[5,0] EPISTOLA QUINTA - QUAE EST RESCRIPTUM PETRI RURSUS AD HELOISSAM. Sponsae Christi seruus eiusdem. [5,1] In quatuor, memini, circa quae epistolae tuae nouissimae summa consistit, offensae tuae commotionem expressisti. Primo quidem super hoc conquereris, quod praeter consuetudinem epistolarum, imo etiam contra ipsum naturalem ordinem rerum, epistola nostra tibi directa te mihi in salutatione praeposuit. Secundo, quod cum uobis consolationis potius remedium afferre debuissem, desolationem auxi, et quas mitigare debueram lacrymas excitaui. Illud uidelicet ibidem adiungens: "Quod si me Dominus in manus inimicorum tradiderit, ut me scilicet praeualentes interficiant, etc." Tertio uero ueterem illam et assiduam querelam tuam in Deum adiecisti, de modo uidelicet nostrae conuersionis (al. conuersationis) ad Deum, et crudelitate proditionis illius in me commissae. Denique accusationem tui contra nostram in te laudem opposuisti, non eum supplicatione modica, ne id deinceps praesumerem. Quibus quidem singulis rescribere decreui, non tam pro excusatione mea, quam pro doctrina uel exhortatione tua, ut eo scilicet libentius petitionibus assentias nostris, quo eas rationabilius factas intellexeris, et tanto me amplius exaudias in tuis, quanto reprehensibilem minus inuenies in meis, tantoque amplius uerearis contemnere, quanto minus uideris dignum reprehensione. [5,2] De ipso autem nostrae salutationis, ut dicis, ordine praepostero, iuxta tuam quoque, si diligenter attendas, actum est sententiam. Id enim quod omnibus patet, ut ipsa indicasti, ut cum uidelicet ad superiores scribitur, eorum nomina praeponantur. Te uero extunc me superiorem factam intelligas, quo domina mea esse coepisti, Domini mei sponsa effecta, iuxta illud beati Hieronymi ad Eustochium ita scribentis: "Haec idcirco, domina mea, Eustochium, scribo. Dominam quippe debeo uocare sponsam Domini mei." Felix talium commercium nuptiarum; ut homunculi miseri prius uxor, nunc in summi regis thalamis sublimeris. Nec ex huius honoris priuilegio priori tantummodo uiro, sed quibuscunque seruis eiusdem regis praelata. Ne mireris igitur si tam uiuus quam mortuus me uestris praecipue commendem orationibus, cum iure publico constet apud dominos plus eorum sponsas intercedendo posse, quam ipsorum familias, dominas amplius quam seruos. In quarum quidem typo regina illa et summi regis sponsa diligenter describitur, cum in psalmo dicitur: "Astitit regina a dextris tuis." Ac si aperte dicatur, ista iuncto latere sponso familiarissime adhaeret, et pariter incedit, caeteris omnibus quasi a longe absistentibus uel subsequentibus. De huius excellentia praerogatiuae sponsa in Canticis exsultans, illa ut ita dicam, quam Moyses duxit.Aethiopissa dicit: "Nigra sunt, sed formosa, filiae Hierusalem. Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum." Et rursum: "Nolite considerare quod fusca sim, quia decolorauit me sol." In quibus quidem uerbis cum generaliter anima describatur contemplatiua, quae specialiter sponsa Christi dicitur, expressius tamen ad uos hoc pertinere ipse etiam uester exterior habitus loquitur. Ipse quippe cullus exterior nigrorum aut uilium indumentorum, instar lugubris habitus bonarum uiduarum mortuos quos dilexerant uiros plangentium, uos in hoc mundo, iuxta Apostolum, uere uiduas et desolatas ostendit, stipendiis Ecclesiae substentandas. De quarum etiam uiduarum luctu super occisum earum sponsum Scriptura commemorat, dicens: "Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum." Habet autem Aethiopissa exteriorem in carne nigredinem, et quantum ad exteriora pertinet, caeteris apparet feminis deformior; cum non sit tamen in interioribus dispar, sed in plerisque etiam formosior atque candidior, sicut in ossibus seu dentibus. Quorum uidelicet dentium candor in ipso etiam commendatur sponso, cum dicitur: "Et dentes eius lacte condidiores." Nigra itaque in exterioribas, sed formosa in interioribus est; quia in hac uita crebris aduersitatum tribulationibus corporaliter afflicta, quasi in carne nigrescit exterius, iuxta illud Apostoli: "Omnes qui uolunt pie uiuere in Christo tribulationem patientur." Sicut enim candido prosperum, ita non incongrue nigro designatur aduersum. Intus autem quasi in ossibus candet, quia in uirtutibus eius anima pollet, sicut scriptum est: "Omnis gloria eius filiae regis ab intus." Ossa quippe, quae interiora sunt, exteriori carne