TEXTE d'étude : ANGE POLITIEN, Lettre à Pierre II de Médicis à propos du style épistolaire. Auteur : Ange Politien (Angelo Ambrogini / Agnolo Poliziano ; 1454 - 1494) WIKIPEDIA : http://fr.wikipedia.org/wiki/Ange_Politien Correspondant : Pierre II de Médicis (1472 - 1503) WIKIPEDIA : http://fr.wikipedia.org/wiki/Pierre_II_de_M%C3%A9dicis Édition : Angeli Politiani opera quae quidem extitere hactenus omnia ... Bâle, 1553 Texte latin encodé par nos soins d'après l'édition de 1553. Texte : Angeli politiani epistolarum liber primus. Angelus Politianus Petro Medici suo s. d. Egisti mecum saepenumero, magnanime Petre Medices, ut colligerem meas epistolas et in uolumen redactas publicarem. Collegi, ne non in omnibus obsequerer tibi, quo sunt in uno spes omnes opesque meae sitae. Neque collegi tamen uniuersas : id enim laboriosius quam Sibyllae folia. Non scripseram uidelicet ad hoc ut in unum corpus referrentur sed ad usum praesentem duntaxat, oblatis argumentis, non quaesitis. Ita nec exempla mihi retinui, nisi quarundam, puto minus felicius, quae diu iam cum blattis et tineis rixabantur. Veruntamen ut instar uoluminis efficerem, nonnullas etiam missas ad me, sed a doctis duntaxat, inserui, quae marcentem quasi stomachum lectoris excitarent. Est autem omnino stylus epistolarum mearum ipse sibi dispar : quo nomine multum quoque scio reprehendar. Nam nec eadem mihi semper uoluntas, nec idem cuique uel personae, uel materiae congruebat. Non deerunt ergo qui dicant, ubi tam uarias epistolas legerint (si qui modo legerint) iterum me Miscellanea, non epistolas composuisse. Sed inter diuersas opiniones et praecipientium de epistolis et epistolas scribentium, speraui fore profecto necubi mihi patrocinium deesset. Occurret aliquis forsan, qui Ciceronianas esse neget : huic ego dicam (nec sine autore tamen) in epistolari stylo silendum prorsus esse de Cicerone. Rursus alius hoc ipsum culpabit, quod aemuler Ciceronem : sed respondebo nihil mihi esse magis in uotis quam ut uel umbram Ciceronis assequar. Optaret alius ut oratorem Plinium saperem, quod huius et maturitas et disciplina laudatur : ego contra totum illud aspernari me dicam Plinii seculum. Sed et si Plinium cuiquam redolebo, tuebor ita me quod Sidonius Apollinaris, non omnino pessimus autor, palmam Plinio tribuit in epistolis. Symmachum si cui referre uidebor, non pudebit, ut cuius et breuitas celebretur et rotunditas. Abesse rursus a Symmacho, si cui credar, negabo mihi siccitatem placere. Longiores quaedam dicentur epistolae : tales Plato scripsit, Aristoteles, Thucydides, Cicero. Dicentur aliae contra nimis breues : obiiciam tunc ego Dionem, Brutum, Apollonium, Marcum, Philostratum, Alciphronem, Iulianum, Libanium, Symmachum sed et Lucianum, quem falso Phalarim uulgo putant. Damnabit alius me quod argumenta non sint hic epistolaria : damnari me patiar sed cum Seneca. Nolet aliquis in epistolis sententias : prouocabo rursus ad Senecam. Poscet alius rursum sententias : huic ergo pro me Donysius resistet ac pertinere sententias ad epistolam negabit. Stylus esse nimium dicetur apertus : hunc tamen laudat Philostratus. Dicetur obscurus : at est ad Atticum talis M. Tullii. Neglegens erit : at epistolis neglegentia est ipsa pro cultu. Rursus erit idem diliges : conuenit maxime, quoniam pro munere mittuntur epistolae. Si concinnitas ibi sit, asseretur a Dionysio ; si desit, ab Artemone. Tum quoniam Romani quoque sunt Atticismi quidam, si non erit Attica, decebit hoc ipsum : nam quo alio damnatur Herodes, quam quod Atticus homo nimis Atticisset ? Sin contra nimis Attica : Theophrastus hic proferetur, in hoc notatus ab anicula, licet homo non Atticus. Non erit festiua: me uero seueritas delectat. Non erit seuera sed ego deliciis capior. Figuras habebit : hos ergo ipsos quasi gestus amat epistola sermoni propior. Carebit Figuris : at hoc ipsum carere figuris, figurat epistolam.Promet indolem scribentis : id quoque praecipitur. Non promet : non scilicet quaesiuit ut quae carere ambitione debet. Circulo claudetur: hoc et Graeci faciunt. Aberit circulus : nec hoc Philostratus improbat. Soluta erit et incomposita : non displicet Aquilae. Pedes habebit et iuncturam : non displicet Quintiliano. Non aget : non est enim dialogus. Aget : est affinis dialogo. Communiter dicis, inquit alius, quae communia : noue quae noua : cum stylo res igitur congruit. Imo autem communiter noua dicis, noue communia : nempe quoniam memor sum praecepti ueteris : g-ta g-men g-koina g-koinohs, g-ta g-de g-kaina g- kainohs. Ad hunc igitur modum posse usquequaque spero tergiuersari. Sed tamen ipsi uiderint. Tibi uero, o mi Petre suauissime, certo satisfaciam uel in epistolis, si bonae fuerint uel in obsequio, si non bonae. Vale.