[0] PROSLOGION SEU ALLOQUIUM DE DEI EXISTENTIA. PROOEMIUM. Postquam opusculum quoddam (Monologion), uelut exemplum meditandi de ratione fidei, cogentibus me precibus quorumdam fratrum, in persona alicuius tacite secum ratiocinando quae nesciat inuestigantis edidi: considerans illud esse multorum concatenatione contextum argumentorum, coepi mecum quaerere si forte posset inueniri unum argumentum, quod nullo alio ad se probandum, quam se solo indigeret; et solum ad astruendum quia Deus uere est, et quia est summum bonum nullo alio indigens, et quo omnia indigent ut sint et bene sint; et quaecunque credimus de diuina substantia, sufficeret. Ad quod cum saepe studioseque cogitationem conuerterem atque aliquando mihi uideretur iam capi posse quod quaerebam, aliquando mentis aciem omnino fugeret, tandem desperans uolui cessare, uelut ab inquisitione rei, quam inueniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando, ab aliis, in quibus proficere possem, impediret, penitus a me uellem excludere; tunc magis ac magis, nolenti et defendenti se coepit cum importunitate quadam ingerere. Quadam igitur die, cum uehementer eius importunitati resistendo fatigarer, in ipso cogitationum conflictu sic se obtulit quod desperaueram, ut studiose cogitationem amplecterer, quam sollicitus repellebam. Aestimans igitur quod me gaudebam inuenisse, si scriptum esset alicui legenti placiturum, de hoc ipso et de quibusdam aliis, sub persona conantis erigere mentem suam ad contemplandum Deum, et quaerentis intelligere quod credit, subditum scripsi opusculum. Et quoniam nec istud nec illud, cuius supra memini, dignum libri nomine, aut cui auctoris praeponeretur nomen, iudicabam; nec tamen eadem sine aliquo titulo, quo aliquem, in cuius manus uenirent, quodammodo ad se legendum inuitarent, dimittenda putabam, unicunque suum dedi titulum ut prius exemplum meditandi de ratione fidei, et sequens fides quaerens intellectum, diceretur. Sed cum iam a pluribus cum his titulis utrumque transcriptum esset, coegerunt me plures, et maxime reuerendus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo nomine, fungens in Gallia legatione apostolica, qui mihi hoc ex apostolica praecepit auctoritate, ut nomen meum illis praescriberem. Quod ut aptius fieret, illud quidem Monologium, id est Soliloquium ; istud uero Proslogion, id est Alloquium nominaui. [1] CAPUT PRIMUM. Eia nunc homuncio, fuge paululum occupationes tuas, absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Abiice nunc onerosas curas, et postpone laboriosas distensiones tuas. Vaca aliquantulum Deo, et requiesce aliquantulum in eo. Intra in cubiculum mentis tuae; exclude omnia praeter Deum, et quae te iuuent ad quaerendum eum, et, clauso ostio, quaere eum. Dic nunc, totum cor meum, dic nunc Deo: Quaero uultum tuum; uultum tuum, Domine, requiro. Eia nunc ergo, tu, Domine Deus meus, doce cor meum ubi et quomodo te quaerat, ubi et quomodo te inueniat. Domine, si non es hic, ubi te quaeram absentem? Si autem ubique es, cur non uideo te praesentem ? Sed certe habitas lucem inaccessibilem. Et ubi est lux inaccessibilis, aut quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? Aut quis me ducet, et inducet in illam; ut uideam te in illa? Deinde, quibus signis, qua facie te quaeram? Nunquam te uidi, Domine Deus meus; non noui faciem tuam. Quid faciet, altissime Domine, quid faciet iste tuus longinquus exsul? Quid faciet seruus tuus anxius amore tui, et longe proiectus a facie tua? Anhelat uidere te et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te desiderat, et inaccessibilis est habitatio tua. Inuenire te cupit, et nescit locum tuum. Quaerere te affectat, et ignorat uultum tuum. Domine, Deus meus es, et Dominus meus es; et nunquam te uidi. Te me fecisti et refecisti, et omnia mea bona tu mihi contulisti, et nondum noui te. Denique ad te uidendum factus sum; et nondum feci propter quod factus sum. O misera sors hominis, cum hoc perdidit, ad quod factus est. O durus, et dirus casus ille! Heu! quid perdidit, et quid inuenit? quid abscessit, et quid remansit? Perdidit beatitudinem ad quam factus est, et inuenit miseriam propter quam factus non est: abscessit, sine quo nihil felix est, et remansit, quod per se nonnisi miserum est. Manducabat tunc homo panem angelorum, quem nunc esurit; manducat nunc panem dolorum, quem tunc nesciebat. Heu! publicus luctus hominum, uniuersalis planctus filiorum Adae! Ille ructabat saturitate, nos suspiramus esurie. Ille abundabat, nos mendicamus. Ille feliciter tenebat, et misere deseruit; nos infeliciter egemus, et miserabiliter desideramus; et heu! uacui remanemus! Cur non nobis custodiuit, cum facile posset, quo tam