PETRI ABAELARDI SIC ET NON. PROLOGUS /89/ Cum in tanta uerborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab inuicem diuersa uerum etiam inuicem aduersa uideantur, non est temere de eis iudicandum per quos mundus ipse iudicandus est, sicut scriptum est: Iudicabunt sancti nationes et iterum: Sedebitis et uos indicantes. Nec tanquam mendaces eos arguere aut tanquam erroneos contemnere praesumamus, quibus a Domino dictum est: Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit. Ad nostram itaque recurrentes imbecillitatem nobis potius gratiam in intelligendo deesse quam eis in scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate: Non enim uos estis qui loquimini sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. Quid itaque mirum si absente nobis spiritu ipso, per quem ea et scripta sunt et dictata atque ipso quoque scriptoribus intimata, ipsorum nobis desit intelligentia? Ad quam nos maxime peruenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earundem uocum significatio diuersa, cum modo in hac modo in illa significatione uox eadem sit posita. Quippe quemadmodum in sensu suo ita et in uerbis suis unusquisque abundat. Et cum iuxta Tullium: In omnibus identitas mater sit satietatis id est fastidium generet, oportet in eadem quoque re uerba ipsa uariare nec omnia uulgaribus et communibus denudare uerbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur ne uilescant, et eo amplius sunt gratiora quo sunt maiore studio inuestigata et difficilius conquisita. Saepe etiam, pro diuersitate eorum quibus loquimur, uerba commutari oportet; cum frequenter eueniat ut uerborum propria significatio nonnullis sit incognita aut minus usitata. Quibus quidem /90/ si ad doctrinam, ut oportet, loqui uolumus, magis eorum usus quam proprietas sermonis aemulandus est, sicut et ipse grammaticae princeps et locutionum instructor Priscianus edocet. Quod etiam diligentissimus ecclesiae doctor beatus attendens Augustinus, cum in quarto De Doctrina Christiana ecclesiasticum instrueret doctorem, omnia illum quae intelligentiam praepediunt eorum quibus loquitur, praeterire admonet et tam ornatum quam proprietatem sermonis contemnere, si absque istis ad intelligentiam facilius poterit peruenire: Non curante, inquit, illo qui docet, quanta eloquentia doceat sed quanta euidentia. Diligens appetitus aliquando negligit uerba cultiora. Unde ait quidam, cum de tali genere elocutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem negligentiam. Item: In bonis doctoribus tanta docendi cura sit ut uerbum quod, nisi obscurum uel ambiguum, latinum esse non potest, uulgi autem more sicut dicitur ut ambiguitas obscuritasque uitetur, non sic dicatur ut a doctis sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros de sanguinibus, quoniam senserunt ad rem pertinere ut eo loco pluraliter enuntietur hoc nomen quod in latina lingua singulariter tantummodo dicitur, cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem ossum potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa sed ab eo quod sunt ora intelligatur? Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa si quod loquimur non intelligunt propter quos, ut intelligant, loquimur? Qui ergo docet, uitabit uerba omnia quae non docent. Item: Insignis est indolis in uerbis uerum amare non uerba. Quid enim prodest clauis aurea si aperire quod uolumus non potest? Aut quid obest lignea si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est? Quam sit etiam temerarium de sensu et intelligentia alterius alterum iudicare, /91/ quis non uideat cum soli Deo corda et cogitationes pateant? Qui nos etiam ab hac praesumptione reuocans ait: Nolite indicare et non iudicabimini. Et apostolus: Nolite inquit ante tempus indicare, quoadusque ueniat qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium ac si aperte dicat: Illi committite in talibus iudicium qui solus omnia nouit atque ipsarum quoque discretor est cogitationum, iuxta quod et de occultis eius mystertis typice super agno paschali scriptum est: Si quid residuum fuerit, igni comburatur hoc est si quid est diuinorum mysteriorum quod intelligere non ualeamus, spiritui, per quem scripta sunt, docenda potius reseruemus quam temere definiamus. Illud quoque diligenter attendi conuenit ne, dum aliqua nobis ex dictis sanctorum obiciuntur tamquam sint opposita uel a ueritate aliena, falsa tituli inscriptione uel scripturae ipsius corruptione fallamur. Pleraque enim apocrypha ex sanctorum nominibus, ut auctoritatem haberent, intitulata sunt; et nonnulla in ipsis etiam diuinorum testamentorum scriptis scriptorum uitio corrupta