum ueniam, sicut dicit Apostolus, concedatur? Quanto melius diceres: In coniugum moderatione cum honestate exercetur? An timuisti ne illic quoque intellegatur malum, cui etiam coniuges frenum cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem iam continenter uiuens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum; et noli corde uel ore laudare, quem cogeris uirtute frenare. "Quartum - inquis - a lasciuientibus perpetratur, id est, illius uoluptatis excessus, et quia de insolentia, non de natura contingit - inquis - iure damnatur". De cuius, quaeso, insolentia contingit? lasciuiae, an concupiscentiae? Ne offendas susceptam, respondebis: Lasciuiae. Sed omnes homines iudicant lasciuiae non esse peccatum, nisi quia concupiscentiae consentitur. Nullumne ergo malum est, cui consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum concupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra etiam concupiscente. Exclama ergo: Libera nos a malo; et noli malum falsae laudis huic addere malo. [3,15] 15. 29. Diserte sane inter lasciuientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, "quae illos illicita commisisse indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur; ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se micantium uenerata fulgorem, quae uerecundis manibus et confouet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Multum delector eloquentissima ueritate: sed obsecro te, nempe sicut dicis, et disertissime ac uerissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsam perspicit eguisse, id est, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat; cur ergo quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti ueritati: nemo prouidet remedium sanitati. [3,16] 16. 30. Illud etiam recte dicis: " Examinate non posse placere connubium, si mali comparatione laudatur". Hoc uerum est. Omnino enim in genere suo nuptiae bonum sunt; sed ideo bonum quia fidem thori seruant, quia prolis suscipiendae causa sexum utrumque commiscent, quia impietatem separationis exhorrent. Haec sunt bona nuptialia, quibus nuptiae bonum sunt: quae saepissime diximus esse potuisse, etiamsi nemo peccasset. Post peccatum autem accessit eis, non de felicitate, sed de necessitate certamen, ut suo bono pugnent etiam ipsae contra concupiscentiae malum, ad nihil eam sinentes illicitum peruenire; quamuis ipsa in haec, nunc remissioribus, nunc concitatioribus motibus, instigare non cesset, et eius malo bene utentes in propagatione filiorum. Illud uero quis neget malum, nisi qui non audit Apostolum monentem: Hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium? quando coniuges non prolis suscipiendae, sed carnalis uoluptatis explendae uicti cupiditate concumbunt; hoc non laudatur, sed ignoscitur in comparatione peioris, interuenientibus et deprecantibus nuptiis. [3,17] 17. 31. Post haec autem ad exemplum Abrahae et Sarrae, nescio qua ratione reuerteris, de quo iam satis respondisse me existimo. Sed nescio quid te fugerat, quod addere uoluisti, cum postea uenisset in mentem. Humanum est, solet euenire: quid ergo illud est audiamus. Dicis: "Factum fuisse propheticum, quod nunc ostensum est in regione Africae; pulchrae et sanctae mulieris, quae Ecclesiae formam tenebat, tutum non esse uel coniugem, uel pudorem, et quia ibi diuinitus intacta seruata est". Ne in omnibus tuis uerbis frustra immorer, ad eum cui scribis, te conuertis et dicis: "Orandus est hic Deus, frater beatissime Turbanti, consacerdos dilectissime, ut paribus etiam hac tempestate uirtutibus Ecclesiam catholicam, Filii sui sponsam, maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichaeorum constupratione, in Africa uel ex Africa latrocinantium, eruere non moretur". Haec nostra potius oratio est aduersus Manichaeos, et Donatistas, et alios hereticos, uel quoslibet christiani et catholici nominis inimicos in Africa constitutos. Contra uos autem, quia nobis estis pestilentia transmarina, Christo saluatore uincenda, ideone latrocinamur ex Africa, quia unum martyrem hinc opponimus Cyprianum, per quem probemus antiquam nos defendere fidem catholicam, contra uestri erroris uanam profanamque nouitatem? O nefas! Defuerunt Ecclesiae Dei quae in Africa constituta est, defuerunt orationes tuae, quando ista quae oppugnas, Cyprianus beatissimus praedicabat? Quando ille dicebat: "Multo magis a Baptismate prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit, ut ei remittantur non propria, sed aliena peccata"; quando haec Cyprianus didicerat et docebat, defuit auxilium precum tuarum, quo Sarra in regione Africae seruaretur intacta, et a Manichaeorum constupratione, qui secundum intellectum tuum, antequam Manichaei nomen Romanis sonuisset in terris, etiam ipsum deceperant Cyprianum, liberaretur Ecclesiae pulchritudo? Vide quae monstruosa et furiosa dicas contra antiquissimam catholicam fidem, non habendo quid dicas. 17. 32. Sed quantumlibet tergiuerseris, o haeresis Pelagiana, quae contra muros antiquissimae ueritatis nouas construis machinas, nouas moliris insidias: "Poenus disputator", quod me contumeliose tuus defensor appellati; Poenus, inquam, disputator, non ego, sed Cyprianus Poenus, te hoc uulnere Poenus immolat, et poenam scelerato ex dogmate sumit. Quid, si tot episcopos ex Africa nominassem, quot ex aliis orbis partibus nominaui? aut quid, si in eis ipsis plures Afri essent? Unus hinc est, ceteri aliunde, quorum ab Oriente et Occidente consensione confoderis: et tamen tanta obstinatione caecaris, ut non uideas, te potius uelle corrumpere antiquum Ecclesiae decorem, id est, antiquam fidem, tamquam Sarrae aniculae pulcherrimae castitatem. Si enim per sanctos antistites Dei, memorabilesque doctores, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Ioannem, Innocentium, et Hieronymum, constuprauerunt Ecclesiam Manichaei; dic mihi, Iuliane, quae te peperit? Utrum te casta, an uero meretrix, in lucem quam deseruisti, per uterum gratiae spiritalis enixa est? an ut dogmata Pelagiana defendas, coniugis Christi et matris tuae uiscera, instinctu nefarii, non erroris, sed furoris infamas? Usque adeo enim contra uetustam pulchritudinem Sarrae non inuenit quid nouitia deformitas mentiatur, ut tot episcoporum gloriosorum catholicorum in tanta suarum sententiarum manifestatione consensum, in quibus sunt qui Manichaei nec nomen audierunt, Manichaeorum blasphemia criminetur. 17. 