circumdata, et ipsius carnis, quam gerunt uel sustentant, robur ac fortitudo sunt, bene animam exprimunt, quae carnem ipsam, cui inest, uiuificat, sustentat, mouet atque regit, atque ei omnem ualitudinem ministrat. Cuius quidem est candor siue decor, ipsae quibus adornatur uirtutes. Nigra quoque est in exterioribus, quia dum in hac peregrinatione adhuc exsulat, uilem et abiectam se tenet, in hac uita; ut in illa sublimetur, quae est abscondita cum Christo in Deo, patriam iam adepta. Sic uero eam sol uerus decolorat, quia coelestis amor sponsi eam sic humiliat, uel tribulationibus cruciat, ne eam scilicet prosperitas extollat. Decolorat eam sic, id est dissimilem eam a caeteris facit, quae terrenis inhiant, et saeculi quaerunt gloriam, ut sic ipsa uere lilium conuallium per humilitatem efficiatur: non liliun quidem montium, sicut illae uidelicet fatuae uirgines, quae de munditia carnis, uel abstinentia exteriore apud se intumescentes, aestu tentationum aruerunt. Bene autem filias Ierusalem, id est imperfectiores alloquens fideles, qui filiarum potius quam filiorum nomine digni sunt, dicit: "Nolite me considerare quod fusca sim, quia decolorauit me sol." Ac si apertius dicat: Quod sic me humilio, uel tam uiriliter aduersitates sustineo, non est meae uirtutis, sed eius gratiae, cui deseruio. Aliter solent haeretici uel hypocritae, quantum ad faciem hominum spectat, spe terrenae gloriae sese uehementer humiliare, uel multa inutiliter tolerare. De quorum quidem huiusmodi abiectione uel tribulatione, quam sustinent, uehementer mirandum est, cum sint omnibus miserabiliores hominibus, qui nec praesentis uitae bonis, nec futurae fruuntur. Hoc itaque sponsa diligenter considerans, dicit: "Nolite mirari cur id faciam." Sed de illis mirandum est, qui inutiliter terrenae laudis desiderio aestuantes terrenis se priuant commodis, tam hic quam in futuro miseri. Qualis quidem fatuarum uirginum continentia est, quae a ianua sunt exclusae. Bene etiam, quia nigra est, ut diximus, et formosa, dilectam et introductam se dicit in cubiculum regis, id est in secretum uel quietem contemplationis, et lectulum illum de quo eadem alibi dicit: "In lectulo meo per noctes quaesiui quem diligit anima mea." Ipsa quippe nigredinis deformitas occultum potius quam manifestum, et secretum magis quam publicum amat. Et quae talis est uxor, secreta potius uiri gaudia quam manifesta desiderat, et in lecto magis uult sentiri quam in mensa uideri. Et frequenter accidit, ut nigrarum caro feminarum quanto est in aspectu deformior, tanto sit in tactu suauior; atque ideo earumi uoluptas secretis gaudiis quam publicis gratior sit et conuenientior, et earum uiri ut illis oblectentur magis eas in cubiculum introducunt quam ad publicum educunt. Secundum quam quidem metaphoram bene spiritalis sponsa, cum praemisisset: "Nigra sum, sed formosa," statim adiunxit: "Ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum" singula uidelicet singulis, reddens. Hoc est, quia formosa, dilexit; quia nigra, introduxit. Formosa, ut dixi, intus uirtutibus, quas diligit sponsus; nigra exterius corporalium tribulationum aduersitatibus. Quae quidem nigredo, corporalium scilicet tribulationum, facile fidelium mentes ab amore terrenorum auellit, et ad aeternae uitae desideria suspendit, et saepe a tumultuosa saeculi uita trahit ad secretum contemplationis. Sicut in Paulo illo uidelicet nostrae, id est monachalis uitae primordio actum esse beatus scribit Hieronymus. Haec quoque abiectio indumentorum uilium secretum magis quam publicum appetit, et maxima utilitatis ac secretioris loci, qui nostrae praecipue conuenit professioni, custodienda est. Maxime namque ad publicum procedere pretiosus prouocat cultus, quem a nullo appeti nisi ad inanem gloriam et saeculi pompam beatus Gregorius inde conuincit: "Quod nemo bis in occulto se ornat, sed ubi conspici queat." Hoc autem praedictum sponsae cubiculum illud est, ad quod ipsa sponsus in Euangelio inuitat orantem, dicens: "Tu autem cum oraueris, intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum." Ac si diceret: Non in plateis uel publicis locis, sicut hypocritae. Cubiculum itaque dicit secrutum a tumultibus et aspectu saeculi locum, ubi quietius et purius orari possit: qualia sunt scilicet monasticarum solitudinum secreta, ubi claudere ostium iubemur, id est aditus omnes obstruere ne puritas orationis casu aliquo praepediatur, et