[5,0] LIBER V. [5,1] 1. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et immortalibus diis probra. - Quid? illa, quae historiae continent graues seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lasciuia? 2. Quae si uobis uiderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conseruaretis in ritibus. 3. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, uerborum ambiguitatibus lusus. 4. In secundo Antiatis libro - ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina - talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet esset que illi cupido noscendi, Egeriae monitu custos duodecim iuuenes apud aquam celasse cum uinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum uenissent haustum - nam illis aquandi sollemne iter hac fuit - inuiderent constringerent conligerent. 5. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parui numeri uino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam uenturis opposuisse fallaciam. 6. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota uenisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, uetustioribus anteposuisse res nouas, inuasisse auiditer, dulcedine potionis expetos hausisse plus nimio, obdormiuisse factos graues; tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis uincla, expergitos que illos statim perdocuisse regem quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Auentino fecisse diuinam, elexisse ad terras Iouem ab eoque quaesisse ritum procurationis morem. 7. Iouem diu cunctatum: "Expiabis - dixe - capite fulgurita"; regem respondisse: "Caepicio"; Iouem rursus: "Humano"; rettulisse regem: "Sed capillo"; deum contra: "Animali"; "" subiecisse Pompilium. 8. Tunc ambiguis Iouem propositionibus captum extulisse hanc uocem: "Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non maena capillo caepicio: quoniam me tamen tua circumuenit astutia, quem uoluisti habeto morem et his rebus quas pectus es procurationem semper suscipies fulguritorum". [5,2] 1. Quid primum, quid ultimum uel exsequatur animus uel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. Ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit uobis conitendum falsa ut credantur haec esse, etiam si sint uera, quam optinere uelle pro ueris et uelut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. 2. Quid enim dicitis o isti? Credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare uenarum, fluenta isse per fontium? Credimusne captos mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis ingurgitauisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum ueniretur? Credimusne uinctos somno atque altissimi soporis obliuione demersos uinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis? 3. Quibus deinde partibus uinculorum illae iniectae sunt nexiones? Soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum possent inligationibus coerceri? 4. Non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes, an Ioue inuito uel potius nescio protrahendi ad terras eius ritum quisquam potuerit publicare: illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt diuini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id quod ab ipso Ioue periculosius Numa cupiebat audire. 5. An numquid Iuppiter solus huius rei scientiam nouerat? Ad ipsum enim decidunt fulmina, ut inminentia procurare alicuius debeat scientiae disciplina? An cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire quibus modis conueniat iras eius atque animos temperare? Etenim reuera stultissimum credere est, ipsum remedia scire, quibus auerti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri constituerit rebus. Hoc est enim dicere: Illo ritus genere meas iras placabitis, et si quando per fulgura significauero aliquid imminere, facite hoc et illud, quod fieri statui inane fiat et uacuum et sacrorum >ui> uanescat. [5,3] 1. Sed concedamus, ut dicitur, ipsum aduersum se Iouem remedia scisse atque artes quibus iri obuiam suis significationibus conueniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in uerrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem? 2. Et quaenam illa, quaeso, diuina res fuit quae ab impetu rerum tanto Iouem compulit auocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? Mola salsa, tus, sanguis, uerbenarum suffitio et nominum terribilium fremores? Et potentiora quam Iuppiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent inuitum parere praeceptis aut uoluntarium sese circumuentionibus tradere? 3. Quid? quod sequitur fidem sumet, tam improuidum fuisse Saturnium, ut aut ea proponeret quorum ambagibus ipse caperetur aut nesciret futurum, quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? 4. "Expiabis, inquit, capite fulgurita". - Inperfecta adhuc uox est neque plena proloquii circumscriptaque sententia. Scire enim necessario conuenit, utrumne capite ueruicino an suillo an bubulo, an quolibet alio expeiationem istam sciscat Diespiter perpetrari: quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Iouem dicturum caput, >ut> anteuerteret, anteiret et in caput caepicii ambiguitatis illius incerta traduceret? [5,4] 1. "Nisi forte dicetis regem fuisse diuinum": - numquid ipso poterat esse Ioue diuinior? 2. {Nisi} homo praesumens quid dicturus esset Iuppiter, circumscripsit >deum:> deus scire non poterat quibus modis psraret circumscribere se homo? 3. Ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae uiuacitas, inprudentia maxima inportatur Ioui? 4. Quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in uictoris concedere uoluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? 5. Nam si fuit ratio et quaedam conuenientia naturalis cur humano capite procuratio debuerit suscipi fulguriti, non uideo cur ab rege relatio sit facta caepicii: sin autem poterat et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori. Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur uoluisse scire quod uoluit et crudelis Iuppiter fuisse doceatur, qui quod maena potuit et caepicio suscipi uoluisse dixerit humanis capitibus expiari. [5,5] 1. Apud Timotheum, non ignobilem theologorum uirum, nec non apud alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. 2. "In Phrygiae finibus inauditae per omnia uastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic uocata. Ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandauerat praecinens, in orbem mortalibus uacuum Deucalion iactauit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater atque animata diuinitus. 3. Hanc in uertice ipso petrae datam quieti et somno quam incestis Iuppiter cupiditatibus adpetiuit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat optinere nequisset, uoluptatem in lapidem fudit uictus. ninc petra concepit, et mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. 4. Huic robur inuictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido et ex utroque sexu; ui rapta diuastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos curare, non homines, nec praeter se quicquam potentius credere terras caelum et sidera continere". [5,6] 1. "Cuius cum audacia quibusnam modis posset uel debilitari uel conprimi saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus ceteris huius muneris curam Liber in se suscipit. 2. Familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire flagrantiam ludo et uenationibus excitatam, ualidissima succendit ui meri. 3. Necessitatis in tempore haustum accurrit Agdestis, immoderatius potionem hiantibus uenis rapit: fit ut insolita re uictus soporem in altissimum deprimatur. 4. Adest ad insidias Liber, ex setis scientissime conplicatis imum plantae inicit laqueum, parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat. 5. Exhalata ille ui meri corripit se impetu et adducente nexus planta suis ipse se uiribus eo qua >uir> fuerat priuat sexu. 6. Cum discidio partium sanguis fluit inmensus, rapiuntur et combibuntur haec terra, malum repente cum pomis ex his punicum nascitur. Cuius Nana speciem contemplata regis Sangari uel fluminis filia carpit mirans atque in sinu reponit: fit ex eo praegnas. 7. Tamquam uitiatam claudit pater et curat ut inedia moriatur: pomis atque aliis pabulis deum sustentatur a matre. Enititur paruulum. Sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio quis sumit {formas}, lacte alit hirquino et quoniam Lydia scitulos sic uocat, uel quia hirquos Phryges suis attagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur effluxit. 8. Hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. et Agdestis, blandus adulto comes et qua solum poterat minus rectis adsentationibus uinctum saltuosa ducens per nemora et ferarum multis muneribus donans, quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris atque operis glorians: per uinum deinde confitetur et ab Agdesti se diligi et ab eo donis siluestribus honorari; unde uino, quod silentium prodidit, in eius nefas est sanctum sese inferre pollutis". [5,7] 1. "Tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum coniunctione matrimonio eius suam filiam destinat, ac ne scaeuus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. Verum deum mater adulescentuli fatum sciens interque homines illum tamdiu futurum saluum quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret maesti, ciuitatem ingreditur clausam muris eius capite subleuatis, quod esse turritum ratione ab hac coepit. 2. Agdestis scatens ira conuulsi a se pueri et uxoris ad studium deriuati conuiuantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti ë adora, adora ', Phryges, mammas sibi demetit + Galli filia paelicis, rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae, furiarum et ipse iam plenus, perbacchatus iactatus proicit se tandem et sub pini arbore genitalia sibi desecat dicens: "Tibi Agdesti haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti". 3. Euolat cum profluuio sanguinis uita, sed abscisa quae fuerant Magna legit et Mater deum, inicit his terram ueste prius tecta atque inuoluta defuncti. Fluore de sanguinis uiola flos nascitur et redimitur ex hac arbos: inde natum et ortum est nunc etiam sacras uelarier et coronarier pinos. Virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus uelat, dat lacrimas cum Agdesti interficitque se ipsam: purpurantes in uiolas cruor uertitur interemptae. 4. Mater suffodit etiam deum, unde amegdalus nascitur amaritudinem significans funeris. Tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliauerat se uiri, in antrum suum defert et sociatis planctibus cum Agdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur. Iuppiter rogatus ab Agdesti ut Attis reuiuesceret nonsinit; quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus eius putrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus uiuat et perpetuo solus agitetur e motu. Quibus contentum beneficiis Agdestim consecrasse corpus in Pessinunte, caerimoniis annuis et sacerdotum antistitibus honorasse". [5,8] 1. Si contemptor aliquis numinum et sacrilegi pectoris immanitate furiosus intendisset animum maledicere diis uestris, auderet in eos quicquam grauius dicere quam ista prodit historia, quam uelut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam ac, ne illam uis temporis et uetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis honore mactatis? 2. Quid est enim de diis in ea positum quidue conscriptum, quod non, si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis et iniuriis et offensionibus odium simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum? 3. "Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion iactauit et Pyrra, deum procreata est mater". - Quid o theologi dicitis, quid supernarum antistites potestatum? Ergone deum mater >ante> diluuii casum nulla fuit in parte naturae, et nisi omne mortalium genus interemisset uis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret? 4. Humanum est ergo munus quod esse se sentit et beneficiis debet Pyrrae quod haerere se conspicit in alicuius substantiae qualitate: quod quidem si uerum est, et illud erit necessario non falsum, hominem illam fuisse, non diuam. 5. Nam si certum est homines ex illo lapidum iactu natiuitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum rationibus procreatam. 6. Neque enim fieri rerum per repugnantiam quiuit, ut ex uno lapidum genere et ex eadem ratione iaciendi immortalium quidam sortis, condicionis alii substituerentur humanae. 7. Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis et in uetustatis indagatione rimator in librorum quattuor primo quos de gente conscriptos Romani populi dereliquit curiosis computationibus edocet, ab diluuii tempore, cuius supra fecimus mentionem, ad usque Hirti consulatum et Pansae annorum esse milia nondum duo: cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri fines aeuitatem suam habere conclusam, atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genetrix esse narratur non sit mater sed filia, quinimmo infans et paruula, siquidem deos concedimus neque initia neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos. [5,9] 1. Sed quid terrenis obuoluisse uos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Iouis ipsius maledictis nullam pausam facere uel exigui temporis intercapedine quiueritis? 2. "Cum in summo Agdi uertice deum dormiret tum genetrix, obrepere conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enisus est". 3. - Post innumeras uirgines et spoliatas castitate matronas etiamne in matrem cupiditatis infandae spem Iuppiter cepit, nec ab illius adpetitionis ardore horror eum quiuit auertere, quem non hominibus solis sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subiecit, et ingeneratus ille communiter sensus? 4. An respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus aut retractare poterat aut peruidere? 5. Sed ut res est, ponderis et maiestatis oblitus ad furta illa flagitiosa correpens ibat, pauens ac trepidus, anhelitu oris presso, suspensis per formidinem gressibus et inter media constitutus sollicitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem dormientis et matris patientiam temptans. 