grauiter careremus? Quare sic nobis obserauit lucem, et obduxit nos tenebris? Ut quid abstulit nobis uitam, et inflixit mortem? Aerumnosi, unde sumus expulsi, quo sumus impulsi? Unde praecipitati? Quo obruti? A patria in exsilium, a uisione Dei in caecitatem nostram, a iucunditate immortalitatis in amaritudinem et horrorem mortis. Misera mutatio de quanto bono in quantum malum! Graue damnum, grauis dolor, graue totum. Sed heu me miserum, unum de aliis miseris filiis Euae, elongatis a Deo! Quid incoepi? Quid effeci? Quo tendebam? Quo deueni? Ad quid aspirabam? In quibus suspiro? Quaesiui bona, et ecce turbatio. Tendebam in Deum, et offendi in meipsum. Requiem quaerebam in secreto meo, et tribulationem et dolorem inueni in intimis meis. Volebam ridere a gaudio mentis meae, et cogor rugire a gemitu cordis mei. Sperabatur laetitia, et ecce unde densentur suspiria. Et o tu, Domine, usquequo? Usquequo, Domine, obliuisceris nos, usquequo auertis faciem tuam a nobis? Quando respicies et exaudies nos? Quando illuminabis oculos nostros, et ostendes nobis faciem tuam? Quando restitues te nobis? Respice, Domine; exaudi, illumina nos, ostende nobis teipsum. Restitue te nobis ut bene sit nobis; sine quo tam male est nobis. Miserare labores et conatus nostros ad te, qui nihil ualemus sine te. Inuitas nos ; adiuua nos. Obsecro, Domine, ne desperem suspirando; sed respirem sperando. Obsecro, Domine, amaricatum est cor meum sua desolatione; indulca illud tua consolatione. Obsecro, Domine, esuriens incoepi quaerere te, ne desinam ieiunus de te: famelicus accessi, ne recedam impastus. Pauper ueni ad diuitem, miser ad misericordem, ne redeam uacuus et contemptus. Et si antequam comedam suspiro, da, uel post suspiria, quod comedam. Domine, incuruatus non possum nisi deorsum aspicere; erige me ut possim sursum intendere. Iniquitates meae supergressae caput meum, obuoluunt me; et sicut onus graue, grauant me. Euolue me, exonera me ne urgeat puteus earum os suum super me: liceat mihi suspicere lucem tuam, uel de longe, uel de profundo. Doce me quaerere te, et ostende te quaerenti; quia nec quaerere te possum, nisi tu doceas, nec inuenire, nisi te ostendas. Quaeram te desiderando, desiderem quaerendo, inueniam amando, amem inueniendo. Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc imaginem tuam, ut tui memor sim, te cogitem, te amem: sed sic est abolita attritione uitiorum, sic est offuscata fumo peccatorum, ut non possit facere ad quod facta est, nisi tu renoues et reformes eam. Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam; quia nullatenus comparo illi intellectum meum, sed desidero aliquatenus intelligere ueritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero intelligere, ut credam; sed credo, ut intelligam. Nam et hoc credo quia nisi credidero, non intelligam. [2] CAPUT II. Ergo, Domine, qui das fidei intellectum, da mihi, ut, quantum scis expedire, intelligam quia es, sicut credimus; et hoc es, quod credimus. Et quidem credimus te esse aliquid, quo nihil maius cogitari possit. An ergo non est aliqua talis natura, quia dixit insipiens in corde suo: Non est Deus? Sed certe idem ipse insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico, aliquid quo maius nihil cogitari potest; intelligit quod audit, et quod intelligit in intellectu eius est; etiamsi non intelligat illud esse. Aliud est enim rem esse in intellectu; aliud intelligere rem esse. Nam cum pictor praecogitat quae facturus est, habet quidem in intellectu; sed nondum esse intelligit quod nondum fecit. Cum uero iam pinxit, et habet in intellectu, et intelligit esse quod iam fecit. Conuincitur ergo etiam insipiens esse uel in intellectu aliquid, quo nihil maius cogitari potest; quia hoc cum audit, intelligit; et quidquid intelligitur, in intellectu est. Et certe id, quo maius cogitari nequit, non potest esse in intellectu solo. Si enim uel in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re: quod maius est. Si ergo id, quo maius cogitari non potest, est in solo intellectu, idipsum, quo maius cogitari non potest, est quo maius cogitari potest: sed certe hoc esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid, quo maius cogitari non ualet, et in intellectu, et in re. [3] CAPUT III. Quod utique sic uere est, ut nec cogitari possit non esse. Nam potest cogitari esse aliquid quod non possit cogitari non esse; quod maius est, quam quod non esse cogitari potest. Quare si id, quo maius nequit cogitari, potest cogitari non esse: idipsum quo maius cogitari nequit, non est id quo maius cogitari nequit: quod conuenire non potest. Sic ergo uere est aliquid quo maius cogitari non potest, ut nec cogitari possit non