[3,0] LIBER III. [3,1] 1.1. Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut uera dicamus, ab excellentibus parte in hac uiris et ueritatem istam commeritis nosse satis plene accurateque responsum est neque apex ullus ullius praetermissus est quaestionis qui non sit modis mille et rationibus ualidissimis refutatus. Non est igitur necessarium parte in hac causae diutius inmorari. 2. Neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur uera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit. Suis illa contenta est uiribus et ueritatis propriae fundaminibus nititur nec spoliatur ui sua, etiamsi nullum habeat uindicem, immo si linguae omnes contra facíant contraque nitantur et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae animositate conspirent. [3,2] 2.1. Nunc ad ordinem reuertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. Subiciunt enim haec: "Si uobis diuina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum uestris gentibus communia sacra, miscetis et religionum coniungitis ritus?". - 2. Possumus interim dicere: ad cultum diuinitatis obeundum satis est nobis deus primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque cunctorum, in hoc omne quod colendum est colimus, quod adorari conuenit adoramus, quod obsequium uenerationis exposcit uenerationibus promeremur. 3. Cum enim diuinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa diuinitas diuinorum omnium quaecumque sunt ducitur, superuacuum putamus personaliter per singulos, cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus et cuius sint praeterea numeri neque liquidum neque comprehensum neque exploratum habere possimus. [3,3] 3.1. Atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, regalibus in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius uenerationibus contineri. 2. Et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per numerum uelut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. Neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis, illa et simulacra uelitis ostendere, quae intellegitis uos quoque, et recusatis et rennuitis confiteri, uilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. 3. Et cum de re loquimur diuina uobiscum, hoc ut ostendatis exposcimus, esse deos alios natura ui nomine, non in simulacris propositos, quos uidemus, sed in ea substantia in qua conueniat aestimari tanti nominis oportere uirtutem. [3,4] 4.1. Sed consilium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere uideamur uelle certamina. 2. Sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus coniuemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. 3. Illud tamen a uobis audire exposcimus et rogamus: unde uobis compertum est / uel quibus rationibus conprehensum, hine di sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? 4. Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inueniantur parti naturae. 5. Neque enim caeli aliquando subuolastis ad sidera, singulorum facies atque ora uidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac uisos. Sed et illud rursus desideramus audire, a uobisne inposita habeant haec nomina quibus eos uocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. 6. Si diuina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad uos ea? Sin autem a uobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis uocabula his dare quos neque uidebatis aliquando neque quales aut qui essent in ulla cognitione noratis? [3,5] 5.1. Sed ut uultis et creditis atque ut uobis persuasum est, hi dii sunt, nominibus appellentur his etiam quibus eos populares censeri popularis uulgaritas ducit: unde tamen uobis, quot nominibus huius censum complent, an sint aliqui uobis incogniti neque in usum aliquando notitiamque perlati? Neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo an sine ulla populositatis summa sit nec computationis alicuius rationibus terminata. 2. Fingamus enim uos deos mille percolere uel milia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum milia centum sint, potest, ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla nec numerabili circumscriptione finita. Aut igitur et uos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis, aut si uobis ueniam ceterorum ignorantiae postulatis, eandem et nobis conciliabitis ueniam, si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus quos esse omnino nescimus. [3,6] 6.1. Et tamen ne nos quisquam peruicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. Deuotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque inuitaueritis accedere, si modo diascamus, quinam isti sunt diuini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis uenerationi. 2. "Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerua Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii {et} ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecrauit antiquitas". - Inuitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi uos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobaretis adiunctis. 3. Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam diuisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. 4. Quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris uiui tam Romanis litteris explicauere quam Graecis, et ante omnes Tullius Romani disertissimus generis nullam ueritus impietatis inuidiam ingenue constanter et libere quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstrauit: a quo si res sumere iudicii ueritate conscriptas, non uerborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa nec secundas ut dicitur actiones nobis ab infantibus postularet. [3,7] 7.1. Sed quid aucupia uerborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui auersentur et fugiant libros de hoc eius nec in aurem uelint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas? 2. Quinimmo, si fiditis exploratum uos dicere quicquam de diis uestris, erroris conuincite Ciceronem, temeraria et impia dictitare refellitote, redarguite, conprobate. Nam intercipere scripta et publicatam uelle submergere lectionem non est deos defendere sed ueritatis testificationem timere. [3,8] 8.1. Ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moueat, tamquam deum quem colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et significantiam promi. 2. Non enim deus mas est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem uos dicere religione in uestra non quitis. Nam consuestis in precibus ' siue tu deus es siue dea ' dicere, quae dubitationis exceptio dare uos diis sexum diiunctione ex ipsa declarat. 3. Adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. Nam esse necesse est corpora, si sunt mares ac feminae, insignificatiua et generum disiunctione. Quis enim uel exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa generis diuersi sexus institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et conubia corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innouatione duraret? [3,9] 9.1. Quid ergo? dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et noua quaque suboriente fetura quicquid prior aetas abstulisset recidiua substitutio subrogaret? 2. Ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant superi et si per nas leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratio que monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus se solet - libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? 3. Neque enim ueri est simile, haberi haec frustra aut inprouidam in illis suam ludere uoluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. Ut enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita conuenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est, in deorum corporibus esse aliquid uacuum, quod sit frustra atque inaniter fabricatum. [3,10] 10.1. Quid dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum? Habent ergo dii sexus et genitalium membrorum circumferunt foeditates, quas ex oribus uerecundis infame est suis appellationibus promere? 2. Quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadripedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis dissolutisque corporibus uoluptatis eneruatione languescere? 3. Et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus circumactis persoluere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri perferre et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. O pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abiuncta diuinitas! 4. Hauet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Vererem, Musa ut praedicat Lucretia, mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas uirgines atque matres circumferentem res illas proeliorum semper in expeditionem paratas. 5. Hauet, inquam, uidere deas grauidas, deas fetas gliscentibus que per dies aluis intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis grauibus et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. Nonne multo est rectius maledicere, conuiciari atque alia ingerere diis probra, quam sub obtentu pio talia de his monstra opinionum indignitate praesumere? [3,11] 11.1. Et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in uobis repperiatur haec esse et in contumelia quam opinamini stare? Nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus incalescunt. cur eos non putemus aegre atque aegerrime sustinere, dari sibi a uobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum ita cíedatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi? 2. Ergo cum haec ita sint, o miseriarum omnium causa uos estis, uos deos impellitis, uos excitatis infestare omnibus malis terras et noua quaeque eotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a uobis iniuriis et maledictionibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas uestri theologi, quas poetae, quas ipsi uos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas inuenietis humanas et abiecisse clauum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere: atque administrare fortunas. 3. Nam nobis quidem cur irascantur non habent, quos uident et sentiunt neque se colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam uos multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere. [3,12] 12.1. De sexu hactenus. Nunc ad speciem ueniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus. 2. Neque quisquam Iudaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici et uelut re certa atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex aliqua portione quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt creditur sociae, quaerendi sunt uobis altioris intellegentiae doctores, per quos possitis addiscere quibus modis conueniat litterarum illarum nubes atque inuolucra relaxare. 3. Nostra de hoc sententia talis est. Naturam omnem diuinam, quae neque esse coeperit aliquando nec uitalem ad terminum sit aliquando uentura, liniamentis carere corporeis neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire. Quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aeuitatem quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas. [3,13] 13.1. At uero uos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo et adterminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. Quid ergo dicemus? Caput deos gestare tereti rotunditate collectum, retinaculis neruorum dorso inligatum ac pectori et ad ceruicum necessarias flexiones consertionibus uerticularum atque o ossea substructione fulciri? 2. Quod si accipiemus ut uerum sit, aures etiam sequitur ut habeant curuis perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in officia trina compositos, manus ministras operum, articulis digitis et cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus et suggerendis anticipationibus itionum. 3. Quodsi ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae sub costis earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum membranulae, gurguliones uentriculos lienes pulmones uesiculas iecora, intestinorum uolubilium tractus et per omnia uiscera commeantes purpurei sanguinis uenas cum arteriis spiritalibus coniugatas. [3,14] 14.1. An numquid caelestium corpora foeditatibus his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse paruolum credendum est ritu et uiduatos interioribus cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate pendere? 2. Quid quod, si haec ita sunt, erit uobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione teneantur. Si enim par cunctis atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. Sin autem gerunt discrimen in uultibus, sequitur ut intellegi debeat, non alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare. 3. Ergo esse dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones in his, alios mentones naeuios atque nasicas, hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione sacriuoces, nannos longos medios macilentos pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, caluitiis alios et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso uestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos ef fingitis, alios leues, senes iuuenes pueros aquilos caesios rauos seminudos intectos aut, ne frigus incommodet, fluidarum uestium superiectione perfusos. [3,15] 15.1. Quisquamne est hominum rationis alicuius sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci, qui annorum in illis inesse discrimina, qui et per uarias tegminum atque amictuum formas uestitos hos ire atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? Quod qui habet uerum, et hoc necesse est tamquam uerum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores, qui uel sacras eluant uestes uelcapillos imminuant siluescentium crinium uelleribus inuolutos. 2. Itane istud non turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare, insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audext nemo nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione concipere? hocine est illud fastidium uestrum, sapientia haec adrogans, qua despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam remini rerum uobis diuinarum patere? 3. Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas diuinis inseruerint causis easdemque quod species multo ture accipiant et reliquo caerimoniarum paratu: uos effigies hominum tamquam deorum ueneramini potestates nec pudet his ora terreni animalis imponere, erroris alios et stultitiae condemnare et in erroris eiusdem similitudine ac uitio deprehendi. [3,16] 16.1. Nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, et honoris et dotis causa, species uos eis accommodauisse mortalium: quod maioris multo est contumeliae quam erroris aliquid ignoratione fecisse. Nam si uos fateremini id quod uestra, suspicio credidisset formamentis adtribuisse diuinis, minus erat iniuriae praesumpta, in opinatione peccasse: nunc uero cum aliud creditis et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in ueritate {est} censetis. 2. Si aselluli canes porci humanum aliquid saperent fingendique haberent artes idemque nos uellent cultu aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra uellent portare atque obtinere simulacra? Quantas, inquam, irarum flamma suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina, sub specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum? 3. Ita ergo stoliditatem uestram non rideri, si rident, uestris ab numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis ultum ire se uelle iaculari que in uos ea quae dolor suetus est iacere et offensionis acerbitas comminisci? Quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum equorumque donare? Nam quid in homine pulchrum est, quid, quaeso, admirabile uel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor uoluit esse commune? [3,17] 17.1. "Sed si uobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, uos demonstrate, uos dicite, qua sit deus praeditus forma". - Si ueram uultis audire sententiam, aut nullam habet deus formam, aut si informatus est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. Aeque enim quod uidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ex re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus. 2. Ut enim, si uitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus uel ex fragili conglobatus et fabricatus {est} testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamuis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie agatur dei, quam perhibetis conuincimus non esse, etiamsi quae sit minus possumus explicare. [3,18] 18.1. "Quid ergo, inquiet aliquis, non audit deus, non loquitur, non ante se positas res uidet, non intuetur?". - Suo forsitan genere, non nostro. Neque enim ueri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et ualnorum similitudines somniorum. 2. Si enim dixerimus isdem illum rationibus uidere quibus et nos uidemus, sequitur ut intellegi debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, coniuere, nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere. 3. Quod ipsum similiter de aluditu ac de eloquii forma et uerborum prolatione dicendum est: si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua inrepere uox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si uerba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et uocem in uerba conformet. [3,19] 19.1. Ac si nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia, liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsas que uirtutes, quibus eminere uix concessum est paucis, tantae rei uereamur adscribere. Quis enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, quis prouidere, quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem? 2. Humana sunt haec bona et ex oppositione uitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. Quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod uitiorum careat foeditate? 3. Quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis notam quod nostris dicitur uerbis atque ad negotia humana compositis. Unus est hominis intellectus de dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi. [3,20] 20.1. Et haec uero prima est uestrorum numinum contumelia, quam de formis et sexibus boni scilicet uindices et religiosi constituistis auctores. Illud uero quod sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos uenatores pastores et, quod super erat, rusticos? "Ille, inquit, musicus deus est, et hic alter diuinus est". - Ceteri enim dii non sunt et uentura praedicere inscitia, nesciunt atque ignorantia futurorum. 2. "Obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis". - Ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium uocati alienis possunt in partibus subuenire? "Hic in sermone facundus est atque in uerborum continuationibus promptus": - bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui. [3,21] 21.1. Et rogo: "Quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia, haec superi tamquam uiles nouerint atque habeant sellularii?". - In caelo enim cantatur et psallitur: ut interualla et numeros uocum nouem conserant scitulae ac modulentur sorores. Sunt in sidereis motibus siluae, sunt lustra, sunt nemora: uenationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana. 2. Inminentia dii nesciunt et sortibus uiuunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat uates. Ipse alio impletur deo et ui numinis premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque diuinus. Corripiuntur dii morbis et uulnerari, uexari aliqua ex re possunt: ut cum exegerit ratio, auxiliator subueniat Epidaurius. 3. Parturiunt, pariunt: ut difficiles puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. Rem rusticam tractant aut curant militaria, munera: ut flammis potens Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. Vestis indigent tegmine: ut uirgo Tritonia curiosius stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut de serico et imponere. Accusant et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti. [3,22] 22.1. "Set erras, inquit, et falleris; non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut uita sit instructior, tradunt scienda mortalibus". - Sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio disciplinam, sollertem que hunc efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id quod alterum colere constituit. Neque enim traditor alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. 2. Dii ergo sunt artifices primi, siue quod ipsi, ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, siue quod immortales et geniti numquam genus omne terrenum uetustate temporis antecedunt. Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis perceptionibus gnarures et habere sollertias, in quibus singuli se uincant scientiarum cognitione discreti? [3,23] 23.1. "Nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sedeos his artibus praesidere, curare, immo sub illorum posita esse tutela omnia quae administramus, quae gerimus, atque ut bene ac feliciter cedant, illorum prouisione curari". - Quod quidem merito dici ac probabiliter uideretur, si ad uoluntatem semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus aut in negotiis periclitamur humanis. 2. Cum uero in contrarium cotidie res uertantur neque ad propositum uoluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata ueritas comprehendit. "Per maria tutissimas praestat commeantibus nauigationes": - et cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas? "Salutaria et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus": - et in contrarios exitus cur adsidue uertitur placitorum inopinata mutatio? 3. "Armentorum et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes": - et cur saeua contagia et pestilentes morbos ab aestiuis auertere cessatione inimica non curant? "Flora illa genetrix": - et sancta obscenitate ludorum bene curat ut arua florescant: et cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus? "Puerperiis Iuno praeposita est et auxiliatur genetricibus fetis": - et matrum intereunt cur cotidie millia parricidalibus nixibus interemptae? 4. "In tutela Vulcani est ignis et materies eius in illius regimine constituta est": - et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum uoracitate conlabi? "Diuinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius": - et cur obliquata, dubia, cur obscuritatibus submersa caliginis dat saepius subministrat que responsa? 5. "Aesculapius officiis et medendi artibus praeest": - et cur plura morborum et ualetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatem que perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora? "Curat Mercurius ceromas, pugillatibus et luctationibus praeest": - et cur inuictos omnes non perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos uictoriae compotes, alios uero perpetitur igominiosa infirmitate rideri? [3,24] 24.1. "Tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt". - Nisi enim tura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus? 2. Atquin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque ab his fluere inexpectata beniuolentiae munera. Numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista quibus uiuitur commoda mortalium gentibus largiatur? 3. Non feruorem genitalem solis deus, noctis et tempora, uentos pluuias fruges cunctis subministrat aequaliter bonis, malis, iniustis, seruis, pauperibus, diuitibus? Hoc est enim proprium dei potentis ac ueri, inexorata beneficia praebere fessis atque inualidis rebus et multiformi semper asperitate uallatis. 4. Nam sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, non est istud postulantibus subuenire sed benignitatis propriae munificentiam uenditare. Ludimus et lasciuimus tanta in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quicquid uile uel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere diuis tutelaribus adrogamus. [3,25] 25.1. "Unctionibus, inquit, superest Vnxia, cingulorum Cinxia replicationi, Victa et Potua sanctissimae uictui / potuique procurant". - O egregia numinum et singularis interpretatio potestatum: nisi postes uirorum adipali unguine oblinerentur ab sponsis, nisi uirginalia uincula iam feruentes dissoluerent atque imminentes mariti, nisi potarent et manderent homines, di nomina non haberent? 2. Quid, quod non contenti tam deformibus subdidisse atque inplicuisse deos curis, naturas his etiam feras truculentas immanes, malis gaudentes semper et humani generis adtribuitis uastitate. [3,26] 26.1. Non commemorabimus hoc loco deam Lauernam furum, Bellonas Discordias Furias et laeua illa quae constituitis numina taciturnitatis silentio praeterimus. Martem ipsum ponemus in medio et speciosam illam aupidinum matrem, ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. 2. "Potestatem, inquit, bellorum Mars habet". - Utrumne ut mota compescat an ut cessantia et quieta commoueat? nam si sedator militaris insaniae est, cur cotidie bella non desunt? 3. sin autem concitor illorum est, deum ergo dicemus in uoluptatis suae dulcedinem collidere orbem totum, discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate diiunctas, conducere ex diuerso tot mortalium milia et intra uerbi unius moras campos eadaueribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare et seruitutis condicionem imponere, dissensionibus gaudere eiuilibus, commorientium fratrum parricida nece et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore. [3,27] 27.1. Quod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. Nam si amoris haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intellegi debeat, quicquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, ut Veneriis debeat uulneribus imputari. 2. Ergone dea cogente in uilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, dissuuntur tenacium matrimoniorum nexus, incestas libidines necessitudo sanguinif inardescit, insaniunt in liberos matres, patres uirginum suarum uota in se uertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis iuuenalibus adpetitus, sapientes et fortes uiri soluunt decreta constantiae uirilitatis uigore mollito, innectuntur ceruicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi et per uastas atque altissimas rupes iaciunt se passim uoluntariis saltibus praecipitati? [3,28] 28.1. Quisquamne est hominum rationis alicuius primordiis indutus, qui diuinitatis constantiam tam foedis polluat aut contaminet moribus? Qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus beluis lenitudo saepe permulsit atque extenuauit humana? 2. Ubinam, quaeso, est illud, quod ab omni perturbationis adfectu dii procul amoti sunt, quod lenes placidi mites, quod in genere uirtutis unito perfectionis apicem atque ipsius retinent sapientiae summitatem? Aut cur eos oramus, ut a nobis aduersa atque inimica propellant, si malorum omnium quibus cotidie carpimur ipsi esse nobis repperiuntur auctores? 3. Quantumlibet nos impios, inreligiosos uocetis aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent. Aut enim uerissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: ea quae dicitis, sine ulla dubitatione dii non sunt. [3,29] 29.1. Et tamen possemus utcumque accipere a uobis has mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes dissoluentiaque ipsa sustinere animi compelleretis adsensum. 2. Cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos quos opinamini tollitis et reponitis alios quos manifestum est non esse, et alius aliud de eisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis quos esse singulos semper consensio accepit humana. 3. Incipiamus ergo sollemniter ab Iano et nos patre, quem quidam ex uobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli. Quod si accipiemus ut uerum sit, sequitur ut intellegi debeat nullum umquam fuisse Ianum, quem ferunt caelo atque Hecata procreatum in Italia regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum, atque ita per uos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus et uiam uobis pandere deorum ad audientiam creditis. 4. Rursus uero si Ianus est Annus, deus esse nec sic potest. Quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam nec habere uim numinis id quod spatiis mensum et dierum dinumeratione conclusum est? 5. Quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. Nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod g-Kronos est habeatur g-Chronos, nullum est Saturnium numen. Quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cuiusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? 6. Atque ita ex ordine tolletur et iste caelestium, quem Caelo esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, uitisatorem falciferum uetustas edidit prisca et minorum transmisit aetati. [3,30] 30.1. Nam quid de ipso dicemus Ioue, quem solem esse dictitauere sapientes, agitantem pinnatos currus turba consequente diuorum, aethera nonnulli flagrantem ui flammea atque ardoris inextinguibili uastitate? 2. Quod si liquet et constat, nullus ergo omnino est uobis auctoribus Iuppiter, qui patre editus Saturno atque Ope matre, ut genitoris euaderet rabiem, in aretensium finibus memoratur esse celatus. 3. Iam uero Iunonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu? Nam si aer illa est, quemadmodum uos ludere ac dictitare consuestis Graeci nominis praeposteritate repetita, nulla soror et coniunx omnipotentis repperietur Iouis, nulla Fluuionia, nulla Pomana, nulla Ossipagina, nulla Februtis Populonia Cinxia Caprotina, atque ita repperietur inanissima esse istius nominis fictio opinionis uacuae celebritate uulgata. [3,31] 31.1. Aristoteles, ut Granius memorat, uir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus, Mineruam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. Eandem hanc alii aetherium uerticem et summitatis ipsius esse summam dixerunt, memoriam nonnulli, unde ipsum nomen Minerua quasi quaedam Meminerua formatum est. Quodsi accipit res fidem, nulla est ergo Metis filia, nulla Victoria est, nulla Iouis enata de cerebro inuentrix oleae, nulla magisteriis artium et disciplinarum uarietatibus erudita. 2. "Quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatus que Neptunus". - Si ergo liquoris optentio nominis huius appellatione signatur, nullus deus est omnino Neptunus, atque ita tollitur et remouetur e medio Stygii frater Iouis Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum et tremebundi motator soli. [3,32] 32.1. Mercurius etiam quasi quidam Medicurrius dictus est, et quod inter loquentes duo media currat et reciprocetur oratio, nominis huius concinnata est qualitas. Ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen sed sermonis reciprocantis et uocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in Algido fusus monte, uerborum excogitator et nominum, nundinarum mercium commerciorum que mutator. 2. Terram quidam e uobis, quod cunctis sufficiat animantibus uictum, Matrem esse dixerunt Magnam, eandem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant, nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola ceteris eius partibus mobilitate in perpetua constitutis. 3. Quod si ratione profertur et adseueratur certa, trina pariter numina uobis interpretibus nulla sunt: non aeres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis, non ipsa denique Mater Deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari, siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina et his.sola praedicationibus indicatur. [3,33] 33.1. Praetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum, quem esse omnes ignem pari uocum pronuntiatis adsensu, quod ad cunctos ueniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis, siquidem primum elementi est nomen, non sentientis uocabulum potestatis, libidinis alterum per cuncta animantia diffusae, tertium uero significat attollentia se germina et frugum subcrescentium motiones. 2. Quid, cum Liberum Apollinem Solem unum esse contenditis numen uocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis uestris deorum imminuitur census et opinio praedicata dilabitur? Nam si uerum est, solem eundem Liberum esse eundemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis neque Liber, atque ita per uos ipsos aboletur, eraditur Semeleius, Pythius, alter faeculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum. [3,34] 34.1. Non indocti apud uos uiri neque quod induxerit libido garrientes Dianam Cererem Lunam caput esse unius dei triuiali germanitate pronuntiant neque ut sunt trinae dissimilitudines nominum, personarum dissidentias tris esse: Lunam his omnibus uocari atque in eius uocamen reliquorum seriem coaceruatam esse cognominum. 2. Quod si exploratum, si fixum est atque ita si esse rei ueritas monstrat, cassum iterum nomen est Cereris, cassum Dianae, atque ita perducitur res eo, ut et illa frugum, sicut perhibetis, inuentrix uobis ducibus atque auctoribus nulla sit, et expolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem membrorum sordes corniger ille uenator inspexit et poenam curiositatis inuenit. [3,35] 35.1. In philosophiae memorabiles studio atque ad istius nominis columen uobis laudatoribus eleuati uniuersam istam molem mundi, cuius omnes amplexibus ambimur, tegimur ac sustinemur, animans esse unum sapiens rationale consultum probabili adseueratione definiunt: quorum si est uera et fixa, certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse quos in eius portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis. 2. Ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi, neque homines rursus multi disiunctionis differentia conseruata in unius sensus simplicitatemque conflari, si ita mundus unum est animal et unius mentis agitatione motatur, nec in plura potest numina dissipari nec si eius particulae dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque uertier. 3. Luna sol tellus aether astra membra sunt et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse quod totum est aliqua in re possunt, aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis adsensu nullis propriis adficiatur e motibus: 4. quo constituto ac posito summa omnis illuc redit, ut neque sol deus sit neque luna neque aether, tellus et cètera. Sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina, atque ita perficitur, omnia uobis turbantibus miscentibusque diuina, ut in rerum natura unus deus constituatur mundus explosis omnibus ceteris, quin immo inaniter, uacue et sine ulla substantia constitutis. [3,36] 36.1. Si totidem nos modis totidemque sententiis deorum uestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati ignes, feras et gladios atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis uestram nostri sanguinis adpetitione proluere. 2. Cum uero per uos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere, nostri nominis causa res humanas ab diis premi, cum quidem, si uerum est esse illos uspiam atque incalescere irarum flammis, nihil habeant iustius propter quod in uos saeuiant quam quod eos negatis subsistere neque ulla esse in parte naturae. [3,37] 37.1. Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iouis ceteri praedicant ex Memoria uxore uel Mente, has quidam uirgines, alii matres fuisse conscribunt. 2. Libet enim iam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diuersitate monstramini. 3. Ephorus has igitur numero esse tris effert, Mnaseas, quem diximus, quattuor, Myrtilus inducit septem, octo adseuerat Crates, ad extremum Hesiodus nouem cum nominibus prodit, dis caelum et sidera locupletans. 4. Nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium uerum est non ab rei ueritate descendens. Nam si liquido sciretur quid sit, una esset uox omnium et in eiusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conueniret adsensio. [3,38] 38.1. Quonam modo igitur religionis potestis integrare uim plenam, cum circa ipsos erretis deos, aut ad uenerabiles inuitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? 2. Ut enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex diuas Musas, si esse illas constat nouem, aut iste ultimus et extremus sex adponit, quae nullae sunt, tribus solis in ueritate constantibus, ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut quod sit fortasse praeteriens. 3. Nouensiles Piso deos esse credit nouem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, nouenarium numerum tradit Varro, quod in mouendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, nouitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia nouitate integrentur et constent, deos nouem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis. 4. Cincius numina peregrina nouitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim priuatim per familias spargere, partim publice consecrare, ac ne aliqui deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, breuitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Nouensiles inuocari. [3,39] 39.1. Sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus diuos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules Bomulus Aesculapius Liber Aeneas. Sententiae, ut apparet, diuersae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt ueritatis unius habeantur auctores. Si enim Pisonis sententia uera est, Melius et Uranius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in .sub.stantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. 2. Si nouenarius numerus cognomen Nouensilium ducit, Cornificius balare conuincitur, qui nouitati praesidentibus diuis alienae potentiae uim donat. Quodsi opinio Cornificii uera est, inprudens Cincius inuenitur, qui urbium uictarum deos potestate adficit Nouensilium numinum. Quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere repperietur falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius uocaminis appellatione concludit. 3. Quodsi exploratum et uerum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus diuinis auctos consecratosque mortales ab nouitate honoris existimant nuncupari. Quodsi Nouensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera subleuari, postquam sunt uitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Nouensiles di sunt. 4. Ut enim serui milites magistri non sunt personarum subiacentium nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Nouensiles dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas specialiter definitas sed nouitatem ipsam cognomine Nouensilium nuncupari. [3,40] 40.1. Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. Idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iouis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. 2. Caesius et ipse id sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iouialem ac Palem, sed non illam feminam quam uulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iouis ac uilicum. 3. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iouis consiliarios ac principes existimari. 4. Nec defuerunt qui scriberent Iouem, Iunonem ac Mineruam deos Penates existere, sine quibus uiuere ac sapere nequeamus et qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. Ut uidetis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit ueritati suae proxima suspicione coniciens. Ita enim labant sententiae alteraque opinio ab altera conuellitur, ut aut nihil ex omnibus uerum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diuersitatibus nesciatur. [3,41] 41.1. Possumus, si uidetur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur uulgus uicorum atque itinerum deos esse ex eo quod Graecia uicos cognominat g-laura. 2. In diuersis Nigidius scriptis modo tectorum domumque custodes, modo Curetas illos, qui occultasse perhibentur Iouis aeribus aliquando uagitum, modo Digitos Samothracios, quos quinque indicant Graeci g-Idaeos g-Dactylos nuncupari. Varro similiter haesitans nunc esse illos Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Laruas esse dicit Lares, quasi quosdam genios et functorum animas mortuorum. [3,42] 42.1. Infinitum est et inmensum species ire per singulas atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a uobis deum neque existimatum neque creditum, de quo ambiguas discrepantisque sententias opinionum mille uarietatibus prompseritis. 2. Sed breuitatis et fastidii causa satis haec est dixisse quae dicta sunt, et est operosum nimis coaceruare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat et patet haesitare, labare nec quicquam uos certi de his rebus quas adseritis dicere. 3. Nisi forte dicetis: "Etiamsi personaliter ignoramus qui sunt Lares, qui sunt nouensiles, qui Penates, esse illos tamen consensio ipsa uindicat auctorum et in numeris caelitum formam sui generis optinere". 4. - Et quemadmodum poterit an sit deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit, aut postulatio ipsa beneficiorum ualere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem uocari? 5. Omnis enim qui quaerit alicuius numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia necessitatibus exposcat humanis, maxime cum uos ipsi et non omnes omnia deos posse praestare et dissimillimis ritibus singulorum animos refertis offensionesque placari. [3,43] 43.1. Etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite uelato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil an sit ille Nouensilis an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos {cogat} offendat et necessario piaculum contrahi ? 2. Finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: "Adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror terreor uexor uestri numinis auerruncate clementia": - eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iouialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? 3. Aut si Curetas pro Laribus inuocaro, quos esse Digitos Samothracios pars uestrorum adseuerat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his sua et aliena illis inposuero cognomina? Usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque ui, nomine, si alienis ritibus et appellationibus fuerint inuocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos. [3,44] 44.1. Quare si uobis liquet, in sublimibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus conuenit uos stare nec per uarias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus quas struitis derogare. 2. Si Ianus est, Ianus sit, si Liber est, Liber sit, si Summanus, Summanus sit: hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: "Nouensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo nouenarius numerus, subuersarum potius uel urbium praesides", et in id periculum perducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit iure de cunctis an sint ulla in parte dubitari.