6. O rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Iouis ad obsceni certaminis expeditionem parati! Ergone ille rex mundi, cum incautus et properus obreptionis esset reiectus a furto, in inpetum se uertit et quoniam rapere uoluptatem insidiosa fraude non quiuit, ui matrem adgressus est et apertissime coepit uenerabilem subruere castitatem? Conluctatus ergo diutissime cum inuita est, uictus, fractus superatus que defecit, et quem pietas diiugare ab infando matris non ualuit adpetitu, effusa libido diiunxit? [5,10] 1. Nisi forte dicetis: "Conuentionis huiusmodi coetum genus uitat atque execratur humanum, apud deos incesta sunt nulla". 2. - Et cur mater acerrime pugnabat inferenti uim filio? Cur ab illius amplexibus tamquam inlicitos uitans refugiebat adtactus? 3. Nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractione debuerat quam uolebat hic cupide adpetitionis suae inritamenta complere. 4. Et sane hoc loco frugalitatis magnae uiri et circa res etiam flagitiosi operis parciores, ne sancta illa semina frustra uideantur effusa, "silex, inquit, ebibit Iouialis incontinentiae foeditatem". 5. - Quid deinde, quaeso, consecutum est? Dicite. "In sinu medio lapidis atque in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Iouis magni futura progenies". 6. - Non est facile contradicere tam prodigiosis conceptionibus tamque miris. Cum enim genus humanum ex lapidibus apud uos ortum procreatumque dicatur, necesse est credere et receptacula lapides habuisse genitalia et iaculatam conbibisse sementem et completis temporibus sustulisse aluos graues et ad postremum peperisse feminei moris difficultate conixos. 7. Illud nostram subigit curiositatem requirere: "Cum post decem menses redditum esse dicatis partum, illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus quibus alimoniis inrigatus est, quibus sucis, uel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est fetibus sollemne de matribus?". 8. "Nondum, inquit, contigerat lucem et tonitrus patrios iam mugiens imitatusque referebat: et postquam illi datum est caelum diemque conspicere, obuia quaeque uastabat incursans atque ipsos sibi spondebat deos caeli posse ab regione detrudere". 9. - O cauta et prouida deum mater, quae ne nati inuidiam tam insolentis subiret aut mugiens fetus somnis suis officeret aut interpellaret quietem, subtraxit se ipsam et seminis illud nocentissimum uirus transmisit ab se longe et saxorum asperitatibus propinauit. [5,11] 1. "Aestuatum est in conciliis deorum quibusnam modis esset intractabilis illa feritas edominari, et cum uia nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo et uirilibus spoliaretur abscisis". 2. - Quasi uero adfecti corporalibus his damnis fiant languidioris audaciae, et non cotidie uideamus eos qui sibi demessuerint has partes maioris petulantiae fieri atque omnibus postpositis pudoris et uerecundiae frenis in obscenam prorumpereuilitatem flagitiorum confessione uulgata. 3. Vellem tamen uidere, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum augustissimas curias caeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sauciantem ui meri, et postquam ebrietas potu emersit, inseruisse caute manus, contrectauisse uirilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas i tum rebus adhibuisse perituris. [5,12] 1. Hocine de diis quisquam uel exigua dixerit eorum opinione pollutus? Aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit aut mortalium saltem in numero conputauerit? 2. Agdestis iste, oro, cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore? 3. Si enim nostrae sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? 4. Deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut de diuino aliquid ex corpore desecari? 5. Sed quaestionem mouemus parte in hac nullam; fuerit licet de diuino genere uel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: etiamne fluore de sanguinis et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, tantumque quod uis illa telluris cooperta est gremio solum radice complexa est, in stipitis exiluit robur, oneratos fudit balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia, perfectionis propriae maturitate completa? 6. Et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uuida, idcirco uinosa, quod ex sanguine saburrati genus ducant, et fabulam conuenienter implestis. 7. O Abdera, Abdera, >dares> quantas uias mortalibus inridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata! Dicunt eam cuncti patres et supereiliosae perlegunt ciuitates, et esse tu fatua et stoliditatis frigidissimae iudicaris. [5,13] 1. "Per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo". - Sequitur se ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma necesse est suriant. 2. "Glandibus atque ficis alebat Berecyntia religatam". - Conuenienter et recte: pomis enim debuerat uiuere quae mater fuerat facta de pomo. 3. "Postquam fetus emissus est, longe iussus est ab Sangario proici": - quem conceptum diuinitus eredidit esse iamdudum, dedignatus est subolemsui pignoris nuneupari. 4. "Lacte infans educatus hirquino est". - O fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino, in qua {se} secus uirile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. 5. "Pulcritudine inclita et praedicabili fuit insignitus decore". - Admirabilis res satis, quod non illum fetor uitabilem reddidit fugiendumque caprinus. 6. "Mater eum dilexit Magna". - Si nepotem ut auia, res simplex, sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est. 7. "Diligebat et Agdestis uenatoriis eum muneribus locupletans". - Ab semiuiro quidem nullum esse poterat periculum castitati, sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus aestimare. 8. "Ipsis Mater est ingressa cum moenibus". - Admirabamur quidem in hac parte uires et fortitudinem numinis, sed culpamus neglegentiam rursus, quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus prouida ciuitatem. 9. "Nuptialia celebrantibus uota furias Agdestis insaniamque subiecit". - Si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum uinciebat, quid admiserat Gallus, quid pelicis filia, ut ille se uiro, haec mammarum honestate priuaret? 10. "Tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum subuersionibus concitasti". - Nesciremus adhuc omnes quid in adulti corpore furor desiderasset Agdestius, nisi puer abscisa satietatis obiecisset offensi. [5,14] 1. Quid dicitis o gentes? quid huiusmodi deditae opinionibus nationes? nonne cum ista promuntur, arripit uos pudor et tantarum uerecundia foeditatum? 2. Nos auemus a uobis quid de diis dignum uel audire uel discere, at uero uos nobis mammarum expromitis exsectiones, amputationes uirilium ueretrorum, iras sanguinem furias, interitus uirginum uoluntarios et ex sanguìne mortuorum flores atque arbores procreatas. 3. Dicite o iterum, ergone deum mater genitalia illa desecta cum fluoribus ipsa per se maerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa diuinis contrectauit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandauit terrae, ac ne nuda in gremio diffluerent sic soli, priusquam ueste uelaret ac tegeret, lauit utique, balsamis atque unxit? 