[2,0] LIBER II. [2,1] 1 Superiore libro de officiis tractauimus quae conuenire honestati arbitraremur in qua uitam beatam positam esse nulli dubitauerunt quam Scriptura appellat uitam aeternam. Tantus enim splendor honestatis est ut uitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae et securitas innocentiae. Et ideo sicut exortus sol lunae globum et cetera stellarum abscondit lumina, ita fulgor honestatis, ubi uero et incorrupto uibrat decore, cetera quae putantur bona secundum uoluptatem corporis aut secundum saeculum clara et illustria, obumbrat. 2 Beata plane, quae non alienis aestimatur iudiciis sed domesticis percipitur sensibus, tamquam sui iudex. Neque enim populares opiniones pro mercede aliqua requirit neque pro supplicio pauet. Itaque quo minus sequitur gloriam, eo magis super eam eminet. Nam qui gloriam requirunt, his ea merces praesaentium «umbra futurorum» est, quae impediat uitam aeternam; quod in Euangelio scriptum est: «Amen dico uobis, perceperunt mercedem suam», de his scilicet qui uelut tuba canenti uulgare liberalitatem suam quam faciunt circa pauperes, gestiunt. Similiter et de ieiunio quod ostentationis causa faciunt: «Habent, inquit, mercedem suam.» 3 Honestatis igitur est uel misericordiam facere uel ieiunium deferre in abscondito ut mercedem uidearis a solo Deo tuo quaerere, non etiam ab hominibus. Nam qui ab hominibus quaerit, habet mercedem suam; qui autem a Deo, habet uitam aeternam quam praestare non potest nisi auctor aeternitatis, sicut illud est: «Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.» Vnde expressius Scriptura uitam aeternam appellauit eam quae sit beata ut non hominum opinionibus aestimandum relinqueretur sed diuino iudicio committeretur. [2,2] 4 Itaque philosophi uitam beatam, alii in non dolendo posuerunt ut Hieronymus, alii in rerum scientia ut Herillus qui audiens ab Aristotele et Theophrasto mirabiliter laudatam esse rerum scientiam, solam eam quasi summum bonum posuit cum illi eam quasi bonum, non quasi solum bonum laudauerint. Alii uoluptatem dixerunt ut Epicurus, alii -ut Callipho et post eum Diodorus- ita interpretati sunt ut alter ad uoluptatem, alter ad uacuitatem doloris consortium honestatis adiungeret, quod sine ea non possit esse beata uita. Zenon stoicus solum et summum bonum quod honestum est; Aristoteles autem uel Theophrastus et ceteri peripatetici in uirtute quidem, hoc est honestate, uitam beatam esse, sed compleri eius beatitudinem etiam corporis atque externis bonis adseruerunt. 5. Scriptura autem diuina uitam aeternam in cognitione posuit Diuinitatis et fructu bonae operationis. Denique utriusque adsertionis euangelicum suppetit testimonium. Nam et de scientia ita dixit Dominus Iesus: «Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te solum uerum Deum et quem misisti Iesum Christum.» Et de operibus ita respondit: «Omnis qui reliquerit domum uel fratres aut sorores aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit.» 6 Sed ne aestimetur hoc recens esse et prius tractatum philosophis quam in Euangelio praedicatum -anteriores enim Euangelio philosophi, id est, Aristoteles et Theophrastus, uel Zenon atque Hieronymus, sed posteriores prophetis- accipiant quam longe antequam philosophorum nomen audiretur, per os sancti Dauid utrumque aperte uideatur expressum. Scriptum est enim: «Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.» Habemus et alibi: «Beatus uir qui timet Dominum, in mandatis eius cupiet nimis.» Docuimus de cognitione cuius praemium aeternitatis fructum esse memorauit adiciens propheta quia in domo huius timentis Dominum uel eruditi in lege et cupientis in mandatis diuinis: «gloria et diuitiae et iustitia eius manet in saeculum saeculi.» De operibus quoque in eodem psalmo subiunxit uitae aeternae suppetere praemium uiro iusto. Denique ait: «Beatus uir qui miseretur et commodat, disponit sermones suos in iudicio, quia in saeculum non commouebitur. In memoria aeterna erit iustus.» Et infra: «Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum.» 7 Habet ergo uitam aeternam fides quia fundamentum est bonum, habent et bona facta quia uir iustus et dictis et rebus probatur. Nam si exercitatus sit in sermonibus et desidiosus in operibus, prudentiam suam factis repellit; et grauius est scire quid facias nec fecisse quod faciendum cognoueris. Contra quoque strenuum esse in operibus, adfectu infidum, ita est ac si uitioso fundamento pulchra culminum uelis eleuare fastigia: quo plus struxeris, plus corruit, quia sine munimento fidei opera non possunt manere. Infida statio in portu nauem perforat et arenosum solum cito cedit nec potest impositae aedificationis sustinere onera. Ibi ergo plenitudo praemii, ubi uirtutum perfectio et quaedam in factis atque dictis aequalitas sobrietatis. [2,3] 8 Et quoniam sola rerum scientia explosa est uel quasi inanis secundum philosophiae disputationes superfluas uel quasi semiperfecta sententia, consideremus quam enodem de eo Scriptura diuina absoluat sententiam, de quo tam multiplices et implicatas atque confusas uidemus quaestiones esse philosophiae. Nihil enim bonum Scriptura nisi quod honestum adserit uirtutemque in omni rerum statu beatam iudicat, quae neque augeatur bonis corporis uel externis, neque minuatur aduersis; nihilque tam beatum nisi quod a peccato alienum sit, plenum innocentiae, repletum gratiae Dei. Scriptum est enim: «beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit sed in lege Domini fuit uoluntas eius.» Et alibi: «Beati immaculati in uia qui ambulant in lege Domini.» 9 Innocentia igitur et scientia beatum faciunt. Bonae quoque operationis mercedem esse beatitudinem uitae aeternae superius aduertimus. Restat igitur ut spreto patrocinio uoluptatis aut doloris metu -quorum alterum quasi infractum et molliculum, alterum quasi euiratum et infirmum despuit- in ipsis doloribus uitam beatam eminere demonstret. Quod facile doceri potest cum legerimus: «Beati estis cum uobis maledicent et persequentur et dicent omne malum aduersus uos propter iustitiam. Gaudete et exsultate quoniam merces uestra copiosa est in caelo. Sic enim persecuti sunt et prophetas qui erant ante uos.» Et alibi: «Qui uult uenire post me, tollat crucem suam et sequatur me.» [2,4] 10 Est ergo beatitudo et in doloribus quos plena suauitatis uirtus comprimit et coercet, ipsa sibi domesticis opibus abundans uel ad conscientiam uel ad gratiam. Neque enim parum beatus Moyses, cum Aegyptiorum ualatus populis et mari clausus, per fluctus sibi et populo patrum pedestrem uiam piis meritis inuenisset. Quando autem fortior quam tunc cum extremis circumuentus periculis non desperabat salutem sed exigebat triumphum? 11 Quid Aaron? Quando beatiorem se credidit quam tunc quando medius stetit inter uiuos ac mortuos et obiectu sui statuit mortem, ne ad uiuorum transiret agmina a cadaueribus mortuorum? Quid de puero Daniele loquor, qui tam sapiens erat ut inter leones fame exasperatos nulla bestialis saeuitiae frangeretur formidine; ita alienus a metu ut posset epulari nec uereretur ne ad pastum exemplo sui feras prouocaret? 12 Est ergo et in dolore uirtus quae sibi bonae suauitatem exhibeat conscientiae; et ideo indicio est quod non minuat dolor uirtutis uoluptatem. Sicut ergo nulla uirtuti decessio beatitudinis per dolorem, ita etiam nulla accessio per uoluptatem corporis, aut commodorum gratia. De quibus pulchre apostolus ait: «Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse.» Et addidit: «Propter quem omnia damna duxi et aestimo stercora ut Christum lucrifaciam.» 13 Denique Moyses damnum suum credidit thesauros esse Aegyptiorum et opprobrium dominicae crucis praetulit; nec tunc diues cum abundaret pecunia nec postea pauper cum egeret alimento. Nisi forte tunc alicui minus beatus uideretur fuisse cum in deserto quotidiana alimonia sibi et populo suo deforet, sed quod summi boni ac beatitudinis nemo negare audeat, manna ei, hoc est, «panis angelorum» ministrabatur e caelo, carnis quoque quotidiana pluuia totius plebis epulis redundabat. 14 Eliae quoque sancto panis ad uictum deerat si quaereretur, sed non uidebatur deesse quia non quaerebatur. Itaque diurno coruorum obsequio mane panis, caro ad uesperam deferebatur. Numquid ideo minus beatus quia erat pauper sibi? Minime. Immo eo magis beatus quia erat Deo diues. Aliis enim esse quam sibi diuitem praestat, ut iste erat qui tempore famis cibum a uidua petebat, largiturus ut hydria farinae per triennium et sex menses non deficeret, et quotidianos usus olei uas uiduae inopi sufficeret ac ministraret. Merito ibi uolebat Petrus esse ubi istos uidebat. Merito in monte cum Christo in gloria apparuerunt quia et ipse pauper factus est cum diues esset. 15 Nullum ergo adminiculum praestant diuitiae ad uitam beatam. Quod euidenter Dominus demonstrauit in Euangelio dicens: «Beati pauperes, quoniam uestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.» Itaque paupertatem, famem, dolorem quae putantur mala- non solum impedimento non esse ad uitam beatam, sed etiam adiumento euidentissime pronuntiatum est. [2,5] 16 Sed et illa quae uidentur bona, diuitias, satietatem, laetitiam expertem doloris, detrimento esse ad fructum beatitudinis, Dominico declaratum iudicio liquet, cum dicitur: «Vae uobis diuitibus quia habetis consolationem uestram! Vae uobis qui saturati estis quia esurietis!» Et illis qui rident, quia lugebunt, si ergo non solum adminiculo non sunt ad uitam beatam corporis aut externa bona, sed etiam dispendio sunt. 17 Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidaretur a diuite, quia pauper et infirmus aduersum opes regias solo erat adfectu et religione diues ut pecunia regali non commutaret paternae uineae hereditatem; eoque perfectus quia sanguine proprio defenderet iura maiorum suorum. Inde quoque miser Achab suo iudicio quia pauperem necari fecert ut eius possideret uineam. 