oculus noster infelicem animam depraedetur. Cuius quidem consilii, imo praecepti diuini multos huius habitus nostri contemptores adhuc grauiter sustinemus, qui, cum diuina celebrant officia claustris uel choris eorum reseratis, publicis tam feminarum quam uirorum aspectibus impudenter se ingerunt, et tunc praecipue cum in solemnitatibus pretiosis polluerint ornamentis, sicut et ipsi quibus ostentant, saeculares homines. Quorum quidem iudicio tanto festiuitas habetur celebrior, quanto in exteriori ornatu est ditior, et in epulis copiosior. De quorum quidem caecitate miserrima et pauperum Christi religioni penitus contraria tanto est silere honestius quanto loqui turpius. Qui penitus iudaizantes consuetudinem suam sequuntur pro regula, et irritum fecerunt mandatum Dei per traditiones suas, non quod debeat, sed quod soleat attendentes. Cum, ut beatus etiam meminit Augustinus, Dominus dixerit: "Ego sum ueritas", non "Ego sum consuetudo". Horum orationibus, quae aperto scilicet fiunt ostio, qui uoluerit se commendet. Vos autem quae in cubiculum coelestis regis ab ipso introductae atque in eius amplexibus quiescentes, clauso semper ostio ei totae uacatis, quanto familiarius ei adhaeretis, iuxta illud Apostoli: "Qui adhaeret Domino unus spiritus est," tanto puriorem et efficaciorem habere confidimus orationem, et ob hoc uehementius earum efflagitamus opem. Quas etiam tanto deuotius pro me faciendas esse credimus, quanto maiore nos inuicem charitate colligati sumus. [5,3] Quod uero mentione periculi in quo laboro, uel mortis quam timeo, uos commoui, iuxta ipsam quoque tuam factum est exhortationem, imo etiam adiurationem. Sic enim prima, quam ad me direxisti, quodam loco continet epistola: "Per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatenus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his, in quibus adhuc fluctuas, naufragiis certificare digneris; ut nos saltem quae tibi solae remansimus, doloris uel gaudii participes habeas. Solent enim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent. Et quodlibet onus pluribus impositum leuius sustinetur siue defertur." Quid igitur arguis quod uos anxietatis meae participes feci, ad quod me adiurando compulisti? Nunquid in tanta uitae, qua crucior, desperatione gaudere uos conuenit? Nec doloris sociae, sed gaudii tantum uultis esse; nec flere cum flentibus, sed gaudere cum gaudentibus? Nulla maior uerorum et falsorum differentia est amicorum, quam quod illi aduersitati, isti prosperitati se sociant. Quiesce, obsecro, ab his dictis, et huiusmodi querimonias compesce, quae a uisceribus charitatis absistunt longissime. Aut si adhuc in his offenderis, me tamen in tanto periculi positum articulo, et quotidiana desperatione uitae, de salute animae sollicitum esse conuenit, et de ipsa, dum licet, prouidere. Nec tu, si me uere diligis, hanc exosam prouidentiam habebis. Quinetiam, si quam de deuina erga me misericordia spem haberes, tanto amplius ab huius uitae aerumnis liberari me cuperes, quanto eas conspicis intolerabiliores. Certum quippe tibi est quod quisquis ab hac uita me liberet, a maximis poenis eruet. Quas postea incurram incertum est, sed a quantis absoluar dubium non est. Omnis uita misera iucundum exitum habet, ut qoicumque aliorum anxietatibus uere compatiuntur, et condolent, eas finiri desiderant, et cum damnis etiam suis, si quos anxios uident uere diligunt, nec tam commoda propria quam illorum in ipsis attendunt. Sic diu languentem filium mater etiam morte languorem finire desiderat, quem tolerare ipsa non potest, et eo potius orbari sustinet quam in miseria consortem habere. Et quicumque amici praesentia plurimum oblectatur, magis tamen beatam esse uult eius absentiam quam praesentiam miseram. Quia quibus subuenire non ualet aerumnis, tolerare non potest. Tibi uero nec nostra uel etiam misera concessum est frui praesentia. Nec ubi tuis in me commodis aliquid prouideas, cur me miserrime uiuere malis quam felicius mori non uideo. Quod si nostras protendi miserias in commoda tua desideras, hostis potius quam amica conuinceris. Quod si uideri refugis, ab his obsecro, sicut dixi, quiesce querimoniis. [5,4] Approbo autem, quod reprobas, laudem; quia in hoc ipso te laudabiliorem ostendis. Scriptum est enim: "Iustus in primordio accusator est sui" et: "Qui se humiliat, se exaltat". Atque utinam sic sit in animo tuo sicut in scripto! Quod si fuerit, uera