4. Unde enim uiolae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret? 5. Cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne uobis uidemini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras aut infantibus credulis auocamenta quaeritantes anus longaeuas et uarias fictiones sub imagine ueritatis expromere? 6. "Cum Ioue locutus est Agdestis, ut amato restitueret uitam; adnuere Iuppiter recusauit, quia fatis potentioribus prohibebatur: ac ne esset omnino durissimus, unam largitus est gratiam, ne putore corpus dissolueretur ullo, succrescerent comae semper, minimissimus digitorum solus ut in corpore uiueret, solus motus perpetuos exhiberet". 7. - Hocine quisquam admiserit aut credulitatis adsensione firmarit, pilum in mortuo crescere, partem >non> interisse et seiunctum ab lege putredinis mortale corpus adhuc usque durare? [5,15] 1. Urgere uos iamdudum ad istius rei conprobationem possemus, nisi stultitiae paris esset et talia dicere et huiusmodi rerum indicia postulare. 2. "Sed historia haec falsa est neque ullam continet ueritatis in se partem". - Nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse ab terris deos, utrumne sit constans et fidei firmitate conixa an contra mendaciter et falsitatis alicuius fictione composita. 3. Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est numina ista quae promitis, si sunt uspiam gentium atque irarum feruoribus incalescunt, non magis a nobis quam a uobis accipere offensionum furialium causas, et esse illam in rebus et a uobis in commentarios relatam et a uolentibus eotidie perlegi et futuri temporis pro instructione per ordinem succedentium tradi. 4. - Quae si utique uera est, nullam uidemus subesse rationem cur nobis irasci perhibeantur dii caelites, cum turpitudines illorum tantas neque nos prodiderimus neque in litteras contulerimus ullas neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus. Sin autem, ut remini, falsa est et mendaciis interpolata fallaeibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa uos sitis offensae, qui uel talia quosdam conscribere siueritis aut conscripta durare saeculorum o in memoria sitis passi. [5,16] 1. Et tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et eredi a uobis esse ueram et exploratae fidei iudicari? 2. Quid enim sibi uult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? Nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et genetrix diuum in solatium sui uulneris consecrauit? 3. Quid lanarum uellera, quibus arboris conligatis et circumuoluitis stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? 4. Quid compti uiolaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornauerit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? 5. Quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est heiulatu? 6. Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus? nonne illius temporis imitatio est quo se numen ab Cereris fruge uiolentia maeroris abstinuit? [5,17] 1. Aut si ea quae dicimus non sunt ita, uos edissertate, uos dicite: euirati isti mollesque, quos interesse uobiscum in istius numinis uidemus sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte? 2. Quid coronae, quid uiolae, quid uolucra mollium uelamenta lanarum? Cur ad ultimum pinus ipsa, paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum, mox ut aliquod praesens atque augustissimum numen deum matris constituatur in sedibus? 3. Aut enim haec causa est, quam in uestris scriptis et commentariis inuenimus, et manifestum uos est non diuinas conficere caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegauit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. Quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam initiant uiles Galli, effeminati conficiant exoleti? [5,18] 1. Postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, uel quas produnt antiquitatis historiae uel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus uulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. 2. Sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis corporaliter prohibet uniuersa nos exsequi: quinimmo, ut uerius experimamus, a quibus nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum expelicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus polluamur. 3. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus, quam murteis caesam uirgis, quod marito nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat sexto de diis graeco, signumque monstrari quod, cum ei diuinam rem mulieres faciunt,uini amphora constituatur obtecta nec myrteas fas sit inferre uerbenas, sicut suis scribit in causalibus Butas. 4. Sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem uersos obruisse >se> cineri, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoueret Etruriae disciplinarum perita, subrexisse se deos et neruis obduruisse diuinis. 5. Corniculanae inde imperauisse captiuae, ut intellegeret et agnosceret quid sibi res uellet; Ocrisiam prudentissimam feminam diuos inseruisse genitali, explicuisse motus certos: tunc sancta ecferuentia numina uim uomuisse Lucilii ac regem Seruium natum esse Romanum. [5,19] 1. Bacchanalia etiam praetermittemus inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis uos anguibus, atque ut uos plenos dei numine ac maiestate doceatis, caprorum reclamantium uiscera cruentatis oribus dissipatis. 2. Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeterimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et referunt phallos propitii numinis signa donatos. 3. Obliuioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium traditur: frater trucidatus ab fratribus, interempti ex sanguine apium natum, prohibitum mensis holus illud adponi, ne a Manibus mortui inexpeiabilis contraheretur offensio. 4. Sed et illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana el tacenda res proditur insinuaturque sacratis, ut occupatus puerilibus ludicris distractus ab Titanis Libersit, ut ab isdem membratim sectus atque in ollulas coniectus ut coqueretur, quemadmodum Iuppiter suauitate odoris inlectus, inuocatus aduolarit ad prandium conpertaque re graui grassatores obruerit ful mine atque in imas Tartari praecipitauerit sedes. 5. Cuius rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit in carminibus Thracius talos speculum turbines, uolubiles rotulas et teretis pilas et uirginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala. [5,20] 1. Erat nobis consilium praeterire, praeteruehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia initiatur atque omnis gens illa, nisi nomen interpositum his Iouis prohiberet nos strictim iniurias eius ignominiasque transire, non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis uobis promptum etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis iniuriae quorum profitemini uos esse eustodes uindices ueneratores. 2. "Quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret - nam genetrix haec Iouis regionis eius ab accolis traditur - neque tamen auderet id quod procaci adpetitione conceperat apertissima ui petere, ingeniosas comminiscitur captiones quibus nihil tale metuentem castitate imminueret genetricem: fit ex deo taurus et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans in securam et nesciam repentina immittitur ui furens, agit incestius res suas et prodita per libidinem fraude intellectus et cognitus euolat. 