sunt. Unde fidelissimus scriptor et ueracissimus interpres Hieronymus, Ad Laetam De Institutione Filiae scribens, nos praemonuit dicens: Caueat omnia apocrypha; et si quando ea non ad dogmatum ueritatem sed ad signorum reuerentiam legere uoluerit, sciat non eorum esse quorum titulis praenotantur, et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Idem super LXXVII psalmum, de inscriptione tituli eius, qui est huius modi: 'intellectus Asaph', ait sic: Scriptum est secundum Matthaeum: cum locutus fuisset Dominus in parabolis et illi non intelligerent et caetera; haec inquit facta sunt ut impleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam: aperiam in parabolis os meum. Euangelia usque hodie /92/ ita habent. Hoc Isaias non loquitur sed Asaph. Item: Ergo simpliciter dicamus, quomodo scriptum est in Matthaeo et lohanne quod Dominus hora sexta crucifixus sit, in Marco quod hora tertia, error scriptorum fuit, et in Marco hora sexta scriptum fuit; sed multi pro episomo graeco putauerunt esse gamma, sicut ibi error fuit scriptorum, ut pro Asaph Isaiam scriberent. Scimus enim quia plurima ecclesia de imperitis congregata fuit gentilibus. Cum ergo legerent in euangelio: Ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta, ille qui primus scribebat euangelium coepit dicere, Quis est iste Asaph propheta? Non erat notus in populo. Et quid fecit? Ut errorem emendaret, fecit errorem. Dicamus aliquid simile in alio loco secundum Matthaeum: Retulit inquit XXX argenteos pretium appretisti, sicut scriptum est in Ieremia propheta. In Ieremia hoc penitus inuenire non potuimus sed in Zacharia. Videtis ergo quia et hic error fuit sicut ibi. Quid itaque mirum, si in euangellis quoque nonnulla per ignorantiam scriptorum corrupta fuerint, ita et in scriptis posteriorum patrum, qui longe minoris sunt auctoritatis, nonnunquam eueniat? Si itaque aliquid a ueritate absonum in scriptis sanctorum forte uideatur, pium est et humilitati congruum atque caritati debitum, quae "omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet" nec facile uitia eorum quos amplectitur suspicatur, ut aut eum scripturae locum non fideliter interpretatum aut corruptum esse credamus, aut nos eum non intelligere profiteamur. Nec illud minus attendendum esse arbitror, utrum talia sint ea quae de scriptis sanctorum proferuntur, quae uel ab ipsis alibi retractata sint et, cognita postmodum ueritate, correcta, sicut in plerisque beatus Augustinus egit; aut magis secundum aliorum opinionem quam secundum propriam dixerint sententiam, sicut in plerisque /93/ Ecclesiastes dissonas diuersorum inducit sententias, unde et tumultuator interpretatur, beato in quarto Dialogorum attestante Gregorio; aut sub quaestione potius reliquerunt ea inquirentes quam certa definitione terminarent, sicut praedictus uenerabilis doctor Augustinus in editione super Genesin Ad Litteram se fecisse perhibet, ita de hoc opere in primo Retractationum suarum commemorans: In quo opere, inquit, plura quaesita quam inuenta sunt, et eorum quae inuenta sunt, pauciora firmata, caetera uero ita posita uelut adhuc requirenda sint. Beato quoque attestantc Hieronymo nouimus morem catholicorum doctorum hunc fuisse, ut in commentariis suis nonnullas etiam haereticorum pessimas opiniones suis insererent sententiis, dum perfectioni studentes nulla antiquorum praeteriisse gauderent. Unde rescribens ad beatum Augustinum, cum ab eo super expositionem cuiusdam loci epistolae Pauli ad Galatas pulsaretur, ait: Quaeris cur dixerim in commentariis epistolae Pauli ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat. Et asseris simulationem apostolicam non fuisse dispensatoriam sed ueram, et me non debere docere mendacium. Respondeo debere prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, quod imbecillitatem uirium mearum sentiens Origenis commentarios sum secutus. Scripsit enim ille uir in epistola Pauli ad Galatas uolumina; praetermitto Didymum uidentem meum et Apollinarem Laudicenum de ecclesia nuper egressum et Alexandrum ueterem haereticum, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt. Legi haec omnia et in mentem meam plurima coaceruans, accito notario, uel mea uel aliena dictaui. Item: Eruditionis tuae fuerat quaerere utrum ea quae scripsimus haberentur in Graecis; ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares, praesertim cum libere in praefatione confessus sim Origenis commentarios me esse secutum et uel mea uel aliena dictasse, ut lectoris arbitrio derelinquerem utrum probanda /94/ essent an improbanda. Sic et beatum Hilarium et nonnullos sanctos multa ex