[0] NUTRICIA. Stat uetus et nullo lex interitura sub aeuo (diuorum atque hominum concors incidit in auro scilicet hanc Natura parens; dictasse feruntur fatorum consulta Themis, sollersque futuri nondum Caucasea pendens de rupe Prometheus), quae gratos blandae officio nutricis alumnos esse iubet, longumque pia mercede laborem pensat, et emeritis cumulat compendia curis. Hinc Italos Phrygio signauit nomine portus, 10 Caietae memor, Aeneas; hinc urbe Quirini annua cinctutos nudabant festa Lupercos; hinc pater astrigero Dodonidas intulit axi Bacchus, Agenoreo facturus cornua tauro; hinc iubar Olenium ratibus pelagoque pauendum exoritur, siquidem Cretaea fertur in Ida capra Iouem puerum fidis aluisse papillis. Ast ego, cui sacrum pleno dedit ubere nectar non olidi coniunx hirci, non raya sub antris bellua, non petulans nymphe, non barbara mater, 20 sed dea Pieridum consors et conscia magnae Pallados, humanas augusta Poetica mentes siderei rapiens secum in penetralia caeli; quas, rogo, quas referam grates, quae praemia tantae altrici soluisse queam, nec fulminis auctor, nec thyrsi scaeptrique potens? Quonam improba ducis mens auidum? Quo me pietas temeraria cogis attonitum? Quinam hic animo trepidante tumultus? Fallor, an ipsa aptum dominae praecordia munus parturiunt ultro, uocemque et uerba canoro 30 concipiunt sensim numero, inlibataque fundunt carmina nunquam ullis Parcarum obnoxia pensis? Sic eat. En agedum; qua se furor incitat ardens, qua mens, qua pietas, qua ducunt uota, sequamur. Intulerat terris nuper mundoque recenti cura dei sanctum hoc animal, quod in aethera ferret sublimis oculos; quod mentis acumine totum naturae lustraret opus, causasque latentis eliceret rerum, et summum deprenderet aeui artificem nutu terras maria astra regentem; 40 quod fretum ratione animi substerneret uni cuncta sibi, ac uindex pecudum domitorque ferarum posset ab ignauo senium defendere mundo, neu lento squalere situ sua regna neque aegram segnitie pateretur mers languescere uitam. Sed longum tamen obscuris immersa tenebris gens rudis atque inculta uirum sine more, sine ulla lege propagabant aeuum passimque ferino degebant hommes ritu; uisque insita cordi, mole obsessa graui, nondum ullos prompserat usus; [50] nil animo, duris agitabant cuncta lacertis. Nondum relligio miseris (si credere fas est), non pietas, non officium; nec foedera discors norat amicitiae uulgus; discernere nnlli promptum erat ambiguo susceptam semine prolem; non thorus insterni Genio; non crimina plecti iudicio; nulla in medium consulta referri; non quaeri commune bonum; sua commoda quisque metiri, sibi quique ualere et uiuere sueti. Et nunc, ceu prorsus morientem, uespere sero 60 ignari fleuere diem; nunc, luce renata, gaudebant ceu sole alio; uariosque recursus astrorum, uariam Phoeben sublustris in umbra noctis, et alternas in se redeuntibus annis attoniti stupuere uices; insignia longum spectabant caeli, pulchroque a lumine mundi pendebant causarum inopes, rationis egentes. Donec ab aetherio genitor pertesus Olympo socordes animos, longo marcentia somno pectora, te nostrae, diuina Poetica, menti 70 aurigam dominamque dedit. Tu flectere habenis colla reluctantum, tu lentis addere calcar, tu formare rudes, tu prima extundere duro abstrusam cordi scintillam, prima fouere ausa Prometheae caelestia semina flammae. Nam simul ac pulchro moderatrix unica rerum suffulta eloquio dulcem sapientia cantum protulit, et refugas tantum sonus attigit aures, concurrere ferum uulgus; numerosque modosque uocis et arcanas mirati in carmine leges, 80 densi humeris, arrecti animis, immota tenebant ora cateruatim: donec didicere quid usus discrepet a recto; qui fons aut limes honesti; qui ue fide cultus, quid ius aequabile, quid mos, quid poscat decor et ratio; quae commoda uitae concilient inter se homines, quae foedera rebus; quantum inconsultas ultra sollertia uires emineat; quae dein pietas praestanda parenti aut patriae, quantum iuncti sibi sanguins ordo uindicet, alternum quae copula seruet amorem; 90 quod gerat imperium, fractura Cupidinis arcus atque iras domitura truces, uis prouida ueri, uis animae, celsa quae sic speculatur ab arce, ut uel in astrigeri semet praecordia mundi insinuet, magnique irrumpat claustra Tonantis. Agnorant se quisque feri, pudibundaque longum ora oculos taciti inter se immotique tenebant. Mox cunctos pariter morum uitaeque prioris pertesum; ritusque ausi damnare ferarum, protinus exseruere hominem. Tum barbara primum [100] lingua