est humilitas tua, ne pro nostris euanuerit uerbis. Sed uide, obsecro, ne hoc ipso laudem quaeras quo laudem fugere uideris, et reprobes illud ore quod appetas corde. De quo ad Eustochium uirginem sie inter caetera beatus scribit Hieronymus: "Naturali ducimur malo. Adulatoribus nostris libenter fauemus, et quanquam nos respondeamus indignos, et callidior rubor ora suffundat, attamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur." Talem et lasciuae calliditatem Galatheae Virgilius describit, quae quod uolebat fugiendo appetebat, et simulatione repulsae amplius in se amantem incitabat: "Et fugit ad salices, inquit, et se cupit ante uideri." Antequam lateat cupit se fugientem uideri, ut ipsa fuga, qua reprobare consortium iuuenis uidetur amplius acquirat. Sic et laudes hominum dum fugere uidemur, amplius erga nos excitamus, et cum latere nos uelle simulamus, ne quis scilicet in nobis, quid laudet agnoscat, amplius attendimus in laudem nostram imprudentes, quia eo laude uidemur digniores. Et haec quidem quia saepe accidunt dicimus, non quia de te talia suspicemur, qui de tua non haesitamus humilitate. Sed ab his etiam uerbis te temperare uolumus, ne his qui te minus nouerint uidearis, ut ait Hieronymus, fugiendo gloriam quaerere. Nunquam te mea laus inflabit, sed ad meliora prouocabit, et tanto studiosius quae laudauero amplecteris, quanto mihi amplius placere satagis. Non est laus nostra tesiimonium tibi religionis, ut hinc aliquid extollentiae sumas. Nec de commendatione cuiusquam amicis credendum est, sicut nec inimicis de uituperatione. [5,5] Superest tandem ut ad antiquam illam, ut diximus, et assiduam querimoniam tuam ueniamus, quia uidelicet de nostrae conuersionis modo Deum potius accusare praesumis, quam glorificare, ut iustum est, uelis. Hanc iamdudum amaritudinem animi tui tam manifeste diuinae misericordiae consilio euanuisse credideram. Quae, quanto tibi periculosior est, corpus tuum pariter et animam conterens, tanto miserabilior est et mihi molestior. Quae cum mihi per omnia placere, sicut profiteris, studeas, hoc saltem uno ut me non crucies, imo ut mihi summopere placeas, hanc depone. Cum qua mihi non potes placere, neque mecum ad beatitudinem peruenire. Sustinebis illuc me sine te pergere, quem etiam ad Vulcania profiteris te sequi uelle? Hoc saltem uno religionem appete, ne a me ad Deum, ut credis, properantem diuidaris; et tanto libentius, quanto quo ueniendum nobis est beatius est, ut tanto scilicet societas nostra sit gratior, quanto felicior. Memento quae dixeris. Recordare quae scripseris, in hoc uidelicet nostrae conuersionis modo, quo mihi Deus amplius aduersari creditur, propitiorem mihi sicut manifestum est exstitisse. Hoc uno saltem haec eius dispositio tibi placeat, quod mihi sit saluberrima, imo mihi pariter et tibi, si rationem uis doloris admittat. Nec te tanti boni causam esse doleas, ad quod te a Deo maxime creatam esse non dubites. Nec quia id tulerim plangas, nisi cum martyrum passionum, ipsiusque Dominicae mortis commoda te contristabunt. Nunquid si id mihi iuste accidisset, tolerabilius ferres, et minus te offenderet? Profecto si sic fieret, eo modo contingeret quo mihi esset ignominiosius, et inimicis laudabilius, cum illis laudem iustitia et mihi contemptum acquireret culpa. Nec iam quisquam quod actum est accusaret, ut compassione mei moueretur. [5,6] Ut tamen, et hoc modo huius amaritudinem doloris leniamus, tam iuste quam utiliter id monstrabimus nobis accidisse, et rectius in coniugatos quam in fornicantes ultum Deum fuisse. Nosti post nostri confoederationem coniugii, cum Argenteoli cum sanctimonialibus in claustro conuersabans, me die quadam priuatim ad te uisitandam uenisse, et quid ibi tecum meae libidinis egerit intemperantia in quadam etiam parte ipsius refectorii, cum quod alias diuerteremus, non haberemus. Nosti, inquam, id impudentissime tunc actum esse in tam reuerendo loco et summae Virgini consecrato. Quod, et si alia cessent flagitia, multo grauiore signum sit ultione. Quid pristinas fornicationes et impudentissimas referam pollutiones, quae coniugium praecesserunt? Quid summam denique proditionem meam, qua de te ipsa tunm, cum quo assidue in eius domo conuiuebam, auunculum tam turpiter seduxi? Quis me ab eo iuste prodi non censeat, quem tam impudenter ante ipse prodideram? Putas ad tantorum criminum ultionem momentaneum illius plagae dolorem