ipsius Origenis uel aliorum errantium scriptis interseruisse sententiis non ambigimus, opinionem nobis potius aliorum praesentantes quam sententiam proferentes; quod tamen non tam per ipsos nobis quam per alios postmodum innotuit. Unde et praedictus doctor Hieronymus ad Vigilantium presbyterum, cum se excusaret quod Origenis dicta nonnunquam uel poneret uel transferret: Si hoc, inquit, crimen est, arguatur confessor Hilarius, qui psalmorum interpretationem et homelias in Iob ex libris eius transtulit. Ubi quidem cum nonnulla reperiremus a ueritate dissona uel aliorum sanctorum scripti contraria, Origeni potius quam Hilario sunt imputanda, licet ipse hoc Hilarius non distinguat. Quale est illud statim, quod primum psalmum de capite non esse intelligendum adstruere nititur sed generaliter de quolibet alio iusto esse accipiendum. Quod et ipse Hieronymus in quadam expositione quorundam psalmorum, Origenem similiter prosecutus posuit. Ipsum quoque fortasse Origenem, ipso attestante, non ambigendum est nonnulla magnis erroribus implicita iuxta opinionem aliorum protulisse. Unde et Hieronymus ad Auitum scribendo presbyterum, multiplices colligens errores quos Origenes in libris suis Peri Arcon posuit, de ipso ita locutus est Origene: Post tam nefandam disputationem qua lectoris animum uulnerauit, 'Haec' inquit 'iuxta nostram sententiam non sunt dogmata sed quaesita tantum ataue proiecta, ne penitus intacta uiderentur.' Sic et ipse supra Hieronymus dixit sua uel aliena saepe dictasse, ut lectoris arbitrio derelinqueret utrum probanda essent an improbanda. Beatus quoque Augustinus, pleraque ex operibus suis retractando ac corrigendo, multa se ibi ex opinione magis aliorum quam ex propria posuisse sententia profitetur. Nonnulla etiam in Euangelio iuxta opinionem hominum magis quam secundum ueritatem rerum dici uidentur; ueluti cum Ioseph pater Christi a matre quoque ipsius Domini iuxta opinionem et morem uulgi appellatur, ita quidem dicente: Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Et apostolus in plerisque dicta derogantium sibi secutus, aliter de se ipso quam sentiat /95/ esse non ueretur profiteri. Quale est illud: Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo. Idem etiam apostolus Melchisedech "sine patre et matre et sine genealogia" dicit, "nec initium dierum aut finem" habere, quia hoc scilicet nostram notitiam latet quod scriptura non docet, non quod ita rei ueritas sese habeat. Samuel quoque in phantasmate apparuisse Pythonissae dicitur, non tam secundum ueritatem quam secundum rei similitudinem, quae intuentibus falsam gignebat opinionem. Ut enim beatus meminit Augustinus, phantasma illud Samuel appellatum est quia similitudinem Samuelis exhibebat, sicut et aliquis se in somnis Romam uidisse dicit quia similitudinem eius mente concepit. Poeticae quoque seu philosophicae scripturae pleraque ita iuxta opinionem loquuntur, quasi in ueritate consistant, quae tamen a ueritate penitus discrepare liquet. Unde est illud Ouidianum: Fertilior seges est alienis semper in agris, Vicinumque pecus grandius uber habet. Boethius quoque in tertio Topicorum accidens et substantiam duo prima rerum genera cum dixerit, ad opinionem potius quam ad ueritatem aspexit. Quod uero philosophi quoque pleraque iuxta opinionem aliorum magis quam iuxta suam proferebant sententiam, Tullius, lib. II De Officiis, his uerbis manifeste profitetur: Iustitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil ualet ad faciendam fidem. Quo enim quisque uersutior et callidior, hoc inuidiosior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae iustitia coniuncta quantum uolet habebit ad faciendam fidem uirium. Iustitia sine prudentia multum poterit; sine iustitia nil ualebit prudentia. Sed ne quis sit admiratus cur, quod inter omnes philosophos constet a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam habet omnes habere uirtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisque, quod non idem prudens sit, iustus /96/ esse; alia est illa cum ueritas ipsa limatur in disputatione, alia cum ad omnes accommodatur oratio. Quamobrem ut uulgus ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios uiros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim uerbis est agendum et usitatis cum loquimur. Quotidiani denique sermonis usus est iuxta iudicium corporalium sensuum pleraque dici aliter quam in re consistat. Cum enim nullus in toto mundo uacuus omnino sit locus qui non uel aere uel aliquo corpore repleatur, uacuam tamen prorsus arcam esse dicimus in qua nihil esse uisu percipimus. Qui etiam iuxta quod aspectus oculorum