nouos subiit cultus, arcanaque sensa mandauere notis, multaque tuenda uirum ui moenia succinctus populis descripsit arator; tum licitum uetitumque inter discrimina ferre, et pretium laudi et noxae meditantia poenam uindicibus coeptum tabulis incidere Tura; mox et dictus Hymen, et desultoria certis legibus est astricta Venus; sic pignora quisque affectusque habuere suos; bellique togaeque innumeras commenti artes, etiam aethera curis 110 substrauere auidis, etiam famulantibus altum inseruere apicem stellis, animoque rotatos percurrere globos mundi; et sacra templa per orbem plurima lustrato posuerunt denique caelo. Sic species terris, uitae sua forma, suusque dis honor, ipsa sibi tandem sic reddita mens est. An uero ille ferox, ille implacatus et audax uiribus, ille graui prosternens cuncta lacerto, trux uitae, praeceps animae, submitteret aequo colla iugo aut duris pareret sponte lupatis, 120 ni prius indocilem sensum facundia uictrix uimque reluctantem irarum flatusque rebelles carmine mollisset blando, pronisque sequentem auribus ad pulchri speciem duxisset honesti? Quippe etiam stantes dulci leo carmine captus submittit ceruice iubas, roseamque dracones erecti tendunt cristam et sua sibila ponunt; ille quoque umbrarum custos, ille horror Auerni, Cerberus, audita Getici testudine uatis, latratum posuit triplicem, tria sustulit hiscens 130 ora, nouo stupidus cantu qui flexerat atram Tisiphonen, saeuo lacrimas conciuerat Orco; ipsum fama Iouem, cum iam Cyclopea magna tela manu quatit insurgens tonitruque coruscat horrisono et caecis miscet caua nubila flammis, ut tamen increpuit neruis et pectine pulcher Delius alternumque piae cecinere sorores, placari totumque sua diffundere mundum laetitia et subito caelum instaurare sereno. Nunc age, qui tanto sacer hic furor incitet oestro 140 corda uirum, quam multiplices ferat enthea partus mens alto cognata polo, qui praemia doctae frontis Apollineas ausi sibi nectere lauros inclyta perpetuis mandarunt nomina saeclis, expediam. Faueat pulchro nunc Musa labori, Musa, quies hominum diuumque aeterna uoluptas. Iuppiter (ut perhibent), liquidi per et ignea mundi templa per et stellis radiantibus aethera fixum aurarumque animas sola terrae et caerula ponti dissitus, errantes citharae uice temperat orbes, [150] ac rapidum imparibus cursum rotat interuallis, quem rata pars tamen et certum confine diremit. Hinc nostro maior captu sonus exit, acutas compensans grauibus septem in discrimina uoces; stellantesque globos sua quaeque innoxia Siren possidet, ambrosio mulcens pia nomina cantu. Nec tamen in nullis hominum simulachra refulgent mentibus, arcanam caeli testantia Musam permixtumque Iouem. Nam ceu tralucet imago sideris in speculum, ceu puro condita uitro 160 solis inardescit radio uis limpida fontis; sic nitidos uatum defaecatosque sonori informant flammantque animos modulamina caeli. Is rapit euantem feruor, fluctuque furoris mens prior it pessum: tum clausus inaestuat alto corde deus, toto lymphatos pectore sensus exstimulans; sociumque hominem indignatus, ad itr cunctantem absterret latebras; uacua ipse potitus sede, per obsessos semet tandem egerit artus, inque suos humana ciet praecordia cantus. 170 Non illos cycnaea mele, non daedala chordis apta fides, non quae duplici geniale resultant naula citata manu, non uincat dulcior ille flatus inaequales digitis pulsantibus implens compresso de folle tubas, pius aemula contra iubila cui referunt chorus alternisque lacessunt. Agnoscas propere numen. Suspirat anhelo grandior ore sonus, quantusque impleuerit antrum Phoebados aut rupem Euboicam. Nec Martius illum terrificum clangens rauci canor aeris obumbret, 180 nec tonitrus Iouis, aut petulantibus incita flabris Ossaeo pineta iugo, Nili ue ruentis exsurdans uicina fragor. Mirantur et ipsi saepe (quis hoc credat?) quae nuper cumque, recepto numine, legitimi cecinere oracula uates; caligatque animus uisis, nec uindice lingua defendunt sua dicta sibi, postquam ille quieuit spiritus et pressi tacuit sacer impetus oris. Ipsaque Niliacis longum mandata papyris carmina Phoebeos uideas afflare furores, 190 et caeli spirare fidem: quin sancta legentem concutiunt parili turbam contagia motu, deque aliis alios idem proseminat ardor pectoris instinctu uates; ceu ferreus olim anulus, arcana quem ui Magnesia cautes sustulerit, longam nexu pendente catenam implicat et caecis inter se conserit hamis. Inde sacros Musarum amnes, Heliconia tempe, multisoni celebrant numeroso