18 Certum est solum et summum bonum uirtutem esse eamque abundare solam ad uitae fructum beatae, nec externis aut corporis bonis sed uirtute sola uitam praestari beatam per quam uita aeterna acquiritur. Vita enim beata fructus praesentium, uita autem aeterna spes futurorum est. 19 Et sunt tamen qui in hoc corpore tam infirmo, tam fragili, impossibilem uitam beatam putent, in quo necesse est angi, dolere, deplorare, aegrescere; quasi uero ego in corporis exsultatione dicam uitam beatam consistere et non in altitudine sapientiae, suauitate conscientiae, uirtutis sublimitate. Non enim in passione esse sed uictorem esse passionis beatum est, nec frangi temporalis motu doloris. 20. Pone accidere haec quae grauia ad uim doloris feruntur: caecitatem, exsilium, famem, stuprum filiae, amissionem liberum. Quis neget beatum Isaac qui non uidebat in senectute et beatitudines suis benedictionibus conferebat? An non beatus Iacob qui profugus patria domo, mercenarius pastor exsilium substinuit, filiae pudicitiam ingemuit esse temeratam, famem pertulit? Non ergo beati quorum fide Deus accipit testimonium cum dicitur: «Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob?» Misera est seruitus sed non miser Ioseph; immo plane beatus cum dominae libidines in seruitute positus coerceret. Quid de sancto Dauid loquar qui trium filiorum deplorauit obitum et, quod his durius, incestum filiae? Quomodo non beatus de cuius successione beatitudidinis auctor exortus est qui plurimos fecit beatos: «Beati enim qui non uiderunt et crediderunt?» Fuerunt et ipsi in sensu infirmitatis sed eualuerunt de infirmitate fortes. Quid laboriosius autem sancto Iob uel in domus incendio uel filiorum decem interitu momentario, doloribus corporis? Numquid minus beatus quam si illa non pertulisset in quibus magis probatus est? 21 Esto tamen fuisse in illis aliquid acerbitatis, quem uirtus animi non abscondit dolorem. Neque enim profundum mare negauerim quia uadosa litora sunt neque caelum lucidum quia interdum obtexitur nubibus, neque terram fecundam quia aliquibus locis ieiuna glarea est, aut laetas segetes quia intermixtam solent habere sterilem auenam; similiter puta beatae messem conscientiae interpellari aliquo acerbo doloris. Nonne totius manipulis uitae beatae, si quid forte aduersi accidit atque amaritudinis, tamquam sterilis auena absconditur aut tamquam lolii amaritudo frumenti suauitate obducitur? Sed iam ad proposita pergamus. [2,6] 22 Superiore libro ita diuisionem fecimus ut primo loco esset honestum et decorum, a quo officia ducerentur; secundo loco quid utile. Et quemadmodum in primo diximus quia inter honestum et decorum est quaedam distinctio quae magis intellegi quam explicari possit, sic et cum utile tractamus, considerandum uidetur quid utilius. 23 Vtilitatem autem non pecuniarii lucri aestimatione subducimus sed acquisitione pietatis, sicut apostolus ait: «Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitae praesentis et futurae.» Itaque in Scripturis diuinis, si diligenter quaeramus, saepe inuenimus quod honestum est utile uocari: «Omnia mihi licent sed non omnia sunt utilia.» Supra de uitiis loquebatur. Hoc ergo dicit: Licet peccare, sed non decet. In potestate sunt peccata sed non sunt honesta. Luxuriari promptum sed non iustum. Non enim Deo esca sed uentri colligitur. 24 Ergo quia quod utile, id etiam iustum, iustum est ut seruiamus Christo qui nos redemit; ideo iusti, qui pro eius nomine se morti obtulerunt; iniusti, qui declinauerunt de quibus dicit: «Quae utilitas in sanguine meo?», id est: qui iustitiae meae profectus? Vnde et illi: «Adligemus iustum quia inutilis est nobis», id est: iniustus qui nos arguit, condemnat, corripit. Licet hoc possit etiam ad auaritiam impiorum hominum deriuari, quae perfidiae uicina est; sicut in Iuda proditore legimus qui auaritiae studio et pecuniae cupiditate laqueum proditionis incurrit atque incidit. 25 De hac igitur tractandum est utilitate quae sit plena honestatis, sicut ipsis uerbis definiuit apostolus dicens: «Hoc autem ad utilitatem uestram dico, non ut laqueum iniciam uobis, sed ad id quod honestum est.» Liquet igitur quod honestum est, utile esse; et quod utile, honestum; et quod utile, iustum; et quod iustum, utile. Neque enim mihi ad mercatores lucri cupidine auaros sed ad filios sermo est; et sermo de officiis quae uobis quos elegi in ministerium Domini, inculcare gestio atque infundere, ut ea quae mentibus ac moribus uestris usu atque institutione inolita atque impressa sunt, etiam sermone ac disciplina aperiantur. 26 Itaque de utilitate dicturus, utar illo uersiculo prophetico: «Declina cor meum in testimonia tua et non in auaritiam», ne utilitatis sonus excitet pecuniae cupiditatem. Denique aliqui habent: «Declina cor meum in testimonia tua et non ad utilitatem», hoc est illam quaestuum nundinas aucupantem utilitatem, illam usu hominum ad pecuniae studia inflexam ac deriuatam. Vulgo enim hoc solum dicunt utile quod quaestuosum; nos autem de ea tractamus utilitate quae damnis quaeritur, ut Christum lucremur cuius «quaestus est pietas cum sufficientia.» Magnus profecto quaestus quo pietatem acquirimus quae apud Deum diues est, non caducis facultatibus sed muneribus aeternis in quibus non tentatio lubrica sed constans et perpetua sit gratia. 27 Est igitur utilitas alia corporalis, alia pietatis, sicut diuisit apostolus: «Corporalis enim exercitatio ad modicum, inquit, utilis est, pietas autem ad omnia est utilis.» Quid autem tam honestum quam integritas? Quid tam decorum quam immaculatum seruare corpus, et inuiolatum atque intaminatum pudorem? Quid etiam tam decorum quam ut uidua uxor defuncto coniugi fidem seruet? Quid etiam hoc utilius quo regnum caeleste acquiritur? «Sunt enim qui se castrauerunt propter regnum caelorum.» [2,7] 28 Est igitur non solum familiare contubernium honestatis et utilitatis sed eadem quoque utilitas quae honestas. Ideo et ille qui regnum caelorum uolebat omnibus aperire, non quod sibi utile quaerebat sed quod omnibus. Vnde ordo quidam nobis et gradus faciendus est etiam ab his usitatis et communibus ad ea quae sunt praecellentia, ut ex pluribus utilitatis colligamus profectum. 29 Ac primum norimus nihil tam utile quam diligi, nihil tam inutile quam non amari; nam odio haberi exitiale ac nimis capitale arbitror. Itaque id agamus ut omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram; ac primum placiditate mentis et animi benignitate influamus in adfectum hominum. Popularis enim et grata est omnibus bonitas nihilque quod tam facile humanis illabatur sensibus. Ea si mansuetudine morum ac facilitate, tum moderatione praecepti et adfabilitate sermonis, uerborum honore, patienti quoque sermonum uice modestiaeque adiuuetur gratia, incredibile quantum procedit ad cumulum dilectionis. 30 Legimus enim non solum in priuatis sed etiam in ipsis pregibus quantum facilitas blandae adfabilitatis profecerit aut superbia uerborumque obfuerit tumor ut regna ipsa labefactaret et potestatem solueret. Iam si quis consilio, usu, ministerio, officiis popularem comprehendat gratiam aut si quis periculum suum pro uniuersa plebe offerat, non est dubium quod tantum caritatis a plebe in eum refundatur ut populus salutem eius et gratiam sibi praeferat. 31 Quantas Moyses a populo inlatas absorbebat contumelias! Et cum Dominus in insolentes uindicare uellet, se tamen pro populo offerebat frequenter ut indignationi diuinae plebem subduceret. Quam miti sermone post iniurias appellabat populum, consolabatur in laboribus, deliniebat oraculis, fouebat operibus! Et cum Deo constanter loqueretur, homines tamen humili et grata appellatione adfari solebat. Merito aestimatus est supra homines ut et uultum eius non possent intendere et sepulturam eius non repertam crederent, quia sic totius plebis mentes deuinxerat ut plus eum pro mansuetudine diligerent quam pro factis admirarentur. 32 Quid? Eius imitator sanctus Dauid electus ex omnibus ad plebem regendam, quam mitis et blandus, humilis spiritu, sedulus corde, facilis adfectu! Ante regnum se pro omnibus offerebat: rex cum omnibus aequabat suam militiam et partiebatur laborem; fortis in proelio, mansuetus in imperio, patiens in conuicio, ferre magis promptus quam referre iniurias. Ideo tam carus erat omnibus ut iuuenis ad regnum etiam inuitus peteretur, resistens cogeretur, senex ne proelio interesset a suis rogaretur quod mallent omnes pro ipso periclitari quam illum pro omnibus. 33 Ita sibi gratis officiis plebem obligauerat, primum ut in discordiis populi exsulare in Hebron mallet quam regnare in Hierusalem; deinde ut etiam in hoste positam uirtutem diligeret, iustitiam etiam his qui arma contra se tulerant aeque ac suis praesandam putaret; denique fortissimum aduersae partis propugnatorem Abner ducem et inferentem proelia miratus est et orantem pacis gratiam non aspernatus honorauit conuiuio; interemptum insidiis doluit et fleuit, prosecutus exsequias honestauit, mortem ultus conscientiae fidem praestitit, quam filio inter hereditaria iura transcripsit, magis sollicitus ne innocentis mortem inultam relinqueret quam quo suam mortem doleret. 34 Non mediocre istud, praesertim in rege, sic obire humilitatis munia ut communem se exhiberet etiam infimis, alieno periculo cibum non quaerere, potum recusare, peccatum fateri seque ipsum pro populo offerre morti ut in se diuina indignatio conuerteretur cum ferienti angelo offerens se diceret: «Ecce sum, ego peccaui et ego pastor malum feci et iste grex quid fecit? Fiat manus tua in me.» 35 Nam quid alia dicam? Quod dolum meditantibus non aperiebat os suum et tamquam non audiens nullum sermonem referendum putabat: non respondebat conuiciis; cum sibi derogaretur, orabat; cum malediceretur, benedicebat. Ambulans in simplicitate, superborum fugitans, sectator immaculatorum, qui cinerem miscebat alimentis suis cum peccata propria deploraret, et potum suum temperabat fletibus, merito sic expetitus est ab uniuerso populo ut uenirent ad eum omnes tribus Israel dicentes: «Ecce nos ossa tua et caro tua sumus; heri et nudiustertius cum esset Saul et regnaret super nos, tu eras qui producebas et inducebas Israel; et dixit tibi Dominus: «Tu pasces populum meum.» Et quid plura de eo dicam de quo huiusmodi Dei processit sententia ut de eo diceret: «Inueni Dauid secundum cor meum»? Quis enim in sanctitate cordis et iustitia sicut iste ambulauit ut impleret uoluntatem Dei, propter quem et delinquentibus posteris eius uenia data et praerogatiua est reseruata heredibus? 