3. Ardescit furiis atque indignationibus mater, spumat anhelat exaestuat nec fremitum continere tempestatemque irarum ualens ex continua passione Brimo deìnceps ut appelletur adsumpsit, neque alia cordi est res ei quin audaciam filii poenis quibus potis est persequatur". [5,21] 1. "Iuppiter satagit fractus metu nec quibus remediis leniat uiolatae animos reperit. Fundit preces et subplicat: obstruetae sunt dolentis aures. 2. Adlegatur deorum uniuersus ordo: nullius auctoritas tanta est ut audiatur. Ad postremum filius uias satisfactionis inquirens comminiscitur remedium tale: arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos ipse et lanato exuit ex folliculi tegmine. 3. Accedens maerens et summissus ad matrem et tamquam ipse sententia condemnauisset se sua, in gremium proicit et iacit hos eius. Virilitate pignoris uisa sumit animum mitiorem et concepti fetus reuocatur ad curam: parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam modo Proserpinam nuncupauit. 4. Quam cum uerueceus Iuppiter bene ualidam, floridam et suci esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset adgressus et temeritatis quantum, redit ad prioris actus, et quia nefarium uidebatur satis patrem cum filia comminus uxoria coniugatione misceri, in draconis terribilem formam migrat, ingentibus spiris pauefactam colligat uirginem et sub obtentu fero mollissimis ludit atque adulatur amplexibus. 5. Fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Iouis, sed non eadem condicione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu uirginis tauri specie fusa Iouialis monumenta pellaciae". 6. - Auctorem aliquis desiderabit rei: tum illum citabimus Tarentinum notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: "Taurus draconem genuit et taurum draco". Ipsa nouissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt ueritati: in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratis et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis. [5,22] 1. Non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra ire per singula quantaeque insint in partibus prauis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. 2. Quis est enim mortalium uel exiguae humanitatis sensum ferens qui non ipse peruideat, qualia sint haec omnia, quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias differant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus indecoris? 3. "Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem". - Quid tantum, quaeso, de uobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod genus est nullum probri, infame, adulterium nullum, quod in eius non caput uelut in aliquam congeratis uilem luteam que personam? 4. "Matrimonii prodidit ius Leda": - Iuppiter esse dicitur auctor culpae. "Virginitatem Danae custodire nequiuit": - furtum esse narratur Iouis. 5. "Ad mulieris nomen properauit Europa": - expugnator pudicitiae idem esse iactatur. "Alcumena Electra Latona Laodamia, mille aliae uirgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate": - eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, ut uideatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum sedes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes sentinarum conluuionibus deriuarent. 6. Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus adhinniuit, neque illum sanctitas aut reuerentia genetricis, horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit tam foedae cogitationis abducere? [5,23] 1. Vellem itaque uidere patrem illum deorum Iouem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem aures, contractis in ungulas gressibus rumigantem pallentis herbas et ex parte postica caudam suffragines talos molli fimo perlitum atque intestina proluuie delibutum. 2. Vellem, inquam, uidere - dicendum est enim saepius - torquentem illum sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem ueruecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque diuina qua uibrare coruscos ignes et saeuire fulminibus suetus est, tum deinde secreta rimantem feruenti null summotisque arbitris circumiectas prolibus diripientem membranulas feruentique adhuc matri uelut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: deductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et >in> mendacia uulneris laneis fasceis linteolisque contectum. 3. Hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? Et eos qui haec tractant existimari se uelle pios, sanctos religionumque custodes? Estne aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inueniri tam inreligiosis potest opinionibus praedita quam quae talia credit aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis prodit? 4. Iuppiter ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quin immo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis? [5,24] 1. "Sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra". - Quisnam istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? Et quid adiuuat causam, si uestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt sint uebtrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae uestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere repperiantur esse maiore? 2. Vultis enim consideremus mysteria et illa diuina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa peruigili? consecrata sunt et pannychismi graues? 3. Vultis, inquam, uideamus quas origines habeant quasue causas, ut Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere con tumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a uobis religionis sub specie publicari? 4. "Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc uirago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas auocaret, per profundae altitudinis speluncam rex prosiliens Manium raptam uirginem secum uehit et terrarum absconditur successibus rursus. 5. Quod cum factum nesciret aeres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto orbe conquirere: sumit faces geminas flammis onere pressas Aetnaeis, quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis". [5,25] 1. "In istius conquisitionis errore Eleusinios etiam peruehitur fines. Pagi istud est nomen regione in Attica constituti. 2. Qui illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones. 3. Igitur Baubo illa, quam incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus, reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: auersatur et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna perpetitur ualetudinis meminisse communis. 4. Rogat illa atque hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis adsumat: obstinatissime durat Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet. 5. Quod cum saepius fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, uertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet adquirere genetricum, longiore ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem et in speciem leuigari nondum duri atque histriculi pusionis. 