[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] 1. 1. Nunc iam mihi aggrediendum est, quod tertio loco posui dispositionis meae, ut sententiis episcoporum, qui Scripturas sanctas ingenti gloria tractauerunt, tua, Iuliane, Domino adiuuante, machinamenta subuertam. Non ut eos ostendam secundum catholicam fidem de originali sensisse peccato; hoc enim iam in primis huius operis partibus feci, ut inde monstrarem, quot et quantis uiris, Ecclesiae sanctis clarisque doctoribus, Manichaeorum crimen impingas; et cum me cupis apud imperitorum decolorare iudicia, eos qui catholicam fidem contra haereticos defenderunt, haeresis nefariae nomine accuses. Sed nunc argumenta ipsa uestra, quibus agitis ne hominum prima natiuitas originali peccato credatur obstricta, eloquiis sunt redarguenda sanctorum. Quosoportet ut populi christiani uestris profanis nouitatibus anteponant, eisque potius eligant adhaerere quam uobis. 1. 2. Haec sunt certe uelut capita argumentorum quasi formidanda uestrorum, quibus terretis infirmos, et minus quam contra uos expedit, sacris Litteris eruditos. Dicitis enim: "Nos asserendo originale peccatum, diabolum dicere hominum nascentium conditorem, damnare nuptias, negare in Baptismo dimitti uniuersa peccata, Deum crimine iniquitatis arguere, desperationem perfectionis ingerere". Haec quippe omnia consequentia esse contenditis, si credamus nasci paruulos peccato primi hominis obligatos, et ob hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. "Diabolus enim creat - dicis - si ex hocuulnere creantur, quod diabolus naturae, quae primum condita est, inflixit humanae: et damnantur nuptiae, si aliquid unde damnabiles generantur, habere creduntur: nec omnia peccata dimittuntur in Baptismo, si aliquod in baptizatis coniugibus remanet malum, ex quo generentur mali. Quemadmodum autem non est iniquus Deus, qui cum baptizatis remittat peccata propria, paruulum damnat, quia cum ab illo crearetur, nesciens nec uolens etiam ex illis parentibus, quibus remissa fuerant, traxit aliena? Nec uirtus, cui uitiositas intellegitur esse contraria, posse creditur perfici; quia ingenerata uitia incredibile est posse consumi: quae iam nec uitia deputanda sunt. Non enim peccat, qui non potest aliud esse quam creatus est". 1. 3. Haec si fideli diligente quaereretis, nec ea quae catholicae fidei ueritate atque antiquitate fundata sunt infideli oppugnaretis audacia; in ea quae abscondita sunt sapientibus et prudentibus, et reuelata sunt paruulis, nutriti Christi gratia ueniretis. Multa enim multitudo dulcedinis Domini, quam profecto non inuidit, et tamen abscondit timentibus eum, perfecit autem sperantibus, non in se ipsis, sed in eo. Nos ergo dicimus quod ea fides habet, de qua scriptum est: Nisi credideritis, non intellegetis; nec diabolum, sed Deum uerum et uere bonum, esse hominum conditorem, munda etiam de immundis ineffabiliter operantem; quamuis hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu Sancto sub spiritu immundo esse cogatur. Nec quantamcumque immunditiam naturarum, ullum crimen esse nuptiarum: bonum quippe discernitur proprium nuptiarum a quolibet uitio naturarum. Nec illius reatum remanere peccati, qui non ea quae in Christo fit regeneratione soluatur; quamuis infirmitas restet, contra quam in se ipso constitutam regeneratus si proficit pugnet. Nec iniquus est Deus, cum peccatis siue originalibus siue propriis digna retribuit: magisque iniquus aut infirmus ostenditur, si iugum graue super filios Adam, a die, sicut scriptum est, natiuitatis eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, sub quo iugo imago eius atteritur, aut ipse nullo uel originali uel proprio praecedente peccato, aut quilibet alius ipso imponit inuito. Nec perfectio est desperanda uirtutis, per eius gratiam, qui ex origine uitiatam mutare potest et sanare naturam. [2,2] 2. 4. Aggrediar igitur implere pollicitationem meam. Nec ista quinque argumenta uestra, ex quibus cuncta connectitis, quae in hac quaestione aduersus catholicam fidem multipliciter disputatis, singillatim testimoniis sanctorum refutanda suscipiam: sed quantum potuerit eorum percuti et deici, etiam cum a me de litteris catholicorum episcoporum singula proferentur, tantum percutietur atque deicietur, siue unum eorum, siue duo, siue plura, siue omnia, sicut ualuerit quod proferetur. Veluti est illud in libro quem de Arca Noe conscripsit beatus Ambrosius: "Per unum - inquit - Dominum Iesum salus uentura nationibus declaratur, qui solus non potuit iustus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex Virgine generationis obnoxiae priuilegio minime teneretur. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea, dicit is qui iustus prae ceteris putabatur. Quem igitur iam iustum dixerim, nisi horum liberum uinculorum, quem naturae communis uincula non teneant? Omnes sub peccato, ab Adam in omnes regnabat mors. Veniat solus iustus in conspectu Dei, de quo iam non cum exceptione dicatur: Non peccauit in labiis suis; sed: Peccatum non fecit". Huic dic, si audes, quod diabolum fecerit hominum conditorem, qui utriusque sexus commixtione nascuntur; quandoquidem solum Christum, quia sit natus ex uirgine, a uinculis obnoxiae generationis excepit, omnibus ceteris ex Adam sub peccati obligatione nascentibus; quod utique peccatum diabolus seminauit. Hunc damnatorem redargue nuptiarum, qui sine peccato natum solum dicit Virginis filium. Istum negatorem percipiendae criminare uirtutis, qui asserit ingenerari uitia generi humano in ipso conceptionis exordio. Et dic ei, quod aduersus me in primo tuo uolumine uideris tibi satis apte acuteque dixisse. "Nec peccare eos omnino, qui peccare dicuntur: siquidem a quocumque creati sunt, secundum id quod creati sunt, necesse habent uiuere, nec suae repugnare naturae". Haec omnia dic Ambrosio, siue de Ambrosio, quae mihi tam superbe, tam contumeliose, tam procaciter et petulanter obiectas. (Nam his uerbis suis infamare etiam Baptismatis sacramentum, quod in eo plena non fiat remissio peccatorum; et iniquum Deum facere, qui peccata in filiis damnat aliena, quae in parentibus relaxauit; fortasse non potest dici: quoniam cum haec loquerentur non de baptizatorum propagine loquebatur). Porro si sanctus Ambrosius non ex his erat, qui diabolum faciunt hominum creatorem, uel nuptias damnant, uel incapacem uirtutis naturam opinantur humanam; sed ex his potius, qui Deum summum ac summe bonum totius hominis, id est, totius animae totiusque corporis agnoscunt et confitentur auctorem, et honorant in sui gradus bonitate coniugia, nec hominem perfecte iustificari posse desperant: haec interim tria uestra argumenta tanti illiusuiri auctoritate subuersa sunt, nec ulterius obicienda sunt nobis, qui de originali peccato ea dicimus, quae dixit ille, qui neque hominis creationem diabolo attribuit, neque nuptias condemnauit, neque iustitiae perfectionem in natura hominis desperauit. [2,3] 3. 5. De duobus uero residuis argumentis uestris, quae ad Baptismum pertinent, mox uidebimus quid ille uir senserit, et quomodo uos ingenti mole auctoritatis obtriuerit. Dicit enim in libro Contra Nouatianos: "Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in uitio est, sicut habes lectum, dicente Dauid: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Christi autem caro damnauit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluuio per culpam". Hic sane omnia simul uestra argumenta subuersa sunt. Si enim omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in uitio est: cur mihi ex hoc obicis, quod dicam diabolum hominum creatorem, cum hoc dicere me uideas, quod ille dixit, qui hominum creatorem diabolum esse non dixit? Si quoniam hominis ortus in uitio est, ideo dicit Dauid: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea; nec accusat uox ista nuptiale consortium, sed originale peccatum: cur me damnatorem dicis esse nuptiarum, quod dicere non audebis Ambrosium? Si quoniam omnes homines sub peccato nascimur, et ipse ortus noster in uitio est, ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? iam tandem perspicis etiam se ipsum in his suis uerbis uoluisse intellegi Apostolum? Ipsius ergo interior homo cum condelectaretur legi Dei, uidebat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et propterea carnem suam corpus mortis esse dicebat. In ipsius ergo carne non habitabat bonum, propter quod non quod uolebat, faciebat bonum; sed malum quod oderat, hoc agebat. En tota uestra causa impulsa, prostrata, contrita, et sicut puluis quem proicit uentus a facie terrae, sic a cordibus eorum quos decipere coeperatis, si haec uoluerint deposito studio contentionis cogitare, proiecta est. Numquid enim Paulus apostolus non erat baptizatus? aut aliquid ei uel originalium, uel propriorum, uel ignorantiae, uel scientiae remissum non fuerat peccatorum? Unde ergo talia loquebatur, nisi quia id quod dixi in libro meo, cui te respondisse gloriaris, omnino uerum est? Lex quippe ista peccati, quae in membris est corporis mortis huius, et remissa est regeneratione spiritali, et manet in carne mortali: remissa scilicet, quia reatus eius solutus est Sacramento, quo renascuntur fideles; manet autem, quia operatur desideria, contra quae dimicant et fideles. Hoc est omnino quod funditus subruit haeresim uestram. Quod usque adeo uidetis et timetis, ut non aliter ex his apostolicis uocibus exire conemini, nisi quanta potestis contentione asseueretis, non illic ipsius Apostoli accipiendam esse personam, sed adhuc sub lege, nondum sub gratia positi cuiuspiam Iudaei, contra quem suae malae conuersationis consuetudo pugnaret: quasi uis ipsa consuetudinis deponatur in Baptismo, et non aduersus eam confligant etiam baptizati, tanto fortius atque uehementius, quanto magis placere student oculis eius, cuius gratia adiuuantur, ne in tali certamine superentur. Quod si attente sine peruicacia considerare uoluisses, profecto in ipsa etiam ui consuetudinis inuenires, quomodo concupiscentia remittatur in reatu, et maneat in actu. Neque enim nihil in homine agitur, quando concupiscentiarum suarum, etiam quibus non consentit, stimulis inquietatur. Sed tamen non propter uim consuetudinis appellabat carnem suam corpus mortis Apostolus; sed propter quod rectissime intellexit Ambrosius, quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in uitio est. Huius uitii reatum iam sibi in Baptismate fuisse dimissum dubitare non poterat, sed contra eius inquietudinem pugnans, primum ab eo uinci subiugarique metuebat; deinde licet inuicte, non diu pugnare, sed hostem non habere malebat, quando dicebat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; sciens eius gratia nos sanari ab isto concupiscentiali motu, qui nos ab eius originali reatu spiritali regeneratione sanauit. Hoc bellum quod in nobis ipsis aduersum nos ipsos gerendum suscepimus, experiuntur in se, neque negare possunt, libidinis acerrimi expugnatores, non impudentissimi laudatores. 