33. "Sed ab hoc digressu, quo te impetus", non ut dicis, "doloris", sed perditi pudoris "abstulerat, ad ea quae institueras" delira reuerteris: et adhibito ex Apostolo testimonio, illud quod de Abrahae et Sarrae emortuis membris dixeras, confirmare conaris. Unde iam superius, quantum satis uisum est, me disseruisse suffecerit. Quis autem Christianus ignoret, quod "ille, qui primum hominem fecit ex puluere, omnes fabricetur ex semine"? Sed ex semine iam uitiato atque damnato, quod partim per ueritatem remaneat in supplicio, partim per misericordiam liberetur a malo. Non igitur, ut putas atque concludis, "ullis laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio". Deprauatam quippe primi transgressoris uoluntate naturam, non tua defensio uerbis inanibus purgat per nouitium dogma uestrum, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. [3,18] 18. 34. Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod "coniuges sine corporum calore generauerint"; nec puto quod "hominem Deus non fecerit, aut diabolo fecerit, aut diabolus fecerit"; quia nec ipsi parentes possunt hominem facere, sed ex parentibus Deus: cuius potestati nec se ipsum diabolus subtrahit; quanto minus naturam humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subiecit? Quae cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen quantumlibet eum accusare uidearis, diaboli adiutor esse conuinceris: qui omnes paruulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per Christum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse defendis. Ego autem secundum sanam fidem, "ex eadem concupiscentiae uoluptate concretum etiam Isaac" dico, ex qua et homines ceteri, uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo. "Peccatorum quoque genitalibus manum diuinae prouidentiae interesse" non nego. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter; et nihil inquinatum in eam incurrit: et ideo etiam de immundis et contaminatis, quae uoluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens. Nec opus est ut anfractibus longis, ea quae concedo, mihi probare coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi Baptismatis Christi signo circumcisus die octauo fuisset, perisset anima eius de populo suo. Explica, si potes, tanta poena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo Sacramento liberaretur. Emortuam uuluam Sarrae ad emissionem seminis, et emortuum corpus Abrahae ad generandum sicut iuuenes generant, Deum uiuificasse, negari non potest, ut proles de illa parentum nasceretur aetate: sed Isaac quantum ad propria peccata, etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut anima eius de populo suo periret, nisi circumcisio subueniret? Noli euagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum, simplex, necessariumque responde. 18. 35. Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde agimus, et longum et superuacaneum est disputare; tamen interponis ubi ait: Et quomodo iudicabit Deus mundum? Si enim ueritas Dei in meo mendacio abundauit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? Ac deinde subiungis: "Per haec sua uerba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem iudicandi, si modum non tenuit imperandi". Si ergo sicut putas, "ad hoc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia praecepisse, ut miserendi sibi materiam praepararet: et per hanc apostolicam sententiam - sicut existimas - demonstratur, propterea recte iudicari homines, quia praecepta possibilia non fecerunt; iniuste autem iudicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia iuberentur": quid de Isaac dicturus es, cui quidquam nec possibile, nec impossibile est imperatum; et tamen perditionis animae suae poena feriretur, si octauo die non circumcideretur? An uero nec sic tandem respicis, illud primitus, in paradiso datum possibile ac facile fuisse praeceptum, quo contempto atque uiolato, omnes ex uno homine,tamquam in massa originis commune illud habere peccatum; et hinc esse iugum graue super filios Adam, a die exitus de uentre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium? Et quoniam ex ista in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur in Christo; propterea signum eiusdem regenerationis Isaac nisi accepisset, perisset: nec immerito perisset, quia ex hac uita, quo per generationem damnatam damnatus intrauerat, sine signo regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram. Bonus est Deus, iustus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia iustus est. Nullum meritum malum octo dierum infans de propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si ex origine non trahebat? [3,19] 19. 36. Perge ad cetera, et uanis uaniora contexe: non Scripturarum sanctarum eloquia quae commemoras, dico, sed ex his quae conficere niteris. Quandoquidem dicis: "Ex hoc intellegi debere perfectam ignorantiam iustitiam nominari, quia dixit Deus ad Abimelech, qui cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena: Et ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc. Et ideo nascentium statum, generantium uoluntate non laedi: quia etsi mala esset - inquis - tamen ad illorum nullo genere scientiam perueniret". Cur ergo eos non nominas iustos, si perfecta ignorantia iustitiae nomine nuncupanda est? Nihil est namque perfectius ignorantia paruulorum: nihil ergo uocetur et iustus. Ubi est quod superius asserendum putasti: "Nec iustos nasci paruulos, nec iniustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam innocentiae dote locupletem?". An non uerba tua sunt, ubi dicis: "Homo igitur innocentia quidem plenus, sed uirtutis capax nascitur, aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus"? Numquid uirtutem dicturus es non esse iustitiam? Quomodo igitur infans nondum plenus est uirtute, sed capax, cum plenus sit ignorantia, quam dicis esse iustitiam; nisi uirtutem neges esse iustitiam? Itane nondum euigilabis hac absurditate percussus, et te hoc dixisse paenitebit? Nam Domini uerba uigilant, sed tu dormis. Neque enim ait regi: Sciebam quia cor habes iustum; aut, quia cor habes mundum, cum scriptum sit: Beati qui mundo sunt corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Tu autem, istum Abimelech ad peccatoris proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in corde mundo fecisti hoc. Non omnia, uel quaecumque alia; sed hoc, in quo adulterii conscientiam non habebat. 19. 37. Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi uides quod non uis audire. Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est: Concluserat Deus aforis omnem uuluam in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae. Hanc enim conclusionem sic uis intellegi, tamquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta; cum magis indicetur his uerbis, aliqua ualetudine uulua conclusa, ut aut impraegnanda concumbere femina, aut parere impraegnata non posset; et non attendisti, homo qui non uis iudicio diuino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamuis nec ipse adulterino corde peccauerit, et Deus quantulumcumque peccatum eius in mulieribus ad eum pertinentibus uindicaret. Vides contagionem transire peccati de uiro in feminas, quibus miscebatur, uel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non uis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo iudiciorum sapientiae et scientiae Dei; et garrire desine contra originalis secreta peccati. [3,20] 20. 38. Deinde incipis disputare de excessu concupiscentiae, quem reprehensibilem dicis: quasi in eius moderatione, cum ea bene utitur coniugatus, equus ipse qui malus est, et non potius sit eius auriga laudandus. Quid ergo te adiuuant testimonia de Scripturis, quibus ostenditur, quemadmodum Deus, uel prohibeat libidinis uel damnet excessum. Illud potius intuere, quidquid in quorumlibet flagitiorum turpitudine, quae genitalibus membris perpetratur, horremus, concupiscentiam carnis, nisi teneatur, efficere ipsis motibus suis, quos in corporibus etiam castorum usque ad ingemiscendum effectum perducit in somnis. 20. 39. Sic autem dicis: "Qua ratione quaereret iustos in Sodomis Deus, si illos tales natura faciebat?" tamquam nos dicamus, mentis excellentiore natura concupiscentiam carnis non posse frenari. Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans expugnando uincatur, donec sicut uulnus in corpore, ita perfecta curatione sanetur. 20. 40. Si autem putas: "Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum feminae dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali usu feminae, exarsisse in appetitum suum in inuicem"; omnem profecto usum feminae laudare compelleris; ac per hoc et ea quae cum feminis committuntur stupra laudabis, quia et illic usus utique naturalis est: quamuis damnandus, quia legitimus non est; unde et filii non legitimi, sed naturales uocantur, qui inde nascuntur. Non itaque concupiscentiam carnis illo uerbo laudauit Apostolus: sed naturalem appellauit usum, unde natura humana potest nascendo subsistere. 20. 41. Dicis: "Etiam Sodomitas et in panis ac uini peccasse creatura"; atque ita uis intellegamus libidinem bonam, sed homines qui ea male utuntur, esse culpabiles; sicut bona est creatura panis et uini, quamuis ea male utendo peccetur. Ita enim non intellegis quid loquaris, ut non uideas, creaturam panis et uini non concupiscere aduersus spiritum, sed ipsam potius inhoneste a male utentibus concupisci, et eam forinsecus in nostrum corpus intrare. Qua ideo parcius et restrictius est utendum, ne ipsa quoque concupiscentia, quod malum intus ac nostrum est, mentem corruptibili corpore ex abundantiore materia multo amplius aggrauante, aduersus nos uehementius et inuictius concitetur. Hoc igitur malo, quod indicat malum esse, siue qui aduersus illud dimicat, siue quem subiugat; et parens bene utitur, cum pudice filium gignit; et Deus, cum prouide hominem condit. [3,21] 21. 42. Nunc ergo considera, rogo te; nunc, inquam, ut te salubriter ueritas uincat, deposita uincendi cupiditate considera, utrum nostrae, an tuae sententiae debeas acquiescere. Bene, quod "Breuiter admonere te - dicis - ut lectoris pectori haereat, quod toto libro abs te gestum est". Et quae sit ipsa breuis admonitio, subinferens: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet - inquis - bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum sanctae uirginitatis amore contempserit bono melius non utitur; confidentia quippe suae salutis - inquis - et roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Ego uero sic ad tua ista respondeo: Concupiscentiae carnalis qui modum tenet, malo bene utitur; qui modum non tenet, malo male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae uirginitatis amore contempserit, malo melius non utitur; confidentia quippe diuinae opitulationis et muneris contempsit infima remedia, ut gloriosiora posset exercere certamina. In hac controuersia de bene utendo isto, utrum bono an malo, tota inter nos causa uersatur. In qua uellem quidem egregios iudices non repudiares, quos tibi meis superioribus libris sana doctrina eruditos, sine ullo studio partium de hac causa sententias protulisse monstraui. Sed quoniam, si te non correxeris, ipsorum quoque accusationem, uel, ut mitius dixerim, reprehensionem sine dubio praeparabis; te potius utar iudice, pro mea sententia contra tuam: non alicubi alibi, sed in eodem libro tuo; nec eius alio, sed ipso loco. Dixisti enim: "Sanctam uirginitatem confidentia suae salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Quaero quae remedia contempserit? Respondebis: Nuptias. Quaero: Ista remedia contra quem morbum sunt necessaria? Remedium quippe a medendo, id est a medicando, nomen accepit. Simul itaque uidemus ambo remedium nuptiarum: cur tu laudas libidinis morbum, quo perueniri cernis ad mortem, si non ei resistat aut continentiae retinaculum, aut coniugale remedium? Iam hoc et superius egi tecum, ubi disertissime pudicitiam coniugalem inter lasciuientes et continentes ita posuisti, "quae uerecundis manibus et confouet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Eadem itaque repeto: iterum audi quod illic tibi breuiter dilucideque respondi. "Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti ueritati: nemo prouidet remedium sanitati". 21. 43. Quae sunt autem sanctarum uirginum, sicut appellas, "gloriosa certamina"; nisi quia non uincuntur a malo, sed uincunt in bono malum? Quae non gloriosa ego, sed gloriosiora dicere malui. Habet enim palmam de huius mali subiectione, quamuis minorem, pudicitia etiam coniugalis. Belligerat enim etiam ipsa contra carnalem concupiscentiam, ne limites thori nuptialis excedat; belligerat, ne definitum ex consensu coniugum orandi tempus irrumpat. Et si tantas uires habet ista pudicitia coniugalis, tantumque Dei donum est, ut faciat quod praescribunt tabulae matrimoniales, in ipso quoque thoro coniugali conflictu fortiore belligerat, ne ultra quam generandis filiis sat est, etiam ipsum coniugis corpus attrectet. Talis pudicitia nec menstruatis, nec grauidis utitur feminis, nec eius aetatis qua certum est eas iam concipere non ualere: nec eam prorsus concumbendi uincit affectus, sed tunc relaxatur, cum speratur generationis effectus. Si quid uero fit in coniuge, non quidem contra naturam, sed tamen quod tabularum matrimonialium limitem transeat, ueniale apud Apostolum reperitur; quia nequaquam limes coniugalis carnis exceditur: sed tamen ut etiam ipse non excedatur, contra malum concupiscentiae dimicatur. Quod usque adeo malum est, ut ei, ne noceat, pudicitiae certamine resistatur. 