gutture cycni. Prima tamen dubias fuderunt carmina sortes. [200] Quippe etiam ante Iouem, sagis instincta resoluit ora sonis Nereus, Nereus quem prisca marinum dictat fama senem; tuque, o consulte Prometheu, qui tenuem liquidis ignem furatus ab astris, mirantem frustra satyrum captumque decoro lumine, ne flammae daret oscula blanda, monebas. Mox quoque Phocaico uerum mugiuit ab antro alma Themis, qua rupe pares utrinque uolatus armigerae posuere Iouis; tum Iuppiter ipse fatidico mouit cantu Dodonida quercum, 210 praesciaque in Libycis concussit cornua lucis; moxque Lycaonias Pan carmine terruit umbras; carmen Apollinei tripodes laurusque locutae, quaeque coronatum sonuere Philesia Branchum, pastorem Branchum, tribuit cui, gratus amorum, sortilegas uoces admissus ad oscula Poean; et sua per carmen ducibus responsa latinis noctiuagus cecinit, calcato uellere, Faunus. Vos quoque per carmen, triplices, oracula, Parcae, uestra datis; quin et ueteres prompsere Sibyllae 220 carmen, Amalthea, et fati Marpesia diues, Herophileque Idaea genus, praedoctaque Sabbe, Demoque, Phygoque, et ueri gnara Phaennis, et Carmenta parens, et Manto, et pythia longos Phemonoe commenta pedes, et filia Glauci Deiphobe nimium uiuax; et Marcia fratrum nomina, lymphatusque Bacis, subterque triones natus Hyperboreos 011en, inque Atthide terra clarus honore Lichas, Dodoniadesque columbae. Nam quid ego innumeras uariantem Protea formas, 230 sed dubio risus uultu lacrimasque perosum? Quid ue loquar te, Glauce senex? Plenumque parente Idmona, fulminei prostratum dentibus apri? Ampycidenque pium, Libycis quem fudit harenis uipera fatifero fauces accensa ueneno? Quid te, cui uolucrum linguae patuere, Melampu? Quid cui post uisos nudatae Pallados artus cernere nil licitum? Quid quem impia prodidit uxor, hosticaque hausit humus? Quique alto in melle necatum restituit luci, quo nuper uixerat anguis 240 gramine, Minoum Dictaeo carcere Glaucum? Aut qui mille rates peritura ad Pergama duxit, Thestoriden? Aut qui magica fera murmura lingua ingeminans, liquido deduxit ab aethere fulmen in caput ipse suum, propugnarique bidental iussit Achaemenium seruantia busta tiaram? An memorem Solymos, praelustria nomina, uates? Psallentemque deo regem, qui turbine fundae icta Philistaeo secuit puer ora giganti? Teque Palaestini laqueantem culmina templi, [250] mentis opumque potens, Salomon, nec odora tacentem oscula sollicito languentis amore puellae? Pars hymnos fudere Deo: sic maximus ille nondum clara sacris radiatus tempora Moses ignibus, ut rubras sicco pede transiit undas, demerso insignem cecinit Pharaone triumphum; tuque puer, modo dicte mihi, Iessaee, uicissim dulcia terribili mutans psalteria bello, uoce Deum placas; ut quos Babylone rebelli lambit in horrisonis non noxia flamma caminis, 260 quosque alios, ueteris gens seruantissima ritus, retrorsum Iudaea legit. Sed enim aethera magnum, custodesque alii genios (ita iusserat error publicus), innumerosque lares, functosque sepulchris mille deos, uariisque animatum partibus orbem heu frustra coluere pii; ueniamque rogantes, qualiacunque suo placabant numina cantu. Mox chaos et teneri prima incunabula mundi, et diuum genus atque hominum, et Titania saecla non humili dixere tuba, quoque edita partu 270 gramina, frondiferumque nemus, gentesque ferarum; quid ue parens Natura agitet, quos ue aurea ducant astra choros; ut se fraternis Delia flammis induat, et radiis eadem mox depleat haustis; quae caelo portenta uolent, quem ue ille tumultum misceat, aut quantis uarietur ab ignibus aer; quo saliat quassante solum, qui torqueat error oceani refluas undas molemque natantem. Inde sacrosanctas modulati carmine leges, multisonum fecere nomon; nec uulnera tantum 280 saeua, sed et caecos uincebant carmine morbos. Sacrifici quondam nec dis ignara poetae nomina: quin magicas arcano murmure linguas in uarios duxere modos. Nec fabula mendax Parrhasio lapides mouisse Amphiona plectro, Orpheos atque lyram curua de ualle secutas in caput isse retro liquido pede fluminis undas, cumque suis spelaea feris, cum rupibus ipsis dulcia Pierias properasse ad carmina fagos, quaeque auis applauso libraret in aere pinnas, 290 pene intercepto uix se tenuisse uolatu. Illius argutis etiam patuere querellis Tartara, terrificis illum uillosa colubris tergemini stupuere canis latrantia monstra; tum primum et lacrimas, inuita per ora cadentes Eumenidum, Stygii coniunx mirata tyranni, induisit uati Eurydicen; sed muneris usum