36 Quis igitur non diligeret eum quem uidebat ita carum amicis ut, quia ipse sincere amicos diligebat, aeque diligi se a suis amicis arbitraretur? Denique parentes eum filiis suis, filii praeferebant parentibus. Vnde grauiter indignatus Saul percutere Ionatham filium hasta uoluit quia pluris apud eum ualere Dauid amicitiam iudicabat quam uel pietatem uel auctoritatem paternam. 37 Etenim ad incentiuum caritatis communis plurimum proficit si quis uicem amantibus reddat nec minus redamare se probet quam ipse amatur idque amicitiae fidelis faciat exemplis. Quid enim tam populare quam gratia? Quid tam insitum naturae quam ut diligentem diligas? Quid tam inolitum atque impressum adfectibus humanis quam ut eum amare inducas in animum, a quo te amari uelis? Merito sapiens dicit: «Perde pecuniam propter fratrem et amicum.» Et alibi: «Amicum salutare non erubescam et a facie illius non me abscondam», siquidem uitae et immortalitatis medicamentum in amico esse ecclesiasticus sermo testetur; et summum in caritate praesidium nemo dubitauerit cum apostolus dicat: «Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, caritas numquam cadit.» 38 Ideo Dauid non cecidit quia carus fuit omnibus et diligi a subiectis quam timeri maluit. Timor enim temporalis tutaminis seruat excubias, nescit diuturnitatis custodiam. Itaque ubi timor decesserit, audacia obrepit quoniam fidem non timor cogit sed adfectus exhibet. 39 Prima ergo ad commendationem nostri est caritas. Bonum est ergo testimonium habere de plurimorum dilectione. Hinc nascitur fides, ut committere se tuo adfectui non uereantur etiam alieni, quem pluribus carum aduerterint. Similiter etiam per fidem ad caritatem peruenitur ut qui uni aut duobus praestiterit fidem, tamquam influat in animos uniuersorum et omnium acquirat gratiam. [2,8] 40 Duo igitur haec ad commendationem nostri plurimum operantur, caritas et fides, et tertium hoc si habeas quod in te admiratione dignum plerique existiment et iure honorandum putent. 41 Et quia consiliorum usus maxime conciliat homines, ideo prudentia et iustitia in unoquoque desideratur, et eo exspectatur a pluribus ut in quo ea sint, illi deferatur fides quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare. Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior sit a quo consilium petitur quam ille est qui petit. Quid enim consulas hominem quem non arbitreris posse melius aliquid reperire quam ipse intellegis? 42 Quod si eum inueneris qui uiuacitate ingenii, mentis uigore atque auctoritate praestet et accedat eo ut exemplo et usu paratior sit, praesentia soluat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, argumentum expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit non solum ad consulendum sed etiam ad subueniendum, huic ita fides habetur ut dicat qui consilium petit: «Et si mala mihi euenerint per illum, sustineo.» 43 Huiusmodi igitur uiro salutem nostram et existimationem committimus, qui sit, ut supra diximus, iustus et prudens. Facit enim iustitia ut nullus sit fraudis metus, facit etiam prudentia ut nulla erroris suspicio sit. Promptius tamen nos iusto uiro quam prudenti committimus, ut secundum usum uulgi loquar. Denique sapientum definitione, in quo una uirtus est, concurrunt ceterae nec potest sine iustitia esse prudentia. Quod etiam in nostris inuenimus; dicit enim Dauid: «Iustus miseretur et fenerat.» Quid feneret iustus, alibi dicit: «Iucundus uir qui miseretur et fenerat, disponit sermones suos in iudicio.» 44 Ipsum illud nobile Salomonis iudicium nonne sapientiae plenum ac iustitiae est? Itaque spectemus illud si ita est. Duae, inquit, mulieres in conspectu regis Salomonis steterunt et dixit una ad eum: Audi me, Domine. Ego et haec mulier in uno habitantes cubiculo, ante diem tertium partu edito, singulos filios suscepimus et eramus una, arbiter nullus domi nec ulla alia nobiscum femina nisi nos solae, et mortuus est filius eius hac nocte ut obdormiuit super eum; et surrexit media nocte et accepit filium meum de sinu meo et collocauit eum in gremio suo et filium suum mortuum posuit in sino meo. Et surrexi mane ut lactarem paruulum, et inueni mortuum; et consideraui illum diluculo et non erat filius meus. Et respondit altera: Non, sed filius meus est hic qui uiuit, filius autem tuus qui mortuus est. 45 Et haec erat contentio cum utraque sibi filium uindicarent superstitem, defunctum autem suum negarent. Tum rex iussit adferri machaeram et infantem diuidi ac singulas partes dari singulis: dimidiam uni et dimidiam alteri. Exclamat mulier quae uero erat adfectu percita: Nequaquam, Domine, infantem diuidas; detur potius illi et uiuat et non interficias eum. At illa respondit altera: Neque meus neque huius sit infans, diuidite eum. Et statuit rex dari infantem ei mulieri quae dixerat: Nolite interficere eum sed date eum illi mulieri quia mota sunt, inquit, uiscera eius in filio suo. 46 Itaque non immerito aestimatus est «intellectus Dei in eo esse.» Quoniam quae occulta sunt Deo? Quid autem occultius internorum uiscerum testimonio? In quae sapientis intellectus uelut quidam pietatis descendit arbiter et uelut quamdam genitalis alui uocem meruit qua maternus pauit adfectus qui eligeret filium suum uel apud alienam uiuere, quam in conspectu matris necari. 47 Sapientiae igitur fuit latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere ueritatem et, uelut quadam machaera, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri sed etiam animae et mentis uiscera; iustitiae quoque, ut quae suum necauerat, alienum non tolleret sed uera mater reciperet suum. Denique etiam Scriptura hoc pronuntiauit: «Audiuit, inquit, omnis Israel hoc iudicium quod iudicauit rex, et timuerunt a facie regis eo quod intellectus Dei in eo esset ut faceret iustitiam.» Denique et ipse Salomon ita poposcit sapientiam ut daretur sibi cor prudens audire et iudicare cum iustitia. [2,9] 48 Liquet igitur etiam secundum Scripturam diuinam quae antiquior est, sapientiam sine iustitia esse non posse quia ubi una earum uirtutum, ibi utraque est. Daniel quoque quam sapienter alta interrogatione fraudulentae accusationis deprehendit mendacium ut calumniatorum sibi responsio non conueniret! Prudentiae igitur fuit uocis suae testimonio reos prodere, iustitiae quoque, nocentes supplicio dare, innocentem subducere. 49 Est ergo indiuiduum sapientiae atque iustitiae contubernium sed uulgi usu diuiditur una quaedam forma uirtutum ut temperantia sit in despiciendis uoluptatibus; fortitudo spectetur in laboribus et periculis; prudentia in delectu bonorum, sciens commoda et aduersa distinguere; iustitia quae sit bona custos iuris alieni, et uindex proprietatis, suum cuique conseruans. Sit ergo nobis communis opinionis gratia quadripartita haec facta diuisio ut ab illa subtili disputatione philosophiae sapientiaeque -limandae ueritatis causa quasi ex adyto quodam eruitur- retrahentes pedem, forensem usum ac popularem sensum sequamur. Haec igitur diuisione seruata ut reuertamur ad propositum. [2,10] 50 Prudentissimo cuique causam nostram committimus et ab eo consilium promptius quam a ceteris poscimus. Praestat tamen fidele iusti consilium uiri et sapientissimi ingenio frequenter praeponderat: «Vtilia enim uulnera amici quam aliorum oscula.» Deinde quia iusti iudicium est, sapientis autem argumentum, in illo censura disceptationis, in hoc calliditas inuentionis. 51 Quod si utrumque conectas, erit magna consiliorum salubritas quae ab uniuersis spectatur admiratione sapientiae et amore iustitiae, ut omnes quaerant audire sapientiam eius uiri in quo utriusque uirtutis copula sit; sicut quaerebant omnes reges terrae uidere faciem Salomonis et audire sapientiam eius ita ut Saba regina ueniret ad eum et tentaret eum in quaestionibus: «Et uenit et omnia locuta est quae habebat in corde suo, et audiuit omnem sapientiam Salomonis nec ullum uerbum praeteriuit eam.» 52 Quae sit ista quam nihil praetereat nec sit aliquid quod ei non adnuntiauerit uerus Salomon, cognosce o homo, ex his quae audis loquentem: «Verus est, inquit, sermo quem audiui in terra mea de sermonibus tuis et de prudentia tua, et non credidi his qui dicebant mihi, donec ueni et uiderunt oculi mei; et nunc non est nec dimidia quidem pars secundum ea quae adnuntiabant mihi. Apposuisti bona super omnia quae audiui in terra mea. Beatae mulieres tuae et beati pueri tui qui adsistunt tibi, qui audiunt omnem prudentiam tuam.» Intellege conuiuium ueri Salomonis, et quae apponuntur in eo conuiuio intellege sapienter et considera in qua terra congregatio nationum audierit famam sapientiae uerae atque iustitiae et quibus eum uiderit oculis, contemplantibus utique quae non uidentur. Quoniam «quae uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna.» 53 Quae sunt beatae mulieres? De quibus dicitur quia multae uerbum Dei audiunt et pariunt? Et alibi: «Quicumque enim fecerit uerbum Dei, ipse meus et frater et soror et mater est.» Qui etiam pueri tui beati qui adsistunt, nisi Paulus qui dicebat: «Vsque in hunc diem sto protestans minori ac maiori», Simeon qui exspectabat in templo ut uideret consolationem Israel? Quomodo enim dimitti posceret nisi quia adsistens Domino, discedendi habere facultatem non poterat, nisi uoluntatem Domini adeptus esset? Exempli causa propositus nobis Salomon est a quo certatim ut audiretur eius sapientia, postulabatur. 54 Ioseph quoque nec in carcere feriatus erat quominus de rebus incertis consuleretur. Cuius consilium Aegypto uniuersae profuit ut non sentiret septem annorum sterilitatem aliosque populos miserae famis leuaret ieiunio. 