esse: et hoc es tu, Domine Deus noster. Sic ergo uere es, Domine, Deus meus, ut nec cogitari possis non esse; et merito. Si enim aliqua mens posset cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super Creatorem, et iudicaret de Creatore: quod ualde est absurdum. Et quidem quidquid est aliud praeter solum te, potest cogitari non esse. Solus igitur uerissime omnium, et ideo maxime omnium habes esse; quia quidquid aliud est, non sic uere est, et idcirco minus habet esse. Curitaque dixit insipiens in corde suo: Non est Deus? cum tam in promptu sit rationali menti, te maxime omnium esse. Cur, nisi quia stultus et insipiens? [4] CAPUT IV. Verum quomodo dixit insipiens in corde suo quod cogitare non potuit; aut quomodo cogitare non potuit, quod dixit in corde? cum idem sit dicere in corde, et cogitare. Quod si uere, imo quia uere et cogitauit, quia dixit in corde; et non dixit in corde, quia cogitare non potuit; non uno tantum modo dicitur aliquid in corde uel cogitatur. Aliter enim cogitatur res, cum uox eam significans cogitatur; aliter cum idipsum, quod res est, intelligitur. Illo itaque modo potest cogitari Deus non esse; isto uero, minime. Nullus quippe intelligens id quod sunt ignis et aqua, potest cogitare ignem esse aquam secundum rem; licet hoc possit, secundum uoces. Ita igitur nemo intelligens id quod Deus est, potest cogitare quia Deus non est; licet haec uerba dicat in corde, aut sine ulla, aut cum aliqua extranea significatione. Deus enim est id quo maius cogitari non potest. Quod qui bene intelligit, utique intelligit idipsum sic esse, ut nec cogitatione queat non esse. Qui ergo intelligit sic esse Deum, nequit eum non esse cogitare. Gratias tibi, bone Domine, gratias tibi; quia quod prius credidi, te donante, iam sic intelligo, te illuminante; ut si te esse nolim credere, non possim non intelligere. [5] CAPUT V. Quid igitur es, Domine Deus, quo nihil maius ualet cogitari? Sed quid es, nisi id quod summum omnium solum existens per seipsum, omnia alia fecit de nihilo? Quidquid enim hoc non est, minus est quam quod cogitari possit; sed hoc de te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest summo bono, per quod est omne bonum? Tu es itaque iustus, uerax, beatus, et quidquid melius est esse quam non esse: melius namque est esse iustum, quam non iustum; beatum, quam non beatum. [6] CAPUT VI. Verum cum melius sit te esse sensibilem, omnipotentem, misericordem, impassibilem, quam non esse; quomodo es sensibilis, si non es corpus; aut omnipotens, si non omnia potes aut misericors simul et impassibilis? Nam si sola corporea sunt sensibilia; quoniam sensus circa corpus, et in corpore sunt; quomodo es sensibilis, cum non sis corpus; sed summus Spiritus, qui corpore melior est. Sed si sentire non est nisi cognoscere, aut nonnisi ad cognoscendum; qui enim sentit, cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per uisum colores, per gustum sapores: non inconuenienter dicitur aliquo modo sentire, quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo, Domine, quamuis non sis corpus; uere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia cognoscis; non quo animal corporeo sensu cognoscit. [7] CAPUT VII. Sed et omnipotens quomodo es, si non omnia potes? Aut si non potes corrumpi, nec mentiri, nec facere uerum esse falsum: ut, quod factum est, non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia? aut haec posse, non est potentia; sed impotentia. Nam qui haec potest, quod sibi non expedit, et quod non debet, potest; quae quanto magis potest, tanto magis aduersitas et peruersitas possunt in illum, et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia. Non enim ideo dicitur posse, quia ipse possit; sed quia sua impotentia facit aliud in se posse, siue aliquo genere loquendi, sicut multa improprie dicuntur, ut cum ponimus esse pro non esse, et facere pro eo quod est non facere, aut pro nihil facere. Nam saepe dicimus ei, qui rem aliquam esse negat: Sic est, quemadmodum dicis esse: cum magis proprie uideatur dici: Sic non est, quemadmodum dicis non esse. Item dicimus: Iste sedet, sicut ille facit : aut, iste quiescit sicut ille facit: cum sedere sit quiddam non facere, et quiescere sit nihil facere. Sic itaque cum quis dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi quod sibi non expedit, aut quod non debet; impotentia intelligitur per potentiam; quia quo plus habet hanc potentiam, eo aduersitas et peruersitas in illum sunt potentiores, et ille contra eas impotentior. Ergo, Domine Deus, inde uerius es omnipotens, quia potes nihil per impotentiam, et nihil potest contra te [8] CAPUT VIII. Sed et misericors simul et impassibilis quomodo es? Nam si