perdidit: heu durae nimia inclementia legis! At iuuenem postquam Thressarum iniuria matrum, frustra suaue melos, frustra pia uerba mouentem, [300] dispersit totis lacerum furialiter agris, cum lyra diuulsum caput a ceruice cruenta heu medium ueheret resonans lugubre per Hebrum, relliquias animae iam deficientis amatam mouit in Eurydicen tamen, illam frigidus unam spiritus, illam unam moriens quoque lingua uocabat: Lesboum stupuit uulgus, cum fiere natantes sponte fides atque os domini uectare cruentum uidit et heu lassis uelut aspirare querelis. Improbus hanc stulte chelyn affectare Neanthus 310 ausus, Apollinea pendentem substulit aede; quem tamen, indocto ferientem pollice chordas, uindice discerpsit rictu nocturna canum uis. Illa recepta polo, ceu quondam saxa nemusque, sic nunc stelliferis agit aurea cornibus astra. Quin et, Pellaei quondam praesaga triumphi, delicuit sudore sacro Libethris imago. Tantus honor Getico fuit, et post funera, uati! At tu, qui merito dulcem Cratera magistro obtuleras, uolucri penetrans in saecula fama, 320 cantando trahis Elysios, Musaee, minores. Contra autem indocilem nimis exsecratur alumnum, immemoremque Linus uocat ingratumque laborum Amphitryoniaden; qui quondam triste perosus doctoris magni imperium, ueneranda rebelli contudit ora lyra, et clamantem plurima frustra tendentemque manus obtestantemque peremit, heu non ista piae meritum sibi praemia linguae! Iam Methymnaeum uatem delphine reuectum, iam Thamyran cantu doctas anteire sorores 330 fretum, mox citharae damnatum et luminis orbum, quis nescit? Princeps idem (ni uana uetustas) ad faciles Venerem inlicitam conuertit ephebos, insignemque sacro tulerat certamine palmam tertius: hoc etenim Cirrhaeus honore Philammon claruit ante pater, sed Cres praeuenerat ambos Chrysothemis. Nam Demodoci uiuacior aeuo fama Meletaeis gaudet iuuenescere chartis; et tua, Neritias inuito pectine mensas qui celebras. Etenim ut stellas fugere undique caelo, 340 aurea cum radios Hyperionis exseruit fax, cernimus, et tenuem uelut euanescere lunam; sic ueterum illustres flagranti obscurat honores lampade Maeonides: unum quem, dia canentem facta uirum et saeuas aequantem pectine pugnas, obstupuit prorsusque parem confessus Apollo est. Proximus huic autem, uel (ni ueneranda senectus obstiterit) fortasse prior, canit Ğarma uirumqueğ Vergilius, cui rure sacro, cui gramine pastor Ascraeus Siculusque simul cessere uolentes; [350] quem non tabifico mordax attingere Liuor dente queat, Liuor tandem et sandalion ausus carpere, cum dominam asseruit sua forma Dionen. Excipiunt gemini procul hos longeque secuntur qui septem Cadmaea uocent ad moenia reges: hunc Phoebaea Claros, Cumaea Neapolis illum protulit; hic elegis etiam tua funera, Lyde, flet pius, herois ille audax uersibus effert magnanimum quoque Peliden; hic denique magni instar habet populi pendentem ad uerba Platonem, 360 ille etiam Siluis partum sibi praedicat aurum. Ecce alii primo tentatum remige pontum, Palladiamque ratem, tabulasque dedere loquaces: quorum Threicio personam primus ab Orpheo accepit, genitus Miscelli gente salubri; alter Alexandri Nilotidas abnegat arces exosus natale solum, tumidamque colosso Solis et irriguam pluuio Rhodon expetit auro. Huius in Ausonio uestigia puluere Varro pone legit, linguae haut opulens, ut barbara Narbo, 370 ut quem paruus Atax Latiae transcripserat urbi: atque idem imparibus proprios exponit amores Leucadiamque suam numeris, succedere magno Auruncae quondam frustra conatus alumno. Nam te, Flacce, sinu sulcantem caerula pleno, heu iuuenem cursu excussit mors saeua, priusquam Aesonides Pagasas patriamque reuectus Iolcon. At tibi, Daedaleos monitus, Heliconie uates, qui sequeris, neque uentosis in nubibus alas expandis neque serpis humi, sed praepete lapsu 380 ceu medium confine teris, quo carmine dignas addiderim, tandem, quo ue ore aut pectore laudes? Scilicet huic, patriis pecudes in uallibus olim seruanti, cunctae se se indulsere uidendas Aonides, laurumque uiro uocemque dedere, qua superum caneret stirpem, praeceptaque morum, descriptosque dies operum, clypeumque tremendi Herculis, et ueteres diuum genus heroinas. Ergo et Chalcidico uatum certamine quondam rettulit auritum tripoda, et (si uera minores 390 audimus) cantu magnum quoque uicit Homerum. Moxque dolo extinctum mersumque ad litora, tristis delphinum uexere chorus; nec defuit index turba canum, medioque darent qui corpora sontum mersa mari et meritam placarent mortibus umbram: ossaque fatali tellus Minyaea sepulchro nunc habet, annosae conspectu inuenta uolucris. Nec quae magnanimum nodosae robore clauae instruit Alciden, nullum nomenque decusque conciliat sterili Pisandria musa Camiro. [400] Nec qui bissenos iterum memorare labores audet, et a primo uatum figmenta priorum usque chao repetit, non saltem laudibus aequet Ascraeum Clariumque senes. Neque Chalcis alumnum Euphoriona tacet, uario qui personat ore Mopsopiam; neque Tyrtaei Lacedaemona cantu uictricem se ferre pudet, licet impare gressu tenderet. Adde nouis mutantem corpora formis Parthenium; pictique notantem lumina mundi (namque hoc praecipue se carmine iactat) Aratum, 410 cui cor ab intonsi fax ore accensa Philini urebat miserum, quem terra Cilissa recepit et portentoso celebrem dedit esse sepulchro. Nec te, quem Colophon tulerit, Nicandre, tacebo, Paeoniis celebrem studiis: qui nigra uenena prodis et emissas serpentum fauce saliuas, tum medicam subiungis opem, praedicere finem morborum et tacitas gnarus deprendere causas; atque idem pia rura sonas, dulcissima miscens austero figmenta operi. Sed lustra ferarum 420 scrutatur, captat uolucres prolemque natantum, mox dat habere Pio gratissimus Antonino Oppianus, docti praediues honore laboris. Pingit et exiguis totum Dionysius orbem terrarum in tabulis; sed non et praelia Bacchi Nonnus in exigua potuit contexere tela. Battiades Hecalen sonat et Marathonia gesta, celsior assueto, causasque aetate latentes prodit, et undeno molles pede cantat amores; et nunc ingratum tenebrosus deuouet Ibin, 430 nunc superos celebrat, nunc tristibus ardet iambis, nunc humili premitur socco, nunc ille cothurno altior assurgit: centumque poemata pangens, dissipat in uarios Heliconia flumina riuos. Sed Tiberim, dominum rerum mundique potentem, ambigitur rigui ne tener Sulmonis alumnus nobilitet magis, an uero tibi, Roma, pudori sit potius, Getica sic semisepultus harena (proh dolor!), exsul, inops, nimium quia forsan amico lumine Caesareae spectauerit ora puellae. 440 Ille nouas primo facies transformat ab aeuo; ille cupidineas uersu canit impare flammas, inuoluitque nouum dubiis ambagibus Ibin, uel dat amatricum dictatas ore tabellas, uel miser exilium cycnaeo gutture deflet; temporaque et causas Romani digerit anni, uel memorat pisces et adhuc ignara Latinis nomina, uel caelo labentia computat astra, et replet astrictas diuerso epigramritate chartas; consutum quoque syrma trahit; suspendit et unca [450] nare malos (quorum nunc omnia plena) poetas, indulgens tamen usque sibi: nam praeditus acri nimirum ingenio, faciem putat esse decoram carminis, inspersus maculet quam denique naeuus. Iam senior triplici uates qui corde superbit, Maeonides Italis (ni fallunt uisa) secundus, bella horrenda tonat Romanorumque triumphos, inque uicem nexos per carmina digerit annos: arte rudis, sed mente potens, parcissimus oris, pauper opum, fidens animi, morumque probatus, 460 contentusque suo, nec bello ignarus et armis. Quem, Rudiis ortum, rigidi quaestura Catonis ad septemgeminas iuuenem deduxerat arces; mox connes armorum Fului, qui sanguine partas scilicet haut dubitat Latiis sacrare Camenis exuuias, dedit Aetolis hostilia campis corpora multa neci; longe gratissimus idem, Scipio magne, tibi, et Calabris uicinus in hortis uirtute emeritis, cuius gentile sepulchrum mox tenuit, nullo patiens sua funera fletu 470 produci laetusque uirum uolitare per ora. Praeterea tragico boat ampullosus hiatu; comica lasciuo proscenia laxat iambo; exponit satyros, Latioque Euhemeron infert. Et modo reprensi deflorans carmina Naeui, carmina quae quondam Fauni uatesque canebant, mox gemet ipse suo natas in litore conchas praecultum purgare fimo et sibi ferre Maronem. Sed quanquam in primis docto Verona Catullo gaudet, uulnificos elegis qui miscet iambos, 480 et sub adoptiuum redigit te, Clodia, nomen, parturit et fortem forti quoque carmine Achillem, atque urbis proceres multo sale defricat audax, Caesareaeque notas et inurit stigmata fronti; non nihil Aemilium tamen haec quoque iactat alumnum texentem tenui Macrum subtemina filo, dum uolucres numeris, dum gramina pingit et angues. Nec qui philtra bibit nimioque insanus amore mox ferro incubuit, sic mentem amiserat omnem, ut non sublimi caneret Lucretius ore 490 arcanas mundi causas elementaque rerum; doctus, et Arpino tamen exploratus ab ungui. Scilicet et ueteres naturam pandere Grai carmine tentarunt celebri: ceu maximus ille, aerisonas pedibus qui quondam inductus