55 Daniel ex captiuis, gregalium consultorum arbiter factus, consiliis suis emendauit praesentia, adnuntiauit futura. Ex his enim quae frequenter interpretatus ostenderat uere se esse adnuntiatum, fides ei in omnibus deferebatur. [2,11] 56 Sed etiam tertius locus de his qui admiratione digni aestimarentur, Ioseph et Salomonis et Danielis exemplo decursus uidetur. Nam quid de Moyse loquar cuius omnis Israel cottidie consilia praestolabatur? Quorum uita fidem sciebat prudentiae admirationemque eius augebat. Quis se non committeret consilio Moysi cui seniores si qua supra suum intellectum et uirtutem esse arbitrarentur, diiudicanda seruabant? 57 Quis Danielis consilium refugeret, de quo Deus ipse dixit: «Quis Daniele sapientior?» Aut quomodo homines de eorum dubitare mentibus possent, quibus homines de eorum dubitare mentibus possent, quibus Deus tantam conferebat gratiam? Moysi consilio bella conficiebantur; Moysi meritis de caelo adfluebat alimonia, potus e petra. 58 Quam purus Danielis animus, ut mulceret barbaros mores, mitigaret leones! Quae in illo temperantia! Quanta animi et corporis continentia! Nec immerito mirabilis factus omnibus, quando -quod uehementer admirantur homines- regalibus fultus amicitiis, aurum non quaerebat nec delatum sibi honorem plus faciebat quam fidem. Quin etiam periclitari malebat pro lege Domini quam pro gratia hominis inflecti. 59 Nam de sancti Ioseph -quem paene praeterieram- castimonia et iustitia quid dicam? Quam altera illecebras heriles respuit, refutauit praemia; altera mortem contempsit, metum reppulit, carcerem praeoptauit! Quis hunc priuatae causae ad consulendum idoneum non iudicaret cuius ferax animus et mens fertilis temporis sterilitatem quodam consiliorum et cordis ubere fecundauit? [2,12] 60 Aduertimus igitur quod in acquirendis consiliis plurimum adiungat uitae probitas, uirtutum praerogatiua, beneuolentiae usus, facilitatis gratia. Quis enim in caeno fontem requirat? Quis e turbida aqua potum petat? Itaque ubi luxuria est, ubi intemperantia, ubi uitiorum confusio, quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis non despiciat morum colluuionem? Quis utilem causae alienae iudicet quem uidet inutilem suae uitae? Quis iterum improbum, maleuolum, contumeliosum non fugiat et, ad nocendum paratum, quis non eum omni studio declinet? 61 Quis uero quamuis instructum ad consilii opem, difficili tamen accessu, ambiat; in quo sit illud tamquam si qui aquae fontem praecludat? Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem ut nec aliis influat nec tibi prosit. 62 Pulchre autem et de illo conuenit qui habens prudentiam, commaculat eam uitiorum sordibus, eo quod aquae exitum contaminet. Degeneres animos uita arguit. Quomod enim potes eum iudicare consilio superiorem quem uideas inferiorem moribus? Supra me debet esse cui me committere paro. An uero eum idoneum putabo qui mihi det consilium quod non det sibi, et mihi eum uacare credam qui sibi non uacet, cuius animum uoluptates occupent, libido deuincat, auaritia subiuget, cupiditas perturbet, quatiat metus? Quomodo hic consilii locus, ubi nullus quieti? 63 Admirandus mihi et suspiciendus consiliarius quem propitius Dominus patribus dedit, offensus abstulit. Huius imitator debet esse qui potest consilium dare et alienam a uitiis custodire prudentiam quoniam «nihil inquinatum in illam incurrit». [2,13] 64 Quis igitur tamquam uultu speciem praeferat pulchritudinis et beluinis posterioribus ac ferinis unguibus formae superioris dehonestet gratiam, cum tam admirabilis et praeclara forma uirtutum sit et specialiter pulchritudo sapientia? Sicut series Scripturae indicat: «Est enim speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem; luci comparata inuenitur prior. Lucem etenim hanc suscipit nox, sapientiam autem non uincit malitia.» 65 Diximus de eius pulchritudine et Scripturae testimonio comprobauimus. Superest ut doceamus Scripturae auctoritate nullum ei contubernium cum uitiis esse sed indiuiduam cum ceteris uirtutibus coniunctionem: «Cuius spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acutus, qui nihil uetet benefacere, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens uirtutem, omnia prospiciens.» Et infra: «Sobrietatem docet et iustitiam et uirtutem.» [2,14] 66 Omnia igitur operatur prudentia, cum omnibus bonis habet consortium. Nam quomodo potest utile consilium dare nisi habeat iustitiam ut induat constantiam, mortem non reformidet, nullo terrore, nullo reuocetur metu, nulla adulatione a uero deflectendum putet, exsilium non refugiat quae nouerit sapienti patriam mundum esse, egestatem non timeat quae nihil deesse sapienti sciat cui totus mundus diuitiarum est? Quid enim praecelsius eo uiro qui auro moueri nesciat, contemptum habeat pecuniarum et uelut ex arce quadam despiciat hominum cupiditates? Quod qui fecerit, hunc homines supra hominem esse arbitrantur: «Quis est, inquit, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in uita sua.» Quomod enim non admirandus qui diuitias spernit quas plerique saluti propriae praetulerunt? 67 Decet igitur omnes censura frugalitatis, continentiae auctoritas, et maxime eum qui honore praestet, ne praeeminentem uirum thesauri possideant sui et pecuniis seruiat qui praeest liberis. Illud magis decet ut supra thesaurum sit animo et infra amicum obsequio; humilitas enim auget gratiam. Haec plena laudis et digna primario uiro: Non communem cum Tyriis negotiatoribus et Galaaditis mercatoribus habere turpis lucri cupidinem nec omne bonum locare in pecunia et tamquam mercenario munere cottidianos numerare quaestus, calculari compendia. [2,15] 68 Quod si ab his sobrium animum gerere laudabile est, quanto illud praestantius si dilectionem multitudinis liberalitate acquiras neque superflua circa importunos neque restricta circa indigentes! 69 Plurima autem genera liberalitatis sunt: non solum cottidiano sumptu egentibus quo uitam sustinere suam possint, disponere ac dispensare alimoniam, uerum etiam his qui publice egere uerecundantur, consulere ac subuenire quatenus communis egenorum alimonia non exhauriatur. De eo enim loquor qui praeest alicui muneri -ut si officium sacerdotis gerat, aut dispensatoris- ut de his suggerat episcopo nec reprimat si quem positum in necessitate aliqua cognouerit aut deiectum opibus ad inopiae necessitatem redactum, maxime si non effusione adolescentiae sed direptione alicuius et amissione patrimonii in eam reciderit injuriam ut sumptum exercere diurnum non queat. 70 Summa etiam liberalitas, captos redimere, eripere ex hostium manibus, subtrahere neci homines, et maxime feminas turpitudini, redimere parentibus liberos, parentes liberis, ciues patriae restituere. Nota sunt haec nimis Illyrici uastitate et Thraciae: quanti ubique uenales erant toto captiui orbe! Quos si reuoces, unius prouinciae numerum explere non possint? Fuerunt tamen qui et quos Ecclesiae redemerunt, in seruitutem reuocare uellent, ipsa grauiores captiuitate qui inuiderent alienam misericordiam. Ipsi si in captiuitatem uenissent, seruirent liberi; si uenditi fuissent, seruitutis ministerium non recusarent. Et uolunt alienam libertatem rescindere qui suam seruitutem non possent rescindere, nisi forte pretium recipere emptori placeret, in quo tamen non rescinditur seruitus, sed redimitur. 71 Praecipua est igitur liberalitas redimere captiuos -et maxime ab hoste barbaro qui nihil deferat humanitatis ad misericordiam nisi quod auaritia reseruauerit ad redemptionem- aes alienum subire si debitor soluendo non sit atque artetur ad solutionem quae sit iure debita et inopia destituta, enutrire paruulos, pupillos tueri. 72 Sunt etiam qui uirgines orbatas parentibus tuendae pudicitiae gratia conubio locent, non solum studio sed etiam sumptu adiuuent. Est etiam illud genus liberalitatis, quod apostolus docet ut: «Si quis fidelis habet uiduas, subministret illis ut earum alimoniis Ecclesia non grauetur ut his quae uere uiduae sunt, sufficiat.» 73 Vtilis igitur huiusmodi liberalitas sed non communis omnibus. Sunt enim plerique etiam uiri boni qui tenues sint censu, contenti quidem exiguo ad sui usum sed non idonei ad subsidium leuandae paupertatis alienae; tamen suppetit aliud beneficentiae genus quo iuuare possint inferiorem. Est enim duplex liberalitas: una quae subsidio rei adiuuat, id est, usu pecuniae; altera quae operum collatione impenditur, multo frequenter splendidior multoque clarior. 74 Quanto illustrius Abraham captum armis uictricibus recepit nepotem quam si redemisset! Quanto utilius regem Pharaonem sanctus Ioseph consilio prouidentiae iuuit quam si contulisset pecuniam! Pecunia enim unius ciuitatis non redemit ubertatem, prospicientia totius Aegypti per quinquennium famem reppulit. 75 Facile autem pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt. Haec usu augentur, pecunia minuitur et cito deficit atque ipsam destituit benignitatem ut quo pluribus largiri uolueris, eo pauciores adiuues -et saepe tibi desit quod alii conferendum putaueris. Consilii autem operisque collatio, quo in plures diffunditur, eo redundantior manet et in suum fontem recurrit. In se enim refluit ubertas prudentiae et quo pluribus fluxerit, eo exercitius fit omne quod remanet. [2,16] 76 Liquet igitur debere esse liberalitatis modum ne fiat inutilis largitas. Sobrietas tenenda est, maxime a sacerdotibus, ut non pro iactantia sed pro iustitia dispensent. Nusquam enim maior auiditas petitionis: ueniunt ualidi, ueniunt nullam causam nisi uagandi habentes, et uolunt subsidia euacuare pauperum, exinanire sumptum; nec exiguo contenti, maiora quaerunt, ambitu uestium captantes petitionis suffragium et natalium simulatione licitantes incrementa quaestuum. His si quis facile fidem deferat, cito exhaurit pauperum alimoniis futura compendia. Modus largiendi adsit ut nec illi inanes recedant neque transcribatur uita pauperum in spolia fraudulentorum. Ea ergo mensura sit ut neque humanitas deseratur nec destituatur necessitas. 