[3,0] Liber tertius. [3,1] Veni Carthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et uiam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium, non quia plenus eis eram, sed quo inanior, fastidiosior. et ideo non bene ualebat anima mea et ulcerosa proiciebat se foras, miserabiliter scalpi auida contactu sensibilium. sed si non haberent animam, non utique amarentur. amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer. uenam igitur amicitiae coinquinabam sordibus concupiscentiae candoremque eius obnubilabam de tartaro libidinis, et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti uanitate. rui etiam in amorem, quo cupiebam capi. deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suauitatem illam et quam bonus aspersisti, quia et amatus sum, et perueni occulte ad uinculum fruendi, et conligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer uirgis ferreis ardentibus zeli et suspicionum et timorum et irarum atque rixarum. [3,2] rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. quid est quod ibi homo uult dolere cum spectat luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati uult ex eis dolorem spectator et dolor ipse est uoluptas eius. quid est nisi mirabilis insania? nam eo magis eis mouetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subueniendum prouocatur auditor sed tantum ad dolendum inuitatur, et actori earum imaginum amplius fauet cum amplius dolet. et si calamitates illae hominum, uel antiquae uel falsae, sic agantur ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens lacrimat. ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere uult. an cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? et hoc de illa uena amicitiae est. sed quo uadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus immanes taetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et uertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando, sed caue immunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superexaltato in omnia saecula, caue immunditiam. neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus cum sese fruebantur per flagitia, quamuis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi. cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar, et utrumque delectabat tamen. nunc uero magis misereor gaudentem in flagitio quam uelut dura perpessum detrimento perniciosae uoluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe uerior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi approbatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret qui germanitus misericors est. si enim est maliuola beniuolentia, quod fieri non potest, potest et ille qui ueraciter sinceriterque miseretur cupere esse miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor approbandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas, longe alteque purius quam nos et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. et ad haec quis idoneus? at ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria ea magis placebat actio histrionis meque alliciebat uehementius qua mihi lacrimae excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer (non enim amabam talia perpeti qualia spectare), sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer. quos tamen quasi ungues scalpentium feruidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. talis uita mea numquid uita erat, deus meus? [3,3] et circumuolabat super me fidelis a longe misericordia tua. in quantas iniquitates distabui et sacrilega curiositate secutus sum, ut deserentem te deduceret me ad ima infida et circumuentoria obsequia daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala! et in omnibus flagellabas me. ausus sum etiam in celebritate sollemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae, concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis. unde me uerberasti grauibus poenis, sed nihil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus uagatus sum praefidenti collo ad longe recedendum a te, amans uias meas et non tuas, amans fugitiuam libertatem. habebant et illa studia quae honesta uocabantur ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. et maior etiam eram in schola rhetoris, et gaudebam superbe et tumebam typho, quamquam longe sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab euersionibus quas faciebant euersores (hoc enim nomen scaeuum et diabolicum uelut insigne urbanitatis est), inter quos uiuebam pudore impudenti, quia talis non eram. et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab euersionibus quibus proterue insectabantur ignotorum uerecundiam, quam proturbarent gratis inludendo atque inde pascendo maliuolas laetitias suas. nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. quid itaque uerius quam euersores uocarentur, euersi plane prius ipsi atque peruersi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo ipso quod alios inridere amant et fallere. [3,4] inter hos ego inbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili et uentoso per gaudia uanitatis humanae. et usitato iam discendi ordine perueneram in librum cuiusdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam et uocatur `Hortensius'. ille uero liber mutauit affectum meum, et ad te ipsum, domine, mutauit preces meas, et uota ac desideria mea fecit alia. uiluit mihi repente omnis uana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili, et surgere coeperam ut ad te redirem. non enim ad acuendam linguam, quod