sufficere? Imo tantis malis tantum debitum esse commodum? Quam plagam diuinae sufficere iustitiae credis ad tantam contaminationem, ut diximus, sacerrimi loci suae matris? Certe, nisi uehementer erro, non tam illa saluberrima plaga in ultionem horum conuersa est, quam quae quotidie indesinenter sustineo. Nosti etiam quanto te grauidam in meam transmisi patriam, sacro te habitu indutam monialem te finxisse, et tali simulatione tuae, quam nunc habes, religioni irreuerenter illusisse. Unde etiam pensa quam conuenienter ad hanc te religionem diuina iustitia, imo gratia traxerit nolentem, cui uerita non es illudere, uolens ut in ipso luas habitu quod in ipsum deliquisti, et simulationis mendacio ipsa rei ueritas remedium praestet, et falsitatem emendet. Quod si diuinae in nobis iustitiae nostram uelis utilitatem adiungere, non tam iustitiam quam gratiam Dei quod tunc egit in nobis poteris appellare. Attende itaque, attende, charissima, quibus misericordiae suae retibus a profundo huius tam periculosi maris nos Dominus piscauerit, et a quantae Charibdis uoragine naufragos licet inuitos extraxerit, ut merito uterque nostrum in illam perrumpere posse uideatur uocem: "Dominus sollicitus est mei." Cogita et recogita, in quantis ipsi nos periculis constituti eramus, et a quantis nos eruerit Dominus: et narra semper cum summa gratiarum actione quanta fecit Dominus animae nostrae; et quoslibet iniquos de bonitate Domini desperantes nostro consolare exemplo, ut aduertant omnes quid supplicantibus atque petentibus fiat, cum tam peccatoribus et inuitis tanta praestentur beneficia. Perpende altissimum in nobis diuinae consilium pietatis, et quam misericorditer iudicium suum Dominus in correptionem uerterit, et quam prudenter malis quoque ipsis usus sit, et impietatem pie deposuerit, ut unius partis corporis mei iustissima plaga duabus mederetur animabus. Confer periculum et liberationis modum. Confer languorem et medicinam. Meritorum causa inspice, et miserationis affectu admirare. [5,7] Nosti quantis turpitudinibus immoderata mea libido corpora nostra addixerat, ut nulla honestatis uel Dei reuerentia in ipsis etiam diebus Dominicae passionis, uel quantarumcunque solemnitatum ad huius luti uolutabro me reuocaret. Sed et te nolentem, et prout poteras reluctantem et dissuadentem, quae natura infirmior eras, saepius minis ac flagellis ad consensum trahebam. Tanto enim tibi concupiscentiae ardore copulatus eram, ut miseras illas et obscenessimas uoluptates, quas etiam nominare confundimur, tam Deo quam mihi ipsi praeponerem: nec tam aliter consulere posse diuina uideretur clementia, nisi has mihi uoluptates sine spe ulla omnino interdiceret. Unde iustissime et clementissime licet cum summa tui auunculi proditione ut in multis crescerem, parte illa corporis sum minutus, in quam libidinis regnum erat, et tota huius concupiscentiae causa consistebat, ut iuste illud plecteretur membrum, quod in nobis commiserat totum, et expiaret patiendo quod deliquerat oblectando, et ab his me spurcitiis, quibus me totum quasi luto immerseram, tam mente quam corpore circumcideret; et tanto sacris etiam altaribus idoniorem efficeret, quanto me nulla hinc amplius carnalium contagio pollutionum reuocarent. Quam clementer etiam in eo tantum me pati uoluit membro, cuius priuatio et animae saluti consuleret, et corpus non deturparet, nec ullam officiorum minisirationem praepediret. Imo ad omnia quae honeste geruntur, tanto me promptiorem efficeret, quanto ad hoc concupiscentiae iugo maximo amplius liberaret. Cum itaque membris his uilissimis, quae pro summa turpitudinis exercitio pudenda uocantur, nec proprium sustinent nomen, me diuina gratia mundauit potius quam priuauit, quid aliud egit quam ad puritatem munditiae conseruendam sordida remouit et uitia? Hanc quidem munditiae puritatem nonnullos sapientium uehementissime appetentes inferre etiam sibi manum audiuimus, ut hoc a se penitus remouerent concupiscentiae flagitium. Pro quo etiam stimulo carnis auferendo et Apostolus perhibetur Dominum rogasse, nec exauditum esse. In exemplo est ille magnus Christianorum philosophus Origenes, qui, ut hoc in se penitus incendium exstingueret, manus sibi inferre ueritus non est; ac si illos ad litteram uere beatos intelligeret, qui se ipsos propter regnum coelorum castrauerunt, et tales illud ueraciter implere crederet, quod de membris scandalizantibus nobis praecipit