77 Plerique simulant debita: sit ueri examen. Exutos se per latrocinia deplorant: aut iniuria fidem faciat aut cognitio personae quo propensius iuuetur. Ab Ecclesia relegatis sumptus impertiendus si desit eis alendi copia. Itaque qui modum seruat, auarus nulli sed largus omnibus est. Non enim solas aures praebere debemus audiendis precantum uocibus sed etiam oculos considerandis necessitatibus. Plus clamat bono operatori debilitas, quam uox pauperis. Neque uero fieri potest ut non extorqueat amplius importunitas uociferantum; sed non semper impudentiae locus sit. Videndus est ille qui te non uidet; requirendus est ille qui erubescit uideri. Ille etiam clausus in carcere occurrat tibi, ille adfectus aegritudine mentem tuam personet qui aures non potest. 78 Quo plus te operari uiderit populus, magis diliget. Scio plerosque sacerdotes qui plus contulerunt, plus abundasse, quoniam quicumque bonum operarium uidet, ipsi confert quod ille suo officio dispenset, securus quod ad pauperem sua perueniat misericordia: nemo enim uult nisi pauperi poficere suam collationem. Nam si quem aut immoderatum aut nimis tenacem dispensatorem uiderit, utrumque displicet: si aut superfluis erogationibus dissipet alieni fructus laboris aut recondat sacculis. Sicut igitur modus liberalitatis tenendus est, ita etiam calcar. Plerumque adhibendus uidetur modus ideo ut quod benefacis, id cottidie facere possis, ne subtrahas necessitati quod indulseris effusioni; calcar propterea quia melius operatur pecunia in pauperis cibo quam in diuitiis sacculo. Caue ne intra loculos tuos includas salutem inopum et tamquam in tumulis sepelias uitam pauperum. 79 Potuit donare Ioseph totas Aegypti opes et effundere thesauros regios; noluit tamen de alieno effusus uideri: maluit frumenta uendere quam donare esurientibus, quia si paucis donasset, plurimis defuisset. Eam liberalitatem probauit quo abundaret omnibus. Patefecit horrea ut omnes emerent subsidium frumentarium, ne gratis accipiendo cultus terrarum relinquerent, quoniam qui alieno utitur, suum neglegit. 80 Itaque primo omnium coaceruauit pecunias, deinde instrumenta cetera, ad postremum iura terrarum regi acquisiuit, non ut omnes exueret suo sed fulciret publicum, tributum constitueret quo sua tutius habere possent. Quod ita fuit gratum omnibus quibus terras ademerat, ut non uenditionem sui iuris sed redemptionem salutis putarent. Denique dixerunt: «Sanasti nos, inuenimus gratiam in conspectu domini nostri.» Nam et de proprietate nihil amiserant qui ius receperant, et de utilitate nihil perdiderant qui acquisierant perpetuitatem. 81 O uirum magnum qui non largitatis superfluae temporalem captauit gloriam sed perpetuam commoditatem constituit prouidentiae! Fecit enim ut tributis populi se iuuarent suis nec in tempore necessitatis aliena subsidia desiderarent. Melius enim fuit conferre aliquid de fructibus quam totum de iure amittere. Quintam portionem collationis statuit et in prouidendo perspicacior et in tributo liberalior. Denique numquam postea Aegyptus huiusmodi famem pertulit. 82 Quam praeclare autem collegit futura! Primum, quam argute regalis interpres somnii ueritatem expressit! Somnium regis primum hoc fuit: Septem iuuencae ascendebant de flumine, uisu decorae, et pingues corpore, et ad oram pascebantur fluminis. Aliae quoque uitulae uisu deformes ac ieiunae corpore, post illas iuuencas ascendebant de flumine et iuxta eas in ipso riparum toro pascebantur; et uisae sunt eae uitulae tenues atque exiles deuorare illas quae praestabant et forma et gratia. Et somnium secundum hoc fuit: Septem spicae pingues, electae et bonae de terra surgebant et post eas septem spicae exiles et uento corruptae ac madidae se subicere moliebantur; et uisum est quod laetas et uberes spicas spicae steriles et tenues deuorauerunt. 83 Hoc somnium ita aperuit sanctus Ioseph eo quod septem iuuencae septem anni forent et septem spicae similiter anni septem forent, ex fetu et fructu interpretatus tempora: fetus enim iuuencae annum exprimit et fructus segetis annum consummat integrum. Quae ideo ascendebant de flumine quod dies, anni ac tempora fluminum praetereunt modo et cursim labuntur. Annos itaque septem priores uberis terrae fertiles ac fecundos declarat futuros, posteriores autem alios septem annos steriles atque infecundos quorum sterilitas adsumptura foret ubertatem superiorum. Qua gratia prospiciendum admonuit ut uberioribus annis congregaretur subsidium frumentarium quod sustentare posset inopiam futurae infecunditatis. 84 Quid primum mirer? Ingenium quo in ipso ueritatis descendit cubile an consilium quo tam graui atque diuturnae prospexit necessitati an uigilantiam atque iustitiam quarum altera, imposito sibi tanto munere, congregauit tam multiplices commeatus alteraque aequalitatem per omnes seruauit? Nam de magnanimitate quid loquar? Quod uenditus a fratribus in seruitutem non retulit iniuriam sed famem depulit. Quid de suauitate? Quod dilecti fratris praesentiam pia fraude quaesiuit, quem simulato per elegantiam furto reum statuit rapinae ut obsidem teneret gratiae. 85 Vnde merito ei a patre dicitur: «Filius ampliatus meus Ioseph, filius ampliatus meus, zelotes filius meus adulescentior… Adiuuit te Deus meus et benedixit te benedictione caeli a summo, benedictione terrae, terrae habentis omnia, propter benedictiones patris tui et matris. Praeualuit super benedictiones montium manentium et desideria collium aeternorum.» Et in Deuteronomio: «Qui uisus es, inquit, in rubo, ut uenias super caput Ioseph et super uerticem ipsius. Honorificus inter fratres: primitiuus tauri decus eius, cornua unicornui cornua ipsius; in ipsius cornua gentes uentilabit simul usque ad extremum terrae. Ipsi decem milia Ephraim et ipsi milia Manasses.» [2,17] 86 Talis itaque debet esse qui consilium alteri det, ut se ipsum formam aliis praebeat ad «exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in grauitate», ut sit eius sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, uita honesta, sententia decora. 87 Talis erat Paulus, qui consilium dabat uirginibus, magisterium sacerdotibus, ut primum se ipsum formam nobis praeberet ad imitandum. Ideo et humiliari sciebat sicut sciuit et Ioseph qui summo ortus patriarcharum genere, non dedignatus degenerem seruitutem, exhibebat eam obsequiis, illustrabat uirtutibus. Sciuit humiliari qui et uenditorem et emptorem passus est et dominum appellabat eum. Audi humiliantem se: «Si dominus meus propter me nihil scit in domo sua et omnia quaecumque habet dedit in manus meas neque subtractum est a me quidquam praeter te quia uxor illius es, quomod faciam uerbum malum hoc et peccabo coram Domino?» Plena uox humilitatis, plena castimoniae: humilitatis quia domino deferebat honorificentiam, quia referebat gratiam; plena quoque castimoniae quia turpi flagitio contaminari graue peccatum putabat. 88 Talis igitur debet esse consiliarius qui nihil nebulosum habeat, nihil fallax, nihil simulatum, quod uitam eius ac mores refellat, mihil improbum ac maleuolum, quod auertat consulentes. Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur. Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere, ut si is qui consulitur, dubia sit fide et pecuniae auidus ut possit pretio mutari; si iniuriosus, hic fugitur ac declinatur. Qui uero uoluptarius, intemperans, etsi alienus a fraude, tamen auarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. Quod enim specimen industriae, quem fructum laboris edere potest, quam recipere animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignauiae? 89 Ideo boni uir consilii dicit: «Ego enim didici in quibus sim sufficiens esse.» Sciebat «enim omnium malorum radicem esse auaritiam», et ideo suo contentus erat, alienum non requirebat. Satis mihi est, inquit, quod habeo: siue parum siue plurimum habeam, mihi plurimum est. Expressius aliquid dicendum uidetur. Signato uerbo usus est: Sufficit mihi, inquit, in quo sum, id est, nec deest nec superfluit. Non deest quia nihil quaero amplius, non superfluit quia non solum mihi habeo sed pluribus. Hoc de pecunia. 90 Ceterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, non honorem maiorem, non obsequia uberiora desiderabat -non gloriae immodicae cupidus- aut gratiam indebite quaerebat sed debiti finem certaminis -patiens laboris, securus meriti- praestolabatur: «Scio, inquit, et humiliari.» Non ergo indocta humilitas sed quae habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiae; et ideo Scriptura ait: «Et humiles spiritu saluabit». Praeclare ergo dixit: «Scio et humiliari», id est, quo in loco, qua moderatione, quo fine, in quo officio, in quo munere. Nesciuit pharisaeus humiliari, ideo deiectus; sciuit publicanus, ideo iustificatus est. 91 Sciebat et abundare Paulus quia animam habebat diuitem etsi thesaurum diuitis non habebat. Sciebat abundare qui non quaerebat datum in pecunia sed requirebat fructum in gratia. Possumus et sic intellegere quia sciebat abundare qui poterat dicere: «Os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.» 92 «In omnibus erat imbutus et saturari et esurire». Beatus qui sciebat saturari in Christo. Non ergo illa corporalis sed spiritalis est satietas quam operatur scientia. Et merito scientiae est opus quia «non in pane solo uiuit homo sed in omni uerbo Dei.» Ergo qui sic sciebat saturari et sic esurire, sciebat ut semper noua quaereret, esuriret Deum, sitiret in Dominum. Sciebat esurire qui sciebat quia esurientes manducabunt; sciebat et poterat abundare qui nihil habebat et possidebat omnia. [2,18] 93 Egregie itaque uiros alicui praesidentes muneri commendat iustitia et contra iniquitas destituit atque impugnat. Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium eius Roboam ut releuaret ceruices eorum a seruitute dura et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adulescentium responsum dedisse huiusmodi quia et onus adiceret super patrium iugum et leuiora grauioribus suppliciis mutaret. 94 Quo responso exasperati responderunt populi: «Non est nobis portio cum Dauid neque hereditas in filiis Iesse. Reuertere unusquisque in tabernacula tua, Israel» quoniam hic homo neque in principem neque in ducem erit nobis. Itaque desertus a populo ac destitutus, uix duarum tribuum propter Dauid meritum habere potuit societatem. 