iudicat, modo caelum stellatum dicimus, modo non, et modo solem calidum, modo uero minime, uel modo lunam plus uel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in re permaneant quae non nobis aequaliter semper apparent. Quid itaque mirum si a sanctis quoque patribus nonnulla ex opinione magi quam ex ueritate nonnunquam prolata sint aut etiam scripta? Diligenter et illud discutiendum est, cum de eodem diuersa dicuntur, quid ad praecepti coartationem, quid ad indulgentiae remissionem uel ad perfectionis exhortationem intendatur, ut secundum intentionum diuersitatem aduersitatis quaeramus remedium. Si uero praeceptio est, utrum generalis an particularis, id est ad omnes communiter an ad aliquos specialiter directa. Distinguenda quoque tempora sunt et dispensationum causae, quia saepe quod uno tempore est concessum alio reperitur prohibitum; et quod ad rigorem saepius praecipitur ex dispensatione nonnunquam temperatur. Haec autem in institutionibus ecclesiasticorum decretorum uel canonum maxime distingui necesse est. Facilis autem plerumque controuersiarum solutio reperietur si eadem uerba in diuersis significationibus a diuersis auctoribus posita defendere poterimus. His omnibus praedictis modis soluere controuersias in scriptis sanctorum d ligens lector attentabit. Quod si forte adeo manifesta sit controuersia ut nulla possit absolui ratione, conferendae sunt auctoritates, et quae potioris est testimonii et maioris confirmationis potissimum retinenda. Unde est illud Isidori ad /97/ Massionem episcopum: In fine autem epistolae hoc adiciendum putaui, ut quotienscumque in gestis conciliorum discors sententia inuenitur, illius magis teneatur sententia cuius antiquior aut potior extat auctoritas. Constat quippe et prophetas ipsos quandoque prophetiae gratia caruisse et nonnulla ex usu prophetandi, cum se spiritum prophetiae habere crederent, per spiritum suum falsa protulisse; et hoc eis ad humilitatis custodiam permissum esse ut sic uidelicet uerius cognoscerent quales per spiritum Dei et quales per suum existerent, et se eum qui mentiri uel falli nescit ex dono habere cum haberent. Qui etiam cum habetur, sicut non omnia uni confert dona ita nec de omnibus mentem eius quem replet, illuminat sed modo hoc modo illud reuelat, et cum unum aperit alterum occultat. Quod quidem beatus Gregorius in prima super Ezechielem homelia manifestis declarat exemplis. Ipsum etiam apostolorum principem, qui tot diuinae gratiae donis et miraculis coruscabat, post illam quoque specialem a Domino promissam sancti spiritus effusionem, qui eius discipulos omnem doceret ueritatem, non in mediocrem lapsum errorem de circumcisionis adhuc et quorundam antiquorum rituum obseruantia, cum a coapostolo suo Paulo grauiter atque salubriter publice correctus esset, a perniciosa simulatione desistere non puduit. Quid itaque mirum, cum ipsos etiam prophetas et apostolos ab errore non pentus fuisse constet alienos, si in tam multiplici sanctorum patrum scriptura nonnulla propter supra positam causam erronee prolata seu scripta uideantur? Sed nec tamquam mendacii reos argui sanctos conuenit, si nonnulla quandoque aliter quam se rei ueritas habeat arbitrantes, non per duplicitatem sed per ignorantiam dicant; nec praesumptioni uel peccato imputandum est quidquid ex caritate ad aliquam aedificationem dicitur, cum apud Deum omnia discuti iuxta intentionem constet, sicut scriptum est: /98/ Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Unde et illud est beati Augustini De Ecclesiastica Disciplina tractantis: Habe, inquit, caritatem,et fac quicquid uis. Idem super epistolam Iohannis: Qui non habent caritatem, non sunt ex Deo. Quidquid uis, habe; hoc solum non habeas, nihil tibi prodest. Alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Item: Semel ergo breue praeceptum tibi praecipitur: dilige, et quod uis fac. Idem De Doctrina Christiana, libro primo: Quisquis, inquit, scripturas diuinas uel quamlibet earum partem intellexisse sibi uidetur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam caritatem Dei et proximi, nondum intellexit. Quisquis uero talem inde sententiam dixerit, ut huic aedificandae caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probatur, non [in] perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente uoluntas falsa dicendi. Idem Contra Mendacium: Mendacium est falsa significatio uocis cum uoluntate fallendi. Idem in Enchiridion, cap. XXIII: Nemo sane mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod putat uerum, quia quantum in ipso est non fallit ipse sed fallitur. Non itaque mendacii sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius credita pro ueris habet. Potius e contrario ille mentitur qui dicit uerum quod putat falsum. Quantum enim ad animum eius attinet, quia non /99/ quod sentit hoc dicit, non uerum dicit, quamuis uerum inueniatur esse quod dicit; nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens uerum loquitur, sciens autem uoluntate mentitur. Item: Omnis qui mentitur contra id quod animo sentit loquitur uoluntate fallendi. Idem super euangelia, lib. II: Iacob autem quod matre fecit auctore ut patrem fallere uideretur, si diligenter attendatur, non est mendacium sed mysterium. Verax enim significatio nullo modo mendacium recte dici potest. Mendacium quippe hoc loco spiritalis doctor non nisi peccatum accipit, quod magis iuxta intentionem loquentis quam secundum qualitatem locutionis Deus, qui cordis et renum probator est, pensat, non tam ea quae fiunt quam quo animo fiunt attendens. A quo quidem immunis est quisquis prout existimat sincere ac non fraudulenter neque per duplicitatem loquitur, iuxta quod scriptum est: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Alioquin et apostolus Paulus mendacii arguendus esset, qui existimationem suam magis quam ueritatem rei secutus, scribens ad Romanos ait: Hoc igitur cum consummauero et assignauero eis fructum hunc, proficiscar per uos in Hispaniam. Aliud itaque est mentiri, aliud est errare loquentem et a ueritate in uerbis per errorem non per malitiam recedere. Quod si forte sanctis etiam ipsis, ut diximus, accidere Deus permittat, in his quidem quae nullum fidei detrimentum habent, nec id etiam illis infructuose accidit quibus omnia cooperantur in bonum. Hoc et ipsi ecclesiastici doctores diligenter attendentes et nonnulla in suis operibus corrigenda esse credentes, posteris suis emendandi uel non sequendi licentiam concesserunt, si qua illis retractare et corrigere non licuit. Unde et supra nominatus doctor Augustinus Retractationum /100/ libro I: Scriptum est, inquit, ex muitiloquio non effugies peccatum. Item: Apostolus Iacobus: Sit inquit omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Item: In multis enim offendimus omnes. Si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo cum sim senex; quanto minus cum iuuenis coepi scribere. Idem in prologo libri III De Trinitate: Noli meis litteris quasi scripturis canonicis inseruire, sed in illis quod non credebas cum inueneris, constanter crede. In istis autem quod certum non habebas nisi certum intellexeris, noli firme retinere. Idem ad Vincentium Victorem, lib. II: Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis moribus ita multa esse in tam multis opusculis meis quae possint iusto iudicio et nulla temeritate culpari. Item in epistola ad Vincentium: Noli, frater, contra diuina tam clara testimonia colligere uelle calumnias ex episcoporum scriptis, siue nostrorum siue Hilarii siue Cypriani et Agrippini; quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint quam ueritas postulat. Idem ad Fortunatianum: Neque quorumlibet disputationes quamuis catholicorum et laudatorum hominum uelut scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat, salua honorificentia quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte inuenerimus /101/ quod aliter senserint quam ueritas habet. Talis ego sum in scriptis aliorum quales uolo esse (inter) lectores meos. Idem Contra Faustum, lib. I, cap. XI: Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam absit ut dicamus. De his enim libris dici potest aliquid eos habere non consonum qui non praecipiendi auctoritate sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Item: Nos enim sumus quibus idem dicit apostolus: Et si quid aliter sapitis, id quoque uobis Deus reuelabit. Quod genus litterarum non cum credendi necessitate sed cum iudicandi libertate legendum est. Cui tamen ne intercluderetur locus et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque uersandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis ueteris et noui testamenti. Ibi si quid uelut absurdum mouerit non licet dicere, auctor huius libri non tenuit ueritatem; sed aut codex mendosus est aut interpres errauit aut tu non intelligis. In opusculis autem posteriorum quae libris innumerabilibus continentur, si qua forte propterea putantur a uero dissentire, quia non ut dicta sunt intelliguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorue iudicium, quod uel approbet quod placuerit uel improbet quod offenderit, et ideo cuncta huiusmodi, nisi uel certa ratione uel illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur siue omnino ita