21. 44. Et tu, nisi fallor, in isto es certamine constitutus; et quia te fideliter pugnare existimas, uinci times. A quo, quaeso te, uinci times? a bono an malo? An forte sic a me uinci times, ut adhuc malum neges, et tamquam bonum laudes a quo uinci times? Inter duos aduersarios constitutus in magnas coartaris angustias, et me uis uincere per eloquentiam, et libidinem per continentiam: sed pugnando aduersus eam confiteris malum, laudando eam deseris ueritatis bonum. Sed ego te uinco, et expugnatorem et laudatorem mali, constituens te ante iudicem, non alium, sed te ipsum. Vis enim uincere concupiscentiam expugnatione eius, me uero laude eius; sed ego respondeo: Ut uincatur qui laudat, iudicet qui pugnat. Si enim malum est, cur laudat? si bonum est, cur expugnat? Si autem nec bonum nec malum est, utquid laudat? utquid expugnat? Quamdiu igitur expugnator libidinis eris, tamdiu pro me contra te ipsum iudex eris. An forte aduersus libidinem non certabis, ne in isto quod mecum habes certamine supereris, dicens tibi ipsi: Melius non pugno, quam ostendo pugnando malum esse quod laudo? Noli, obsecro te. Quid enim sum ego, quem pro magno desideras uincere? uincat te potius ueritas, ut tu libidinem uincas. Nam si aduersus eam pugnaredestiteris, uinceris, uincieris et ad immunda omnia pertraheris. Quod cum sit horrendum malum, nec ad hoc quod desideras tibi proderit; etiam sic enim uinceris a me, immo ab ipsa quam praedico ueritate. Sed concupiscentiae laudator et concupiscentiae debellator etiam tuo iudicio uinceris, cum id malum laudas, de cuius debellatione gloriaris. Si autem ne certamine dimicantis uincatur lingua laudantis, pugnare iam desinis; captiuum concupiscentiae, desertorem continentiae uincam, non iam suo, sed iudicio sapientiae. 21. 45. Causa itaque nostra finita est. Quantumlibet enim laudes concupiscentiam carnis, quamdiu pugnas aduersus eam; cernis quam uerum de illa, nec nisi de illa dixerit Apostolus Ioannes, quod non est a Patre. Nam si, ut dicis: "Qui modum eius non tenet, bono male utitur"; etiam in male utentibus bonum est ipsa. Quae igitur est illa, quae non est a Patre? An etiam ipsam, quomodo libet intellegas, laudare disponis? Porro si malum est ipsa, ubi erit? quando erit? Quandoquidem ista, etiamsi male quisque utatur, bonum erit: nec ipsa, ut dicis, sed ille erit malus, qui bono utitur male. Ac per hoc frustra dixit Ioannes, concupiscentiam carnis non esse a Patre: hanc enim tu bonam, et ob hoc a Patre esse contendis, etiam cum ea quisque male utitur; quia bono male utitur. Nec dicere poteris: Quando moderata est, a Patre est; quando immoderata est, non est a Patre; quia et tunc, ut dicis, bonum est, quo bono male utitur malus. Sed ab his angustiis liberaberis, si credideris, non linguae tuae, sed pugnae tuae. Continentia est enim a Patre, qua non expugnaretur concupiscentia, nisi non esset a Patre. Haec ipsa ergo, contra quam, si continenter uiuis, acriter pugnas, non est a Patre. Non enim contra eam pugnares, nisi repugnaret: nec uero repugnaret tibi agenti quod donatur et amatur a Patre, si esset a Patre. 21. 46. Ex ista et cum ista nascitur homo, bonum Dei opus, non sine malo, quod trahit origo generationis, et sanat gratia regenerationis. Ac per hoc recte a me dictum est: "Ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest excusari". Bonum enim naturale dixi, quod mecum ipse collaudas; malum autem originale dixi, cuius motibus mecum repugnas, et cuius contra me laudibus pugnas. Non est malum quod natus es, sed cum quo natus es, et contra quod spiritaliter dimicas quia renatus es. Quod natus es, pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod autem dimicas quia renatus es, pertinet ad praeuaricationem, quam diaboli astutia seminauit, unde te gratia Christi liberauit; ut prius hoc malo bene utereris in coniuge, nunc illi aduerseris in te; non iam reus ex illo, sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi quia renatus, ut possis redemptus regnare cum Christo: si tamen ista haeresis non te faciat perire cum diabolo, sed, quod potius cupimus, confitearis malum, contra quod bellum geris, ut eo non ita separato quasi alia natura sit, sed in te omni ex parte sanato, in perpetua pace laeteris. 21. 47. Non igitur "sum pharmacopolae similis - ut dicis - qui promittebat bestiam, quae se ipsam comesset ". Sed obserua, ne bestialis iste motus, contra quem uideris in tua carne confligere, sicut te peruertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non enim, ut calumniaris, ego dixi "nuptias et magnum bonum et magnum malum", tamquam eo modo ipsa se comedat ista sententia; sed dixi in uno homine naturam bonam, uitium malum: quod esse tu ipse certe in adulteris confiteris, nec propter eorum uitium improbans naturam, nec propter eorum naturam approbans uitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus es natus; malum autem non de nuptiis, sed de uitiata origine attractum, contra quod geris bellum renatus. 21. 