3. 6. Denique dicit etiam uictoriosissimus Cyprianus in epistola sua de Oratione dominica: "Fieri autem petimus uoluntatem Dei in caelo et in terra; quod utrumque ad consummationem nostrae incolumitatis pertinet et salutis. Nam cum corpus e terra, et spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus, et in utroque, id est in corpore et in spiritu, ut Dei uoluntas fiat oramus. Est enim inter carnem et spiritum colluctatio, et discordantibus aduersus se inuicem quotidiana congressio, ut non quae uolumus ipsa faciamus; dum spiritus caelestia et diuina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit. Et ideo petimus inter duo ista ope et auxilio Dei concordiam fieri, ut dum et in spiritu et in carne uoluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima seruetur. Quod aperte atque manifeste apostolus Paulus sua uoce declarat: Caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur sibi; ut non quae uultis illa faciatis" Vide quemadmodum instruat baptizatum populum doctor egregius: (quod ad baptizatum enim pertineat Oratio dominica, quis Christianus ignoret?) ut humanamincolumitate salutemque naturae in hoc esse intellegant constitutam, non ut caro et spiritus, tamquam inter se naturaliter inimica, sicut Manichaeus desipit, separentur; sed potius tamquam ex uitio discordiae sanata concordent. Hoc est enim liberari a corpore mortis huius, ut uitae fiat, quod modo corpus est mortis, ipsa in eo morte moriente; fine discordiae, non naturae. Unde dicetur etiam illud: Ubi est, mors, contentio tua?. Quod non in hac uita perfici, idem quoque testis est Martyr in epistola De Mortalitate, ubi apostolum Paulum propterea dicit concupiscere dissolui et esse cum Christo, ut nullis iam fieret peccatis et uitiis carnis obnoxius. Quam uero uigilanter aduersus illud dogma uestrum, quo in uestra uirtute confiditis, hoc in Oratione dominica exponit? Sic enim docet: "petendum id potius a Domino, quam de propriis uiribus praesumendum, ut inter carnem ac spiritum non humana uirtus, sed gratia faciat diuina concordiam"; consonans omnino Apostolo dicenti: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. 3. 7. His et sanctus Gregorius attestatur dicens: "Anima namque cum in laboribus fuerit et in angustiis, cum hostiliter urgetur a carne, tunc ad Deum refugit, et cognoscit unde debeat auxilium poscere". Ac ne quisquam in his uerbis episcopi Gregorii hostiliter urgentem carnem, tamquam ex contraria natura mali, secundum Manichaeorum insaniam suspicetur; etiam ipse uide quemadmodum suis fratribus et condoctoribus concinat, docens non ob aliud aduersus carnem spiritum concupiscere, nisi ut suo utrumque reuocetur auctori post grauissimum in hac uita rei utriusque conflictum, in quo laborat omnium uita sanctorum. In libro quippe Apologetico: "Illorum uero - inquit - uerborum nondum facio mentionem, quibus intra nosmetipsos propriis uitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam prouocantibus ubique et irritantibus rerum uisibilium illecebris, luto hoc faecis cui inhaesimus, caeni sui fetorem uenis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante; dum imaginem regiam, quae intra nos est, captiuam ducere studet: ut spoliis eius cedat, quidquid illud est quod in nos beneficio diuinae ac primae illius condicionis influxit: unde uix aliquis fortasse longa se et districta regens philosophia, et paulatim nobilitatem animale suae recolens, naturam lucis quae in se est humili huic et tenebroso luto coniuncta, reuocet ac reflectat ad Deum: uel si certe propitio Deo agat, utrumque pariter reuocabit; si tamen longa et assidua meditatione insuescat sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem ac degrauantem materiam sibimet astrictam frenis arctioribus subleuare".Agnosce, fili Iuliane, consonas catholicas uoces, et ab eis desine dissonare. Cum dicit beatus Gregorius: "Intra nosmetipsos propriis uitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis huius et corporis mortis urgemur"; baptizatus loquitur, de baptizatis loquitur. Cum dicit: "lege peccati quae est in membris nostris legi spiritus repugnante"; baptizatus loquitur, de baptizatis loquitur. Christianorum est ista pugna fidelium, non infidelium Iudaeorum. Crede, si non pugnas; agnosce, si pugnas, et ista pugna rebellem quoque superbiam Pelagiani erroris expugna. Iamne discernis, iamne perspicis, iamne resipiscis, et in Baptismate fieri omnium remissionem peccatorum, et cum baptizatis quasi ciuile bellum interiorum remanere uitiorum? Non enim talia sunt uitia, quae iam peccata dicenda sint, si ad illicita opera spiritum concupiscentia non trahat et concipiat pariatque peccatum. Nec tamen extra nos sunt, quibus uincendis, cum in hoc certamine proficienter laboramus, instandum est; nostra sunt, passiones sunt, uitia sunt, frenanda, cohibenda, sananda sunt: sed dum curantur infesta sunt. Et si nobis ad meliora proficientibus, magis magisque minuuntur; tamen dum hic uiuitur, esse non desinunt. Discedente hinc anima pia peribunt, in resurgente corpore non redibunt. [2,4] 4. 8. Ergo ad beatum redeamus Ambrosium. "Etiam Pauli caro, inquit, corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius?". Ita intellexit Ambrosius, ita Cyprianus, ita Gregorius, ut de aliis interim taceam simili praeditis auctoritate doctoribus. Huic morti dicetur in fine: Ubi est, mors, contentio tua? Sed regeneratorum est haec gratia, non generatorum. "Christi enim caro", quod adiungit Ambrosius, "damnauit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit"; nascendo non sensit in se, moriendo crucifixit in nobis. Lex itaque peccati repugnans legi mentis, quae in tanti quoque apostoli membris erat, remittitur in Baptismate, non finitur. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis nihil Christi corpus attraxit; quia non ex illa Virgo concepit. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis eamdem legem prima natiuitate nemo non traxit; quia nisi ex illa mulier nulla concepit. Et ideo uenerandus Hilarius, ex peccato esse omnem carnem non cunctatus est dicere; sed numquid ideo negauit ex Deo? Quomodo dicimus, et ex carne carnem, et ex homine carnem; numquid etiam sic negamus ex Deo? Ergo et ex Deo, quia creat; et ex homine, quia generati; et ex peccato, quia uitiat. Sed Deus qui genuit Filium sibi coaternum, quod in principio Verbum erat, per quod creauit omne quod non erat, etiam ipsum creauit hominem sine uitio, non ex semine hominis per uirginem natum, in quo regenerat hominem generatum, sanatque uitiatum, a reatu statim, ab infirmitate paulatim. Contra quam regeneratus, si iam ratione utitur, illo spectante atque adiuuante uelut in agone confligit: quia uirtus in infirmitate perficitur, dum contra hoc nostrum quod a iustitia deficit, illo nostro quod ad iustitiam proficit dimicatur; ut uincente profectu totum surgat in melius, non uincente defectu totum uergat in peius. Paruulus uero, in quo adhuc rationis nullus est usus, uoluntate quidem propria nec in bono est, nec in malo; quia nullam in alterutrum cogitationem uersat, sed utrumque in illo consopitum uacat, et bonum naturale rationis, et malum originale peccati: sed annis accendentibus, euigilante ratione, uenit mandatum, et reuiuiscit peccatum: quod aduersus crescente cum pugnare coeperit, tunc apparebit quid in infante latuerit, et aut uincit, et damnabitur; aut uincitur, et sanabitur. Non tamen ideo malum hoc nihil nocuisset, etiamsi priusquam in illo apparere coepisset, paruulus hac exisset e uita: quia reatus eiusdem mali, non quo reum malum est, sed quo reum facit in quo est, sicut generatione contrahitur, ita nisi regeneratione non soluitur. Hoc est propter quod paruuli baptizantur, ut non solum regni Christi fruantur bono, uerum et a malo regni mortis eruantur. Neque hoc fieri potest, nisi per eum, qui "peccatum sua carne damnauit, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluuio per culpam". 4. 9. His itaque beati Ambrosii uerbis, nec diabolus bonitate hominem creauit, sed hominem malignitate uitiauit: nec concupiscentiae malum nuptiarum abstulit bonum: nec in Baptismatis sacramento peccati alicuius reatus relinquitur insolutus: nec iniustus est Deus, qui eum damnat lege iustitiae, qui peccati lege fit reus, etiamsi ex illa natus est, quae parentem eius propterea iam reum facere non potest, quia renatus est. Virtus porro, quae in infirmitate perficitur, quare, si haec uera sunt, desperanda est; cum per carnem Christi, quae damnat peccatum quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, fiat etiam in carne nostra iustificatio per gratiam, in qua erat ante colluuio per culpam? Ac per hoc quinque ista uestra, in quibus maxime terretis homines, argumenta, nec alios poterunt perturbare, nec uos, si credatis Ambrosio, Cypriano, Gregorio, aliisque catholicis sanctis clarisque doctoribus, immo uero etiam uobis ipsis, legem peccati, quae inest hominis membris repugnans legi mentis, qua caro concupiscit aduersum spiritum, etiam baptizatis sanctis ingerere pugnandi necessitatem, contra quid nisi contra malum? non substantiam, sed substantiae uitium, Dei gratia nos regenerante non imputandum, Dei gratia iuuante frenandum, Dei gratia remunerante sanandum? [2,5] 5. 