amyclas, insiluit Siculi rapidum cratera camini; et cui de uocum tenebris cognomina flenti addita; quosque alios studio sapientia dulci implicuit, cecinitque diu memoranda uetustas. Emicat Hesperio, trifidum ceu fulmen, ab orbe [500] qui, uix puber adhuc rudibusque tenerrimus annis, Haemonios iterat currus auroque repensum Hectora, Tartareasque domos, dirumque Neronem, Orpheaque, et meritae peragit praeconia Pollae, lasciuitque iocis; ac torrens uoce soluta Dulichias aequare niues et fulmina tendit quanta Periclaeo Lepor intorquebat ab ore. Mox tonat ardenti Pharsalica praelia cantu Aegyptique nefas, primo uix flore genarum conspicuus; toruo quem protinus ore secundum 510 respexit, captae uix ausus fidere palmae, Vergilius. Sed iniqua bonis Rhamnusia tantis heu decus hoc orbi inuidit, ne uindice ferro assereret miseras incesto a principe terras. Tu felix tamen, o iuuenis (nam conscia poenam corda leuant), felix, inquam, licet ille cruentum Rugiat et truncas desiccet sanguine uenas, fronte minax, diraeque instinctus uerbere matris. Macte animo! Non te, o uates, Parnasside lauru nequiquam deus et cithara dignatus honora est. 520 Post hunc Sidoniae damnat periuria gentis emeritosque foro Musis tandem asserit annos Silius, Ausonio qui quondam fulgidus ostro expulit horribilem uitaque aulaque tyrannum; ipse obiit plenusque aeui natoque superstes, aspera congenito fixus uestigia clauo. An taceam Bassum grauido tua dona ferentem, Vespasiane, sinu? Et fantem Sicula arma Seuerum? Aut te Sidonias repetentem, Pontice, Thebas? Aut Pelusiaci missum de plebe Canobi 530 pulchra suum quem nunc Florentia iactat alumnum, gaudentem Stygio dominam iunxisse marito magnanimique uagos ducis ostentare labores? Aut te, Niliaca relegentem sidera cura, bis uates, Manli, et Babylonia signa sequentem? Quosque sibi aequaeuos puro uocalior ore, nequa laboranti incumbant obliuia famae, Naso refert, queruli tangens confinia Ponti? Et qui Smyrnaeis poterat contendere plectris Valgius, ut tersi memorat pia musa Tibulli? 540 Musa sibi primos quae iure adsciscat honores imparibus numeris, ni blanda Propertius ora soluat, et ambiguam faciat certamine palmam; Plania materiam teneri dat et Hostia cantus, nomine supposito, ceu Galli mima Citheris personam falsae lasciua Lycoridos affert in scenam, et docto clausam se iactat amanti, dum miser ipse suo fodiat praecordia ferro. At non exigui tenuis quoque pagina Calui dissimulat pulchram, sed acerbo funere raptam, [550] Quintiliam. Nec Chous ad haec non sacra Philetes, quanquam est aeger, adest, quanquam uestigia lento fulta grauat plumbo; nec qui sine amore iocisque iucundum nihil esse putat. Quid rustica dicam iubila pastorum siluis meditata sub altis? Ut patrias Moschus non inficietur auenas, externasque Bion? Ut opaca Tityron umbra prouocet Ausonio Calpurni fistula cantu? Aerios procul in tractus et nubila supra Pindarus it, Dircaeus olor, cui nectare blandae 560 os tenerum libastis, apes, dum fessa leuaret membra quiete puer mollem spirantia somnum. Sed Tanagraea suo mox iure poetria risit, irrita qui toto sereret figmenta canistro; tum certare auso palmam intercepit opimam, Aeoliis praelata modis atque illice forma. Ille, Agathoclea subnisus uoce, coronas dixit Olympiacas, et qua uictoribus Isthmos fronde comam Delphique tegant Nemeaeaque tesqua lunigenam mentita feram; tum numina diuum, 570 uirtutesque uirosque undanti pectore torrens prouexit, sparsitque pios ad funera questus. Frugibus hunc libisque uirum Cirrhaeus ab ara Phoebus et accubitu mensae dignatus honoro est; Panaque pastores solis uidere sub antris Pindarico tacitas mulcentem carmine siluas. Inde senem, pueri gremio ceruice reposta infusum, et dulci laxantem corda sopore, protinus ad manis et odoro germine pictum Elysium tacita rapuit Proserpina dextra. 580 Quin etiam hostiles, longo post tempore, flammae, quae septemgeminas populabant undique Thebas, expauere domum tanti tamen urere uatis, et sua posteritas medios quoque tuta per enses sensit inexhausta cinerem iuuenescere fama. Non ego te, longo praesignis Anacreon aeuo, transierim, bicolore caput redimite racemo, cui citharae cordi, cui nigri pocula Bacchi semper, et ancipiti stimulans Amathusia cura: nam modo Threicii crinem miraris ephebi, 590 nunc Samium celebras (iubet Adrastea) Bathyllum, nunc teneram Eurypylen tenerumque Megisthea laudas; tandem acino passae cadis interceptus ab uuae. Ipse Lyci nigros oculos nigrumque capillum, quamque uides digito natiuam