es impassibilis, non compateris; si non compateris, non est tibi miserum cor ex compassione miseri; quod est esse misericordem. At si non es misericors, unde miseris est tanta consolatio? Quomodo ergo es, et non es misericors, Domine, nisi quia es misericors secundum nos, et non es secundum te? Es quippe secundum sensum nostrum, et non es secundum tuum. Etenim cum tu respicis nos miseros, nos sentimus misericordis effectum ; tu non sentis affectum. Et misericors es igitur, quia miseros saluas, et peccatoribus tuis parcis; et misericors non es, quia nulla miseriae compassione afficeris. [9] CAPUT IX Verum malis quomodo parcis; si es totus iustus, et summe iustus. Quomodo enim totus iustus et summe iustus facis aliquid non iustum? Aut quae iustitia est, merenti mortem aeternam dare uitam sempiternam? Unde ergo, bone Deus, bone bonis et malis, unde tibi saluare malos; si hoc non est iustum, et tu non facis aliquid non iustum ? An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet hoc in luce inaccessibili quam inhabitas? Vere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet fons unde manat fluuius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe iustus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior enim est qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est bonus; et melior est, qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus es. Et cum forsitan uideatur cur bonis bona, et malis mala retribuas: illud certe penitus est mirandum, cur tu totus et summe iustus, et nullo egens, malis et reis tuis bona tribuas. O altitudo bonitatis tuae, Deus, et uidetur unde sis misericors, et non peruidetur! Cernitur unde flumen manat, et non perspicitur fons unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est, quia peccatoribus tuis pius es; et in altitudine bonitatis tuae latet, qua ratione hoc es. Etenim licet bonis bona, et malis mala, ex bonitate retribuas; ratio tamen iustitiae hoc postulare uidetur. Cum uero malis bona tribuis, et scitur quia summe bonus hoc facere uoluit, et mirum est cur summe iustus hoc uelle potuit. O misericordia, de quam opulenta dulcedine, et dulci opulentia nobis profluis! O immensitas bonitatis Dei, quo affectu amanda es peccatoribus! Iustos enim saluas, iustitia comitante; istos uero liberas, iustitia dominante. Illos, meritis adiuuantibus; istos, meritis repugnantibus. Illos, bona quae dedisti cognoscendo; istos, mala quae odisti ignoscendo. O immensa bonitas, quae sic omnem intellectum excedis, ueniat super me misericordia illa, quae de tanta opulentia tui procedit! Influat in me, quae profluit de te. Parce per clementiam, ne ulciscaris per iustitiam. Nam etsi difficile sit intelligere quomodo misericordia tua non absit a tua iustitia; necessarium tamen est credere quia nequaquam aduersatur iustitiae, quod exundat ex bonitate, quae nulla est sine iustitia, imo uere concordat iustitiae. Nempe si misericors non es, nisi quia es summe bonus; et summe bonus non es, nisi quia es summe iustus: uere idcirco es misericors, quia summe iustus es. Adiuua me, iuste et misericors Deus, cuius lucem quaero; adiuua me, ut intelligam quod dico. Vere ergo ideo misericors es, quia iustus. Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis malis ex iustitia? Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior; et sic potenter operari, ut non possis cogitari potentior? Quid enim hoc iustius? Hoc utique non fieret; si esses bonus, tantum retribuendo, et non parcendo; et si faceres de non bonis tantum bonos, et non etiam de malis. Hoc itaque modo iustum est ut parcas malis, et ut facias bonos de malis. Denique, quod non iuste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit. Si ergo non iuste malis misereris, non debes misereri. Et si non debes misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te iuste misereri malis. [10] CAPUT X Sed et iustum est ut malos punias: quid namque iustius quam ut boni bona, et mali mala recipiant? Quomodo ergo et iustum est ut malos punias, et iustum est ut malis parcas? An alio modo iuste punis malos, et alio modo iuste parcis malis? Cum enim punis malos, iustum est, quia illorum meritis conuenit; cum uero parcis malis, iustum est; non quia illorum meritis, sed quia bonitatis tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus es secundum te, et non secundum nos; sicut misericors es secundum nos, et non secundum te; quoniam saluando nos, quos iuste perderes, sicut misericors es, non quia tu sentias affectum, sed quia nos sentimus effectum; ita iustus es, non quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum. Sic itaque sine repugnantia iuste punis, et iuste parcis. [11] CAPUT XI. Sed