uidebar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undeuicensimum iam defuncto patre ante biennium, non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum, neque mihi locutio sed quod loquebatur persuaserat. quomodo ardebam, deus meus, quomodo ardebam reuolare a terrenis ad te, et nesciebam quid ageres mecum! apud te est enim sapientia. amor autem sapientiae nomen graecum habet philosophiam, quo me accendebant illae litterae. sunt qui seducant per philosophiam magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos, et prope omnes qui ex illis et supra temporibus tales erant notantur in eo libro et demonstrantur, et manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus tui per seruum tuum bonum et pium: `uidete, ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.' et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam quaecumque esset sapientiam ut diligerem et quarererem et adsequerer et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo et accendebar et ardebam, et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi, quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, domine, hoc nomen saluatoris mei, filii tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat, et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamuis litteratum et expolitum et ueridicum, non me totum rapiebat. [3,5] itaque institui animum intendere in scripturas sanctas et uidere quales essent. et ecce uideo rem non compertam superbis neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam et uelatam mysteriis. et non eram ego talis ut intrare in eam possem aut inclinare ceruicem ad eius gressus. non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum attendi ad illam scripturam, sed uisa est mihi indigna quam tullianae dignitati compararem. tumor enim meus refugiebat modum eius et acies mea non penetrabat interiora eius. uerum autem illa erat quae cresceret cum paruulis, sed ego dedignabar esse paruulus et turgidus fastu mihi grandis uidebar. [3,6] itaque incidi in homines superbe delirantes, carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli et uiscum confectum commixtione syllabarum nominis tui et domini Iesu Christi et paracleti consolatoris nostri spiritus sancti. haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; ceterum cor inane ueri. et dicebant, ueritas et ueritas, et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis, sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui uere ueritas es, sed etiam de istis elementis huius mundi, creatura tua, de quibus etiam uera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. o ueritas, ueritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter uoce sola et libris multis et ingentibus! et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te inferebatur pro te sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. priora enim spiritalia opera tua quam ista corporea, quamuis lucida et caelestia. at ego nec priora illa, sed te ipsam, te ueritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio, esuriebam et sitiebam. et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus iam melius erat amare istum solem saltem istis oculis uerum quam illa falsa animo decepto per oculos. et tamen, quia te putabam, manducabam, non auide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es (neque enim tu eras illa figmenta inania) nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. cibus in somnis simillimus est cibis uigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim. at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es, quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt uera corpora ista quae uidemus uisu carneo, siue caelestia siue terrestria, cum pecudibus et uolatilibus. uidemus haec, et certiora sunt quam cum imaginamur ea. et rursus certius imaginamur ea quam ex eis suspicamur alia grandiora et infinita, quae omnino nulla sunt. qualibus ego tunc pascebar inanibus, et non pascebar. at tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quae uidemus quamquam in caelo, nec ea quae non uidemus ibi, quia tu ista condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. quanto ergo longe es a phantasmatis illis meis, phantasmatis corporum quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum quae sunt, et eis certiora corpora, quae tamen non es. sed nec anima es, quae uita est corporum (ideo melior uita corporum certiorque quam corpora), sed tu uita es animarum, uita uitarum, uiuens te ipsa, et non mutaris, uita animae meae. ubi ergo mihi tunc eras et quam longe? et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum quos de siliquis pascebam. quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae quam illa decipula! nam uersus et carmen et Medea uolans utiliores certe quam quinque elementa uarie fucata propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. nam uersum et carmen etiam ad uera pulmenta transfero; uolantem autem Medeam etsi cantabam, non adserebam, etsi cantari audiebam, non credebam. illa autem credidi -- uae, uae! quibus gradibus deductus in profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia ueri, cum te, deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare uoluisti beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. tu autem eras interior intimo meo et superior summo meo. offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus et dicentem, `panes occultos libenter edite, et aquam dulcem furtiuam bibite.' quae me seduxit, quia inuenit foris habitantem