esse siue fieri potuisse quod uel disputatum ibi est uel narratum; si cui displicuerit aut credere noluerit, non reprehenditur. Scripturas itaque canonicas ueteris et noui testamenti dicit instrumenta, in quibus a ueritate aliquid dissentire haereticum est profiteri. De quibus quidem scripturis idem in epistola quarta ad Hieronymum ita meminit: In expositione quoque epistolae Pauli apostoli ad Galatas inuenimus quoddam quod nos multum mordeat. Si enim ad scripturas sanctas admissa fuerint uel officiosa mendacia, quid in eis remanebit /102/ auctoritatis? Quae tandem de scripturis illis sententia proferetur cuius pondere contentiosa falsitatis obteretur improbitas? Idem ad eundem de eisdem scripturis: Mihi uidetur exitiosissime credi aliquod in sacris libris esse mendacium, id est eos homines per quos nobis illa scriptura ministrata est atque conscripta aliquid in suis libris fuisse mentitos. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso mendacio aliquo, nulla illorum librorum particula remanebit quae non, ut cuique uidebitur uel ad mores difficilis uel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima ad mentis auctoris consilium officiumque referatur. Beatus quoque Hieronymus cum inter ecclesiasticos doctores quosdam caeteris anteferret, ita nobis legendos esse consuluit ut eos magis diiudicemus quam sequamur. Unde est illud eius consilium ad Laetam De Institutione Filiae: Cypriani, inquit, opuscula semper in manu teneat; Athanasii opuscula et Hilarii librum inoffenso currat pede; illorum tractatibus, illorum ingeniis delectetur in quorum libris pietas fidei non uacillat; caeteros sic legat ut magis diiudicet quam sequatur. Idem in psalmo LXXXVI, quasi auctoritatem his omnibus penitus auferens, ait: Dominus narrabit in scriptura populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. Non dixit qui sunt in ea sed qui fuerunt. Populorum non sufficit sed etiam principum dicit, et quorum principum? Qui fuerunt. Videte ergo quomodo scriptura sancta sacramentis plena est. Legimus apostolum dicentem: An experimentum eius quaeritis qui in me loquitur Christus? Quod Paulus loquitur, Christus loquitur (qui enim uos recipit, me recipit) in scripturis principum, in scriptura populorum, quae est scriptura populis omnibus. Videte quid dicat: qui fuerunt, non qui sunt; ut exceptis apostolis quodcumque aliud /103/ postea dicatur, abscidatur, non habeas postea auctoritatem. Quamuis ergo sanctus sit aliquis post apostolos, quamuis dissertus sit, non habeas auctoritatem. Idem ad Vigilantium: Quisquis multorum tractatorum opuscula legit, debet esse sicut probatus nummularius, ut si quis nummus signatus moneta publica, reprobetur; in cordis marsupio recondatur. Non ratio ponderanda est, sicut scriptum Hoc tamen de commentatoribus dictum adulter est et figuram Caesaris non habet nec qui autem Christi faciem claro praefert lumine enim praeiudicata doctoris opinio sed doctrinae est: Omnia probate, quod bonum est tenete. Hoc tamen de commentatoribus dictum est, non de canonicis scripturis quibus indubitatam fidem conuenit adhibere. Idem ad Paulinum de sanctis doctoribus in ea Bonus homo de bono cordis thesauro: Taceo de caeteris uel defunctis uel adhuc uiuentibus, super quibus in utramque partem post nos iudicabunt alii. His autem praelibatis places, ut instituimus, diuerse sanctorum patrum dicta colligere, quae nostrae occurrerint memoriae aliquam ex dissonantia quam habere uidentur quaestionem contrahentia, quae teneros lectores ad maximum inquirendae ueritatis exercitium prouocent et acutiores ex inquisitione reddant. Haec quippe prima sapientiae clauis definitur assidua scilicet seu frequens interrogatio; ad quam quidem toto desiderio arripiendam philosophus ille omnium perspicacissimus Aristoteles in praedicamento Ad Aliquid studiosos adhortatur dicens: Fortasse autem difficile est de huiusmodi rebus confidenter declarare nisi saepe pertractata sins. Dubitare autem de singulis non erit inutile. Dubitando quippe ad inquisitionem uenimus; inquirendo ueritatem percipimus. Iuxta quod et Veritas ipsa: Quaerite, inquit, et inuenietis, /104/ pulsate et aperietur uobis. Quae nos etiam proprio exemplo moraliter instruens, circa duodecimum aetatis suae annum sedens et interrogans in medio doctorum inueniri uoluit, primum discipuli nobis formam per interrogationem exhibens quam magistri per praedicationem, cum sit tamen ipsa Dei plena ac perfecta sapientia. Cum autem aliqua scripturarum inducuntur dicta, tanto amplius lectorem excitant et ad inquirendam ueritatem alliciunt quanto magis scripturae ipsius commendatur