nunquid etiam non est iustum secundum te, Domine, ut malos punias? Iustum quippe est, te sic esse iustum, ut iustior nequeas cogitari : quod nequaquam esses, si tantum bonis bona, et non malis mala redderes. Iustior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita retribuit. Iustum igitur est secundum te, iuste et benigne Deus, et cum punis, et cum parcis. Vere igitur uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas (Psal. XXIV, 10) ; et tamen iustus Dominus in omnibus uiis suis (Psal. CXLIV, 17). Et utique sine repugnantia; quia quos uis punire, non est iustum saluari; et quibus uis parcere, non est iustum damnari. Nam id solum iustum est, quod uis; et non iustum, quod non uis. Sic ergo nascitur de iustitia tua misericordia tua; quia iustum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus: et hoc forsitan est, cur summe iustus potest uelle bona malis? Sed si utcunque capi potest cur malos potes uelle saluare: illud certe nulla ratione comprehendi potest, cur de similibus malis hos magis salues, quam illos, per summam bonitatem; et illos magis damnes, quam istos, per summam iustitiam? Sic ergo uere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis; quemadmodum uiuens. sapiens, bonus, beatus, aeternus; et quidquid melius est esse quam non esse. [12] CAPUT XII. Sed certe quidquid es, non per aliud es quam per teipsum. Tu es igitur ipsa uita, qua uiuis; et sapientia, qua sapis; et bonitas ipsa, qua bonis et malis bonus es: et ita de similibus. [13] CAPUT XIII. Sed omne quod clauditur aliquatenus loco aut tempore, minus est quam quod nulla lex loci aut temporis coercet. Quoniam ergo maius te nihil est, nullus locus aut tempus te cohibet, sed ubique et semper es: quod quia de te solo dici potest: Tu solus incircumscriptus es et aeternus. Quomodo igitur dicuntur et alii spiritus incircumscripti et aeterni? Et quidem solus es aeternus; quia solus omnium sicut non desinis, sic non incipis esse. Sed quomodo solus es incircumscriptus? An creatus spiritus ad te collatus, est circumscriptus; ad corpus uero, incircumscriptus. Nempe omnino circumscriptum est, quod cum alicubi totum est, non potest simul esse alibi: quod de solis corporeis cernitur. Incircumscriptum, uero, quod simul est ubique totum: quod de te solo intelligitur. Circumscriptum autem simul et incircumscriptum est, quod cum alicubi sit totum, potest simul esse totum alibi, non tamen ubique: quod de creatis spiritibus cognoscitur. Si enim non esset anima tota in singulis membris sui corporis, non sentiret tota in singulis. Tu ergo, Domine, singulariter es incircumscriptus et aeternus; et tamen et alii spiritus sunt incircumscripti et aeterni. [14] CAPUT XIV. An inuenisti, anima mea, quod quaerebas? Quaerebas Deum, inuenisti eum esse quiddam summum omnium, quo nihil melius cogitari potest; et hoc esse uitam ipsam, lucem, sapientiam, bonitatem, aeternam beatitudinem et beatam aeternitatem; et hoc esse ubique et semper. Nam si non inuenisti Deum tuum, quomodo est ille hoc, quod inuenisti, et quod illum tam certa ueritate et uera certitudine intellexisti? Si uero inuenisti, quid est quod non sentis quod inuenisti? Cur non te sentit, Domine Deus, anima mea, si inuenit te? An non inuenit, quem inuenit esse lucem et ueritatem? Quomodo namque intellexit hoc, nisi uidendo lucem et ueritatem? Aut potuit omnino aliquid intelligere de te, nisi per lucem tuam et ueritatem tuam? Si ergo uidit lucem et ueritatem, uidit te: si non uidit te, non uidit lucem nec ueritatem. An et ueritas et lux est, quod uidit; et tamen nondum te uidit, quia uidit te aliquatenus ; sed non uidit te, sicuti es? Domine Deus meus, formator et reformator meus, die desideranti animae meae, quid aliud es quam quod uidit, ut pure uideat quod desiderat. Intendit se, ut plus uideat; et nihil uidet ultra hoc quod uidit, nisi tenebras. Imo non uidet tenebras, quae nullae sunt in te; sed uidet se non plus posse uidere, propter tenebras suas. Cur hoc, Domine, cur hoc? Tenebratur oculus eius infirmitate sua, aut reuerberatur fulgore tuo? Sed certe et tenebratur in se, et reuerberatur a te. Utique et obscuratur sua breuitate, et obruitur tua immensitate. Vere et contrahitur angustia sua, et uincitur amplitudine tua. Quanta namque est lux illa, de qua micat omne uerum, quod rationali menti lucet ? Quam ampla est illa ueritas, in qua est omne quod uerum est; et extra quam nonnisi nihil et falsum est? Quam immensa est, quae uno intuitu uidet quaecunque facta sunt, et a quo, et per quem, et quomodo de nihilo facta sunt? Quid puritatis, quid simplicitatis, quid certitudinis, et splendoris ubi est? Certe plus quam a creatura ualeat intelligi. [15] CAPUT XV