48. Ridiculum est autem quod me dicis: "Epicuri uias gradientem habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere". Quid, si ego laudarem corporis uoluptatem? Hoc enim tu satis eloquenter facis, quod inerudite atque impolite faciebat Epicurus: quasi propterea sis eius aduersarius, quia diserte dicere non nouerat ille, quae dicis. Rursus, ut sentio, laboraturus es, quomodo te ostendas et laudatorem uoluptatis esse, et Epicureum non esse. Sed noli laborare, ego te ista cura liberabo. Non es Epicureus, quia ille totum hominis bonum in corporis posuit uoluptate, tu autem magnam partem humani boni ponere in uirtute conaris, quam ueram, id est, uerae pietatis ignoras. Dixit enim homini Deus: Ecce pietas est sapientia. Et haec unde homini, nisi ille det de quo scriptum est: Dominus sapientes facit caecos; et de quo item legitur: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo? Verum si tu non es Epicureus, qui ex illo aliquam partem in uoluptatis laude sumpsisti: quanto minus ego, qui de uoluptate carnis hoc sentio, quod sentit Ambrosius; inimicam scilicet esse iustitiae, et quod homo concupiscentiae uoluptate concretus, priusquam nascitur subeat contagia delictorum. Quod autem ad mores pertinet nostros, quemadmodum uiuamus, in promptu est eis cum quibus uiuimus. Nunc de catholico agitur dogmate ac fide: perfidia non sit desertoris in te. Nam tua me non terret, uelut lingua censoris. Fateor me docere homines, quod in Apostolicis Litteris didici, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. Fateor me in populo et cum populo Dei pectus tundere, et ueraciter dicere: Dimitte nobis debita nostra. Nec insultetis hincnobis: inde quippe estis haeretici, quia haec displicent uobis. Nos in Dei uera misericordia, uos in uestra falsa uirtute confiditis. Vos gratiam Dei secundum merita nostra dari dicitis; quod tamen nisi damnasset Pelagius, a catholicis episcopis damnaretur: nos uero eam gratis dari, et propterea gratiam nuncupari, et ex illa esse omnia sanctorum merita confitemur, dicente Apostolo: Gratia Dei sum quod sum. Ideo nos irridetis, et prae uobis alta ceruice contemnitis. Facti enim sumus opprobrium iis qui abundant, et despectio superbis. Consilium quippe inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est. 21. 49. In hac tamen re, unde nunc agimus, non uideo, cur dicas, "me habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere"; qui omni uirtute secundum gratiam Dei, quae datur hominibus, omnes cupiditates frenandas esse decerno. Sed abs te quaero, utrum bonae an malae sint istae cupiditates, quas praedicas esse frenandas, et uelut a me relaxentur, accusas. Puto enim non eas equorum uel quorumque animalium praeter nos esse, sed nostras. In nobis sunt ergo malae cupiditates, quas bene uiuendo frenamus. Habenas igitur, quibus non bonae, sed malae frenantur cupiditates, me praecidere criminaris. Harum est una concupiscentia carnis, ex qua et cum qua nascuntur, et propter quam renascuntur infantes. Eo malo coniuges castos dico uti bene, adulteros male; tu contra eo bono adulteros dicis uti male, castos coniuges bene: continentiam melius eo non uti, ambo dicimus; sed ego eo malo, tu eo bono. Ac per hoc, quamuis Deo nostra conscientia, conuersatio uero etiam hominibus, inter quos uiuimus, nota sit; tamen ambo continentiam profitemur: et si quod profitemur agimus, istam concupiscentiam profecto ambo frenamus, aduersus eius repugnantes motus ambo bellamus; ambo eam, si proficimus, debellamus. Verum hoc interest, quod ego dico me malum frenare, tu autem te bonum: ego dico mihi malum repugnare: tu tibi bonum: ego bello aduersus malum, tu aduersus bonum; ego cupio malum debellare, tu bonum. Unde putari potest quod istam concupiscentiam magis incitare laudando, quam refrenare studeas continendo. 21. 50. Gloriosa te per continentiam profiteris exercere certamina: contra quid, rogo? Quid dicturus es, nisi contra carnis concupiscentiam? Sed utrum amicam, an aduersariam? Numquid nisi aduersariam respondebis? Caro enim concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur, sicut Apostolus testis est. Fortassis ergo eam laudare te fingis, si pugnare non fingis. Nam quomodo fideliter simul agas duo ista, non uideo, ut et laudes uelut amicam, et expugnesuelut inimicam. Unum eorum credimus: sed elige quid credamus. Si ex animo pugnas, non ex animo laudas. Si autem simpliciter agis in praeconio colludis in proelio. Ego sane quia inimicus tibi non sum, sicut inimicum tibi est illud quod habitat in carne tua malum, quamuis potissimum cupiam, ut hoc malum et doctrinae sanitate uituperes, et uitae sanctitate debelles: tamen ex his duobus, quorum putari potes unum ex animo facere, alterum fingere; malim te fallaciter laudare concupiscentiam, quam fallaciter expugnare. Tolerabilius enim lingua tua, quam uita mentitur: tolerabilius sententia, quam continentiae simulatur. Fingis quippe laudem, qua sis aduersarius sententiae meae; si non fingis castitatem, qua es aduersarius concupiscentiae tuae. Ita fiet ut nec contra me diutius proferas fallaciter uerbum, si ueraciter geris contra libidinem bellum. Sed siue unum horum fingas, siue utrumque (quod nescio quemadmodum ex animo facias, id est, sine ulla simulatione, et pugnes contra quod laudas, et laudes contra quod pugnas): ego tamen id quod est mitius de te credens, uelut cum debellatore libidinis ago; et nuptias non dico malas, sed bene uti malo, quas tu dicis bene uti bono, bonum esse dicens concupiscentiam carnis, quam tamen in te debellando malum esse conuincis. Quomodo autem cum illa, etiam qui ea bene utuntur, belligerent coniugati, iam superius disputaui. [3,22] 22. 51. Quae cum ita sint, et coniugium bonum est in quantum coniugium est, et homo siue de coniugio, siue de adulterio nascatur, in quantum homo est, bonum est; quia in quantum homo est, opus Dei est: et tamen quia cum illo et ex illo malo generatur, quo bene pudicitia coniugalis utitur, necessarium illi est, ut ab eius mali nexu regeneratione soluatur. Quid ergo a me quaeris, "ubi sit originale malum"; cum in te ipso uerius tibi loquatur libido, contra quam pugnas, quam tu ipse, quando eam laudas? Quid quaeris: "unde sit homo sub diabolo, quem Deus fecit?". Unde enim est in morte, quam Deus non fecit? "Quid ibi cognoscit - inquis - diabolus suum, si nec quod factum, nec unde factum est, ipse condidit?". Plane quod factum est, homo est; unde factum est, semen est hominis; utrumque bonum est: nihil horum diabolus condidit, sed uitium seminis ipse seminauit. Non ibi cognoscit suum bonum, quia non est eius, quod ambo laudamus; sed cognoscit suum malum, contra quod ambo pugnamus: nec recte laudatur, ab altero nostrum, contra quod ab utroque pugnatur. Vide sane, quemadmodum quaeras a me, "inter tot bona, unde sit in paruulis malum"; et taceas quod ego posui in eodem libro cui respondes, et inter ipsa uerba quibus nunc respondes, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Hoc enim non uisut audiant uel legant homines isto loco, ubi maxime opus erat, ne agnoscant fidem suam, et contemnant argumentationem tuam. [3,23] 23. 