inolescere gemmam, exactosque canis, pugnax Alcaee, tyrannos, Aeolium docto pertentans barbyton auro; arma sed Actaeae tua fies suspensa Mineruae. Sustinet heroi ualida testudine pondus carminis, et damnans Helenen laudansque uicissim [600] amittit recipitque oculos tuus, Himera, ciuis Stesichorus, quem trux Phalaris ueneratus et hostem est; cuius et in labris sedit puerilibus olim Daulias, et uestrum, Musae, cantauit alumnum. Sed uocat ad lacrimas Cei pia naenia uatis: unum Mnemosyne quondam praeque omnibus unum quem coluit, saeuae quem subtraxere ruinae Ledaei iuuenes; uacuam cui tristis ad arcam Gratia flet, laniata comas nudata lacertos; quique sui uindex fuit et post fata sepulchri. 610 Ipsi etiam patria pressi breuitate Lacones ascitum largo tamen ore Alcmana recensent; quem tulit auriferos ostentans Lydia fontes, nunc gemit heu tineis artus et tabe peresum. At te cui numeros dictat dea Suada canoros, Ibyce, quique marem tantum meditaris amorem, nec superi nec auis Pygmaea reliquit inultum; et nunc Rheginis tua sedibus ossa quiescunt. Nec uulgare canit, dulcis ab Iulide Siren, Bacchylides. Sed enim lyricis iam nona poetis 620 Aeolis accedit Sappho, quae flumina propter Pierias legit ungue rosas unde implicet audax serta Cupido sibi; niueam quae pectine blando Gyrinnem Megaramque simul cumque Atthide pulchram cantat Anactorien et crinigeram Telesippen; et te conspicuum recidiuo flore iuuentae miratur reuocatque, Phaon, seu munera uectae puppe tua Veneris, seu sic facit herba potentem. Sed tandem Ambracias temeraria saltat in undas; quae totiens Gorgo, totiens incesserat atrox 630 famosam Andromeden patriaque libidine turpem. Non illi Praxilla suos praedoctaque Nossis contulerint Myrtisque modos, non dulcis Agacles, non Anyte, non quae uersus Erinna trecentos Castalio ceu melle rigat, non candida Myro, nec Telesilla ferox, non quae canit aegida saeuae Pallados effusum crinem uittata Corinna. Illam etiam decimo cunctae accepere sedili Pierides, sertumque nouem de floribus auro contextum nitidis laetae imposuere capillis. 640 Hinc Venusina fauos dulci iucunda susurro carpsit apis; sed acu ferit irritata cruento haec eadem, rigidis Auruncae in uepribus errans, quas Persi manus et bilem succensus Aquinas mox legere sibi. Neque enim his metuendus iambo certet echidnaeo, licet acrem effusus in iram ore Lycambiadas rabioso occident ambas Archilocus, medio licet illum in Marte peremptum uindicet et nigro sit Pythia dura Calondae; nec ferus Hipponax, atro qui felle cruentus 650 Bupalon et stratum morsu laniauit Athenin; nec Batius, spinisque Bibaculus asper acutis. Multi, Bacche, tuo proculcauere cothurno fortunas regum ambiguas, et scaeptra tyrannis extorsere feris, totumque tremore metuque horribiles totum luctu oppleuere theatrum. Pluraque, Palladiae, quondam impendistis, Athenae, dum scena Oedipoden pauidumque agitatis Oresten, Atreaque et medica percussum Telephon hasta, Oenidaeque facem, Furiisque Alcmaeona pulsum, 660 quosque alios olidum cantor produxit ob hircum; quam cum barbarico Marathonia sanguine tellus incaluit, multoque obstructae funere Xerxen Thermopylae tarda refugum uidere carina. Auctorem perhibent Thespin, quem iusta Solonis cura cothurnatis iussit descendere plaustris. Tres porro insignem sibi defendere coronam: Aeschylus aeriae casu testudinis ictus, quemque senem meritae rapuerunt gaudia palmae, quemque tegit rabidis lacerum pia Pella molossis. 670 Inuasere locum Plias septena secundum. Quippe alios, quos nec centum sit dicere unguis, fortunae nunc quemque suae famaeque relinquam, ni Latium Varius tamen obiectare Thyesten ambiat, atque suum iactet mihi Corduba uatem, cuius ad Herculeum tremefacta orchestra furorem est. Ecce et grandiloquo semet quoque suggerit ore Accius, et magna conturbat uoce canentem Pacuuius; nitidumque ostentat musa Secundum. Adde et mordaci quatientes pulpita risu: 680 Eupolin, in medium quem mendax fabula pontum Cliniadae manibus puppi deturbat ab alta; quique leues Nebulas Actaeae effuderat urbi, salsus Aristophanes; compotoremque Cratinum. Adde nouos etiam soccos, exemplaque morum, et uariae specimen uitae: iam grata Menandro posteritas, ipsoque uolente Philemone, palmam restituit; longe sequitur quem plurima turba haut nostro referenda sono, sed pagina docti reddit Athenaei tamen insinuatque futuris. 