6. Redit ad deam tristem et inter illa communia quibus moris est frangere ac temperare máerorss retegit se ipsam atque omnia illa pudoris loca reuelatis monstrat inguinibus. Atque pubi adfigit oculos diua et inauditi specie solaminis pascitur: tum diffusior facta per risum aspernatam sumitatque ebibit potionem, et quod diu nequiuit uerecundia Baubonis exprimere propudiosi facinoris extorsit obscenitas". [5,26] 1. Calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii uatis, quos antiquitatis memoratis esse diuinae, et inueniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates. 2. Ipsos namque in medio ponemus uersus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicauit humano: V 3. sic effata simul uestem contraxit ab imo obiecitque oculis formatas inguinibus res: quas caua succutiens Baubo manu - nam puerilis ollis uultus erat - plaudit, contrectat amice. 4. Tum dea defigens augusti luminis orbes tristitias animi paulum mollita reponit: inde manu poclum sumit risuque sequenti perducit totum cyceonis laeta liquorem. 5. - Quid Erecthidae o cati, quid ciues Mineruii dicitis? hauet animus scire quibus sitis eloquiis tam periculosa negotia defensuri, uel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare personis uulneribus atque causis. 6. Non est ista falsa suscriptio nec delatione adpetimini calumniosa. Eleusiniorum uestrorum notas et origines producunt turpes et antiquarum elogia litterarum, ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis: "Ieiunaui atque ebibi cyceonem"; "Ex cista sumpsi et in calathum misi"; "Accepi rursus, in cistulam transtuli". [5,27] 1. Ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii uestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtiuis, ab repugnantibus et inuitis decus uirginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant uastitatem? 2. Adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint uictuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur grauis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur obscenitas obiectantur que partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis uerecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine uenia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis. 3. Quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei uerendis que Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem conuerteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique diuino et obliuionem miseriarum daret et habitum >in> laetiorem repentina hilaritate traduceret? O qualia, o quanta inridentes potuimus cauillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterata prohiberet auctoritas. [5,28] 1. Iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiuersari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honore patris phallos subrigit Graecia et simulacris uirilium fascinorum territoria cuncta florescunt. 2. Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. - Quisquis istud ignorat, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa obseruatione custodi. 3. "Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetiuit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: et cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. 4. Prosumnus quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret {et} morem deus atque uxorias uoluptates pateretur ex se carpi. 5. Deus facilis iurat potestatis futurum ac uoluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos s.u.i uoti atque expeditionis redisset. 6. Viam comiter Prosumnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. lnterea dum Liber stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquigitione conlustrat, ex uiuentium numero index uiae decidit atque ex more sepelitur humano. 7. Emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solueret religione se iuris, locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum ualidissimum praesecans dolat runcinat leuigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit. 8. Lasciuia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in ueritate promiserat". [5,29] 1. Ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito ut testi non postulamus ut credat nec mysteriis uolumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi uelint hi phalli, quos per rura, per oppida mos subrigit et ueneratur antiquus, inueniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum ueritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, >cum> criminatio ipsa religionis in re sit? 2. Quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum uenerationibus nationes? Ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? Hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec uos esse neque alium uelitis quemquam sanguinis uobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? 3. Potestisne impubibus et praetextatis uestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? Potestis uestras nurus, quinimmo uobis matrimonio coniugatas ad uerecundiam Baubonis impellere atque ad pudicas (lereris uoluptates? 4. Vultis uestri iuuenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? uultis adultae uirgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, cognoscant? uultis germani iam feruidi atque ex isdem seminibus fratres eandem rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis? 5. Ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est? 6. Quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis ualeat reuerendis que personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum uideat confusione seruatum? 7. Ubi enim primam perfectamque naturam inter fines constiterit iustos cupidinem suam non ualuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae diuinitatis adiutus? [5,30] 1. Iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere uos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos: cum si uerum fiat atque habeatur examen, nullos quam uos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis. 2. Deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamuis sequi sententias inmanes opinionum uideatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat inuolutis: et qui generis adseuerat eos fuisse terreni, quamuis eos priuet sublimitate caelitum, subsiciuis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos diuinitatis ad meritum beneficiis autumat et uirtutum admirationibus subleuatos. [5,31] 1. Vos uero, qui uindices et eorum contenditis immortalitatis esse propagatores, unum ex his quempiam praeteristis, transistis uestris maledictionibus inuulneratum? 2. Aut genus ullum est probri tam communi exstimatione damnabile quod in eos conferre metueritis uel nominis saltem auctoritate tardati? 3. Quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? - non uos? 4. quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? - non uos? 5. quis cum matribus liberos, quis cum suis uirginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? - non uos? 6. quis scitulos pusiones atque adultos uenustissimis lineis adpetitos esse inceste? - non uos? 7. quis abscisos, quis exoletos, quis uersipelles, quis fures, quis in uinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos, quis uulneratos, quis obisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? - non uos? 8. Cum igitur a uobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum iamdudum uos queat irarum esse tantarum reos et diuinae indignationis auctores? [5,32] 1. "Sed erras, inquit, et laberis satisque te esse imperitum, indoctum ac rusticum ipsa rerum insectatione demonstras. 2. Nam istae omnes historiae, quae tibi turpes uidentur atque ad labem pertinere diuinam, mysteria in se continent sancta, rationes miras atque altas nec quas facile quiuis possit ingenii uiuacitate pernoscere. 3. Neque enim quod scriptum est atque in prima est positum uerborum fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et subditiuis intelleguntur omnia illa secretis. 4. Itaque qui dicit cum sua concubuit Iuppiter matre non incestas significat aut propudiosas Veneris conplexiones, sed Iouem pro pluuia, pro tellure Cererem nominat. 5. Et qui rursus perhibet lasciuias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis uoluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Iouem, in filiae significatione sementem. 6. Sic et ille qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris in turpissimos adpetitus uiraginem dicit raptam, sed quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam et cum Orco significat foedera genitalis conciliare feturae. 7. Consimili ratione et in historiis ceteris aliud quidem dicitur, sed intellegitur aliud, et sub uulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta et altitudo inuoluta mysterii". [5,33] 1. Argutiae sunt ut apparet atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est malas in iudiciis causas, quinimmo, ut uerius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus {non} uerum sed imago et species ueri semper atque umbra conquiritur. 2. Nam quoniam rectas accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, >decursum est> in has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris turpitudinis interpretatio cogeretur. 3. Sed quid ad nos istud, an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus uanis subsint? Nobis enim satis est, qui deos a uobis scelerate contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur accipere nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente sed in uerborum eminentium significatione teneatur. 4. Ac ne tamen uideamur inspicere quale sit istud quod dicitur nolle, primum illud a uobis, si modo commodare patientiam uultis, exquirimus primum: allegorico genere uel scripta haec esse uel eodem modo intellegi oportere, unde est uobis cognitum uel unde intimatum? 5. in consilium scriptores aduocare uos solent? in eorum pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias inter ueritate capta subdebant? 6. Deinde si illi rationis alicuius et religionis metu mysteria illa conuoluere tenebrosa obscuritate uoluerunt, quantum uobis audaciae est, ut quod illi noluerunt uos uelitis intellegere, uos scire et cunctorum substernere notioni quod illi frustra uerbis minus uerum significantibus occulerunt? [5,34] 1. Sed ut uobis adsentiamur in fabulis his omnibus ceruas pro Iphigeniis dici, undè tamen uobis liquet, cum allegorias istas uel explanare >uelitis> uel pandere, eadem uos interpretari eademque sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa sunt nec per uoces proprias, significationibus sed aliis explicata? 2. uos Iouis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et ueri cum similitudine suspicari, potest aliud tertius, potest aliud quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus expelicari. 3. Cum enim rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur nec habeat finem certum in quo rei quae dicitur sit fixa atque immota sententia, unicuique liberum est in id quo uelit adtrahere lectionem et adfirmare id positum in quod eum sua suspicio et coniectura opinabilis duxerit. 4. Quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis sumere atque unam adiungere significationem dicto quod per modos uideatis innumeros expositionum uarietate deduci? [5,35] 1. Denique si adcommodum ducitis, etiam illud a uobis repetita interrogatione conquirimus, omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas ambifarias ac bilingues et uersipellibus esse scriptas modis an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias uero multifidas atque allegorici tegminis superiectione uelatas? 2. Si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias uocare. 3. Ut enim Iouem pro pluuia, Cererem uerbi causa pro terra uultis audire et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque iactum, ita dicere uos conuenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque ira quid sibi uelit Brimo uerbum, quid Iouis solliciti supplicatio, quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt libidine obsceniore cum filia. 4. Consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faces, quid peragratio cum his orbis, quid Attica regio, quid Eleusinius pagus, quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum, quid cyceonis significet potio, quid aspernatio potionis, quid nouatio et reuelatio pudendorum, quid spectaculi flagitiosa dulcedo et ex remediis talibus orbitatis obliuio comparata. 5. Quodsi pro his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis, erit ut uobis adsensum super tali adseueratione tribuamus: sin autem singula in singulis neque potestis opponere nec alterum >in> rerum uocare contextum, quid allegoricis obscuritatibus honestatis id quod simpliciter scriptum est et communem ad intellegentiam publicatum? [5,36] 1. "Nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria obtentione uelatas". 2. - Urbana est ista subtilitas, et quibuslibet brutis patens. Nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum uobis est traducere inuertere deriuare, eligitis quaedam uestrae conuenientia uoluntati et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas ueritati. 3. Quod tamen ut uobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra uero sit dissonis atque alienis significationibus tecta? Potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. 4. Ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi. Quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime nos posse. [5,37] 1. Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. "In nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat >uirago>". - Integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, cunctis indubitabiliter notum est. 2. "Emicuit Summanus e terris curru quadriiugo uectitatus". - Simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. "Inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum auexit". "Seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur". 3. - Quid accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? 