Dominus, ut ea scilicet a nobis abscindamus et proiiciamus, et quasi illam Isaiae prophetiam ad historiam magis quam ad mysterium duceret, per quam caeteris fidelibus eunuchos Dominus praefert, dicens: "Eunuchi, si custodierint Sabbata mea, et elegerint quae uolui, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit." Culpam tamen non modicam Origenes incurrit, dum per poenam corporis remedium culpae quaerit. Zelum quippe Dei habens, sed non secundum scientiam, homicidii iincurrit reatum, inferendo sibi manum. Suggestione diabolica uel errore maximo id ab ipso constat esse factum, quod miseratione Dei in me est ab alio perpetratum. Culpam euito, non incurro. Mortem mereor et uitam assequor. Vocor, et reluctor. lnsto criminibus, et ad ueniam trahor inuitus. Orat Apostulus, nec exauditur. Precibus instat, nec impetrat. Vere Dominus sollicitus est mei. Vadam igitur et narrabo quanta fecit Dominus animae meae. [5,8] Accede et tu, inseparabilis comes, in una gratiarum actione, quae et culpae particeps facta es et gratiae. Nam et tuae Dominus non immemor salutis, imo plurimum tui memor, qui etiam sancto quodam nominis praesagio te praecipue suam fore praesignauit, cum te uidelicet Heloissam ex proprio nomine suo, quod est Heloim insigniuit; ipse, inquam, clementer disposuit in uno duobus consulere, quos diabolus in uno nitebatur exstinguere. Paululum enim antequam hoc accideret, nos indissolubili lege sacramenti nuptialis inuicem astrinxerat, cum cuperem te mihi supra modum dilectam in perpetuum retinere, imo cum ipse iam tractaret ad se nos ambos hac occasione conuertere. Si enim mihi antea matrimonio non esses copulata, facile in discessu meo a saeculo, uel suggestione parentum, uel carnalium oblectatione uoluptatum, saeculo inhaesisses. Vide ergo quantum sollicitus nostri fuerit Dominus, quasi ad magnos aliquos nos reseruaret usus, et quasi indignaretur aut doleret illa litteralis scientiae talenta quae utrique nostrum commiserat, ad sui nominis honorem non dispensari; aut quasi etiam de incontinentissimo seruulo uereretur, quod scriptum est: "Quia mulieres faciunt etiam apostatare sapientes." Sicut de sapientissimo certum est Salomone. Tuae uero prudentiae talentum quantas quotidie Domino referat usuras, quae multas Domino iam spirituales filias peperisti, me penitus sterili permanente, et in filiis perditionis inaniter laborante. 0 quam detestabile damnum! quam lamentabile incommodum, si carnalium uoluptatum sordibus uacans paucos cum dolore pareres mundo, quae nunc multiplicem prolem cum exsultatione parturis coelo! Nec esses plus quam femina, quae nunc etiam uiros transcendis, et quae maledictionem Euae in benedictionem uertisti Mariae. 0 quam indecenter manus illae sacrae, quae nunc etiam diuina reuoluunt uolumina, curae muliebris obscenitatibus deseruirent! Ipse nos a contagiis huius coeni, a uoluptatibus huius luti dignatus est erigere, et ad seipsum ui quadam attrahere, qua percussum uoluit Paulum conuertere, et hoc ipso fortassis exemplo nostro alios quoque litterarum peritos ab hac deterrere praesumptione. [5,9] Ne te id igitur, soror, obsecro, moueat, nec patri paterne nos corrigenti sis molesta; sed attende quod scriptum est: "Quos diligit Deus, hos corripit. Castigat autem omnem filium quem recipit. Et alibi: "Qui parcit uirgae, odit filium. " Poena est haec momentanea, non aeterna; purgationis, non damnationis. Audi prophetam, et confortare: "Non iudicabit Dominus bis in idipsum, et non consurget duplex tribulatio." Attende summam illam et maximam Veritatis adhortationem: "Inpatientia uestra possidebitis animas uestras." Unde et Salomon: "Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium." Non te ad lacrymas aut ad compunctionem mouet unigenitus Dei innocens pro te et omnibus ab impiissimis comprehensus, distractus, flagellatus, et uelata facie illusus, et colaphizatus, sputis conspersus, spinis coronatus, et tandem in illo crucis tunc tam ignominioso patibulo inter latrones suspensus, atque illo tunc horrendo, et exsecrabili genere mortis interfectus? Hunc semper, soror, uerum tuum et totius Ecclesiae sponsum prae oculis habe, mente gere. Intuere hunc exeuntem ad crucifigendum pro te et baiulantem sibi crucem. Esto de populo et mulieribus, quae plangebant et lamentabantur eum, sicut Lucas his uerbis narrat: "Sequebatur autem multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum." Ad