690 Claudicat hic Latium, uixque ipsam attingimus umbram Cecropiae laudis; grauitas Romana repugnat scilicet. Et quamuis ueterum sit multus in ore Caecilius, quamuis iucundi scripta Terenti Scipio dissimulet, quamuis Plautina Camenis lingua Opicis placeat, scenam tamen ipsa suorum Aeneadum fugit alma Venus, tantumque togatis interdum Afrani grato se indulget honore. Hos tamen atque alios Volcatius ordine sistit Sedigitus. Mimos sed enim scripsere proteruos 700 implicitusque Sophron, risuque Philistio tandem perditus; hinc Laberi lasciuia multaque Publi claruit Ausonio sententia dicta theatro. Pars quoque sotadicos ceu prostituere cinaedos, pars tenues sparsere sales epigrammate multo sed Latio celebres: quem misit Iberia Marcum; Romuleumque suis exornans fascibus annum Ausonius; mitto Hortensi doctique Catonis, qui solus legit quondam fecitque poetas, mitto et Cornifici lusus, Ticidaeque Perillam, 710 et Cinnam obscurum, teque, ore proteruior, Anser. Pammetron hic cecinit; Sillos dedit ille licentes; ille Menippeae ioca miscellanea perae infersit; Satyros alius nudauit agrestes; et patuere nouae per mille poemata curae. Quas ego, si Pyliae duplicentur tempora uitae iam mini, si cunctas nostra in praecordia uoces fama ferat, rigidoque sonent haec pectora ferro, non amplecti ausim numero, non ore profari eualeam tantae ue situm indagare senectae. 720 Nec tamen Aligerum fraudarim hoc munere Dantem, per Styga, per stellas mediique per ardua montis, pulchra Beatricis sub uirginis ora, uolantem; quique cupidineum repetit Petrarcha triumphum; et qui bisquinis centum argumenta diebus pingit; et obscuri qui semina monstrat amoris: unde tibi immensae ueniunt praeconia laudis, ingeniis opibusque potens, Florentia mater. Tu uero aeternam per aui uestigia Cosmi perque patris (quis enim pietate insignior illo?) 730 ad famam eluctans, cuius securus ad umbram fulmina bellorum ridens procul aspicit Arnus, Maeoniae caput, o Laurens, quem plena senatu curia quemque graui populus stupet ore loquentem, si fas est, tua nunc humili patere otia cantu secessusque sacros auidas me ferre sub auras. Namque, importunas mulcentem pectine curas, umbrosae recolo te quondam uallis in antrum monticolam traxisse deam: uidi ipse corollas nexantem, numerosque tuos prona aure bibentem; 740 uiderunt socii pariter, seu grata Dianae nympha fuit, quanquam nullae sonuere pharetrae, seu soror Aonidum et nostrae tunc hospita siluae. Illa tibi, lauruque tua semperque recenti flore comam cingens, pulchrum inspirauit amorem. Mox et Apollineis audentem opponere neruis Pana leues calamos, nemoris sub rupe Pheraei, carmine dum celebras, eadem tibi uirgo uocanti astitit et sanctos nec opina afflauit honores. Ergo et nocticanum per te Galatea Corinthum [750] iam non dura uidet. Nam quis flagrantia nescit uota, cupidineoque ardentes igne querelas? Seu tibi Phoebaeis audax concurrere flammis claro stella die, seu lutea flore sequaci infelix Clytie, seu mentem semper oberrans forma subit dominae; seu pulchrae gaudia mortis, atque pium tacto iurantem pectore Amorem, atque oculos canis, atque manus, niueisque capillos infusos humeris, et uerba, et lene sonantis murmur aquae, uiolaeque comas, blandumque soporem, 760 laetaque quam dulcis suspiria fundat amaror, quantum addat formae pietas, quam saepe decenter palleat, utque tuum foueat cor pectore nymphe. Non uacat argutosque sales satyraque bibaces descriptos memorare senes; non carmina festis excipienda choris, querulas ue animantia chordas. Idem etiain tacitae referens pastoria uitae otia et urbanos, thyrso exstimulante, labores, mox fugis in caelum, non ceu per lubrica nisus, extremamque boni gaudes contingere metam. 770 Quodque alii studiumque uocant durumque laborem, hic tibi ludus erit: fessus ciuilibus actis, huc is, emeritas acuens ad carmina uires. Felix ingenio, felix, cui pectore tantas instaurare uices, cui fas tam magna capaci alternare animo, et uarias ita nectere curas! Quod ni blanda meum lactant praesagia sensum, ni pietas, ni longus amor, ni uana magistros aura suo nimios iubet indulgere fauores quemque operi, ni me tacita experientia fallit, 780 ibit in exemplum natur, mea maxima cura, ibit in acta patris, lese tanta indole dignum praestabit. Lustris nondum tribus ecce peractis, iam tamen in Latium Graiae monimenta senectae euocat, et dulci detornat carmina plectro, meque per Aoniae sequitur compendia siluae ereptans auide montem, iamque instat anhelo, it iam pene prior. Sic, o, sic pergat, et ipsum me superet maiore gradu, longeque relinquat protinus, et dulci potius plaudatur alumno, 790 bisque mei uictore illo celebrentur honores!