52. Definisse me dicis: "Hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de coniugio, innocentem non esse". Haec uero nimia est et aperta calumnia. Immo definiui hominem undecumque nascatur, secundum catholicam fidem quam patres contra uos, antequam nasceremini, euidentissime defenderunt, et innocentem esse per nullum proprium, et reum per originale peccatum: naturae autem substantiam, cuius auctor est Deus, etiam in grandibus esse peccatoribus bonam; qui utique propter peccata etiam sua propria mali sunt, quae illi malo cum quo nati sunt addiderunt. Cur autem timerem, ne mihi obiceretur, ut dicis, "quia peccata omnium parentum omnibus filiis imputarem"; cum etiamsi hoc uerum sit (non quantum attinet ad utentes iam suae uoluntatis arbitrio, sed quantum attinet ad nascentes), nullo modo naturae substantia malum esset, cuius auctor est Deus, sed ea quae insunt ei uitia, contra quae tu quoque, ut uerbis tuis utar, "exerces gloriosa certamina"? 23. 53. Sicut autem, quemadmodum dicis: "Quando adulteri gignunt, nascitur homo de uirtute seminum, non de turpitudine flagitiorum": ita quando coniuges gignunt, nascitur homo de uirtute seminum, non de honestate nuptiarum. Aut si hic de utroque, et ibi de utroque: fructus autem nuptiarum est, quantum ad ipsas prorsus attinet nuptias, non hominum generatio, qui possunt etiam de adulteris nasci: sed ordinata susceptio filiorum. Cum ergo "sententiae meae pars falsissima est, qua dixi: Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari"; cum eo malo, contra quod pugnas, et bene usi fuerint coniugati ut nascereris, et hoc inde abs te tractum reum te teneret nisi renascereris? Itaque nec accusandi sunt coniuges qui bene utuntur malo, et regenerandi sunt filii ut liberentur a malo. Si enim nuptiarum bonum non esset nisi bonus usus boni, tune mirandum esset, quomodo inde traheretur malum: cum uero sit bonum nuptiarum bonus usus mali, quid mirum si de ipso malo, quo bene utitur bonitas nuptiarum, trahitur malum quod est originale peccatum? Illud mirabile est, quod cum essent Apostoli bonus odor Christi, trahebatur inde bonum, trahebatur et malum. Aliis enim erant odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem; cum odor ille non esset usus mali, sed boni. Ideo quippe bonus odor erant Christi, quia bene utebantur gratia Christi. Falsum est igitur quod dixisti: "Si malum inde trahitur, accusari potest, excusari non potest"; quia trahitur inde originale malum, cum trahatur inde etiam bonum, ordinata scilicet propagatio filiorum. Nec malum illud inde ideo trahitur, quia bonae sunt nuptiae; sed quia in bonis earum est etiam usus mali. Non enim copula nuptialis, sicut putas, propter carnis concupiscentiam, sed propter bonum quod de isto malo fit, instituta est. Quod quidem bonum sine isto malo fieret, si nemo peccasset. Nunc ergo sine isto malo esse non potest, sed non ideo malum est. Sicut e contrario, nullum malum sine aliquo bono esse potest, nec ideo bonum est. Opus enim Dei bonum est in natura, sine quo tamen esse non potest uoluntas mala. Ac per hoc sicut adulterium non potest esse sine bono naturae, nec ideo bonum est: ita connubium non potest esse sine malo concupiscentiae, nec ideo malum est. Quapropter etiamsi tibi concedatur, "omnem causam mali esse expertem boni"; nihil hinc refertur ad nuptias, quae non sunt causa mali. Neque enim concupiscentiae malum nuptiae fecerunt; sed quo bene uterentur, paratum inuenerunt. [3,24] 24. 54. "Non euadit - inquis - res illa supplicium, cuius participatione etiam alia trahunt reatum". Hoc si de concupiscentia carnis sentis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles coniugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi regenerandi sunt. Id autem malum non euadit supplicium: hoc est enim eius supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint, puniatur; in regeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint, consumatur. "Si trahitur - inquis - et de nuptiis originale malum, causa mali est conuentio nuptiarum". Quid si alius dicat: Si trahitur de natura uoluntas mala, causa mali est constitutio naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti; quamuis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo coniugati bene utuntur, si sola coniuges propagationis gratia misceantur; et si peccatum non praecessisset quod in omnes homines pertransiit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen ut procrearent filios miscerentur. 24. 55. De arboribus autem bona et mala, quantum erraueris, puto me satis demonstrasse in primo huius operis libro: et cum eosdem nodos repetas, qui iam soluti sunt, non est superfluis immorandum. Quaeris "per quid peccatum inueniatur in paruulis"; et enumeras multa bona tacens de malo, contra quod pugnas: sed cum taces, clamas: "Parentes - inquis - qui conuentu suo causam fecere peccato, iure damnabiles; quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perueniret". Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes originale peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et uestit innumerabiles impios, etiam quos nouit in ipsa impietate mansuros: quod profecto si non fecisset, seruos homines diabolus non haberet. Sed forsitan dicas: Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum, cuius ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime nescientes quales futuri sunt. Nempe,quod etiam tu confiteris, peccatum nullum esset, si nulla praecessisset uoluntas mala: quia et originale peccatum (quod nos dicimus, uos negatis) nullum esset utique, nisi natura ex primi hominis mala uoluntate uitiata. Sed nulla esset etiam uoluntas mala, si nulla praecessisset natura, uel angelica uel humana. Numquid propter hoc Deum causam dicturus es peccatorum, quia uoluntas eius causa est mutabilium naturarum? Sicut ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas, "a diabolo ducitur origo nascentium", in quantum homines sunt, "quia dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullus nascitur hominum". Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo est origo mortalium. 24. 