95 Claret ergo quoniam aequitas imperia confirmet et iniustitia dissoluat. Nam quomodo potest malitia regnum possidere quae ne unam quidem priuatam potest regere familiam? Summa igitur benignitate opus est ut non solum publica gubernacula sed etiam priuata iura tueamur. Plurimum iuuat beneuolentia quae omnes studet beneficiis amplecti, deuincere officiis, oppignerare gratia. [2,19] 96 Adfabilitatem quoque sermonis diximus ad conciliandam gratiam ualere plurimum. Sed hanc uolumus esse sinceram ac sobriam sine ulla adulatione ne simplicitatem ac puritatem adloquii dedeceat sermonis adulatio: forma enim esse debemus ceteris non solum in opere sed etiam in sermone, in castitate ac fide. Quales haberi uolumus, tales simus et qualem adfectum habemus, talem aperiamus. Meque dicamus in corde nostro uerbum iniquum quod abscondi putemus silentio, quia audit in occulto dicta qui occulta fecit, et cognoscit secreta uiscerum qui sensum uisceribus infudit. Ergo tamquam sub oculis constituti iudicis, quidquid gerimus in luce positum putemus ut omnibus manifestetur. [2,20] 97 Plurimum itaque prodest unicuique bonis iungi. Adulescentibus quoque utile ut claros et sapientes uiros sequantur, quoniam «qui congreditur sapientibus, sapiens est; qui autem cohaeret imprudentibus, imprudens agnoscitur.» Et ad instructionem itaque plurimum proficit et ad probitatis testimonium. Ostendunt enim adulescentes eorum se imitatores esse quibus adhaerent, et ea conualescit opinio quod ab his uiuendi acceperint similitudinem cum quibus conuersandi hauserint cupiditatem. 98 Inde tantus Iesus Naue quod eum non solum erudiuit ad legis scientiam Moysi copula uerum etiam sanctificauit ad gratiam. Denique cum in eius tabernaculum diuina refulgere praesentia uideretur maiestas Domini, solus erat in tabernaculo Iesus Naue. Moyses cum Deo loquebatur, Iesus pariter nube sacra tegebatur. Presbyteri et populus deorsum stabant, Iesus cum Moyse ad accipiendam legem ascendebant. Omnis populus intra castra erat, Iesus extra castra in tabernaculo testimonii. Cum columna nubis descenderet et loqueretur cum Moyse, quasi fidus adstabat minister nec exibat de tabernaculo iuuenis cum seniores longe positi diuina trepidarent miracula. 99 Vbique igitur inter admiranda opera et reuerenda secreta sancto Moysi indiuiduus adhaerebat. Vnde factum est ut qui fuerat socius conuersationis, fieret successor potestatis. Merito uir huiusmodi euasit ut sisteret fluminum cursus, diceret: Stet sol, et staret -sol quasi eius spectator uictoriae noctem differret, diem produceret- quid? quod Moysi negatum est, solus eligeretur ut populum introduceret in terram repromissionis. Magnus uir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, huius prosperiora. Vterque igitur diuina subnixus gratia ultra humanam processit conditionem: illo mari, hic caelo imperauit. 100 Pulchra itaque copula seniorum atque adulescentium. Alii testimonio, alii solatio sunt; alii magisterio, alii delectationi. Omitto quod Abrahe adhaesit Loth adulescentulus etiam proficiscenti ne forte hoc propinquitatis magis fuisse aestimetur et necessariae potius quam uoluntariae adiunctionis. Quid Eliam atque Eliseum loquamur? Licet non expresse Eliseum iuuenem Scriptura significauerit, aduertimus tamen et colligimus iuniorem fuisse. In Actibus apostolorum Barnabas Marcum adsumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum. 101 Sed illis superioribus uidemus diuisa officia ut seniores consilio praeualerent, iuniores ministerio. Plerumque etiam uirtutibus pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula sicut delectabantur Petrus et Ioannes. Nam adulescentem legimus in Euangelio Ioannem et sua uoce licet meritis et sapientia nulli fuerit seniorum secundus; erat enim in eo senectus uenerabilis morum et incana prudentia. Vita enim immaculata bonae senectutis stipem pendit. [2,21] 102 Adiuuat hoc quoque ad profectum bonae existimationis si de potentis manibus eripias inopem, de morte damnatus eruas, quantum sine perturbatione fieri potest ne uideamur iactantiae magis causa facere quam misericordiae, et grauiora inferre uulnera dum leuioribus mederi desideramus. Iam si oppressum opibus potentis et factione magis quam sceleris sui pretio grauatum liberaueris, egregiae conualescit opinionis testimonium. 103 Commendat plerosque etiam hospitalitas. Est enim publica species humanitatis ut peregrinus hospitio non egeat, suspiciatur officiose, patet aduenienti ianua. Valde id decorum totius est orbis existimationi, peregrinos cum honore suscipi, non deesse mensae hospitalis gratia, occurrere officiis liberalitatis, explorari aduentus hospitum. 104 Quod Abrahae laudi est datum qui ante ianuam suam speculabatur, ne forte praeteriret peregrinus aliqui, et diligenter praetendebat excubias ut occurreret, ut praeueniret, ut rogaret ne transiret hospes, dicens: «Domine, si inueni gratiam ante te, ne praeterieris puerum tuum.» Et ideo pro hospitalitatis mercede fructum posteritatis recepit. 105 Loth quoque nepos eius, non solum genere sed etiam uirtute proximus, propter hospitalitatis adfectum sodomitana a se suisque supplicia detorsit. 106 Decet igitur hospitalem esse, benignum, iustum, non alieni cupidum; immo de suo iure cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam aliena iura pulsantem; fugitantem litium, abhorrentem a iurgiis, redimentem concordiam et tranquillitatis gratiam. Siquidem de suo iure uirum bonum aliquid relaxare, non solum liberalitatis sed plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio litis carere non mediocre est lucrum, deinde accedit ad fructum quo augetur amicitia ex qua oriuntur plurimae commoditates. Quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosa erunt. 107 In officiis autem hospitalibus omnibus quidem humanitas impertienda est, iustis autem uberior deferenda honorificentia: «Quicumque enim iustum receperit in nomine iusti, mercedem iusti accipiet» ut Dominus pronuntiauit. Tanta autem est apud Deum hospitalitatis gratia ut ne potus quidem aquae frigidae a praemiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit hospitio dum hospites quaerit. Vides quia Loth angelos recepit. Vnde scis ne et tu cum suscipis hominem, suscipias Christum? Licet in hospite sit Christus quia Christus in paupere est sicut ipse ait: «In carcere eram, et uenistis ad me, nudus eram et operuistis me.» 108 Suaue est igitur non pecuniae sed gratiae studere. Verum hoc malum iamdudum humanis influxit mentibus ut pecunia honori sit et animi hominum diuitiarum admiratione capiantur. Inde se immersit auaritia uelut quaedam bonorum ariditas officiorum ut homines damnum putent quidquid praeter morem impenditur. Sed etiam in hoc aduersus auaritiam, ne quod adferre possit impedimentum, prospexit Scriptura uenerabilis dicens quia: «Melior est hospitalitas cum oleribus…» Et infra: «Melior est panis in suauitate cum pace.» Non enim prodigos nos docet esse Scriptura sed liberales. 109 Largitatis enim duo sunt genera: unum liberalitatis, alterum prodigae effusionis. Liberale est hospitio recipere, nudum uestire, redimere captiuos, non habentes sumptu iuuare; prodigum est sumptuosis effluescere conuiuiis et uino plurimo; unde legisti: «Prodigum est uinum et contumeliosa ebrietas.» Prodigum est popularis fauoris gratia exinanire proprias opes; quod faciunt qui ludis circensibus uel etiamtheatralibus et muneribus gladiatoriis uel etiam uenationibus patrimonium dilapidant suum ut uincant superiorum celebritates, cum totum illud sit inane quod agunt, quandoquidem etiam bonorum operum sumptibus immoderatum esse non deceat. 110 Pulchra liberalitas erga ipsos quoque pauperes mensuram tenere ut abundes pluribus, non conciliandi fauoris gratia ultra modum fluere. Quidquid ex adfectu puro ac sincero promitur, hoc est decorum: non superfluas aedificationes adgredi nec praetermittere necessarias. 111 Et maxime sacerdoti hoc conuenit, ornare Dei templum decore congruo ut etiam hoc cultu aula Domini resplendeat, impensas misericordiae conuenientes frequentare, quantum oporteat largiri peregrinis non superflua sed competentia, non redundantia sed congrua humanitati ne sumptu pauperum alienam sibi quaerat gratiam, ne restrictiorem erga clericos aut indulgentiorem se praebeat. Alterum enim inhumanum, alterum prodigum si aut sumptus desit necessitati quos a sordidis negotiationis aucupiis retrahere debeas, aut uoluptati superfluat. [2,22] 112 Quin etiam uerborum ipsorum et praeceptorum esse mensuram conuenit ne aut nimia remissio uideatur aut nimia seueritas. Plerique enim remissiores malunt esse ut uideantur boni esse, sed nihil simulatum et fictum seuerae uirtutis esse certum est, quin etiam diuturnum esse non solet: in principio uernat, in processu tamquam flosculus dissipatur et soluitur; quod autem uerum ac sincerum, alta fundatur radice. 113 Et ut exemplis adsertionis nostrae probemus quoniam quae simulata sunt, diuturna esse non possunt sed tamquam ad tempus uirentia cito decidant, ex ea familia ex qua nobis plurima ad uirtutis profectum exempla arcessiuimus, unum simulationis et fraudis proferamus testimonium. 114 Absalon erat Dauid regis filius, decore insignis, egregius forma, praestans iuuenta, ita ut uir talis in Israel non reperiretur, a uestigio pedis usque ad uerticem immaculatus. Is fecit sibi currus et equos et uiros quinquaginta qui procurrerent ante eum. Surgebat diluculo et stabat ante portam in uia et si quem aduertisset regis iudicia quaerentem, accedebat ad eum dicens: «Ex qua ciuitate es tu?» Respondebat: «Ex tribu una sum de tribubus Israel, seruus tuus.» Referebat Absalon: «Verba tua bona sunt et directa, et qui te audiat non est tibi datus a rege. Quis constituet me iudicem? Et quisquis ad me ueniet, cuicumque fuerit iudicium necessarium, iustificabo illum.» Talibus deliniebat singulos sermonibus. Et cum accederent adorare eum, extendens manus suas apprehendebat atque osculabatur eos. Sic conuertit in se corda omnium dum blanditiae huiusmodi intimorum tangunt uiscerum sensum. 