Ergo, Domine, non solum es quo maius cogitari nequit; sed es quiddam maius quam cogitari possit. Quoniam namque ualet cogitari esse aliquid huiusmodi; si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid maius te: quod fieri nequit. [16] CAPUT XVI. Vere, Domine, haec est lux inaccessibilis, in qua habitas; uere enim non est aliud, quod hanc lucem penetret, ut ibi te peruideat. Vere ideo hanc non uideo, quia nimia mihi est; et tamen quidquid uideo per illam uideo, sicut infirmus oculus, quod uidet, per lucem solis uidet, quam in ipso sole nequit aspicere. Non potest intellectus meus ad illam, nimis fulget, non capit illam, nec suffert oculus animae meae diu intendere in illam. Reuerberatur fulgore, uincitur amplitudine, obruitur immensitate, confunditur capacitate. O summa et inaccessibilis lux! O tota, et beata ueritas, quam longe es a me, qui tam prope tibi sum! Quam remota es a conspectu meo, qui sic praesens, sum conspectui tuo! Ubique es tota praesens, et non te uideo. In te moueor et in te sum, et ad te non possum accedere. Intra me et circa me es, et non te sentio. [17] CAPUT XVII. Adhuc lates, Domine, animam meam in luce et beatitudine tua; et idcirco uersatur illa adhuc in tenebris, et miseria sua. Circumspicit enim et non uidet pulchritudinem tuam. Auscultat, et non audit harmoniam tuam. Olfacit, et non percipit odorem tuum. Gustat, et non cognoscit saporem tuum. Palpat, et non sentit leuitatem tuam. Habes enim haec, Domine Deus, in te, tuo ineffabili modo, qui ea dedisti rebus a te creatis, suo sensibili modo; sed obriguerunt, sed obstupuerunt, sed obstructi sunt sensus animae meae uetusto languore peccati. [18] CAPUT XVIII. Et iterum ecce turbatio; ecce iterum obuiat moeror, et luctus quaerenti gaudium et laetitiam. Sperabat iam anima mea satietatem, et ecce iterum obruitur egestate. Affectabam iam comedere, et ecce magis esurio. Conabar assurgere ad lucem Dei, et recidi in tenebras meas. Imo non modo cecidi in eas, sed sentio me inuolutum in eis. Ante cecidi quam conciperet me mater mea. Certe in illis conceptus sum, et cum earum obuolutione natus sum. Certe in illo omnes cecidimus, in quo omnes peccauimus. In illo omnes perdidimus, qui facile tenebat, et male sibi et nobis perdidit, quod cum uolumus quaerere, nescimus; cum quaerimus, non inuenimus; cum inuenimus, non est quod quaerimus. Adiuua me, tu, propter bonitatem tuam; Domine, quaesiui uultum tuum; uultum tuum, Domine, requiram, ne auertas faciem tuam a me. Reuela me de me ad te. Munda, sana, acue, illumina oculum mentis meae ut intueatur te. Recolligat uires suas anima mea, et toto intellectu iterum intendat in te, Domine. Quid es, Domine, quid es, quid te intelliget cor meum? Certe uita es, sapientia es, ueritas es, bonitas es, beatitudo es, aeternitas es, et omne uerum bonum es. Multa sunt haec: non potest angustus intellectus meus tot uno simul intuitu uidere, ut omnibus simul delectetur. Quomodo ergo, Domine, es omnia haec? An sunt partes tui, an potius unumquodque horum totum est quod es? Nam quidquid est partibus iunctum, non est omnino unum, sed quodammodo plura, et diuersum a seipso; et uel actu, uel intellectu dissolui potest: quae aliena sunt a te, quo nihil melius cogitari potest. Nullae igitur partes in te sunt, Domine, nec es plura; sed sic es unum quoddam, et idem tibi ipsi; ut in nullo tibi ipsi sis dissimilis: imo tu es ipsa unitas, nullo intellectu diuisibilis. Ergo uita, et sapientia, et reliqua, non sunt partes tui, sed omnia sunt unum; et unumquodque horum est totum quod es, et quod sunt reliqua omnia. Quomodo ergo nec tu habes partes; nec tua aeternitas, quae tu es, nusquam et nunquam est pars tua aut aeternitatis tuae: sed ubique totus es, et aeternitas tua tota est semper. [19] CAPUT XIX. Sed si per aeternitatem tuam fuisti, et es, et eris; et fuisse, non est futurum esse; et esse, non est fuisse uel futurum esse: quomodo aeternitas tua tota est semper? An de aeternitate tua nihil praeterit, ut iam non sit; nec aliquid futurum est, quasi nondum sit? Non ergo fuisti heri, aut eris cras; sed heri, et hodie, et cras es: imo nec heri, nec hodie, nec cras es; sed simpliciter es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri, et hodie, et cras, quam in tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco aut tempore, sed omnia sunt in te: nihil enim te continet, sed tu contines omnia. [20] CAPUT XX. Tu ergo imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es; quia, antequam fierent, tu es. Ultra omnia uero quomodo es? Qualiter enim es ultra es quae finem non habebunt? An quia illa sine te nullatenus esse possunt; tu autem nullo modo minus es; etiamsi illa redeant in