[17,0] EPISTOLA XVII. Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint. De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si priuilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia reiiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum iniuriam, de qua grauiter expostulantes, inducuntur. AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et christianissimo imperatori VALENTINIANO. [17,1] 1. Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, uobis militent imperatoribus, terrarum atque principibus, tum ipsi uos omnipotenti Deo et sacrae fidei militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum uerum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, ueraciter colat; ipse enim solus uerus est Deus, qui intima mente ueneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit. 2. Huic igitur Deo uero quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniuentiam, sed fidei studium et deuotionis impendit. Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. Nemo enim Deum fallit, cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt. 3. Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo uero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque deuotio, miror quomodo aliquibus in spem uenerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim iamdudum uel fisco uel arcae est uindicatum, de tuo magis conferre uidebere, quam de suo reddere. 4. Et de dispendiis queruntur, qui numquam nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt. Petunt etiam ut illis priuilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Iuliani lege proxima denegarunt, et priuilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis priuilegiis partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas irretire uoluerunt; et quia non omnes fortes inueniuntur, etiam sub principibus christianis plerique sunt lapsi. [17,5] 5. Sed haec si iam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem: at cum per totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei uerae ratione sublata sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, uel fideliter statuta conuellas, uel fraterna praecepta rescindas. De negotiis ciuilibus, si quid statuit, nemo putat esse temerandum; et praeceptum de religione calcatur. 6. Nullus obrepat iuniori aetati tuae: siue ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam uinculis suae superstitionis innectere: sed proprio studio docere et admonere te debet, quemadmodum uerae fidei studere debeas; quando ille tanto motu ueri uana defendit. Deferendum meritis clarorum uirorum et ego suadeo: sed Deum certum est omnibus praeferendum. 7. Si de re militari est consulendum, debet exercitati in praeliis uiri exspectari sententia, consilium comprobari: quando de religione tractatus est, Deum cogita. Nullius iniuria est, cui Deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Inuitum non cogitis colere, quod nolit; hoc idem uobis liceat, Imperator, et unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret, si ei extorquere cuperet imperator. Ipsis gentilibus displicere consueuit praeuaricantis affectus; libere enim debet defendere unusquisque fidele mentis suae et seruare propositum. 8. Quod si aliqui nomine christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam uocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat, et quisquis hoc statuit: tolerabilius tamen est unius sacrificium, quam lapsus omnium. Totus hic christianorum periclitatur senatus. 9. Si hodie gentilis aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo conuenire cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, fauilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea curia sententiam diceret, ubi iurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur (propterea enim interpretantur aram locatam, ut eius sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conuentus consuleret in medium, cum maiore iam curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum uenire: quod fit plerumque; nam et iniuriis conuenire coguntur. Te ergo imperatore, christiani in aram iurare cogentur? Quid est iurare, nisi eius quem testaris fidei tuae praesulem, diuinam potentiam confiteri? Te imperatore, hoc petitur et postulatur; ut aram iubeas eleuari, sumptum sacrificiis profanis dari? [17,10] 10. Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni; unde rogo te ne id decernas, statuas, uel in eiusmodi decreta subscribas. Conuenio fidem tuam Christi sacerdos: omnes conueniremus episcopi, nisi incredibile hoc et repentinum ad aures peruenisset hominum, quod tale aliquid esset uel in consistorio suggestum tuo, uel a senatu petitum. Sed absit ut hoc senatus petisse dicatur: pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me sanctus Damasus Romanae Ecclesiae sacerdos, iudicio Dei electus, libellum quem christiani senatores dederunt, et quidem innumeri, postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium istiusmodi petitionibus, non praebere consensum: questi etiam publice priuatimque se non conuenturos ad curiam, si tale aliquid decerneretur. Dignum est temporibus uestris, hoc est, christianis temporibus, ut dignitas christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae deferatur uoluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri clementiae uestrae direxi; unde constitit non senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse legatis. 11. Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur quid uelint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. Et miramur tamen si priuatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non iubere, quod non probas; seruare, quod sentis. 12. Et ideo memor legationis proxime mandatae mihi, conuenio iterum fidem tuam, conuenio mentem tuam; ne uel respondendum secundum huiusmodi petitionem gentilium censeas, uel in eiusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adiungas. Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem super omnibus fere maioribus causis consulere consuesti. Nihil maius est religione, nihil sublimius fide. 13. Si ciuilis causa esset, diuersae parti responsio seruaretur; causa religionis est, episcopus conuenio. Detur mihi exemplum missae relationis, ut ego plenius respondeam; et sic de omnibus consultus clementiae tuae parens respondere dignetur. Certe si aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus; licebit tibi ad Ecclesiam conuenire: sed illic non inuenies sacerdotem, aut inuenies resistentem. 14. Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; uox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum Dominus Iesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis seruire. Priuilegia tua sacratae Deo uirgines non habent, et uindicant uirgines Vestae? Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus. [17,15] 15. Quid respondebis his uerbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena. Pueritia fidei non probatur: paruuli etiam Christum intrepido aduersus persecutores ore confessi sunt. 16. Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea, praesertim de religione diuina, omnibus saeculis mansura credebam? Hos ergo titulos piae uirtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de aduersario omnium exuuias offerebam, in quibus aeterna uictoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre? Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me leuauit arma, non fecit. Nunc grauius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur. Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista uirtutis est. Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est grauius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei aduersarii praedicarunt. Si uolens acquieuisti, damnasti fidem meam: si inuitus cessisti, prodidisti tuam. Ergo, quod grauius est, et in te periclitor. 17. Quid respondebis etiam patri, qui te maiore dolore conueniet, dicens: De me, fili, pessime iudicasti, qui putasti quod ego gentilibus conniuentiam praestitissem: nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus christianis, et inuiti christiani interesse sacrificiis cogerentur. Multa et diuersa crimina, me imperante, commissa sunt, ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime iudicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea seruauit imperium. 18. Unde cum id aduertas, Imperator, Deo primum, deinde patri et fratri iniurias irrogari, si quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti tuae apud Deum intelligis profuturum.