115 Sed delicati isti et ambitiosi elegerunt honorabilia et grata ad tempus et iucunda; ubi parua processit dilatio quam prudens omnium propheta paulisper cedendo interponendam putauit, non potuerunt tolerare ac sustinere. Denique non dubitans de uictoria Dauid commendabat filium dimicaturis ut ei parcerent. Ideoque nec proelio interesse maluit ne uel referre arma, parricidae licet, uideretur sed tamen filio. 116 Liquet igitur ea esse perpetua ac solida quae uera sunt et quae sincere potius quam dolo congregantur; ea uero quae simulatione atuqe adsentatione parata sunt, non posse diu perseuerare. [2,23] 117 Quis igitur uel illos qui pecunia ad oboedientiam redimuntur uel eos qui adsentatione inuitantur, fidos sibi arbitretur? Nam et illi frequenter se uendere uolunt et isti imperia dura ferre non possunt; leui adsentatiuncula facile capiuntur; si perstrinxeris uerbo, immurmurant, deserunt, infesti abeunt, indignantes relinquunt: imperare malunt quam oboedire; quasi obnoxios beneficio, subiectos sibi debere esse existimant quos praepositos sibi habere debeant. 118 Quis igitur sibi fideles putet quos uel pecunia uel adulatione sibi obligandos crediderit? Nam et ille qui pecuniam acceperit, uilem se et despectum iudicat nisi saepe redimatur: itaque frequenter exspectat pretium suum; et ille qui obsecratione ambitus uidetur, uult semper se rogari. [2,24] 119 Ergo bonis actibus et sincero proposito nitendum ad honorem arbitror et maxime ecclesiasticum ut neque resupina adrogantia uel remissa neglegentia sit neque turpis adfectatio et indecora ambitio. Ad omnia abundat animi directa simplicitas satisque se ipsa commendat. 120 In ipso uero munere neque seueritatem esse duram conuenit nec nimiam remissionem ne aut potestatem exercere aut susceptum officium nequaquam implere uideamur. 121 Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis obligemus plurimos et collatam reseruemus gratiam ne iure benefici fiant immemores qui se grauiter laesos dolent: saepe enim usu uenit ut quos gratia foueris uel aliquo superiore cumulaueris gradu, auertas si indigne aliquem eiu praeponendum iudices. Sed et sacerdotem beneficiis suis uel iudiciis fauere conuenit ut aequitatem custodiat, et presbytero uel ministro deferre ut parenti. 122 Neque hos quia semel probati sunt, adrogantes esse oportet, sed magis tamquam memores gratiae, humilitatem tenere; neque offendi sacerdotem si aut presbyter aut minister aut quisquam de clero, aut misericordia aut ieiunio aut integritate aut doctrina et lectione existimationem accumulet suam. Gratia enim Ecclesiae laus doctoris est. Bonum, opus alicuius praedicari ita tamen si nulo studio fiat iactantiae. Laudent enim unumquemque proximorum labia et non suum os et commendent opera non studia sua. 123 Ceterum si quis non oboediat episcopo, extollere atque exaltare sese desiderat, obumbrare merita episcopi simulata adfectatione doctrinae aut humilitatis aut misericordiae; his a uero deuius superbit quoniam ueritatis ea est regula ut nihil fuci facias commendandi tui causa quo minor alius fiat, neque si quid boni habeas, id ad deformationem alterius et uituperationem exerceas. 124 Non defendas improbum et sancta indigno committenda arbitreris neque iterum urgeas et impugnes cuius crimen non deprehenderis. Nam cum in omnibus iniustitia cito offendat, tum maxime in Ecclesia, ubi aequalitatem haberi decet, et ut nihil sibi potentior uindicet, nihil plus usurpet ditior -siue enim pauper siue diues, in Christo unum sunt-, nihil sanctior plus sibi adroget: ipsum enim par est esse humiliorem. 125 Sed nec personam alterius accipiamus in iudicio: gratia absit, causae merita decernant. Nihil sic opinionem, immo fidem grauat, quam si in iudicando potentiori dones causam inferioris uel pauperem innocentem arguas, diuitem excuses reum culpae. Pronum quidem est genus hominum fauere honoratioribus ne laesos sese putent, ne uicti doleant. Sed primum si offensam uereris, non recipias iudicium; si sacerdos es aut si quisquam alius, non lacessas. Licet tibi silere in negotio dumtaxat pecuniario quamquam sit constantiae adesse aequitati. In causa autem Dei, ubi communionis periculum est, etiam dissimulare peccatum est non leue. [2,25] 126 Quid autem tibi prodest fauere diuiti? An quia citius amantem remuneratur? His enim fauemus frequentius a quibus referendae uicem speramus gratiae. Sed eo magis infirmo et inopi nos studere conuenit quia pro eo qui non habet, remunerationem speramus a Domino Iesu qui sub specie conuiuii generalem uirtutum edidit formam ut his potius nostra conferamus beneficia qui nobis ea non possint repraesentare, ducens ad conuiuium atque epulas non eos qui diuites sunt sed pauperes inuitandos. Diuites enim rogari uidentur ut ipsi quoque nobis reddant conuiuium; pauperes, quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nobis faciunt Dominum qui se pro paupere obligandum obtulit. 127 Ad ipsum quoque saeculi usum collatio beneficii, facta in pauperes magis quam in locupletes, plus iuuat quia diues dedignatur beneficium et pudet eum debitorem esse gratiae. Quin etiam id quod collatum est sibi, meritis suis adrogat quod uelut debitum acceperit uel ideo datum sit eo quod qui dedit reddendum sibi a diuite uberius aestimauerit. Ita in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint, diuites dedisse magis quam accepisse existimant; pauper uero etsi non habet unde reddat pecuniam, refert gratiam. In quo certum est quod plus reddat quam acceperit: pecunia enim nummo soluitur, gratia numquam exinanitur. Reddendo uacuatur pecunia, gratia autem et habendo soluitur et soluendo retinetur. Deinde quod diues refugit, pauper fatetur quod sit obligatus debito, sibique subuentum, non honori suo delatum putat: donatos sibi arbitratur filios, uitam redditam, seruatam familiam. Quanto igitur melius apud bonos quam apud ingratos locare beneficium! 128 Vnde Dominos ad discipulos ait: «Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam.» Qua uelut falce pullulantem in pectoribus humanis succidit auaritiam. Petrus quoque claudo qui ex utero matris suae portabatur, ait: «Argentum et aurum non habeo sed quod habeo do tibi. In nomine Iesu Christi Nazarei surge et ambula.» Itaque pecuniam non dedit, sanitatem dedit. Quanto melius est salutem habere sine pecunia quam pecunia sine salute! Surrexit claudus, quod non sperabat; pecuniam non accepit quam sperabat. Sed haec uix in sanctis Domini reperiuntur ut diuitiae contemptui sint. [2,26] 129 Ceterum ita incubuerunt mores hominum admirationi diuitiarum ut nemo nisi diues honore dignus putetur. Neque hic recens usus sed iamdudum, quod peius est, inoleuit hoc uitium humanis mentibus: siquidem cum Hiericho magna ciuitas tubarum sacerdotalium sono corruisset et Iesus Naue potiretur uictoria, cognouit infirmatam esse uirtutem populi per auaritiam atque auri cupiditatem; nam cum de spoliis urbis incensae sustulisset Achar uestem auream et ducenta argenti didrachma et linguam auream, oblatus Domino negare non potuit sed prodidit furtum. 130 Vetus igitur et antiqua auaritia est quae cum ipsis diuinae legis coepit oraculis, immo propter ipsam reprimendam lex delata est. Propter auaritiam Balac putauit Balaam praemiis posse temptari ut malediceret populum patrum, et uicisset auaritia nisi Dominus maledicto eum abstineri uetuisset. Propter auaritiam praecipitatus Achar, in exitium deduxerat totam plebem parentum. Itaque Iesus Naue qui potuit solem statuere ne procederet, auaritiam hominum non potuit sistere ne serperet. Ad uocem eius sol stetit, auaritia non stetit. Sole itaque stante, confecit Iesus triumphum, auaritia autem procedente, paene amisit uictoriam. 131 Quid? fortissimum omnium Samson, nonne Dalilae mulieris auaritia decepit? Itaque ille qui rugientem leonem manibus discerpsit, qui uinctus et alienigenis traditus, sine ullo adiutore solus dissolutis uinculis, mille ex his peremit uiros, qui funes intextis neruis uelut mollia sparti fila dirupit, is super genua mulieris inflexa ceruice truncatus, inuicti crinis ornatum, praerogatiuam suae uirtutis amisit. Influxit pecunia in gremium mulieris et a uiro discessit gratia. 132 Feralis igitur auaritia, illecebrosa pecunia quae habentes contaminat, non habentes non iuuat. Esto tamen ut aliquando adiuuet pecunia inferiorem tamen et ipsum desiderantem. Quid ad eum qui non desiderat, qui non requirit, qui auxilio eius non indiget, studio non flectitur? Quid ad alios si alius sit ille cupidior qui habet? Numquid idcirco honestior quia habet quo honestas plerumque amittitur, quia habet quod custodiat magis quam quod possideat? Illud enim possidemus quo utimur; quod autem ultra usum est, non utique habet possessionis fructum sed custodiae periculum. [2,27] 133 Ad summam nouimus quod pecuniae contemptus iustitiae forma sit, et ideo auaritiam declinare debemus et omni studio intendere ne quid faciamus umquam aduersus iustitiam sed in omnibus gestis et operibus custodiamus eam. 134 Si uolumus commendare nos Deo, caritatem habeamus, unanimes simus, humilitatem sequamur, alterutrum existimantes superiorem sibi. Haec est humilitas si nihil sibi quis adroget et inferiorem se esse existimet. Episcopus ut membris suis utatur clericis et maxime ministris qui sunt uere filii: quem cuique uiderit aptum muneri, ei deputet. 135 Cum dolore amputatur etiam quae putruit pars corporis, et diu tractatur si potest sanari medicamentis; si non potest, tunc a medico bono absciditur. Sic episcopi adfectus boni est ut optet sanare infirmos, serpentia auferre ulcera, adurere aliqua, non abscidere; postremo quod sanari non potest, cum dolore abscidere. Vnde pulcherrimum illud praeceptum magis eminet ut cogitemus non quae nostra sunt sed quae aliorum. Hoc enim modo nihil erit quod uel irati nostro indulgeamus adfectui uel fauentes nostrae plus iusto tribuamus aliquid uoluntati. [2,28] 136 Hoc maximum incentiuum misericordiae ut compatiamur alienis calamitatibus, necessitates aliorum, quantum possumus, iuuemus, et plus interdum quam possumus. Melius est enim pro misericordia causas praestare uel inuidiam perpeti quam praetendere inclementiam ut nos aliquando in inuidiam incidimus quod confregerimus uasa mystica ut captiuos redimeremus, quod arianis displicere potuerat; nec tam factum displiceret quam ut esset quod in nobis reprehenderetur. Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quae grauiores morte sunt, adulescentulae uel pueruli uel infantes ab idolorum contagiis quibus mortis metu inquinabantur? 137 Quam causam nos etsi non sine ratione aliqua gessimus tamen ita in populo prosecuti sumus ut confiteremur multoque fuisse commodius adstrueremus, ut animas Domino quam aurum seruaremus. Qui enim sine auro misit apostolos, ecclesias sine auro congregauit. Aurum Ecclesia habet non ut seruet sed ut eroget ut subueniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adiuuat? An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerint? Nonne melius conflant sacerdotes propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam sacrilegus contaminata asportet hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame emori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captiui deducti in commercio sunt, nec redempti ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut uasa uiuentium seruares quam metallorum. 138 His non posset responsum referri. Quid enim diceres: Timui ne templo Dei ornatus deesset? Responderet: Aurum sacramenta non quaerunt neque auro placent, quae auro non emuntur; ornatus sacramentorum redemptio captiuorum est. Vere illa sunt uasa pretiosa quae redimunt animas a morte. Ille uerus thesaurus est Domini, qui operatur quod sanguis eius operatus est. Tunc uas dominici sanguinis agnoscitur cum in utroque uiderit redemptionem, ut calix ab hoste redimat quos sanguis a peccato redemit. Quam pulchrum ut, cum agmina captiuorum ab Ecclesia redimuntur, dicatur: Hos Christus redemit! Ecce aurum quod probari potest, ecce aurum utile, ecce aurum Christi quod a morte liberat, ecce aurum quo redimitur pudicitia, seruatur castitas. 139 Hos ergo malui uobis liberos tradere quam aurum reseruare. Hic numerus captiuorum, hic ordo praestantior est quam species poculorum. Huic muneri proficere debuit aurum Redemptoris ut redimeret periclitantes. Agnosco infusum auro sanguinem Christi non solum irrutilasse uerum etiam diuinae operationis impressisse uirtutem redemptionis munere. 140 Tale aurum sanctus martyr Laurentius Domino reseruauit, a quo cum quaererentur thesauri Ecclesiae, promisit se demonstraturum. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit pauperes dicens: Hi sunt thesauri ecclesiae. Et uere thesauri, in quibus Christus est, in quibus fides est. Denique apostolus ait: «Habentes thesaurum in uasis fictilibus.» Quos meliores thesauros habet Christus quam eos in quibus se esse dixit? Sic enim scriptum est: «Esuriui et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me… Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis.» Quos meliores Iesus habet thesauros quam eos in quibus amat uideri? 141 Hos thesauros demonstrauit Laurentius et uicit quod eos nec persecutor potuit auferre. Itaque Ioachim qui aurum in obsidione seruabat nec dispensabat alimoniae comparandae, et aurum uidit eripi et in captiuitatem deduci. Laurentius qui aurum Ecclesiae maluit erogare pauperibus quam persecutori reseruare, pro singulari suae interpretationis uiuacitate sacram martyrii accepit coronam. Numquid dictum est sancto Laurentio: Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, uasa sacramentorum uendere? 142 Opus est ut quis fide sincera et perspicaci prouidentia munus hoc impleat. Sane si in sua aliquis deriuat emolumenta, crimen est; sin uero pauperibus erogat, captiuum redimit, misericordia est. Nemo enim potest dicere: Cur pauper uiuit? Nemo potest queri quia captiui redempti sunt; nemo potest accusare quia templum Dei est aedificatum; nemo potest indignari quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt; nemo potest dolere quia in sepulturis christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus uasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, uendere licet. 143 Opus est ut de Ecclesia mystici poculi forma non exeat ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt uasa quae initiata non essent; deinde comminuta, postremo conflata, per minutias erogationis dispensata egentibus, captiuorum quoque pretiis profecerunt. Quod si desunt noua, et quae nequaquam initiata uideantur, in huiusmodi -quos supra dixi- usus, omnia arbitror pie posse conuerti. [2,29] 144 Illud sane diligenter tuendum est ut deposita uiduarum intemerata maneant, sine ulla seruentur offensione, non solum uiduarum sed etiam omnium; fides enim exhibenda est omnibus sed maior est causa uiduarum et pupillorum. 145 Denique hoc solo uiduarum nomine, sicut in libris Machabaeorum legimus, commendatum templo omne seruatum est. Nam cum indicium factum esset pecuniarum quas in templo Hierosolymis maximas reperiri posse Simon nefarius Antiocho regi prodidit, missus in rem Heliodorus ad templum uenit et summo sacerdoti aperuit indicii inuidiam et aduentus sui causam. 146 Tunc sacerdos deposita esse dixit uiduarum uictualia et pupillorum. Quae cum Heliodorus ereptum ire uellet et regis uindicare commodis, sacerdotes ante altare iactauerunt se induti sacerdotales stolas et Deum uiuum qui de depositis legem dederat, flentes inuocabant custodem se praeceptorum praestare suorum. Vultus uero et color summi sacerdotis immutatus declarabat dolorem animi et mentis intentae sollicitudinem. Flebant omnes quod in contemptum locus uenturus foret si nec in Dei templo tuta fidei seruaretur custodia accinctaeque mulieres pectus et clausae uirgines pulsabant ianuam; ad muros alii currebant, per fenestras alii prospectabant, omnes ad caelum tendebant manus orantes ut suis Dominus adesset legibus. 147 Heliodorus autem nec his territus, quod intenderat, urguebat et satellitibus suis aerarium saepserat cum subito apparuit illi terribilis eques armis praefulgens aureis; equus autem eius erat insigni ornatus opertorio. Alii quoque duo iuuenes apparuerunt in uirtute inclita, decore grato, cum splendore gloriae, speciosi amictu, qui circumsteterunt eum et utraque ex parte flagellabant sacrilegum sine ulla intermissione continuato uerbere. Quid multa? Circumfusus caligine in terram concidit ei euidenti diuinae operationis indicio exanimatus iacebat nec ulla spes in eo residebat salutis. Oborta est laetitia metuentibus, metus superbis deiectique ex amicis Heliodori quidam rogabant uitam poscentes ei quoniam supremum gerebat spiritum. 148 Rogante itaque sacerdote summo iidem iuuenes iterum Heliodoro apparuerunt, iisdem amicti uestibus, et dixerunt ad eum: Oniae summo sacerdoti gratias age propter quem tibi uita est reddita; tu autem expertus Dei flagella, uade et nuntia tuis omnibus quantam cognoueris templi religionem et Dei potestatem. His dictis, non comparuerunt. Heliodorus itaque recepto spiritu hostiam Domino obtulit, Oniae sacerdoti gratias egit et cum exercitu ad regem reuertit dicens: Si quem habes hostem aut insidiatorem rerum tuarum, illuc illum dirige et flagellatum recipies eum. 149 Seruanda est igitur, filii, depositis fides, adhibenda diligentia. Egregie hinc uestrum enitescit ministerium si suscepta impressio potentis quam uel uidua uel orphani tolerare non queant, Ecclesiae subsidio cohibeatur, si ostendatis plus apud uos mandatum Domini quam diuitis ualere gratiam. 150 Meministis ipsi quotiens aduersus regales impetus pro uiduarum, immo omnium depositis certamen subierimus. Commune hoc uobiscum mihi. Recens exemplum Ecclesiae Ticinensis proferam quae uiduae depositum quod susceperat, amittere periclitabatur. Interpellante enim eo qui sibi illud imperiali rescripto uindicare cupiebat, clerici contendebant auctoritatem. Honorati quoque et intercessores dati non posse praeceptis imperatoris obuiari ferebant; legebatur rescripti forma directior, magistri officiorum statuta; agens in rebus imminebat. Quid plura? Traditum erat. 151 Tamen communicato mecum consilio, obsedit sanctus episcopus ea conclauia ad quae translatum illud depositum uiduae cognouerat. Quod ubi non potuit auferri, receptum sub chirographo est. Postea iterum flagitabatur ex chirographo: praeceptum imperator iterauerat ut ipse per semetipsum nos conueniret. Negatum est et, exposita diuinae legis auctoritate et serie lectionis et Heliodori periculo, uix tandem rationem imperator accepit. Post etiam temptata fuerat obreptio sed praeuenit sanctus episcopus ut redderet uiduae quod acceperat. Fides interim salua est, impressio non est formidini; quia res, non etiam fides periclitabatur. [2,30] 152 Filii, fugite improbos, cauete inuidos. Inter improbum et inuidum hoc interest: improbus suo delectatur bono, inuidus torquetur alieno, ille diligit mala, hic bona odit, ut prope tolerabilior sit qui sibi uult bene quam qui male omnibus. 153 Filii, ante factum cogitate et cum diutius cogitaueritis, tunc facite quod probatis. Laudabilis mortis cum occasio datur, rapienda est illico: dilata gloria fugit, nec facile comprehenditur. 154 Fidem diligite quoniam per fidem et deuotionem Iosias magnum sibi ab aduersariis amorem acquisiuit quoniam celebrauit pascha Domini, cum esset annorum decem et octo, quemadmodum nemo ante eum. Zelo itaque ut uicit superiores, ita et uos, filii, zelum Dei sumite. Exquirat uos Dei zelus et deuoret ut unusquisque uestrum dicat: «Exquisiuit me zelus domus tuae.» Apostolus Christi zelotes dictus. Quid de apostolo dico? Ipse Dominus ait: «Zelus domus tuae comedit me.» Si ergo Dei zelus, non iste humanus, inuidiam generat, sit inter uos pax quae superat omnem sensum. 155 Amate uos inuicem. Nihil caritate dulcius, nihil pace gratius. Et uos ipsi scitis quod prae ceteris uos semper dilexi et diligo: quasi unius patris filii coaluistis in adfectu germanitatis. 156 Quae bona sunt tenete et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum in Domino Iesu cui est honor, gloria, magnificentia, potestas, cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.