quas quidem benigne conuersus, clementer eis praedixit futurum in ultionem suae mortis exitium, a quo quidem, si saperent, cauere sibi per hoc possent. "FiIiae, inquit, Ierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete, et super filios uestros. Quoniam ecce uenient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et uentres qui non genuerunt, et ubera quae non lactauerunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Quia si in uiridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?" Patienti sponte pro redemptione tua compatere, et super crucifixo pro te compungere. Sepulcro eius mente semper assiste, et cum fidelibus feminis lamentare et luge. De quibus etiam ut iam supra memini scriptum est : "Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes Dominum." Para cum illis sepulturae eins unguenta, sed meliora spiritualia quidem, non corporalia: haec enim requirit aromata qui non suscepit illa. Super his toto deuotionis affectu compungere. Ad quam quidem compassionis compuncionem ipse etiam per Ieremiam fideles adhortatur, dicens: "0 uos omnes qui transitis per uiam, attendite et uidete si est dolor similis sicut dolor meus." Id est, si super aliquo patiente ita est per compassionem dolendum, cum egn scilicet solus sine culpa quod alii deliquerint tuam. Ipse autem est uia per quam fideles de exsilio transeunt ad patriam. Qui etiam crucem, de qua sic clamat, ad hoc nobis erexit scalam. Hic pro te occisus est unigenitus Dei, oblatus est quia uoluit. Super hoc uno compatiendo dole, dolendo compatere. Et quod per Zachariam prophetam de animabus deuotis praedictum est comple: "Plangent, inquit, planctum quasi super unigenitum, et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti." [5,10] Vide, soror, quantus sit planctus his, qui regem diligunt super morte primogeniti eius et unigeniti. Intuere quo planctu familia, quo moerore, tota consumatur curia: et, cum ad sponsam unigeniti mortui perueneris, intolerabiles ululatus eius non sustinebis. Hic tuus, soror, planctus; hic laus sit ululatus, quae te huic sponso felici copulasti matrimonio. Emit te iste non suis, sed seipso. Proprio sanguine emit te, et redemit. Quantum ius in te habeat uide, et quam pretiosa sis intuere. Hoc quidem pretium suum Apostolus attendens, et in hoc pretio quanti sit ipse, pro quo ipsum datur, perpendens, et quam tantae gratiae uicem referat adnectens: "Absit mihi, inquit, gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo." Maior es coelo, maior es mundo; cuius pretium ipse conditor mundi factus est. Quid in te, rogo, uiderit, qui nullius eget, ut pro te acquirenda usque ad agonias tam horrendae atque ignominiosae mortis certauerit? Quid in te, inquam, quaerit nisi teipsam? Verus est amicus, qui teipsam non tua, desiderat. Verus est amicus, qui pro te moriturus dicebat: "Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis." Amabat te ille ueraciter, non ego. Amor meus, qui utrumque nostrum peccatis inuoluebat, concupiscentia, non amor dicendus est. Miseras in te meas uoluptates implebam, et hoc erat totum quod amabam. Pro te, inquis, passus sum, et fortassis uerum est; sed magis per te, et hoc ipsum inuitus. Non amore tui, sed coactione mei. Nec ad tuam salutem, sed ad dolorem. Ille uero salubriter, ille pro te sponte passus est, qui passione sua omnem curat languorem, omnem remouet passionem. In hoc, obsecro, non in me tua tota sit deuotio, tota compassio, tota compunctio. Dole in tam innocentem tantae crudelitatis perpetratam iniquitatem; non iustam in me aequitatis uindictam, imo gratiam, ut dictum est, in utrosque summam. Iniqua enim es, si aequitatem non amas; et iniquissima, si uoluntati, imo tantae gratiae Dei scienter es aduersa. Plange tuum reparatorem, non corruptorem; redemptorem, non scortatorem; pro te mortuum Dominum, non uiuentem seruum, imo nunc primum de morte uere liberatum. Caue, obsecro, ne, quod dixit Pompeius moerenti Corneliae, tibi improperetur turpissime: "Viuit post praelia Magnus: Sed fortuna perit: quod defles, illud amasti." (Lucanus, Phars, 1, VIII, 84, 85) [5,11] Attende, precor, id et erubesce, nisi admissas turpitudines impudentissimas commentes. Accipe itaque, soror, accipe, quaeso, patienter quae nobis acciderunt misericorditer. Virga haec est patris, non gladius persecutoris. Percutit pater ut corrigat, ne feriat hostis ut occidat. Vulnero mortem praeuenit, non