10. Sed ne forte dicas, contra hoc potius pugnare baptizatos, quod sibi ipsi prioris uitae mala consuetudine fecerunt, non contra id cum quo nati sunt: quamquam si hoc dicis, iam procul dubio cernis atque concedis, esse in homine aliquid mali, quod non ipsum, sed reatus qui ex illo contractus fuerat, auferatur in Baptismo: tamen quia parum est ad huius quaestionis absolutionem, nisi nobis ex peccato primi hominis ingeneratum esse monstretur, audi quid inde in alio loco expressius dicat sanctus Ambrosius in Expositione Euangelii secundum Lucam, cum diuersis modis, ab una tamen regula fidei non abhorrentibus, tractaret illum locum, ubi Dominus ait, in una domo diuidi tres aduersus duos, et duos aduersus tres. "Possunt etiam uideri - inquit - caro atque anima ab odore, tactu, gustuque luxuriae separatae in una domo se aduersus incursantia uitia diuidentes, subicientes se legi Dei, remouentes se a lege peccati: quorum licet dissensio per praeuaricationem primi hominis in naturam uerterit, ut nequaquam sibi paribus ad uirtutem studiis conuenirent, tamen per crucem Domini Saluatoris, tam inimicitiis quam etiam mandatorum lege uacuatis, in societatis concordiam congruerunt, posteaquam Christus e caelo pax nostra descendens fecit utraque unum" Rursus in eodem opere, cum de spiritali atque incorruptibili loqueretur cibo: "Etenim ratio cibus mentis est - inquit - praeclaraque alimonia suauitatis, quae membra non oneret, neque in naturae pudenda, sed ornamenta conuertat, cum libidinum uolutabrum commutatur in Dei templum, diuersoriumque uitiorum sacrarium incipit esse uirtutum. Quod utique tunc facit, cum caro in naturam regressa uigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam ueneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret, diuinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret. Hinc peccatum manasse proditur, tamquam corpore animaque genitoribus, dum corporis natura tentatur, anima male sanae compatitur. Quae si appetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta origo peccati; quam uelut uirilis infusam corporis motu male feta anima, etiam sui uigore corrupto, alienis grauis oneribus parturiuit". 5. 11. Hic certe apertissime atque satiatissime ille tam excellenter tui doctoris ore laudatus doctor Ambrosius declarauit, et quid esset, et unde esset originale peccatum, et unde contigerit illa prima confusio, quae inoboedientia carnis fuit dissentientis ab anima, quam discordiam sanat Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum. Vides unde caro concupiscat aduersus spiritum, uides unde sit lex in membris repugnans legi mentis. Vides uertisse in naturam, animae carnisque discordiam, et per has inimicitias nobis abundare miserias, non nisi Dei misericordia finiendas. Noli iam mihi aduersari: nam si adhuc facis, cui uel quibus simul aduerseris, aduertis. "Me, nempe, dixisti nihil magis laborare, quam ut non intellegar". Et in quibusdam locis sensus meos ad tuum potius interpretaris arbitrium, abutens tardiusculis cordibus hominum, qui te non intellegunt tacere potius noluisse, quam respondere potuisse uni meo, quattuor uoluminibus tuis. Ecce fundit eloquentiae lucidum ac perspicuum flumen Ambrosius: non est ubi haereat lector, ubi caliget auditor. Manifestissime dicit Apostolum ideo dixisse: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in uitio est. Manifestissime dicit, Dominum Christum propterea fuisse sine peccato, quod natus ex uirgine uinculis obnoxiae generationis naturaeque communis minime teneretur, et damnasse peccatum quod nascendo non sensit. Apertissime dicit, quod dissensio carnis et animae per praeuaricationem primi hominis in naturam uerterit. Apertissime dicit, carnem libidinum uolutabrum diuersoriumque uitiorum tunc mutari in Dei templum sacrariumque uirtutum, cum in naturam regressa uigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderantis animae coniugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam esset ueneno pestiferi serpentis infecta. Quid adhuc aduersus me quos libros moliaris, inquiris? Illum aspice, aduersus illum aliquid aude, qui haeresis uestrae uenenis antequam nascerentur occurrit, et unde possent expelli, haec antidota praeparauit. Quae si satis non sunt, adhuc audi. 5. 12. In libro de Isaac et Anima idem dicit: "Bonus ergo rector malos equos restringit et reuocat, bonos incitat. Boni equi sunt quattuor: prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia; mali equi: Iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas". Numquid ait: Bonus rector bonos equos habet, malos non habet? Sed ait: "Bonos, incitat, malos restringit et reuocat". Unde isti sunt equi? Nempe si eos substantias dicimus uel putamus, Manichaeorum fauemus uel haeremus insaniae: quod ut absit a nobis, catholice istos equos intellegimus uitia nostra, quae legi mentis ex lege peccati resistunt. Non a nobis haec uitia separata, alicubi alibi erunt, sed in nobis sanata nusquam erunt. Verumtamen quare non in Baptismate perierunt? An nondum fateberis, quod reatus eorum perierit, infirmitas manserit, non reatus quo ipsa rea fuerant, sed quo nos reos fecerant in malis operibus, quo nos traxerant? Nec ita eorum mansit infirmitas, quasi aliqua sint animalia quae infirmantur: sed nostra infirmitas ipsa sunt. Nec in his equis malis iniquitatem nominasse putandus est illam, quae deletur in Baptismo: illa namque peccatorum quae fecimus, fuit, quae cuncta remissa sunt, atque omnino iam non sunt, quorum reatus manebat quando ipsa fiebant atque transibant. Istam uero legem peccati, cuius manentis reatus in sacro fonte remissus est, propterea uocauit iniquitatem, quia iniquum est ut caro concupiscat aduersus spiritum: quamuis adsit in nostra renouatione iustitia; quia iustum est ut aduersus carnem spiritus concupiscat, ut spiritu ambulemus, et concupiscentias carnis non perficiamus. Hanc quippe iustitiam nostram inter bonos equos inuenimus nominatam. 5. 13. Audi adhuc quid dicat in libro quem scripsit de Paradiso. "Fortasse - inquit - ideo dixit Paulus: Quae non licet homini loqui, quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est, uidebat istius corporis passiones, uidebat legem carnis suae repugnantem legi mentis suae". Itemque in eodem: "Cum dicit - inquit - sapientiorem serpentem, intellegis quem loquatur, id est, illum aduersarium nostrum, qui tamen habet sapientiam huius mundi. Sed et uoluptas atque delectatio bene sapiens dicitur; quia et carnis appellatur sapientia; sicut habes: Quia sapientia huius carnis inimica est Deo. Et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt, qui appetentes sunt uoluptatum. Siue ergo - inquit - delectationem intellegas, quaedam est diuino aduersa mandato, et inimica sensibus nostris. Unde sanctus Paulus ait: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati" Qualem uoluptatem dicat hoc loco iste doctor, in promptu est, quia ut intellegeremus, adhibuit Apostoli testimonium dicentis: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati. Haec est uoluptas illa suscepta tua, quamuis et tu reprehendas eius excessum. Ubi qualis sit, plane fateris: sed tantis uerborum ornamentis eam moderatam defendis et laudas, quasi istum modum sibiipsa constituerit, et non spiritus qui aduersus eius impetum concupiscit. Aduersus quem fortiter stabat ille, qui clamabat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Iste repugnantis impetus si laxetur, in quae declinabit immunda? in quae non pertrahet et praecipitabit abrupta? Verum nunc, quod potius instat, ecce non secundum uos quicumque Iudaeus, sed secundum beatum Ambrosium de se ipso Paulus apostolus dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati. Rursus in eodem opere alio loco idem doctor: "Impugnatur - inquit - Paulus, et uidet legem carnis suae repugnantem legi mentis suae et captiuantem se in lege peccati; nec de conscientia sua praesumit, sed per Christi gratiam confidit se a mortis corpore liberandum: et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? Paulus dicit: Non enim quod uolo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et tu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat inuidiam?". Itemque in ipso opere idem ipse episcopus ad omnes nos referens eloquium, causamque communem sedulo agens: "Repugnat enim lex carnis - inquit - legi mentis, et laborandum nobis est ac desudandum, ut castigemus corpus et seruituti redigamus, et quae sunt spiritalia seminemus". 5. 14. In alio quoque libro suo, de Sacramento regenerationis, uel de Philosophia quem scripsit, ita loquitur: "Beata igitur mors quae nos peccato eripit, ut reformet Deo. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Numquid naturae fine - inquit - iustificatur a peccato aliquis? Non utique: quoniam qui peccator moritur, in peccato manet; ille autem iustificatur a peccato, cui per Baptismum peccata omnia remittuntur". Habesne ad ista quod dicas? Videsne quemadmodum expresserit uir uenerabilis in Baptismo fieri hominis mortem beatam, ubi remittuntur peccata omnia? Sed attende aliud, attende quod non uis. "Aduertimus - inquit - cuiusmodi sit mors mystica: nunc consideremus cuiusmodi sepultura esse debeat. Non enim satis est ut moriantur uitia, nisi marcescat corporis luxus, et omnium uinculorum carnalium compago soluatur, omnis nodus corporei laxetur usus. Nemo sibi blandiatur, quod aliam figuram induerit, mystica praecepta acceperit, ad continentiae disciplinam applicuerit animum. Non quod uolumus, hoc agimus; sed quod odio habemus, hoc facimus. Multa operatur in nobis peccatum. Nobis reluctantibus rediuiuae plerumque uoluptates resurgunt. Luctandum nobis est aduersus carnem. Luctatus est aduersus eam Paulus; denique ait: Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati. Numquid tu - inquit - fortior Paulo? Nec tamquam sedulae carni tuae confidas, et te ei credas, cum Apostolus clamitet: Scio enim quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum: nam uelle adiacet mihi, perficereautem bonum non inuenio. Non enim quod uolo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc ago; iam non ego operator illud, sed quod habitat in me peccatum". Quantalibet feraris animi obstinatione, Iuliane, quantalibet aduersus nos peruicacia pro Pelagiano errore consistas; tanta per beatum Ambrosium circumuallaris rerum euidentia, tanta uerborum eius manifestatione contunderis, ut profecto, si nulla te ratio, cogitatio, consideratio religionis, pietatis, humanitatis, atque in te ipso aduertendae ueritatis a pertinaci intentione reuocauerit, ostendas quantum in malis humanis ualeat, eo quemquam fuisse progressum, ubi manere non libeat, unde redire iam pudeat. Sic enim credo te affici, cum ista legeris. Sed o si pax Christi in tuo corde uincat, et bona paenitentia de mala uerecondia palmam ferat! [2,6] 6. 15. Sed iam nunc parumper attende, quomodo ex ista lege peccati, cuius motum mortalitas etiam continentium cogitur ferre, cui modum castitas nuptiarum laborat imponere, ubi concupiscentia carnis, uoluptasque, quam laudas, contra propositum uoluntatis agit suos impetus, cum excitatur, etiamsi actus non peragit, cum frenatur: attende ergo paulisper, quomodo ex hac lege peccati omnem generari hominem, et ideo trahere originale peccatum, sanctus eloquatur Ambrosius in eo ipso de Sacramento regenerationis, siue de Philosophia libro suo. "Est - inquit - domus quam sapientia aedificat 53, et mensa caelestibus referta sacramentis, in qua iustus cibum diuinae uoluptatis epulatur, suauem gratiae potum bibens, si perpetuorum meritorum uberi posteritate laetetur. Hos filios generans Dauid partus illos corporeae commixtionis horrebat, et ideo mundari sacri fontis irriguo desiderabat, ut carnalem, ac terrenam labem gratia spiritalis ablueret. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Male Eua parturiuit, ut partus relinqueret mulieribus hereditatem, atque unusquisque concupiscentiae uoluptate concretus, et genitalibus uisceribus infusus, et coagulatus in sanguine, in pannis inuolutus, prius subiret delictorum contagium, quam uitalis spiritus munus hauriret". Si te non deseruit qualiscumque saltem sensus humanus, uides quid de concupiscentiae uoluptate, hac ipsa cui praebes impudentissimum patrocinium, pronuntiauerit, tui, quod saepe dicendum est, doctoris testimonio praedicatus, tam memorabilis doctor Ambrosius: quod ea quisque concretus, ea genitalibus uisceribus infusus, ea coagulatus in sanguine; et in pannis, non utique laneis, aut lineis, aut huiuscemodi talibus, qualibus iam nati obuoluuntur infantes, sed pannis uitiatae originis tamquam hereditariis inuolutus, prius subeat contagium delictorum, quam uitalis huius aeris auram spirando percipiat; in quem uelut immensum fontem communis et non desistentis alimenti, post occulta spiramenta uiscerum maternorum, qui nascitur, funditur; in ortu ploraturus reatum, quem contraxit ante ortum. Ergone ex huius concupiscentiae motu illi non erubuscerent homines primi, quo et ipsi apparebant noxii, et eorum filii peccato parentum praenuntiabantur obnoxii? Utinam sicut illi erubúerunt eas partes corporis, in quibus libidinis inoboedientiam sentiebant, nudas relinquere; ita tu fidei catholicae oboediens erubesceres erubescenda laudare! 6. 16. Quid autem etiam de ipso ficulneorum tegmine foliorum in libro de Paradiso idem ipse scripserit doctor aduerte. "Quod igitur grauius est - inquit - hac se Adam interpretatione succinxit eo loco ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur: et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret". Hic certe frustrauit iste uir sanctus tam elaboratam disputationem tuam nimisque sollicitam, ne post peccatum Adam et Eua oculis apertis lumbos praecinxisse credantur. Ut enim tanta ibi loquacitate laborares, contra sensus ueniebas omnium, et eos multiloquii strepitu perstringere cupiebas. Quid enim tam in promptu est, quam succinctoriis, uel praecinctoriis, quae graece g-perizohmata nuncupantur, lumbos hominum contegi uel praecingi, quas uulgus etiam munituras uocat? Neque hoc ille homo Dei, cuius te urgemus eloquio, tamquam obscurum esset exposuit: sed quod omnes intellegebant, quid significaret ostendit. "In lumbis enim quibus praecingimur - ait - quaedam semina generationis esse dicuntur; et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus". Quare male? Sequitur et dicit: "Ubi futurae generationis, non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret". Habesne ad ista quod dicas? Ecce unde illa confusio, ecce unde contextio et succinctio foliorum, ecce unde in posteris originale peccatum. 6. 17. Sanctus uero Ioannes Constantinopolitanus episcopus, quantum uerecundia permittere potuit, totum illud primorum hominum erubescentium factum duobus uerbis euidenter expressit, dicens: "Foliis autem ficus erant cooperti, tegentes speciem peccati". Cui non appareat, quae uel qualis peccati species a confusis tegenda fuerat in regione lumborum, qui de sui corporis nuditate non confundebantur ante peccatum? Obsecro, intellegite; immo uero permittite homines, quod uobiscum intellegunt intellegere, et nolite nos cogere de pudendis pene impudenter diutius disputare. 6. 18. Merito idem beatus Ioannes, etiam ipse, sicut et martyr Cyprianus, circumcisionem carnis in signo praeceptam commendat esse Baptismatis. "Et uide quomodo Iudaeus - inquit - circumcisionem non differt propter comminationem, quia omnis anima quaecumque non fuerit circumcisa die octauo, exterminabitur de populo suo.Tu autem - inquit - non manufactam circumcisionem differs, quae in exspoliatione carnis in corpore perficitur, ipsum Dominum audiens dicentem: Amen, amen dico uobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non introibit in regnum caelorum?" Cernis quemadmodum circumcisionem circumcisioni, comminationem comminationi uir ecclesiastica doctrina praeditus comparauit? Quod ergo est octauo die non circumcidi, hoc est in Christo non baptizari; et quod est perire de populo suo, hoc est non intrare in regnum caelorum. Et tamen uos in Baptismate paruulorum exspoliationem carnis, hoc est, circumcisionem non manufactam, celebrari negatis: quia nihil eos, quo exspoliari debeant, habere contenditis. Non enim eos fatemini mortuos in praeputio carnis suae, quo peccatum significatur, maxime quod originaliter trahitur: per hoc enim est corpus nostrum corpus peccati, quod euacuari dicit Apostolus per crucem Christi. [2,7] 7. 19. Sed nunc sententiis episcoporum qui fuerunt ante nos, et haec diuina eloquia fideliter et memorabiliter tractauerunt, urgere te institui. Proinde ad episcopum Ambrosium reuertamur: qui cum et homines, id est et animas et corpora hominum, opus Dei esse non dubitet, et nuptias honoret, et in Baptismo Christi praedicet omnia peccata dimitti, et Deum esse nouerit iustum; et capacem uirtutis atque perfectionis per Dei gratiam humanam non neget esse naturam; quae uestra quinque facitis argumenta, contendentes nullum istorum quinque uerum esse posse, nisi falsum sit trahere nascentes originale peccatum: tamen hoc ipsum, quod his quinque argumentis auferre conamini, sic ille ubi opus est, in suis sermonibus ponit, ut cuiuis satis eluceat, quid catholica ueritas soleat praedicare, quid profana nouitas conetur euertere. An forte ipsum quoque Ambrosium scisse ac docuisse dubitabis, Deum esse hominum conditorem, et animae et corporis? Audi ergo quid dicat in libro de Philosophia contra Platonem philosophum, qui hominum animas reuolui in bestias asseuerat, et animarum tantummodo Deum opinatur auctorem, corpora autem diis minoribus facienda decernit. Ergo sanctus Ambrosius: "Miror - inquit - tantum philosophum, quomodo animam, cui potestatem conferendae immortalitatis attribuit, in noctuis includat, aut ranulis, feritate quoque induat bestiarum: cum in Timaeo eam Dei opus esse memorauerit, inter immortalia a Deo factam; corpus autem non uideri opus summi Dei asserit, quia natura carnis humanae nihil a natura corporis bestialis differt. Si ergo digna est quae Dei opus esse credatur, quomodo indigna est quae Dei opere uestiatur?". Ecce non solum animam, quod et illi dicunt, uerum etiam corpus, quod illi negant, contra Platonicos Dei opus esse defendit Ambrosius. 7. 