auctoritas. Unde placuit nobis huic operi nostro, quod ex sanctorum dictis compilauimus in unum uolumen congregatis, decretum illud Gelasii papae de authenticis libris praescribere, quo uidelicet sciatur nihil nos hic ex apocryphis induxisse. Excerpta etiam Retractationum beati Augustini adiunximus ex quibus appareat nihil hic ex his quae ipse retractando correxerit, positum esse. /105/ EX DECRETIS GELASII PAPAE DE LIBRIS AUTHENTICIS Sancta Romana Ecclesia post illae ueteris uel noui Testamenti quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet scripturas: Sanctam synodum Nicaenam CCCXVIII Patrum mediante Maximo Constantino Augusto, in qua Arrius haereticus condemnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit. Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est cum consensu beatissimi Caelestini Papae mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite et Archadio episcopo ab Italia destinato. Sanctam synodum Calcedonensem mediante Martiano Augusto et Anatolino Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Euticiana haeresis simul cum Dioscoro eiusque complicibus damnatae sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta, praeter istorum quattuor auctoritatem et custodienda et recipienda decreuimus. Iam nunc subiciendum de opusculis sanctorum Patrum quae in ecclesia catholica recipiuntur. Opuscula beati Cypriani martyris et Cartaginensis episcopi. Item opuscula beati /106/ Gregorii Nazanzeni episcopi. Item opuscula beati Basilii Capadoceni episcopi. Item opuscula beati Athanasii Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Hylarii Pictauiensis episcopi. Item opuscula beati Ieronimi presbyteri. Item opuscula beati Iohannis Constantinopolitani episcopi. Item opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi. Item opuscula beati Augustini Ypponensis episcopi. Item opuscula beati Prosperi uiri religiosissimi. Item epistola beati Leonis Papae ad Flauianum Constantinopolitanum episcopum destinata, cuius textum quispiam si usque ad unum iota disputauerit et non eam in omnibus uenerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deuiauerunt, nec ab eius fideli praedicatione seiuncti sunt sed ipsius communionis per gratiam Dei usque ad ultimum diem uitae suae fuere participes, legendos decernimus. Item decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus ab urbe Roma pro diuersorum Patrum consolatione dederunt, uenerabiliter suscipiendas. Item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus mirabilibus confessionum triumphis irradiant, quis ita esse catholicorum dubitet, et maiora eos in agonibus fuisse perpessos nec suis uiribus sed Dei gratia et adiutorio uniuersa tolerasse? Sed ideo secundum antiquam auctoritatem uel consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum qui scripsere nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut dictis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit scripta esse putantur: sicut cuiusdam Quirici et Iulittae, sicut /107/ Georgii aliorumque huiusmodo passiones quae ab haereticis perhibentur conscriptae. Propter quod, ut dictum est, ne uel leuis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni deuotione ueneremur. Item uitas Patrum, Pauli, Antonii, Hylarionis et omnium heremitarum, quas tamen uir beatissimus scripsit Ieronimus, cum omni honore suscipimus. Item actus beati Siluestri apostolicae sedis praesulis, licet eius qui scripsit nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognouimus et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae. Item scriptura de inuentione crucis dominicae et alia scriptura de inuentione capitis beati Iohannis Baptistae nouellae quidem reuelationes sunt et nonnulli eas catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus aduenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete. Item Rufinus uir religiosissimus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas autem scripturas interpretatus est; sed quoniam beatissimus Ieronimus in aliquibus eum de arbitrii libertate notauit, illa sentimus quae praedictum beatum Ieronimum sentire cognoscimus: et non solum de Rufino sed etiam de uniuersis quos uir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. Item Origenis nonnulla opuscula, quae uir beatissimus Ieronimus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda. Item chronica Eusebii Caesariensis atque eiusdem historiae ecclesiasticae /108/ libros, quamuis in primo narrationis suae libro tepuerit et post in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, usquequsque non dicimus renuendos. Item Orosium uirum eruditissimum