4. "Iuppiter, inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluuia nuncupatur". - Legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus explicatam. "Irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit". - Hoc iterum uideo communibus in proloquiis promptum; nam et ira et testes satisfactio suis in moribus et condicionibus dicta sunt. Quid ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad rerum simplicissimam dictionem? [5,38] 1. Aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod creditur t quasi parte ex historiae non uidetur. 2. "Allegorico genere scripta sunt haec omnia". - Minime istud uidetur certum. " quaeritis ratione, qua causa?". - Quia omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum est conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. 3. Numquid bellum Iliacum in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Sullana? 4. Potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in sui generis qualitate defixum est. [5,39] 1. "Unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones?". - Ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate seruata. 2. Neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas. 3. Pinus illa, sollemniter quae in Matris infertur sanctum deae, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse maeroris? 4. Phallorum illa fascinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo se ab debito >Liber> liberauit? 5. Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam continent? Nonne illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras ut uenit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestauit hinnulae et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? 6. Aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa cuncta ista confiant. Neque enim credibile est nullis antecedentibus causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus nullis. 7. Quod si liquet et constat, id est si rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conuersione traduci. Quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura. [5,40] 1. Et tamen ut uobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud uerbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animaduertitis, non uidetis, quanta istud dicatur {et} cum ignominia fieri contumeliaque diuorum? 2. An iniuria grauior ulla potis est reperiri, quam terram et pluuiam uel quodlibet aliud - nihil enim refert quae fiat interpretatione conuersio - Iouis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? 3. Potest inreligiosius quippiam uel exi stimari uel credi quam semina terris mersa uel quodlibet aliud - nihil enim similiter refert - raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui? 4. Nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque mutum, quam scaturriginem istam uocis et strepitum foedae loquacitatis amittere, quam deorum nominibus res appellare turpissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare uolgaria? [5,41] 1. "Antea mos fuerat in allegorica dictione honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum conuestirier dignitate". 2. - At uero uobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graues et castitate pollentia obscenis commorantur in uocibus, ut quod olim grauitas foedorum uerecundia contegebat nunc uiliter turpiter que dicatur dignorum elocutione mutata. 3. "Quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram ui pressas consilio que rationis". - Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem uerbis et suis significationibus promere? 4. Immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta uoluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? 5. An deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? Quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conseruaretur inlaesa. 6. Nunc uero cum dicitur in Martis et in Veneris uinctione uitiorum esse significata compressio, peruersissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat honestatis et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas. [5,42] 1. "Nisi forte dicetis - hoc enim solum restat, quod a uobis posse uideatur opponi - deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas". 2. - Et unde uobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? Unde illa uos scitis aut cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? 3. Ad extremum et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora patiantur? 4. "Attidem cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus": - sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter annuas nominatimque diuinas? 5. Utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? 6. Si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis uocabulum istud >es> se commune? 7. Sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut absciso ab homine dignus uideretur uocari et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus? [5,43] 1. Sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. Nam quia talium scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse ea quae sunt foede semel in commentarios relata, enitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. 2. Esto: in Iouis et Cereris coitu inrigatio sit significata telluris, occultatio seminis patris in Ditis raptu, uina per terras sparsa distractis in uisceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio dicta sit adulterorum Veneris atque Martis. [5,44] 1. Sed si fabulas has uultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non uidemus posse uersuras in huiusmodi cogi? Quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit? 2. Et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum magisteria substitutis? Quid pro illa conuersione formiculae, in quam Iuppiter maximus uastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pella? fraude induit perfida formarum uarietatibus ludens? 3. Ac ne de Ioue solo loqui uideamur uoluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac seruitutibus, quae in uinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus uulneribus sepulturis? 4. In quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, ut dicitur, garogerem, cum deorum nominibus appellauistis res turpes et uocabulis rursus deos rerum coinquinauistis infamium. 5. Quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili >cre>deretis, in mentione illorum facienda praestringeret uos metus et tamquam uos audirent uestrasque acciperent uoces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum. 6. Apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum, uerum etiam nomina debent esse deorum reuerenda, quantumque est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis. [5,45] 1. Da ueram iudicii formam, et in illa estis reprehensionis parte, quod in usu sermonis uestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro uino, Cererem pro pane, Mineruam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem. 2. Quae est enim ratio ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque inuertat in friuolas? "Sed oratio sordida est, uerbis fuerit polluta si talibus". - Verecundia at laude condigna! Erubescitis panem et uinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere.