Ambrosius Mediolanensis De excessu fratris Satyri. Liber 2 1. Superiore libro aliquid indulsimus desiderio, ne tamquam ferventi plagae austeriora adhibita medicamenta exasperarent magis quam lenirent dolorem. Simul quia fratrem saepius adlocuti sumus et oculis tenebamus, absurdum non fuit relaxare paulisper adfectum naturae, qui lacrimis magis pascitur, fletibus delinitur, stupore defigitur. Mollis enim et tenera species est et forma pietatis, nil insolens amat, nil inmite, nil durum. Ferendo autem probatur patientia quam resistendo. 2. Ergo quia dudum dies mortis inter lacrimabiles aspectus debuit animum inclinare fraternum, qui totum tenebat, nunc, quoniam die septimo ad sepulcrum redimus, qui dies symbolum futurae quietis est, a fratre paululum ad communem humani generis cohortationem iuvat derivare mentem intentionem que transfundere, ita ut neque totis sensibus defigamur in fratre, ne obrepat adfectus neque tantae exules pietatis et gratiae eum, quem diligimus, deseramus et vere ipsi nobis tanti doloris augeamus iniuriam, si hodie nobis et in sermone moriatur. 3. Unde proposuimus, fratres carissimi, solari nos communi usu nec durum putare, quidquid universos maneret, et ideo mortem non esse lugendam, primum quia communis sit et cunctis debita, deinde quia nos saeculi huius absolvat aerumnis, postremo quia somni specie, ubi ab istius mundi labore requietum sit, vigor nobis vivacior refundatur. Quem enim non soletur resurrectionis gratia, quem non excludat maerorem, si credas nihil perire morte, immo ipsius celeritate fieri mortis, plus perire ne possit? Erit ergo, fratres carissimi, ut in adhortatione communi etiam fratri nostrum pendamus adfectum nec ab eo longius deviasse videamur, si per resurrectionis spem et futurae gloriae suavitatem etiam in sermone nobis hodie revivescat. 4. Ordiamur igitur ab eo, ut lugendum nobis nostrorum obitum non esse doceamus. Quid enim absurdius quam ut id, quod scias omnibus esse praescriptum, quasi speciale deplores? Hoc est animum supra condicionem extollere, legem non recipere communem, naturae consortium recusare, mente carnis inflari et carnis ipsius nescire mensuram. Quid absurdius quam nescire, qui sis, adfectare, quod non sis? Aut quid inprudentius: quod futurum scias, id cum acciderit, ferre non posse? Natura ipsa nos revocat et ab huiuscemodi maeroribus quadam sui consolatione subducit. Quis est enim tam gravis luctus aut tam acerbus dolor, in quo non interdum relaxetur animus? Habet hoc natura, ut, quamvis homines in tristibus rebus sint, tamen - si modo homines sunt - a maerore mentem paulisper abducant. 5. Fuisse etiam quidam feruntur populi, qui ortus hominum lugerent obitus que celebrarent; nec inprudenter enim eos, qui in hoc vitae salum venissent, maerendos putabant, eos vero, qui ex istius mundi procellis et fluctibus emersissent, non iniusto gaudio prosequendos arbitrabantur. Nos quoque ipsi natales dies defunctorum obliviscimur et eum, quo obierunt, diem celebri sollemnitate renovamus. 6. Non est ergo gravis subeundus maeror secundum naturam, ne aut excellentiorem aliquam naturae exceptionem nobis adrogare videamur aut communem recusare. Etenim mors aequalis est omnibus, indiscreta pauperibus, inexcepta divitibus. Et ideo, licet per unius peccatum, in omnes tamen pertransivit, ut, quem generis non refugimus auctorem, non refugiamus et mortis et sit nobis sicut per unum mors, ita per unum etiam resurrectio nec recusemus aerumnam, ut perveniamus ad gratiam. Venit enim, ut legimus, Christus salvum facere, quod perierat, sed ut non solum vivorum, sed etiam mortuorum dominetur. Lapsus sum in Adam, de paradiso eiectus in Adam, mortuus in Adam: quem revocat, nisi me in Adam invenerit, ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo iustificatum? Si ergo debitum mortis est, solutio debet esse tolerabilis. Sed hic locus posterioribus partibus reservandus. 7. Nunc propositum est adserere mortem graviori non debere esse maerori, quod eum natura ipsa respuat. Denique Lyciorum feruntur esse praecepta, quae viros iubeant mulierum vestem induere, si maerori indulgeant, quod mollem et effeminatum iudicaverint in viro luctum. Deforme est enim eos, qui pro fide, pro religione, pro patria, pro aequitate iudicii atque intentione virtutis obvium morti debeant pectus offerre, maerere in alio gravius, quod in se, si causa exegerit, expetendum sit. Nam quemadmodum potes in te non refugere, quod inpatientius alii doleas accidisse? Depone maerorem, si potes, include, si non potes! 8. Aut absorbendus omnis aut premendus est dolor. Cur enim maestitiam tuam non ratio potius quam dies leniat? Nam quod oblitteratura est temporis series, melius prudentia mitigabit. Quin etiam hoc ipsum inreligiosum puto erga ipsorum memoriam, quos dolemus amissos, ut oblivisci eorum malimus quam consolatione mulceri aut cum horrore reminisci quam meminisse cum gratia, recordationem timere, quorum imago esse debeat voluptati, diffidere potius quam sperare de meritis defunctorum et poenae addictos quam inmortalitati debitos, quos dilexeris, aestimare. 9. Sed dicis: 'Quos diligebamus, amisimus'. - Nonne haec nobis cum ipso mundo elementis que communia sunt, quia ad tempus credita in perpetuum tenere non possumus? Gemit terra sub aratris, imbribus caeditur, tempestate concutitur, stringitur frigore, sole torretur, ut fructus annuos feta parturiat, et cum se vario flore vestierit, exuitur proprio et spoliatur ornatu. Quantos haec raptores habet! Nec fructum suum queritur amissum, quem ideo generavit, ut amitteret, nec in posterum negat, quem sibi meminit auferendum. 10. Caelum ipsum non semper stellarum micantium globis fulget et quasi quibusdam insignitur coronis. Non semper ortu lucis albescit, radiis solis rutilat, sed adsiduis vicibus ille quidam mundi vultus gratissimus umenti noctium caligat horrore. Quid gratius luce, quid sole iucundius? Quae cottidie occidunt; tamen decessisse nobis haec non moleste ferimus, quia redire praesumimus. Doceris in his, quam in tuis debeas exhibere patientiam. Si superiora tibi occidunt nec dolori sunt, cur, si occiderint humana, doleantur? 11. Sit tamen patiens dolor, sit in tristibus modus, qui exigitur in secundis. An si inmoderate gaudere non convenit, lugere convenit? Non enim mediocre malum est inmoderatio doloris aut metus mortis. Quantos ad laqueum inpulit, armavit ad gladium, ut in eo ipso amentiam suam proderent, mortem non ferentes et mortem adpetentes, et quod pro malo fugerent, pro remedio adsciscerent! Qui quoniam consentaneum naturae suae ferre ac perpeti nequiverunt, contrarium voti incidunt, ut ab his in perpetuum separentur, quos sequi desideraverint. Sed haec rara, quoniam natura ipsa revocat, etsi praecipitet amentia. 12. Illud vero frequens in mulieribus, ut clamores publicos serant, quasi metuant, ne earum ignoretur aerumna, ut inluviem vestis adfectent, quasi in ea sit sensus dolendi, ut inpexum sordibus inmadident caput, ut postremo - quod plerisque in locis vulgo fieri solet - discisso amictu, diloricata veste secreti pudoris nuda prostituant, quasi ipsum lenocinentur pudorem, quia pudoris sui praemia perdiderunt. Sic procaces oculi provocantur, ut concupiscant, ut amare incipiant membra nudata, quae si non aspicerent, non amarent. Atque utinam sordidata illa tegimenta corporis non speciem, sed mentem obnuberent! Latet plerumque sub tristi amictu mentis lascivia et deformis horror vestis obtexitur, ut secreta petulantium tegantur animorum. 