20. An tu dicturus es, quod nuptiis ingerat crimen, quia et inde quod nascitur concupiscentiae uoluptate concretum, dicit subire contagium delictorum? Audi ergo de nuptiis Ambrosii sententiam in Apologia sancti Dauid. "Bonum - inquit - coniugium, sancta copula. Sed tamen qui habent uxores, ita sint ac si non habentes: ipse est thorus incoinquinatus; et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut uacent orationi. Tamen secundum Apostolum, non uacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conuentionis exercet ". Audi et alteram in libro de Philosophia: "Bona - inquit - continentia, quaedam uelut crepido pietatis. Namque in praecipitiis uitae huius labentium statuit uestigia; speculatrix sedula, ne quid obrepat illicitum. Mater autem uitiorum omnium incontinentia, quae etiam licita uertit in uitium. Ideoque Apostolus non solum a fornicatione nos retrahit, uerum etiam in ipsis coniugiis modum quemdam docet, et tempora praescribit orandi. Intemperans enim in coniugio, quid aliud nisi quidam adulter uxoris est?". Cernis quemadmodum uelit etiam inter se ipsa uere honesta esse coniugia? Vides quemadmodum dicat, incontinentiam etiam licita uertere in uitium, ubi et licitum demonstrat esse connubium, et in ipso non uult incontinentiam foedare quod licitum est? Aduertis quomodo intellegere nobiscum debeas, in quo morbo desiderii noluerit Apostolus unumquemque uas suum possidere, sicut gentes quae ignorant Deum? Tibi autem libido non nisi praeter uxorem uidetur esse culpabilis. Quid ergo de Ambrosio iudicabis, qui intemperantem in coniugio adulterum quemdam appellat uxoris? Tune melius nuptias honoras, in quibus libidini licentiosissimum spatium praebuisti; ne fortassis offensa defensorem sibi alium prouideret? Neque enim, quod ego commemoraui secundum ueniam coniugibus concedere Apostolum (ubi procul dubio notatur, etsi ignoscitur, culpa), saltem uerbo tenus attingere uoluisti; aut quod ab illo opere, ut orationi uacent, cessare coniuges admonentur, quod ego totum commemoraui, ausus es in tua responsione refricare: credo, formidans ne tua uideretur praeuaricata defensio, si et te confitente appareret, quod per libidinem, cui te patrocinari non pudet, etiam coniugum impediretur oratio. Ita cum mihi pro illa respondere cuperes, sed Apostolo resistere non auderes, nec in aliam sententiam, sicut soletis, ipsum apostolicum testimonium detorquere potuisses, omnino inde tacere maluisti. Tu ergo melius honoras nuptias, quarum dignitatem tamquam omnino irreprehensibili uolutabro carnalis concupiscentiae decoloras: an ille, qui cum dicat, non solum licitum, sed etiam bonum coniugium sanctamque copulam, tamen cessante libidinis uoluptate, tempora orandi ab Apostolo praescripta commemorata; atque ita non uult illi morbo deditos esse coniuges, unde trahitur originale peccatum, ut eos qui habent uxores, secundum eumdem Apostolum, ita esse uelit, ac si non habentes; nec uocare dubitat etiam uxoris adulterum intemperantem maritum, omne connubii bonum pensans non cupiditate carnis, sed fide potius castitatis; non morbo passionis, sed foedere coniunctionis; non uoluptate libidinis, sed uoluntate propaginis? Nam mulierem uiro nonnisi generandi causa perhibet institutam, unde tam diu frustra, quasi quisquam hoc nostrum negaret, disputandum putasti. Haec enim sunt de hac re uerba eius in libro de Paradiso: "Si igitur uiro - inquit - culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono uidetur adiecta? Verum si consideres, quia Deo in uniuersitatis est cura, inuenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa uniuersitatis, quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati. Ideo quia ex uiro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiauit Dominus, non esse bonum solum hominem esse. Maluit enim Deus plures esse, quos saluos facere posset, quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa. Denique quia idem - inquit - utriusque auctor est operis, uenit in hunc mundum, ut saluos faceret peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret filios, passus est interire. Ergo - inquit - propter generationem successionis humanae debuit mulier adici uiro". 7. 21. Habes ecce Ambrosium doctorem meum, et a tuo memorabiliter praedicatum, et opus Dei esse omnem hominem atque hominis carnem, et bonas esse nuptias in quantum sunt nuptiae, non modo fatentem, uerum etiam defendentem. Iamuero quod per originale peccatum sacro Baptismati nihil deroget, superius demonstraui, quando eius posui uerba, ubi dicit: "Illum iustificari a peccato, cui per Baptismum peccata remittuntur omnia". Iustum porro ille Deum ubi non praedicat, aut quis de hoc potest catholicus dubitare Christianus, quod pene et omnes impii confitentur? [2,8] 8. 22. Quintum illud restat, utrum uideatur Ambrosio humanam capacem iustificationis et perfectionis esse naturam; nec ab hac sententia propterea reuocetur, quia saepe ac multis modis dicit omnem hominem sub peccato nasci, et esse ipsum ortum eius in uitio. Verum et hoc iam supra docui, ubi eum loco ipso paulo post dixisse memoraui: "A Christi carne damnatum esse peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluuio per culpam". Ibi enim naturam demonstrauit humanam, etiam istam, quae sub peccato nascitur, et cuius ortus in uitio est, esse iustificationis capacem: sed sane per gratiam, quod inimicum est uobis, eidem gratiae crudelibus inimicis. Verum si hoc parum est, rursus quid dicat, attende in Expositione Isaiae prophetae. "Videamus - inquit - ne qua sit post huius uitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est: In regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae. Sicut enim regeneratio lauacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluuione renouamur; ita regeneratio dici uidetur, per quam ab omni corporeae concretionis purificati labe, mundo animae sensu in uitam regeneramur aeterna". Nempe distinxit uir sanctus et uerax, iustificationem uitae huius, quae fit per lauacrum regenerationis, et illius perfectionem, cum et nostra corpora fuerint immortalitate renouata. Non itaque fuit Ambrosio, quamuis fateretur nascentis originis uitium, iustificationis disperata perfectio. Quia sicut est humana natura creatori Deo formabilis, ita sanabilis redemptori. 8. 23. Sed uos festinatis, et praesumptionem uestram festinando praecipitatis. Hic enim uultis hominem perfici, atque utinam Dei dono, et non libero, uel potius seruo propriae uoluntatis arbitrio. A qua perfectione quidem longe uos esse sentitis: sed dolus est in ore uestro, siue peccatores uos esse dicatis, et iustos credi uelitis; siue profiteamini perfectionem iustitiae, quam profecto in uobis non esse sentitis. Iustificatio porro in hac uita nobis secundum tria ista confertur: prius, lauacro regenerationis, quo remittuntur cuncta peccata; deinde, congressione cum uitiis, a quorum reatu absoluti sumus; tertio, dum nostra exauditur oratio, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra; quoniam quamlibet fortiter contra uitia dimicemus, homines sumus; Dei autem gratia sic nos in hoc corruptibili corpore adiuuat dimicantes; ut non desit propter quod exaudiat ueniam postulantes. Istam super nos Dei misericordiam, uobis necessariam non putatis; quoniam ex eo numero estis, de quibus in Psalmo dictum est: Qui confidunt in uirtute sua. Sed quanto melius audimus Ambrosium in libro de Fuga saeculi dicentem: "Frequens nobis de effugiendo isto saeculo est sermo: atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus. Sed quod peius est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et uanitatum offusio mentem occupati, ut quod studeas uitare, hoc cogites, animoque uoluas. Quod cauere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique uoti magis eam esse rem quam effectus, testatur Propheta dicendo: Declina cor meum in testimonia tua, et non in auaritiam. Non enim in potestate nostra est cor nostrum, et nostrae cogitationes, quae improuiso offusae, mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris; ad saecularia reuocant, mundana inserunt, uoluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt, ipsoque in tempore quo eleuare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus, ad terrena plerumque deicimur". Haec si uos non patimini; ignoscite, non uobis credimus, sed in his potius sancti Ambrosii uerbis quoddam speculum, et hoc si proficimus, communis humanae infirmitatis agnoscimus. Vobis autem etiamsi credamus, et dicamus: Orate, pro nobis, ut nec nos ista patiamur; ita uos inuenimus elatos et altasapientes ut respondeatis nobis, non solum ista uos non pati, uerum etiam in hominis esse potestate, ne ista patiatur, nec esse causam cur ad hoc Dei poscatur auxilium. 8. 24. Quanto ergo melius identidem audimus Ambrosium Dei gratiam confitentem, nec de sua uirtute confidentem, qui cum haec dixisset adiecit: "Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio diuino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique - inquit - supra eadem Scriptura dicit: Beatus uir cuius est auxilium eius abs te, Domine; ascensus in corde eius". Itemque idem ipse in libro de Sacramento regenerationis: "Quis igitur est - inquit - qui carne utitur ad operandum, nisi anima? Ergo princeps et domina carnis naturaliter anima est, quae domare carnem debet et regere. Ideoque Spiritus Sancti fulta praesidio, dicit in Psalmo: Non timebo quid faciat mihi caro. Ipsa eadem dicit in Paulo: Sed castigo corpus meum, et seruituti redigo. Castigat ergo Paulus quod ipsius est, non quod ipse est. Aliud enim quod ipsius, aliud quod ipse est. Castigat quod ipsius est, ut mortem in se lasciuiae corporalis iustus operetur". Numquid sanctus Ambrosius quando ista dicebat, non cum uitiis confligebat? non uitia uincebat? non exercitum quemdam uariarum cupiditatum intra semetipsum, tamquam Christi miles egregius debellabat? non corpus proprium castigabat? Numquid non superatis et oppugnatis diaboli operibus, opus Dei cum opere Dei, hoc est, anima cum carne pacem iustitiae requirebat, ut non in sua uirtute confidens, sed sicut ait: "Spiritus Sancti fulta praesidio diceret: Non timebo quid faciat mihi caro"? Ecce quomodo natura humana capax iustificationis ostenditur: ecce quomodo uirtus in infirmitate perficitur. 8. 25. Sed audiamus de hac re etiam uictoriosissimum martyrem Cyprianum in epistola de Mortalitate: "Cum auaritia nobis - inquit - cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est; cum carnalibus uitiis, cum illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio est. Obsessa mens hominis, et undique diaboli infestatione uallata, uix occurrit singulis, uix resistit. Si auaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitati, inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere, quod diuina lex prohibet; compelleris iurare, quod non licet. Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur, et delectat hic inter diaboli gladios; diu stare, cum magis concupiscendum sit et optandum, ad Christum subueniente uelocius morte properare". Absit autem ut sanctum Cyprianum aut auarum existimemus fuisse, quia cum auaritia; aut impudicum, quia cum impudicitia; aut irae subditum, quia cumira; aut ambitiosum, quia cum ambitione; aut carnalem, quia cum carnalibus uitiis; aut saeculi huius amatorem, quia cum illecebris saecularibus; aut libidinosum, quia cum libidine; aut superbum, quia cum superbia; aut uinolentum, quia cum uinolentia; aut inuidum, quia cum inuidia confligebat. Immo uero ideo nihil eorum erat, quia his malis motibus partim de origine, partim de consuetudine uenientibus, fortiter resistebat, non acquiescens esse, quod eum esse cogebant. Nec ideo tamen in tam periculoso laboriosoque certamine nullo telo feriebatur hostili; cum dicat in epistola de Eleemosynis: "Ne quisquam sic sibi de puro atque immaculato pectore blandiatur, ut innocentia sua fretus, medicinam non putet adhibendam esse uulneribus, cum scriptum sit: Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? Et iterum, in epistola sua - inquit - Ioannes ponat et dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. Si autem nemo esse sine peccato potest, et quisquis se inculpatum esse dixerit aut superbus, aut stultus est; quam necessaria, quam benigna est diuina clementia, quae cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum uulnera, dedit curandis denuo sanandisque uulneribus remedia salutaria!". O doctor praeclarissime et testis gloriosissime, sic docuisti, sic monuisti, sic te audiendum imitandumque praebuisti. Merito finitis aliis omnium cupiditatum certaminibus sanatisque uulneribus, cum extrema et omnium maxima uitae huius cupiditate, pro Christi ueritate pugnasti, et eius in te gratiae largitate uicisti. Secura est corona tua, uictoriosa est doctrina tua, in qua et istos uincis qui confidunt in uirtute sua. Ipsi enim clamant: Perfectio nobis uirtutis a nobis est; tu autem reclamas: "Nemo suis uiribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est". 8. 26. Audi et beatissimum Hilarium, ubi speret hominis perfectionem. Cum enim loqueretur de pace euangelica, ubi Dominus, ait: Pacem meam do uobis. "Quia lex - inquit - umbra erat futurorum bonorum, idcirco per hanc praefiguratam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem caelestis misericordiae emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura". Rursus in eodem sermone: "Ipsis - inquit - Apostolis uerbo licet iam fidei emundatis atque sanctificatis non deesse tamen malitiam, per condicionem communis nobis originis, docuit dicens: Si uos cum sitis mali nostis bona data dare filiis uestris". Vides quemadmodum uenerabilis catholicus disputator, nec in hac uita mundationem nostram neget; et tamen humanam perfectiorem speret, id est perfectioris mundationis, in ultima resurrectione naturam. 8. 27. In quadam uero homilia de libro sancti Iob attende quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli aduersus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala quae in nobis sunt, excitat contra nos; quod in nostram fieri utilitatem uult docere, conuertente scilicet diuina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram. "Tanta enim et tam admirabilis - inquit - in nos misericordiae Dei bonitas est, ut per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus, obtinere mereamur. Tunc enim diabolus inuidens nocuit; nunc autem cum nocere nititur, uincitur. Mouet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciuiam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad auaritiam prouocati, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiua reprimuntur, emundamur a peccato per huius uictoriae gloriam. Dictum enim ita est: Aut quomodo se emundabit natus ex muliere? Quia non exstante hoste, non erit bellum; cessante deinde bello, uictoria deerit. Collidentium autem aduersus nos uitiorum uictoria non adepta, non erit emundatio ulla uitiorum: quia his insidiis corporis nostri pirata uicto, colluctantium aduersus nos passionum concertatione purgamur. Memores igitur - inquit - et conscii, illa ipsa corpora nostra omnium uitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus, gaudeamus nobis esse hostem, in cuius concertatione quodam concertationis nostrae bello dimicemus". 8. 28. In Expositione autem primi Psalmi idem doctor non dubitat dicere, naturam nostram, utique istam quae de morbo morbum trahit, ad peccandum ferri, ac sic ne peccemus, aduersus eam nos quodam modo fidei religione pugnare: "Plures enim sunt - inquit - qui cum per confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sunt, Ecclesiae disciplinam non tenentes, ut auari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces. Et ad haec quidem nos uitia naturae - inquit - nostrae propellit instinctus: sed utile est nos a uia ad quam ferimur abscedere, neque consistere illic adhibito decedendi ex ea non moroso recursu. Et idcirco: Beatus est uir qui in uia peccatorum non stetit; natura quidem in uiam hanc ferente, sed ex uia hac fidei religione referente". Numquidnam istum putabimus accusatorem fuisse naturae, quam condidit Deus? Non utique: non enim dubitabat homo catholicus, humanam Dei opus esse naturam; sed profecto uitia cum quibus nascimur accusauit, apostolicum illud tenens: Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et ceteri. Verumtamen haec uerba, quae de sermone sancti Hilarii posui, si mea essent, quanta in me diceres, Manichaeorumque nomen et crimen quanto buccarum strepitu uentilares? Nunc ergo ne tui stomachi follis indigesta maledictorum cruditate rumpatur, in hunc euome, si audes, calumniosas tuas uanitates, et insanias mendaces. "Ad haec - inquit - nos uitia naturae nostrae propellit instinctus". Quae ista natura est? Numquid gens tenebrarum, quam Manichaeorum fabula inducit? Absit. Catholicus loquitur, insignis Ecclesiarum doctor loquitur, Hilarius loquitur. Nostra ergo natura est primi hominis praeuaricatione uitiata, non ab alia natura ulla diuisione separanda, sed ipsa sananda: cui diabolum a nobis constitui calumniaris auctorem, dum tu ei Christum inuides saluatorem, et eius hic uitam, ita ut sine ullo sit omnino peccato, perfectam duci posse contendis. 8. 29. Sed audi quid etiam hinc te admoneat beatus Hilarius. Cum enim exponeret Psalmum quinquagesimum primum: "Spes - inquit - in misericordia Dei in saeculum et in saeculum saeculi est. Non enim ipsa illa iustitiae opera sufficient ad perfectae beatitudinis meritum, nisi misericordia Dei etiam in hac iustitiae uoluntate humanarum demutationum et motuum non reputet uitia. Hinc illud prophetae dictum est: Melior misericordia tua super uitas". Videsne hominem Dei ex illo numero esse beatorum, de quibus praedictum est: Beatus uir cui non imputauit Dominus peccatum, neque est in ore eius dolus 96? Confitetur enim etiam peccata iustorum magis eos asserens in Dei misericordia spem ponere, quam de iustitia sua fidere: et ideo non est in ore eius dolus, immo in ore illorum omnium, quibus huius ueracis humilitatis uel humilis ueritatis perhibet testimonium. Qui dolus abundat in ore uestro. Ubi enim uirtus non est, et tanta iactantia est, hypocrisis est: et ubi hypocrisis, utique dolus. Prorsus quantum sancti de misericordia Dei quae magna est, tantum uos de uestra quae nulla est uirtute praesumitis: et quantum ipsi aduersus ingenerata uitia bellum gerunt adiuti per Dei gratiam, tantum uos bellum geritis aduersus ipsam Dei gratiam. Sed utinam sicut uos uincit in suis; ita suos faciens, uos quoque ipsos uincat in uobis. 8. 30. Itane in corde uestro dicere audetis, quod cum uos audiunt, accenduntur homines ad uirtutem, cum autem istos audiunt tantos ac tales uiros, Cyprianum, Hilarium, Gregorium, Ambrosium, ceterosque sacerdotes Domini, desperatione franguntur, ac renuntiant studiis perfectionis? Haeccine monstra cogitationum ascendunt in cor uestrum, et non elidunt frontem uestram? Ergone uos honoratis sanctos Dei, Patriarchas, Prophetas, Apostolos laude naturae, et decolorant eos ista lumina Ecclesiae uituperatione naturae; quia eos dicunt in corpore mortis huius, ut tenerentcastitatis bonum, dimicasse contra ingenitum concupiscentiae malum, per Dei gratiam prius conflictatione uincendum, postea nouissima regeneratione sanandum? Tu intellegis Iudaeum esse qui dicit: Non enim quod uolo bonum, hoc ago; et hoc praeclaro intellectu, "nec conuersationis sordes in naturae refundis inuidiam; nec earum obscenitates Apostolorum et sanctorum omnium consolaris iniuriis"; et haec mala quae tu non facis, faciebat Ambrosius cum collegis suis eadem sentientibus, qui beatum Apostolum de se ipso dixisse intellegit: Non quod uolo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 98; et cetera huiusmodi? Isti ergo sancti talia docendo, "suffodiunt", sicut mihi obicis, "murum pudoris", et uos ob perfectionis praedicationem patimini inuidiam? Sed te, ut scribis, plurimum consolaris, quoniam laudis genus est, ei displicuisse qui Apostolis non pepercit. Si ego Apostolis dicendo talia non peperci; ergo nec Ambrosius pepercit Apostolis, nec coepiscopi eius eadem sentientes. Si autem illi et ex Apostolis ista didicerunt, et secundum Apostolos ista docuerunt, quid me unum appetis? Ipsos aspice, ipsos etiam atque etiam deposito paulisper tumore ceruicis intuere. Itane tandem, iuuenis confidentissime, consolari te debes, quia talibus displices, an lugere? [2,9] 9. 