nihilum? Sic enim quodammodo es ultra illa. An etiam quia illa cogitari possunt habere finem; tu uero nequaquam? Nam sic illa quidem habent finem quodammodo; tu uero nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra illud est, quod aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est; cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod uenturum est, sicut iam non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa; cum semper ibi sis praesens, seu cum illud semper sit tibi praesens, ad quod illa nondum peruenerunt. [21] CAPUT XXI. An ergo hoc est saeculum saeculi, siue saecula saeculorum? Sicut enim saeculum temporum continet omnia temporalia; sic tua aeternitas continet etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum quidem est, propter indiuisibilem unitatem; saecula uero, propter interminabilem immensitatem. Et quamuis ita sis magnus, Domine, ut omnia sint te plena, et sint in te; sic tamen es sine omni spatio, ut nec medium, nec dimidium, nec ulla pars sit in te. [22] CAPUT XXII. Tu solus ergo, Domine, es quod es; et tu es qui es. Nam quod aliud est in toto, et aliud in partibus; et in quo aliquid est mutabile, non omnino est quod est. Et quod incoepit a non esse, et potest cogitari non esse; et nisi per aliud subsistat, redit in non esse: et quod habet fuisse, quod iam non est; et futurum esse, quod nondum est, id non est proprie et absolute. Tu uero es quod es, quia quidquid aliquando, aut aliquo modo es hoc totus et semper es. Et tu es qui proprie et simpliciter es; quia nec habes fuisse, aut futurum esse; sed tantum praesens esse, nec potes cogitari aliquando non esse. Sed et uita es, et lux, et sapientia, et beatitudo, et aeternitas, et multa huiusmodi bona; et tamen non es nisi unum et summum bonum, tu tibi omnino sufficiens, et nullo indigens; quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint. [23] CAPUT XXIII. Quod hoc bonum sit pariter Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et hoc sit unum necessarium quod est omne, et totum, et solum bonum.--Verbum cum sit uerax et ipsa ueritas, nihil est in Patre dicente quod non fit in Verbo quo seipsum dicit. Nec amor a Patre et a Filio procedens, est impar Patri aut Filio, quia tantum Pater et Filius amant se, quantum bonum sunt Pater et Filius. Ex summa simplicitate non potest nasci aut procedere, quam quod est hoc de quo nascitur aut procedit. Hoc bonum es, tu Deus Pater; hoc est Verbum tuum, id est, Filius tuus. Etenim non potest aliud, quam quod es, aut aliquid maius uel minus te, esse in Verbo, quo teipsum dicis; quoniam Verbum tuum sic est uerum, quomodo tu es uerax. Et idcirco est ipsa ueritas sicut tu; non alia quam tu; et sic es tu simplex, ut de te non possit nasci aliud quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et communis tibi et Filio tuo, id est, sanctus Spiritus, ab utroque procedens. Nam idem amor non est impar tibi, aut Filio tuo; quia tantum amas te et illum, et ille te et seipsum; quantus es tu, et ille; nec est aliud a te et ab illo quod dispar non sit tibi et illi; nec de summa simplicitate potest procedere aliud quam quod est hoc de quo procedit. Quod autem est singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas, et summe una simplicitas; quae nec multiplicari, nec aliud et aliud esse potest. Porro unum est necessarium. Porro hoc est illud unum necessarium, in quo est omne bonum; imo quod est omne, et unum totum, et solum bonum. [24] CAPUT XXIV. Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita quantum potes quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet iucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem quanto differt Creator a creatura. Si enim bona est uita creata, quam bona est uita creatrix! Si iucunda est salus facta, quam iucunda est salus quae fecit omnem salutem! Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum, quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit ex nihilo! Denique, si multae et magnae delectationes sunt in rebus delectabilibus, qualis et quanta delectatio est in illo qui fecit ipsa delectabilia! [25] CAPUT XXV. O qui hoc bono fructur! Et quid illi erit, et quid illi non erit? Certe, quidquid uolet, erit; et quod nolet, non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec cor hominis cogitauit. Cur ergo per multa uagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum in quo sunt omnia bona, et sufficit. Desidera simplex bonum quod est omne bonum, et satis est. Quid enim amas, caro mea; quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo, fulgebunt iusti sicut sol (Matth. XIII, 43). Si uelocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt similes angelis Dei, quia seminatur corpus animale, et surget corpus spiritale, potestate utique, non natura. Si longa et salubris uita, ibi sana est aeternitas, et aeterna sanitas; quia iusti in perpetuum uiuent, et, salus iustorum a Domino. Si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria Dei. Si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si melodia, ibi angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda sed munda uoluptas, torrente uoluptatis suae potabis eos, Deus. Si sapientia, ipsa Dei sapientia ostendet eis seipsam. Si amicitia, diligent Deum plus quam seipsos, et inuicem tanquam seipsos; et Deus illos, plusquam illi seipsos; quia illi illum, et se, et inuicem per illum; et ille se, et illos per seipsum. Si concordia, omnibus illis erit una uoluntas, quia nulla illis erit, nisi sola Dei uoluntas. Si potestas, omnipotentes erunt suae uoluntatis, ut Deus suae. Nam, sicut poterit Deus, quod uolet, per seipsum; ita poterunt illi, quod uolent, per illum; quia, sicut illi non aliud uolent, quam quod ille; ita ille uolet quidquid illi uolent; et quod ille uolet, non poterit non esse. Si honor et diuitiae, Deus seruos suos bonos et fideles supra multa constituet ; imo filii Dei, et dii uocabuntur; et ubi erit Filius eius, ibi erunt et illi, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Si uera securitas, certe ita certi erunt nunquam et nullatenus ista, uel potius istud bonum sibi defuturum: sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilcctoribus suis inuitis ablaturum, nec aliquid Deo potentius inuitos Deum et illos separaturum. Gaudium uero quale, aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est! Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, imo obrutum aerumnis, quantum gauderes, si his omnibus abundares! Interroga intima tua si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si uero duo uel tres uel multo plures idipsum haberent, tantumdem pro singulis, quantum pro teipso gauderes; si singulos, sicut teipsum, amares. Ergo in illa perfecta charitate innumerabilium angelorum beatorum, et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis, quam pro seipso. Si ergo cor hominis de tanto suo bono uix capiet gaudium suum, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quoniam quantum quisque diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet: sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam se et omnes alios secum; ita plus gaudebit absque aestimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si Deum sic diligent toto corde, tota mente, tota anima; tu tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis; profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima ; ut totum cor, tota mens, tota anima, non sufficiat plenitudini gaudii. [26] CAPUT XXVI. Deus meus, et Dominus meus, spes mea, et gaudium cordis mei, dic animae meae, si hoc est gaudium, de quo nobis dicis per Filium tuum: Petite, et accipietis, ut gaudium uestrum sit plenum. Inueni namque gaudium quoddam plenum, et plusquam plenum. Plenum quippe corde, plena mente, plena anima, pleno toto homine gaudio illo, adhuc supra modum supererit gaudium. Non ergo totum illud gaudium intrabit in gaudentes; sed toti gaudentes intrabunt in gaudium. Dic, Domine, dic seruo tuo intus in corde suo, si hoc est gaudium, in quod intrabunt serui tui, qui intrabunt in gaudium Domini sui. Sed gaudium illud certe, quod gaudebunt electi tui, nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Nondum ergo dixi, aut cogitaui, Domine, quantum gaudebunt illi beati tui. Utique tantum gaudebunt, quantum amabunt; tantum amabunt, quantum cognoscent. Quantum te cognoscent, Domine, tunc; et quantum te amabunt! Certe nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit in hac uita, quantum te cognoscent et amabunt in illa uita. Oro, Deus, cognoscam te, amem te ut gaudeam de te. Et si non possum in hac uita ad plenum, uel proficiam in dies, usque dum ueniat illud ad plenum; proficiat hic in me notitia tui et ibi fiat plena; crescat amor tuus, et ibi sit plenus ut hic gaudium meum sit in spe magnum et ibi sit in re plenum. Domine, per Filium tuum iubes, imo consulis, petere; et promittis accipere ut gaudium nostrum sit plenum. Peto, Domine, quod consulis per admirabilem consiliarium nostrum; accipiam quod promittis per ueritatem tuam, ut gaudium meum plenum sit. Deus uerax, peto; accipiam ut gaudium meum plenum sit. Meditetur interim inde mens mea; loquatur inde lingua mea. Amet illud cor meum; sermocinetur os meum. Esuriat illud anima mea, sitiat caro mea, desideret tota substantia mea, donec intrem in gaudium Domini, qui es trinus et unus Deus, benedictus in saecula. Amen.