in oculo carnis meae et talia ruminantem apud me qualia per illum uorassem. [3,7] nesciebam enim aliud uere quod est, et quasi acutule mouebar ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaererent unde malum, et utrum forma corporea deus finiretur et haberet capillos et ungues, et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul et occiderent homines et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus perturbabar, et recedens a ueritate ire in eam mihi uidebar, quia non noueram malum non esse nisi priuationem boni usque ad quod omnino non est. (quod unde uiderem, cuius uidere usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma?) et non noueram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita quam per infinitum, et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid in nobis esset secundum quod essemus et recte in scriptura diceremur ad imaginem dei, prorsus ignorabam. et non noueram iustitiam ueram interiorem, non ex consuetudine iudicantem sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter, secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et Dauid et illi omnes laudati ore dei. sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die et uniuersos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tamquam si quis nescius in armamentis quid cui membro adcommodatum sit ocrea uelit caput contegi et galea calciari et murmuret, quod non apte conueniat; aut in uno die indicto a promeridianis horis iustitio quisquam stomachetur non sibi concedi quid uenale proponere, quia mane concessum est; aut in una domo uideat aliquid tractari manibus a quoquam seruo quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post praesepia fieri quod ante mensam prohibeatur, et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid quod isto non licet iustis, et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem iustitiae utrique seruierint, cum in uno homine et in uno die et in unis aedibus uideant aliud alii membro congruere, et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta uetetur et uindicetur. numquid iustitia uaria est et mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. homines autem, quorum uita super terram breuis est, quia sensu non ualent causas conexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore uel die uel domo facile possunt uidere quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisue congruat, in illis offenduntur, hic seruiunt. haec ergo tunc nesciebam et non aduertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non uidebam. et cantabam carmina et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter et in uno aliquo uersu non omnibus locis eundem pedem. et ars ipsa qua canebam non habebat aliud alibi, sed omnia simul. et non intuebar iustitiam, cui seruirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecipit et nulla ex parte uariari et tamen uariis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios patres non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus uerum quoque, sicut deus reuelaret, futura praenuntiantes. [3,8] numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, et diligere proximum tamquam te ipsum? itaque flagitia quae sunt contra naturam ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur, quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. uiolatur quippe ipsa societas quae cum deo nobis esse debet cum eadem natura cuius ille auctor est libidinis peruersitate polluitur. quae autem contra mores hominum sunt flagitia pro morum diuersitate uitanda sunt, ut pactum inter se ciuitatis aut gentis consuetudine uel lege firmatum nulla ciuis aut peregrini libidine uioletur. turpis enim omnis pars uniuerso suo non congruens. cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est, et si omissum, instaurandum, et si institutum non erat, instituendum est. si enim regi licet in ciuitate cui regnat iubere aliquid quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur (generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis), quanto magis deo regnatori uniuersae creaturae suae ad ea quae iusserit sine dubitatione seruiendum est. sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus. item in facinoribus, ubi libido est nocendi siue per contumeliam siue per iniuriam et utrumque uel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus, uel adipiscendi alicuius extra commodi, sicut latro uiatori, uel euitandi mali, sicut ei qui timetur, uel inuidendo, sicut feliciori miserior aut in aliquo prosperatus ei quem sibi aequari timet aut aequalem dolet, uel sola uoluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum aut inrisores aut inlusores quorumlibet. haec sunt capita iniquitatis quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine aut una aut duabus earum aut simul omnibus, et uiuitur male aduersus tria et septem, psalterium decem chordarum, decalogum tuum, deus altissime et dulcissime. sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? aut quae aduersus te facinora, cui noceri non potest? sed hoc uindicas quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi siue corrumpendo ac peruertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti, uel immoderate utendo concessis rebus, uel in non concessa flagrando in eum usum qui est contra naturam. aut rei tenentur animo et uerbis saeuientes aduersus te et aduersus stimulum calcitrantes, aut cum diruptis limitibus humanae societatis laetantur audaces priuatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectauerit aut offenderit. et ea fiunt cum tu derelinqueris, fons uitae, qui es unus et uerus creator et rector uniuersitatis, et priuata superbia diligitur in parte unum falsum. itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus compeditorum, et soluis a uinculis quae nobis fecimus, si iam non erigamus aduersus te cornua falsae libertatis, auaritia plus habendi et damno totum amittendi, amplius amando proprium nostrum quam te, omnium bonum. [3,9] sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene iudicantibus et uituperantur ex regula perfectionis et laudantur spe frugis sicut herba segetis. et sunt quaedam similia uel flagitio uel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt, dominum deum nostrum, nec sociale consortium, cum conciliantur aliqua in usum uitae, congrua et tempori, et incertum est an libidine habendi, aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. multa itaque facta quae hominibus improbanda uiderentur testimonio tuo approbata sunt, et multa laudata ab hominibus te teste damnantur, cum saepe se aliter habet species facti et aliter facientis animus atque articulus occulti temporis. cum uero aliquid tu repente inusitatum et improuisum imperas, etiamsi hoc aliquando uetuisti, quamuis causam imperii tui pro tempore occultes et quamuis contra pactum sit aliquorum hominum societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum quae seruit tibi? sed beati qui te imperasse sciunt. fiunt enim omnia a seruientibus tibi, uel ad exhibendum quod ad praesens opus est, uel ad futura praenuntianda. [3,10] haec ego nesciens inridebam illos sanctos seruos et prophetas tuos. et quid agebam cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te sensim atque paulatim perductus ad eas nugas ut crederem ficum plorare cum decerpitur et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane non suo scelere decerptam, misceret uisceribus et anhelaret de illa angelos, immo uero particulas dei gemendo in oratione atque ructando. quae particulae summi et ueri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac uentre soluerentur. et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae quam hominibus propter quos nascerentur. si quis enim esuriens peteret qui manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella uideretur si ei daretur. [3,11] et misisti manum tuam ex alto et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. uidebat enim illa mortem meam ex fide et spiritu quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine. exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius; cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius, exaudisti eam. nam unde illud somnium quo eam consolatus es, ut uiuere mecum cederet et habere mecum eandem mensam in domo? (quod nolle coeperat auersans et detestans blasphemias erroris mei.) uidit enim se stantem in quadam regula lignea et aduenientem ad se iuuenem splendidum hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta. qui cum causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum, docendi, ut adsolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere, iussisse illum (quo secura esset) atque admonuisse, ut attenderet et uideret, ubi esset illa, ibi esse et me. quod illa ubi attendit, uidit me iuxta se in eadem regula stantem. unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum tamquam solum cures, et sic omnes tamquam singulos? unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum uisum, et ego ad id trahere conarer ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: `non,' inquit, `non enim mihi dictum est, ``ubi ille, ibi et tu,'' sed, ``ubi tu, ibi et ille.''' confiteor tibi, domine, recordationem meam, quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem uigilantem responso tuo, quod tam uicina interpretationis falsitate turbata non est et tam cito uidit quod uidendum fuit (quod ego certe, antequam dixisset, non uideram), etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio quo feminae piae gaudium tanto post futurum ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam nouem ferme anni secuti sunt quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et grauius alliderer, uolutatus sum, cum tamen illa uidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces eius, et me tamen dimittebas adhuc uolui et inuolui illa caligine. [3,12] et dedisti alterum responsum interim quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem cum illa femina rogasset ut dignaretur mecum conloqui et refellere errores meos et dedocere me mala ac docere bona (faciebat enim hoc, quos forte idoneos inuenisset), noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem nouitate haeresis illius et nonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicauerat ei. `sed' inquit `sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum. ipse legendo reperiet quis ille sit error et quanta impietas.' simul etiam narrauit se quoque paruulum a seducta matre sua datum fuisse manichaeis, et omnes paene non legisse tantum uerum etiam scriptitasse libros eorum, sibique apparuisse nullo contra disputante et conuincente quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. quae cum ille dixisset atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut me uideret et mecum dissereret, ille iam substomachans taedio, `uade' inquit `a me. ita uiuas: fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat.' quod illa ita se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.