ingerit; immittit ferrum ut amputet morbum. Corpus uulnerat, et animam sanat. Occidere debuerat, et uiuificat. Immunditiam resecat, ut mundum relinquat. Punit semel ne puniat semper, patitur unus ex uulnere ut duobus parcatur a morte. Duo in culpam, unus in poena. Id quoque tuae infirmitati naturae diuinae indulgetur miseratione, et quodam modo iuste. Quo enim naturaliter sexu infirmior eras, et fortior continentia, poenae minus eras obnoxia. Refero Domino in hoc gratias, qui te tunc et a poena liberauit, et ad coronam reseruauit, et cum me una corporis mei passione semel ab omni aestu huius concupiscentiae, in qua una totus per immoderatam incontinentiam occupatus eram, refrigerauit ne corruam; multas adolescentiae tuae maiores animi passiones ex assidua carnis suggestione reseruauit ad martyrii coronam. Quod licet te audire taedeat et dici prohibeas, ueritas tamen id loquitur manifesta. Cui enim semper est pugna, superest et corona; quia non coronabitur nisi qui legitime certauerit. Mihi uero nulla superest corona, quia nulla subest certaminis causa. Deest materia pugnae, cui ablatus est stimulus concupiscentiae. Aliquid tamen esse aestimo, si, cum hinc nullam percipiam coronam, cum nullam tamen euitem poenam, et dolore unius momentaneae poenae multis fortassis indulgeatur aeternis. Scriptum est quippe de huius miserrimae uitae hominibus, imo iumentis: "Computruerunt iumenta in stercoribus suis." Minus quoque meritum meum minui conqueror, dum tuum crescere non diffido. Unum quippe sumus in Christo, una per legem matrimonii caro. Quidquid est tuum, mihi non arbitror alienum. Tuus autem est Christus, quia facta es sponsa eius. Et nunc, ut supra memini, me habes seruum, quem olim agnoscebas dominum; magis tibi tamen amore nunc spirituali coniunctum, quam timore subiectum. Unde et de tuo nobis apud ipsum patrocinio amplius confidimus, ut id obtineam ex tua quod non possum ex oratione propria. Et nunc maxime cum quotidiana periculorum aut perturbationum instantia nec uiuere me, nec orationi sinat uacare. Nec illum beatissimum imitari potentem Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas eius, et de tam longinquo uenerat adorare in Ierusalem. Ad quem reuertentem missus est ab angelo Philippus apostolus, ut eum conuerteret ad fidem: quod iam ille meruerat per orationem uel sacrae lectionis assiduitatem. A qua quidem ut nec in uia tunc uacaret licet ditissimus et gentilis, magno diuinae dispensationis actum est beneficio ut locus ei Scripturae occurreret, qui opportunissimam conuersionis eius occasionem apostolo praeberet. [5,12] Ne quid uero hanc petitionem nostram impediat, uel impleri differat, orationem quoque ipsam, quam pro nobis Domino supplices dicatis, componere, et mittere tibi maturaui: "Deus, qui ab ipso humanae creationis exordio femina de costa uiri formata nuptialis copulae sacramentum maximum sanxisti, quique immensis honoribus uel de desponsata nascendo, uel miracula inchoando nuptias sublimasti, meaeque etiam fragilitatis incontinentiae utcunque tibi placuit olim: hoc remedium indulsisti, ne despicias ancillulae tuas preces, quas pro meis ipsis charique mei excessibus in conspectu maiestatis tuae supplex effundo. Ignosce, o benignissime, imo benignitas ipsa; ignosce et tantis criminibus nostris, et ineffabilis misericordiae tuae multitudinem culparum nostrarum immensitas experiatur. Puni, obsecro, in praesenti reos, ut parcas in futuro. Puni ad horam, ne punias in aeternum. Accipe in seruos uirgam correctionis, non gladium furoris. Afflige carnem, ut conserues animas. Adsis purgator, non ultor; benignus magis quam iustus. Pater misericors, non austerus Dominus. Proba nos, Domine, et tenta, sicut de semetipso rogat Propheta. Ac, si aperte diceret: Prius uires inspice, ac secundum eas tentationem onera moderare. Quod et beatus Paulus fidelibus tuis promittens, ait. "Potens est enim Deus, qui non patietur uos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam prouentum ut possitis sustinere. Coniunxisti nos. Domine, et diuisisti quando placuit tibi, et quo modo placuit. Nunc quod Domine, misericorditer coepisti, misericordissime comple. Et quos a se semel diuisisti in mundo, perenniter tibi coniungas in coelo. Spes nostra, pars nostra, exspectatio nostra, consolatio nostra, Domine, qui es benedictus in saecula. Amen." Vale in Christo, sponsa Christi, in Christo uale, et Christo uiue! Amen.