56. "Rimam - quaeris - inter tot innocentiae praesidia, qua potuerit intrare peccatum": cum tibi ostendat apostolus Paulus, non rimam, sed apertissimam ianuam, dicens: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Sed haec tacens uerba, dicis tua: "Quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur": cum homines sint opus Dei, peccatum autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes pertransisse. Clamas: "Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum"; quasi non alius religiosius sibi clamare uideatur: Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum malum, aut non potest in ea esse ullum malum. Et tamen falsum est: quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec ubi sit habet, si non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur, etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opus est, bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in paruulis, uerum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia, forma, uita, sensus, ratio, ceteraque omnia bona, etiam in quocumque homine malo. Quis autem operatur ut uiuat homo, nisi in quo uiuimus, mouemur, et sumus? Id autem operatur occulto quodam opere beneficentiae suae, exceptis alimentis perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut uiuat homo, quamuis conuersatione uitiosa; ipse operatur ut nascatur homo, quamuis origine uitiata. [3,25] 25. 57. Quid est autem, quod propositis aliis ex libro meo uerbis meis fingis quod dixerim: "Aliam fuisse nuptiarum institutionem ante peccatum Adae, quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum esse potuissent"? Detrahe nuptiis concupiscentiam qua caro concupiscit aduersus spiritum, detrahe malum contra quod pugnas gloriosa exercens continentiae uirtute certamina; et non opus est ut cetera detrahas, sinuptias quaeris quales ante peccatum primorum hominum esse potuerunt. Sine motu enim corporum et sine necessitate sexuum quis umquam ullas nuptias cogitauit? Sed bellum quod in se casti sentiunt, siue continentes, siue etiam coniugati, hoc dicimus in paradiso, ante peccatum nullo modo esse potuisse. Ipsae ergo etiam nunc sunt nuptiae, sed in generandis filiis tunc nullo malo uterentur, nunc concupiscentiae malo bene utuntur. Quo malo sua bona non perdiderunt, in castitatis fide, in coniunctionis foedere, in propaginis germine. Adhaereret ergo tunc etiam uir uxori ut gignerent filios; non tamen haberent in carne motum libidinis turbidae, sed tranquillae tantummodo uoluntatis, qua imperamus ceteris membris. 25. 58. Arguis me, quod "eos paruulos qui mundum impleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definiam". Paruuli opus diaboli substantialiter non sunt: sed opere diaboli originaliter rei sunt. Et ideo Christus, quod et ipse confiteris, etiam pro paruulis mortuus est; quia et ad ipsos pertinet sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum: a quo illos sanguine facitis alienos, cum eum negatis trahere originale peccatum. Nec succenseas quod concupiscentiam dixi morbum, cui et tu confessus es prouisum fuisse remedium. Exordium uero paruulorum, ex quo nascerentur, in Adam fuit; quo per peccatum uitiato atque damnato, alterum eis Christus, ex quo renascerentur, instituit. [3,26] 26. 59. "Si ante peccatum - inquis - per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commouerentur; adscribitur sine dubio sanctitas nascentibus, et culpa generantibus". Quid dicis: "Parentes commouerentur"? Si pietate uoluntatis, quoa optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum; si autem perturbatione libidinis, cui nec excitandae nec auferendae sufficit uoluntatis arbitrium; naturae uulnus est de praeuaricatione, quam diabolus persuasit, inflictum. Recte itaque a me dictum est: "Fieret sine isto morbo seminatio filiorum in corpore uitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius". 26. 60. Quod autem argumentaris: "Ad bonum fecunditatis paruulos pertinere, quae Dei benedictione ante morbum libidinis instituta est; non ad ipsum libidinis morbum, si postea peccantibus accidit; atque ideo sanctitatem adscribendam esse nascentibus, et generantibus culpam"; non attendis peccato illo magno uniuersam in deterius mutatam fuisse naturam, unde fuerat propago ducenda. Sic enim posses dicere, Euam solam, non ceteras feminas dolores parturitionis sentire debuisse; quoniam benedictio qua dictum est: Crescite, et multiplicamini, ex qua filii procreantur, ante facta est, quam fuissetmuliebris sexus illa maledictione punitus. Sed si hoc dixerimus, utique respondebitur, sicut ex peccato illo, ita ex maledicto in peius totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur originale peccatum et iugum graue super filios Adam. 26. 61. Non enim, sicut tu argumentaris: "Iudaeum sub lege positum describebat Apostolus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum; et: Mihi malum adiacet; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum uitio primitus institutam, sed ex uoluntatis arbitrio ueniente primorum hominum uitio sauciatam. Cuius enim uox est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Numquid Iudaei? Absit; sed sine dubitatione Christiani. Eius ergo uoces sunt etiam illae superiores, ex quibus haec consequenter expressa est. Ipse enim dixit: Gratia Dei me liberabit de corpore mortis huius per Iesum Christum Dominum nostrum; qui dicebat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. 26. 62. Sed ne forte istam catechumeni existimes uocem lauacrum regenerationis adhuc sperantis, post quod lauacrum nullam legem peccati resistentem legi mentis, habiturus esset in membris (quamquam tu ipse, sicut de te uis credamus, aduersus huius concupiscentiae malum, per continentiae bonum, gloriosa certamina post lauacrum regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentis carnis ne perfeceritis. Non ait: Ne feceritis, quia eas non habere non poterant; sed: Ne perfeceritis; id est, ne opera earum, consensu, uoluntatis impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur; ut non ea quae uultis faciatis. Vide si non hoc est ad Romanos: Non enim quod uolo facio bonum;, sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. Vide si non hoc est ad Romanos: Iam non ego operor illud; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; et: Non regnet peccatum in uestro mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius. Si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici uetat Apostolus dicens: Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsa quippe sunt opera, de quibus totum mire sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae luxuriae, idolorum seruitus, et cetera. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamuis agantur motibus,non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus; nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamuis fiant; nec nostra perficiuntur bona opera, quamuis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat aduersus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut aduersus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim uolumus, cum perfectione iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa uelle debemus, sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. Vel, sicut habent codices graeci: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non; id est, non mihi adiacet perficere bonum. Non ait: Facere; sed: perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire: perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas: Concupiscentias carnis ne perfeceritis; hoc e contrario est ad Romanos: Perficere autem bonum non inuenio. Quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae uoluntatis assensus; nec nostra uoluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati uelut in agone decertant, cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad opera damnanda non peruenit: iste ergo conflictus non Iudaeorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium et bene uiuendo in hoc certamine laborantium, breuiter ostenditur ad Romanos, ubi ait: Igitur ipse ego mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. 26. 63. Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius (quae utique non fuit in paradiso, in corpore uitae illius); procul dubio satis euidenter apparet, unde trahant paruuli obligationem peccati cum carnaliter nascuntur, quae non soluitur nisi cum spiritaliter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus naturam fecit; sed ex uulnere, quod naturae humanae hostis inflixit. Non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit Deus; sed hostis angelus quondam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus. Qui se primum uulnerando prostrauit, ut elisus elideret, et per malam suasionem praeuaricationis uulnusinfligeret; unde genus humanum, etiam in his qui uiam Dei ambulant, claudicaret. 26. 64. Et tamen succenses mihi, quia dixi: "Haec enim quae a impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia": et iratus impudentius multa dicis, uos extollens, "tamquam Scripturis sanctis et rationi certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura malum defendatis, ut ad uirtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum culmen ita arduum esse uirtutis, ut non ad illud adiuuante Deo mens queat fidelis euadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter uiuere, ac sic pudor turpi occurrat ignauiae de commendatione nobilitatis ingenitae": et cetera huiusmodi, quae satis eloquenter in uestra praedicatione iactasti, nos contra deprimens, et dicens: "quod dubium non sit euersionem sanctitatis, contaminationem pudicitiae, morum labem nostris conuenire, immo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo - sicut dicis - in naturae inuidiam malae conuersationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor iniuriis, eo quod uas aureum apostolum Paulum saepe dixisse commemorem: Non enim quod uolo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio", et cetera huiusmodi. 26. 65. Verumtamen uos laudans, nos arguens, aduersus concupiscentiae malum pugnas, et pugnando confiteris quod loquendo negas. Atque ita uis uideri te culmen ascendisse uirtutis, ut in ipso culmine, quo te existimas euasisse, cum persequente concupiscentia, tamquam in arce confligas, et quantumlibet ex loco superiore, tamen cum hoste interno dimicare non desinas. Nec erubescis concupiscentiam, quae te amplius perdet sine dubitatione si uicerit, laudare aduersus eum, qui te perditum etiam cum uincit inquirit: maxime quia in fine eiusdem libri tui dicis, "quod non sit alia mei sensus intentio, quam ad inferendum uirtutibus bellum in uitiorum sacramenta iurare, et ad excidium ciuitatis Dei, omni astu, omni furore conniti, adipiscendae castitatis desperatione repugnantes turpitudini territare, mentiri me tantas obscenae libidinis uires, ut eam ratio regere ac frenare non possit, cui nec Apostolorum legio repugnauerit". Haec de me prorsus ipse mentiris. Ego enim non infero uirtutibus bellum; sed uitiis, quantum adiuuor, infero, et inferendum esse proclamo. Quod si et tu facis, quid est quod laudas, cum quibus pugnas? Quomodo uirtute hostes debellare te credam,quos uerbo lacerare non audes? Si ambo concupiscentiam debellamus, quare non ambo uituperamus? Quam te iactas expugnare continentia, quare non uis damnare sententia? Mentiri me dicis tantas libidinis uires, ut eam ratio regere ac frenare non possit. Ecce ego non dico tantas libidinis uires, ut humana ratio diuinitus accensa et adiuta eam regere ac frenare non possit: sed tu quare negas malum esse, quod si non frenetur occidit? Ecce ego uoce qua possum, quod me negare asseris clamo, Apostolorum legionem repugnasse libidini, utique repugnanti; tu qui nos fecisse Apostolis calumniaris et uelut indignaris iniuriam, cur et illorum et tuam exornas laudibus inimicam? Quis eam defendat, cui legio repugnauit Apostolorum, nisi hostis Apostolorum? 26. 66. Itane habere tecum libido et amicitiam meretur et bellum, ut abs te expugnetur in te, et defendatur aduersus me? Bellum uestrum latet, amicitia patet: ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod latet. Quid enim uis credamus de bello quod geritis in operto, quorum amicitiam cernimus in aperto? Quomodo uis ut arbitremur aduersus aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis? Verum ecce uinco suspicionem meam: expugnare te credo quod laudas; sed laudare te doleo quod expugnas. Ex isto igitur et cum isto malo, quod a te quoque credimus expugnari, homo generatur, quem negas regeneratione saluari. Isto enim coniugati bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro concupiscit aduersus spiritum, cui malo, sicut fateris, Apostolorum legio repugnauit; hoc utentes coniugati, procul dubio non bono bene utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generati regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt liberati. Quid autem uellemus ut gignerent, non unde renati, sed unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo: quia et ipsi rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt generare quam nati sunt. Unde autem renati, inde a reatu cum quo nati sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generauerunt, eadem sunt regeneratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nati sunt, quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum si non pugnas, pugnantibus crede: si pugnas, aduersarium confitere; et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris inimicum.