31. Sed iam quid egerimus per totum istum librum, in summam sicut possumus breuiter colligamus. Proposuimus hic auctoritatis mole sanctorum, qui episcopi ante nos, non solum sermone, cum hic uiuerent, uerum etiam scriptis, quae posteritati relinquerent, fidem catholicam strenue defenderunt; uestra argumenta confringere, quibus dicitis: "Si Deus homines creat, non possunt cum aliquo malo nasci. Si nuptiae bonum sunt, nihil ex eis oritur mali. Si in Baptismate peccata omnia remittuntur, non possunt nati de renatis trahere originale peccatum. Si iustus est Deus, non potest in filiis parentum damnare peccata, cum ipsis parentibus dimittat et propria. Si perfectae iustitiae capax est humana natura, habere non potest uitia naturalia". Ad haec nos dicimus, et Deum esse hominum creatorem, hoc est, et animae et corporis; et bonum esse nuptias; et per Baptisma Christi omnia peccata dimitti; et iustum esse Deum; et perfectae iustitiae capacem humanam esse naturam: et tamen cum haec omnia uera sint, obnoxios nasci homines origini uitiatae, quae trahitur ex homine primo; et ideo ire in damnationem, nisi renascantur in Christo. Hoc autem probauimus catholicorum auctoritate sanctorum, qui et hoc asserunt, quod de originali peccato dicimus, et illa quinque esse uera omnia confitentur. Ac per hoc non est consequens ut hoc falsum sit, quia uera sunt illa. Tales quippe ac tanti uiri secundum catholicam fidem, quae antiquitus toto orbe diffunditur, et hoc, et illa uera esse confirmant; ut uestra fragilis, et quasi argutula nouitas sola auctoritate conteratur illorum: praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui ueritas ipsa testetur. Sed nunc auctoritate primitus eorum uestra estcontumacia comprimenda, ut a praesumptionis impetu repercussi, et quodam modo sauciati, dum tales homines Dei sic in fide catholica errare potuisse non creditis, ut aliquid dicerent, unde esset consequens, Deum non esse hominum creatorem, nuptias esse damnandas, in Baptismo non omnium remissionem fieri peccatorum, Deum esse iniustum, nullam spem nobis remansisse uirtutis perficiendae, quae omnia uel aliquid eorum nefas est opinari: ausus praecipites refrenetis, et tamquam ex furore resipiscentes, incipiatis in qua nutriti estis, recolere et aduertere et resumere ueritatem. 9. 32. Dicit beatus Ambrosius, unum solum hominem mediatorem Dei et hominum, eo quod sit natus ex uirgine, nec senserit nascendo peccatum, generationis obnoxiae uinculis non teneri. Omnes autem homines sub peccato nasci, quorum ipse ortus in uitio est: quia concupiscentiae uoluptate concreti, prius subirent contagia delictorum, quam uitalem de hoc aere spiritum ducerent. Ipsamque concupiscentiam tamquam legem peccati in corpore mortis huius, legi mentis usque adeo repugnare, ut aduersus eam non solum quicumque boni fideles, sed apostolicae etiam uirtutis magnitudo pugnauerit, ad hoc ut per Christi gratiam caro animae subiugata, in concordiam reuocetur: quorum duorum, quae primitus sine peccato creata sunt, ex primi hominis transgressione facta discordia est. Et quis haec dicit? Homo Dei, catholicus, et catholicae ueritatis aduersus haereticos usque ad periculum sanguinis defensor acerrimus, sic tui doctoris testimonio praedicatus, ut diceretur, quod "eius fidem et in Scripturis purissimum sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere". Qui creatorem Deum non solum animarum, uerum etiam corporum, aduersus Platonicorum philosophorum asseuerauit errorem. Qui nuptiarum bonum et causa propagandi generis humani diuinitus institutum, et pudicitia coniugali sanctam eius copulam praedicauit. Qui neminem dixit iustificari a peccato, nisi cui fuerint per Baptismum dimissa omnia peccata. Qui coluit iuste iustum Deum. Qui perfectionem hominis in uirtute atque iustitia absit ut impediat desperando: sed eam tamen perfectionem cui nihil adiciendum sit, in alia uita sperat, quae implebitur resurrectione mortuorum; in hac autem uita humanam iustitiam in quadam militia belloque constituit, non solum aduersus aemulas aerias potestates, sed aduersus ipsas nostras cupiditates, per quas et illi exteriores inimici nos deicere, uel penetrare moliuntur. In hoc bello et ipsam carnem aduersariam grauem dicit, cuius utique natura sicut primitus condita est, nobiscum concordissima permaneret, nisi primi hominis praeuaricatione uitiata, suo nobiscum languore confligeret. In hoc bello ille uir sanctus monet nos saeculum effugere, et in ea fuga quanta sit difficultas, immo impossibilitas, nisi Dei gratia opituletur, ostendit. Dicit mortua quidem uitia per remissionem in Baptismate omnium peccatorum, sed eorum nos curare debere quodam modo sepulturam. Et in hoc ipso opere talem describit cum uitiismortuis nos habere conflictum, ut non quod uolumus agamus; sed quod odio habemus, hoc faciamus: multa in nobis peccatum nobis reluctautibus operari, rediuiuas plerumque resurgere uoluptates: luctandum nobis esse aduersus carnem, aduersus quam luctatus est Paulus quando dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Praecipit ne carni nostrae confidamus, ne nos ei credamus, cum Apostolus clamet: Scio quia non habitat in me, id est, in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. Ecce quantam nos pugnam cum mortuis habere peccatis, ille strenuus Christi miles, et Ecclesiae fidelis doctor ostendit. Quomodo enim peccatum mortuum est, cum multa operetur in nobis reluctantibus nobis? Quae multa, nisi desideria stulta et noxia, quae consentientes mergunt in interitum et perditionem? Quae utique perpeti, eisque non consentire, certamen est, conflictus est, pugna est. Quorum pugna, nisi boni et mali, non naturae aduersus naturam, sed naturae aduersus uitium iam mortuum, sed adhuc sepeliendum, id est, omnino sanandum? Quomodo ergo mortuum dicimus hoc peccatum in Baptismate, sicut etiam iste uir dicit, et quomodo habitare in membris fatemur, et multa operari desideria reluctantibus nobis, quibus non consentiendo resistimus, sicut etiam hic uir fatetur; nisi quia mortuum est in eo reatu quo nos tenebat, et donec sepulturae perfectione sanetur, rebellat et mortuum? Quamuis iam non eo modo appelletur peccatum, quo facit reum; sed quod sit reatu primi hominis factum, et quod rebellando nos trahere nititur ad reatum, nisi adiuuet nos gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, ne sic etiam mortuum peccatum rebellet, ut uincendo reuiuiscat et regnet. [2,10] 10. 33. In hoc bello laborantes, quamdiu tentatio est uita humana super terram, non ideo sine peccato non sumus, quia hoc quod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi mentis, etiam non sibi ad illicita consentientibus nobis (quantum enim ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum, si ei numquam consentiremus ad malum); sed in quibus ab illo rebellante, etsi non lethaliter, sed uenialiter, tamen uincimur, in his contrahimus unde quotidie dicamus: Dimitte nobis debita nostra. Sicut coniuges quando modum generationi necessarium causa solius uoluptatis excedunt: sicut continente, quando in talibus cogitationibus cum aliqua delectatione remorantur, non quidem decernentes flagitium, sed intentionem mentis, non sicut oportet, ne illo incidat, inde auertentes, aut si inciderit inde rapientes. De hac lege peccati, quae alio modo etiam peccatum uocatur, quae repugnat legi mentis, de qua multa beatus dixit Ambrosius, attestantur etiam sancti, Cyprianus, Hilarius, Gregorius, aliique quam plurimi. Qui ergo generatur in Adam, regenerandus in Christo; mortuus in Adam, uiuificandus in Christo, ideo peccato est obstrictus originis, quia de malo nascitur, quo caro concupiscit aduersus spiritum; non de bono, quo spiritus concupiscit aduersus carnem. Quid ergo mirum est, si renasci debet homo ex illo malo natus, contra quod pugnat homo renatus, quo reus et ipse teneretur, nisi renascendo liberaretur? Non est hoc malum materies Dei creantis, sed uulnus diaboli, eamdem materiem uitiantis. Non est hoc malum nuptiarum, sed primorum hominum peccatum, in posteros propagatione traiectum. Etiam huius mali reatus, Baptismatis sanctificatione remittitur. Deus autem iustus, si tanta paruulis mala, quanta nunc dicere non sufficio, nihil peccati trahentibus irrogaret, magis appareret iniustus. Iustitiae uero perfecta capacitas hominis non negatur, quia nec uitiorum omnium plenissima sanitas sub omnipotenti medico desperatur. Propter quam catholicam ueritatem sancti ac beati et in diuinorum eloquiorum pertractatione clarissimi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reticius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Innocentius, Ioannes, Basilius, quibus addo presbyterum, uelis nolis, Hieronymum, ut omittam eos qui nondum dormierunt, aduersus uos proferunt de omnium hominum peccato originali obnoxia successione sententiam: unde nemo eruit, nisi quem sine lege peccati repugnante legi mentis Virgo concepit. 10. 