collaudamus, quia ualde nobis necessaria aduersus paganorum calumnias ordinauit, miraque breuitate contexuit. Item uenerabilis uiri Sedulii paschale opus, quod heroicis descripsit uersibus, insigni laude proferimus. Item Iuuenci nichilominus laboriosum opus non spernimus sed miramur. Caeterum quae ab haereticis conscripta uel praedicta sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana ecclesia. E quibus pauca quae ad memoriam uenerint et a catholicis uitanda sunt, credimus esse subdenda. ITEM EIUSDEM DE LIBRIS APOCRYPHIS In primis Ariminensem synodum a Constantio Caesare Constantini filio congregatam mediante Tauro praefecto, ex tunc et in aeternum confitemur esse damnatam. Item itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancto Clementis lib. VIII, apocryphi. Actus nomine Andreae apostoli, apocryphus. Actus nomine Thomae apostoli, apocryphi. Actus nomine Petri apostoli, apocryphi. Actus nomine Philippi apostoli, apocryphi. Euangelia Taddei nomine, apocrypha. Euangelia nomine Barnabae apostoli, /109/ apocrypha. Euangelia Thomae apostoli, quibus Manichaei utuntur, apocrypha. Euangelia nomine Bartholomei apostoli, apocrypha. Euangelia nomine Andreae apostoli, apocrypha. Euangelia quae falsauit Lucianus, apocrypha. Euangelia quae falsauit Ycius, apocrypha. Liber de infantia Saluatoris, apocryphus. Liber de natiuitate Saluatoris et de sancta Maria uel de obstetrice Saluatoris, apocryphus. Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus. Libri omnes quos fecit Leutius discipulus diaboli, apocryphi. Liber qui appellatur Fundamentum, apocryphus. Liber qui appellatur Thesaurus, apocryphus. Liber qui est de filiabus Adae uel Genesis, apocryphus. Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum uersibus, apocryphum. Liber qui appellatur Actus Teclae et Pauli, apocryphus. Liber qui appellatur Nepotis, apocryphus. Liber prouerbiorum ab haereticis conscriptus et sancti Sixti nomine signatus, apocryphus. Reuelatio quae appellatur Pauli, apocrypha. Reuelatio quae appellatur Thomae apostoli, apocrypha. Reuelatio quae appellatur Stephani, apocrypha. Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae, /110/ apocryphus. Liber qui appellatur Paenitentia Adam, apocryphus. Liber Diogiae nomine gigantis, qui post diluuium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur, apocryphus. Liber qui appellatur Testamentum Iob, apocryphus. Liber qui appellatur Paenitentia Origenis, apocryphus. Liber qui appellatur Paenitentia Cypriani, apocryphus. Liber qui appellatur Iamne et Mambre, apocryphus. Liber qui appellatur Sors apostolorum, apocryphus. Liber Lusan, apocryphus. Liber canonum apostolorum, apocryphus. Liber Phisiologus ab haereticis conscriptus et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus. Historia Eusebii Pamphili, apocrypha. Opuscula Tertulliani siue Africani, apo crifa. Opuscula Postumiani et Galli, apocrypha. Opuscula Montani et Priscillae et Maximillae, apocrypha. Omnia opuscula Fausti Manichaei, apocrypha. Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha. Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, apocrypha. Opuscula Victorini Pictauiensis, apocrypha. Opuscula Fausti Pegiensis Galliarum, apocrypha. Opuscula Frumentii, apocrypha. Epistola Abagari ad Ihesum et Ihesu ad Abagarum, apocrypha. Passio Quirici et Iulittae, apocrypha. Passio Georgii, apocrypha. Scripta quae appellantur Salomonis Contradictio, apocrypha. Philacteria omnia, quae non ab angelo, ut illi confingunt sed magis a daemone conscripta sunt, apocrypha. Haec et his similia, quae Simon Magus, Nicholaus, Cherintus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus qui simili errore defecerunt, /111/ Montanus quoque cum suis obscaenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus siue Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Nouatus, Sabbatius, Calistus, Donatus, Eustatius, Iouinianus, Pelagius, Iulianus et Latiensis, Caelestinus, Maximinianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Euticius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculauit, Achatius Constantinopolitanus, cum consortibus suis, nec non et omnes haereses, quae ipsi eorumque discipuli, siue scismatici docuerunt uel conscripserunt, quorum nomina minime retinemus non solum repudiata uerum etiam ab omni catholica Romana ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili uinculo, in aeternum confitemur esse damnata. /112/ /113/ INCIPIUNT SENTENTIAE EX DIVINIS SCRIPTURIS COLLECTAE QUAE CONTRARIE VIDENTUR. PRO QUA QUIDEM CONTRARIETATE HAEC COMPILATIO SENTIARUM "SIC ET NON" APPELLATUR.