34. Quid est quod exsultas, et mihi quasi uictor insultas: "Tamquam non inuenirem quid facerem, quo confugerem, si iudicum premerer potestate, si in medio eruditorum consisterem tecum, si uerae", quam dicis "rationis tuba", a te scilicet magno tubicine inflata, "si auditorum arma circumstantium" et tibi fauentium "concreparent"? Ita enim tibi ponis ante oculos nostrum in disputatione certamen, et te argumentante, me quid respondeam non habentem, fingis ut placet. Sic tecum uana et insana tui cordis imaginatio fabulatur, quasi me ante Pelagianos iudices tecum constituas, quibus plaudentibus tibi liceat exaltare tamquam tubam uocem tuam, et praedicare contra catholicam fidem et contra gratiam Christi, qua pusilli cum magnis liberantur a malo, communem tibi et illis nouitiae huius impietatis errorem. Tales iudices in Ecclesia Dei, nec sine aduersario ex parte altera stante potuit eruditor uester Pelagius inuenire. De quo iudicio, ipse quidem quantum ad hominum conspectum attinet, uelut absolutus, uestro tamen palam damnato dogmate, egressus est. At ego, ubicumque sis, ubicumque legere ista potueris, te ante istos iudices intus in corde tuo constituo; quos non amicos meos et inimicos tuos, aliqua in meam partem gratia propendentes, aliquo abs te merito tuae offensionis auersos, et ob hoc tibi aduersos, in hac nostra disceptatione constitui cognitores. Nec eos qui numquam fuerunt aut non sunt, aut quorum sententiae de hoc quod inter nos disputatur incertae sunt, inani cogitatione confinxi: sed sanctos et in sancta Ecclesia illustres antistites Dei, non Platonicis etAristotelicis et Zenonicis aliisque huiuscemodi, uel graecis uel latinis, quamquam et istis aliquos eorum, uerum omnes sacris Litteris eruditos, nominatim sicut oportebat expressi; eorumque sententias, quantum sufficere uidebatur, sine ulla editas ambiguitate digessi, ut in eis timeas, non ipsos, sed illum qui sibi eos utilia uasa formauit, et sancta templa construxit; qui tunc de ista causa iudicauerunt, quando eos nemo potest dicere perperam cuiquam uel aduersari uel fauere potuisse. Nondum enim exstiteratis, contra quos susciperemus de hac quaestione conflictum: nondum eratis, qui diceretis quod in libris tuis ponis: "Quia de uobis multitudini mentiti fuerimus, et quod Caelestianorum uel Pelagianorum nomine homines terreamus, et quod terrore ab hominibus extorqueamus assensum". Certe ipse dixisti, "quod omnes iudices ab odio, amicitia, inimicitia, ira uacuos esse deceat". Pauci tales potuerunt inueniri: sed Ambrosium aliosque collegas eius, quos cum illo commemoraui, tales fuisse credendum est. Verum et si tales non fuerunt in his causis, quas ad se delatas et inter partes cognitas, cum hic uiuerent, suo iudicio finierunt; ad hanc tamen causam tales erant, quando de illa sententias protulerunt: nullas nobiscum uel uobiscum amicitias attenderunt uel inimicitias exercuerunt; neque nobis neque uobis irati sunt, neque nos neque uos miserati sunt. Quod inuenerunt in Ecclesia, tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum uobiscum apud istos iudices aliquid agebamus, et apud eos acta est causa nostra. Nec nos nec uos eis noti fueramus, et eorum pro nobis latas contra uos sententias recitamus. Nondum uobiscum certabamus, et eis pronuntiantibus uicimus. 10. 35. Dicis: "Me, si sub potestate iudicum premerer", quales tibi ipse componis, "non habiturum fuisse quid facerem, quo confugerem; cum tuis argumentationibus unde occurrerem reperire non possem". Ego plane haberem quid facerem, haberem quo confugerem: a Pelagianis enim tenebris ad haec tam praeclara catholica lumina prouocarem; quod et nunc iam facio. Tu ergo responde quid facias, dic quo confugias. Ego a Pelagianis ad istos; tu ab istis ad quos? An quia "non numerandas, sed ponderandas" censes "esse sententias", et addis (quod quidem et ego uerum esse consentio), "ad aliquid inueniendum multitudinem nihil prodesse caecorum", etiam istos caecos dicere audebis? Et usque adeo permiscuit imis longus summa dies 105 usque adeo tenebrae lux, et lux tenebrae esse dicuntur, ut uideant Pelagius, Caelestius, Iulianus, et caeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius? Sed qualiscumque homo sis, tamen quia homo es, uidere mihi uideor uerecundiam tuam (si tamen non in te spes est omnis emortua sanitatis), et quodam modo audio uocem tuam. Respondes: "Absit ut audeam caecos istos uiros uelcogitare, uel dicere". Eorum ergo appende sententias. Nolo esse plures, ut eas te pigeat numerare: sed non sunt leues, ut eas dedigneris appendere; immo tam sunt graues, ut te uideam sub earum onere laborare. Numquid et de istis dicturus es: "me imbellem tibi opinionem consortis opponere, et uelut consternatum metu, conscios nominare?". 10. 36. Dicis: "In causa iudicandi, amoto strepitu turbarum, de omni ordine conuersationis hominum, siue sacerdotum, siue administrantium, siue praefectorum, ad discussionem talium rerum non sola nomina, sed eligendam esse prudentiam, et honorandam esse paucitatem, quam ratio, eruditio, libertasque sublimat". Ita uero est, ut dicis: sed nec ego te ullius multitudinis numerositate perturbo; quamuis propitio Deo, de hac fide, cui contradicitis, catholica sanum sapiat etiam multitudo; in qua usquequaque plurimi, ubi possunt, quomodo possunt, sicut diuinitus adiuuantur, uana uestra argumenta confutant. Unde absit a me ista, quam mihi obicis, arrogantia, "ut me istam causam contra uos, unum pro omnibus agere pollicerer". Quod cum tu inter Pelagianos facis, non erubescens dicere et scribere: "maioris tibi esse apud Deum gloriae, destitutam ueritatem tueri"; multum abiecti et uere destituti sunt, multumque abs te pendent, si hanc intolerabilem arrogantiam esse non iudicant, qua te etiam ipsis Pelagio scilicet et Caelestio, uestrum omnium doctoribus anteponis; quasi et illi iam cesserint, et tu remanseris, qui destitutam tuearis, quam ueritatem putatis. Verum quia te delectat, non numerare multitudinem, sed appendere paucitatem; exceptis iudicibus Palaestinis, qui haeresim uestram in absoluto Pelagio damnauerunt, quem timore compressum Pelagiana ipsa dogmata damnare coegerunt, decem episcopos iam defunctos et unum presbyterum tibi huius causae opposui iudices, qui de illa cum hic uiuerent iudicauerunt. Si uestra consideretur paucitas, multi sunt: si multitudo catholicorum episcoporum, perpauci sunt. Ex quibus papam Innocentium et presbyterum Hieronymum retrahere fortasse tentabis: istum, quia Pelagium Caelestiumque damnauit; illum, quia in Oriente contra Pelagium catholicam fidem pia intentione defendit. Sed lege quae dicat in laudem beatissimi papae Innocentii Pelagius 106, et uide utrum tales facile possis iudices inuenire. De illo autem sancto presbytero, qui secundum gratiam quae data est ei, sic in Ecclesia laborauit, ut eruditionem catholicam multum in latina lingua multis et necessariis litteris adiuuaret, non solet Pelagius iactitare, nisi "quod ei tamquam aemulo inuiderit". Sed nolo ex hoc tibi uideatur de istorum numero iudicum retrahendus. Non enim eius sententiam posui, quam tempore inimicitiarum contra uestrum tenuit et defendit errorem: sed quam posuit in scriptis suis, liber ab omni studio partium, antequam uestra damnabilia dogmata pullularent. 10. 37. De reliquis sane non habes omnino quod dicas. Numquid Irenaeus, et Cyprianus, et Reticius, et Olympius, et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Ambrosius, et Ioannes, "de plebeia faece sellulariorum", sicut Tulliane iocaris, "in uestram inuidiam concitati sunt?". Numquid "milites?" numquid "scholastici auditoriales?" numquid "nautae, tabernarii, cetarii, coqui, lanii?" numquid "adolescentes ex monachis dissoluti?". Numquid postremo "de qualiumcumque clericorum turba" isti sunt, quos urbana exagitatos dicacitate, uel potius uanitate contemnis, "quia non possunt secundum categorias Aristotelis de dogmatibus iudicare"? Quasi tu, qui maxime quereris "examen uobis et episcopale iudicium denegari", Peripateticorum possis inuenire concilium, ubi de subiecto et his quae sunt in subiecto contra originale peccatum dialectica sententia proferatur. Isti episcopi sunt, docti, graues, sancti, ueritatis acerrimi defensores aduersus garrulas uanitates, in quorum ratione, eruditione, libertate, quae tria bona iudici tribuisti, non potes inuenire quod spernas. Si episcopalis synodus ex toto orbe congregaretur, mirum si tales possent illic facile tot sedere. Quia nec isti uno tempore fuerunt: sed fideles et multis excellentiores paucos dispensatores suos Deus per diuersas aetates temporum, locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire iudicat, ipse dispensat. Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regionibus ab Oriente et Occidente congregatos uides, non in locum quo nauigare cogantur homines, sed in librum qui nauigare possit ad homines. Quanto tibi essent isti iudices optabiliores, si teneres catholicam fidem; tanto tibi sunto terribiliores, quia oppugnas catholicam fidem, quam in lacte suxerunt, quam in cibo sumpserunt, cuius lac et cibum paruis magnisque ministrauerunt, quam contra inimicos etiam uos tunc nondum natos, unde nunc reuelamini, apertissime ac fortissime defenderunt. Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus creuit. Ideo profanas uoces uestrae nouitatis expauit; et cauta ac sobria ex admonitione apostolica, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et mens eius corrumperetur a castitate quae est in Christo, catholicae fidei uirginitate uestri dogmatis subrepentis exhorruit; et tamquam caput colubri calcauit, obtriuit, abiecit. His igitur eloquiis et tanta auctoritate sanctum, profecto aut sanaberis Dei misericordia donante, quod quantum tibi optem, uidet qui faciat: aut si, quod abominor, in eadem quae tibi uidetur sapientia, et est magna stultitia, perduraueris; non tu iudices quaesiturus es, ubi causam tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles catholicae ueritatis accuses, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Gregorium, Basilium, Ambrosium, Ioannem, Innocentium, Hieronymum,ceterosque socios ac participes eorum, insuper et uniuersam Christi Ecclesiam, cui diuinae familiae dominica cibaria fideliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt. Aduersus hanc autem miserabilem, quam Deus a te auertat, insaniam, sic respondendum esse uideo libris tuis, ut fides quoque aduersus te defendatur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos etiam ipsum defenditur Euangelium.