13. Satis pie virum luget, quae servat pudorem, non deserit fidem. Haec bene defunctis officia penduntur, ut vivant in mentibus, in adfectibus perseverent. Non amisit virum, quae exhibet castitatem, non est viduata coniugio, quae non mutavit nomen mariti. Nec tu perdidisti heredem, quae adiuvas coheredem, sed pro successore corruptibilium mutasti consortem inmortalium. Habes, qui tibi repraesentet heredem: solve pauperi, quod debetur heredi, ut non solum maternae aut patriae senectutis, sed etiam vitae propriae sit superstes. Plus successori tuo relinquis, si portio eius non ad luxum praesentium proficiat, sed ad pretium futurorum. 14. Sed desideramus amissos. Duo sunt enim, quae maxime angunt: aut desiderium eorum, quos amiserimus, sicut meo exemplo metior, aut quod eos vitae suavitate privatos, ereptos laboris sui fructibus arbitremur. Tenera enim amoris est titillatio, quae inprovisum affectum excitat, ut sedandi magis quam excludendi doloris facultas relinquatur, simul quia pium videtur desiderare, quod amiseris, et specie virtutis adolescit infirmitas. 15. Sed cur tu putas patientiorem illam esse debere, quae dilectum ad peregrina dimiserit et militiae gratia vel susceptae administrationis officio vel negotiandi usu transfretasse conpererit, quam te, quae non fortuito arbitrio derelinqueris aut studio pecuniae, sed lege naturae? - Sed recuperandi tibi interclusa spes! Quasi cuiquam certa redeundi! Et plerumque dubia plus fatigant, ubi periculi metus integer, gravius que est timere, ne acciderit, quam dolere, quod iam noveris accidisse; aliud enim summam formidinis coacervat, aliud finem expectat doloris. 16. An dominis ius est - quae non creaverint - transferre mancipia, deo non est? - 'Sed non subpetit expectare remeantem!' Subpetit tamen praecedentem sequi. Et certe brevis vitae usus nec illi multum videtur eripuisse, qui ante praecessit, nec te differre diutius, qui remanseris. 17. Quodsi desiderium tuum mitigare non possis, nonne tamen videtur indignum pro desiderii tui studio rerum ordinem velle converti? Amantium ardentiora utique desideria sunt et tamen necessitatis contuitu temperantur; et si dolent discedere, lugere tamen non solent, destituti amare inpatientius erubescunt. Ita patientia desiderii plus probatur. 18. Quid autem de his loquar, qui defunctos putant vitae suavitate privari? - Nulla potest esse iucunditas inter has vitae nostrae amaritudines aut dolores, quae vel ex corporis ipsius infirmitate vel extrinsecus accidentium incommoditate generantur. Anxii enim semper et ad ipsa laetiorum vota suspensi quodam fluctuamus incerto, sperantes dubia pro certis, incommoda pro secundis, caduca pro solidis, nihil habentes potestatis in arbitrio, firmitatis in voto. At si aliquid contra voluntatem acciderit, perditos nos putamus plus que adversorum dolore frangimur quam secundorum fructu potimur. Quibus igitur carent bonis, qui magis eripiuntur incommodis? 19. Valitudo, credo, bona plus adiuvat quam adfligit mala, aut opulentia plus delectat quam egestas adficiat, aut filiorum magis amabilis gratia quam lugubris amissio, aut adulescentia iucundior quam senectus tristior, quam plerumque suorum taedet votorum et optati paenitet, ut doleat inpetratum, quod non inpetrare metuebat. Exilia vero et ceterarum poenarum acerbitates quae potest conpensare patria? Quae voluptates? Quae etiam cum sunt, debilitantur tamen aut non utendi adfectu aut amittendi metu. 20. Esto tamen, maneat inoffensus, inmunis a doloribus, perpes in voluptatibus vitae cursus humanae: quid tamen commodi consequi potest anima in istiusmodi corporis inclusa conpagibus et quibusdam membrorum angustiis coartata? Si caro nostra carcerem fugit, si detestatur omne, quidquid evagandi facultatem negat, quae utique parvis ultra se audiendi videndi que excurrere videtur sensibus, quanto magis anima nostra corporeum istud evadere gestit ergastulum, quae motu aerio libera nescimus quo vadat aut unde veniat. 21. Scimus tamen, quod corpori supervivat, et ea iam depositis proprii sensus repagulis expedita libero cernat obtutu, quae ante sita in corpore non videbat - quod exemplo dormientium possumus aestimare, quorum animi velut sepulto quieti corpore ad altiora se subrigunt et renuntiant corpori - rerum absentium vel etiam caelestium visiones. Ergo si mors carnis et saeculi nos absolvit aerumnis, utique malum non est, quae libertatem restituit, excludit dolorem. 22. His igitur nobis adoriendus disputandi locus mortem malum non esse, quia sit aerumnarum omnium malorum que perfugium, fida statio securitatis, portus quietis. Nam quid in hac vita non experimur adversi? Quas non procellas tempestates que perpetimur? Quibus non exagitamur incommodis? Cuius parcitur meritis? 23. Sanctus patriarcha Israhel profugus patria, parentibus, domum mutavit exilio, stuprum filiae, generi necem flevit, famem pertulit, sepulturam defunctus amisit; transferri ossa sua, ne vel mortuus requiesceret, obsecravit. 24. Sanctus Ioseph odia fratrum, insidias invidorum, servulorum obsequia, mercatorum imperia, reginae petulantiam, regis inscitiam, carceris quoque est expertus aerumnam. 25. Sanctus David filios amisit duos, unum incestum, alterum parricidam. Hos habuisse pudoris est, doloris est perdidisse. Amisit et tertium, quem amabat, parvulum. Hunc viventem adhuc flevit, mortuum non desideravit. Sic enim legimus, quod aegrotante puero deprecabatur David dominum pro puero et ieiunavit et in cilicio iacuit et adstantibus maioribus natu, ut excitarent eum de terra, nec surgendum sibi nec cenandum putavit. Ubi vero defunctum puerum conperit, surrexit de terra, lavit ilico, unctus est, vestimenta mutavit, adoravit dominum, cibum sumpsit. Cum haec miranda pueris suis viderentur, respondit eis recte se infante vivente ieiunasse, plorasse, quia iure arbitrabatur dominum posse misereri nec dubitandum, quod vitam posset servare viventis, qui posset vivificare defunctos. Iam vero obita morte quid ieiunaret, qui iam non posset reducere mortuum exanimem que revocare? Ego, inquit, ibo ad eum, ipse autem non revertetur ad me. 26. O maximum solacium desiderantis, o verum sapientis iudicium, o miram patientiam servientis, ut nemo sibi adversi aliquid accidisse indigne ferat et contra meritum suum se queratur adflictum! Quis enim tu es, qui de tuo merito ante pronunties? Cur praevenire desideras cognitorem? Cur eripis sententiam iudicaturo? Nec sanctis istud permissum est nec a sanctis inpune umquam est usurpatum. David se propterea flagellatum suo carmine confitetur: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculum obtinuerunt divitias. Ergo sine causa iustificavi cor meum, lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die et index meus in matutinum. 27. Petrus quoque quamvis plenus fide devotionis, tamen, quia nondum conscius nostrae infirmitatis praesumptive dixerat domino: Animam meam pro te ponam, temptationem praesumptionis, antequam tertio gallus cantaret, incurrit, licet illa temptatio documentum fuerit ad salutem, ut discamus non contemnere carnis infirmitatem, ne contemnendo temptemur. Si Petrus temptatus est, quis praesumat, quis adstruat se non posse temptari? Atque haud dubie pro nobis temptatus est Petrus, ut in fortiore non esset temptamenti periculum, sed in illo disceremus, quemadmodum in persecutionibus resistentes, etsi vitae studio temptaremur, temptationis tamen aculeum patientiae lacrimis vinceremus. 28. Idem tamen David, ne quem fortassis scripturarum tenacem moveat factorum diversitas, idem, inquam, David parricidam mortuum flevit, qui non fleverat innocentem. Denique cum ploraret et lugeret, dixit: Filius meus Abessalon, filius meus Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te? Non solus ergo fletur Abessalon, fletur parricida, fletur Amnon. Non solum fletur incestus, sed etiam vindicatur, alter contemptu regni, alter fratris exilio. Fletur sceleratus, non fletur dilectus. Quae causa? Quae ratio? Non mediocris igitur in prudentibus deliberatio, sapientibus confirmatio; magna enim prudentiae in tanta factorum diversitate constantia, una fides. Et illos mortuos flevit et flendum infantem mortuum non putavit; illos enim sibi perisse credebat, hunc resurrecturum sperabat. 29. Sed de resurrectione posterius, nunc ad proposita revertamur. Praemisimus enim etiam sanctos viros gravia in hoc mundo multa perpessos, sine suffragatione meritorum, cum aerumna laborum. Unde regressus ad se David in posterioribus dicit: Memento, domine, quia pulvis sumus; homo, tamquam faenum dies illius. Et alibi: Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeterierunt. Quid enim nobis miserius, qui tamquam spoliati et nudi proicimur in hanc vitam, corpore fragili, corde lubrico, inbecillo animo, anxii ad sollicitudines, desidiosi ad labores, proni ad voluptates? 30. Non nasci igitur longe optimum secundum sancti Salomonis sententiam. Ipsum enim etiam hi, qui sibi visi sunt in philosophia excellere, secuti sunt. Nam ipse illis anterior, nostris posterior, ita in Ecclesiaste locutus est: Et laudavi ego omnes defunctos, qui iam mortui sunt, magis quam viventes, quicumque vivunt usque adhuc. Et optimus supra hos duos, qui nondum natus est, qui non vidit hoc opus malum, quod factum est sub sole. Et vidi ego universum laborem et omnem virtutem huius operis, quia aemulatio viro ab altero eius. Et quidem hoc vanitas et praesumptio spiritus. 31. Et hoc quis dixit nisi ille, qui sapientiam poposcit et inpetravit, ut sciret dispositionem orbis terrarum et virtutem elementorum, anni cursus et stellarum dispositiones, non ignoraret naturas animalium et iras colligeret bestiarum, vim ventorum et cogitationes hominum depraehenderet? Quem igitur non latuerunt caelestia, quemadmodum laterent mortalia? Qui cogitationem mulieris investigavit infantem vindicantis alienum, qui naturas animalium, quas non acceperat, divina tamen gratia adspirante cognovit, hic de suae condicione naturae, quam in se expertus est, errare aut mentiri potuit? 32. Sed non solus hoc sensit, etsi solus expressit. Legerat sanctum dixisse Iob: Pereat dies illa, qua natus sum, et cognoverat nasci malorum omnium esse principium et ideo diem, qua natus est, perire optavit, ut tolleretur origo incommodorum, et optavit perire diem generationis suae, ut diem resurrectionis acciperet. Audierat etiam Salomon dixisse patrem suum: Notum fac mihi, domine, finem meum et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam, quid desit mihi. Noverat enim David non posse hic, quod perfectum est, conpraehendi et ideo ad ea, quae sunt futura, properabat. Nunc enim ex parte scimus et ex parte cognoscimus, tunc autem id, quod perfectum est, poterit conpraehendi, cum revelata facie nobis speculandae maiestatis aeternitatis que divinae coeperit relucere non umbra, sed veritas. 33. Nemo tamen festinaret ad finem, nisi vitae istius fugeret incommoditatem, et ideo etiam David, quare ad finem festinet, exposuit dicens: Ecce veteres posuisti dies meos et habitudo mea tamquam nihil ante te, verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Quid igitur moramur fugere vanitatem? Aut quid nos delectat in hoc saeculo vane conturbari, thensaurum pecuniarum condere et ignorare, cui congregemus heredi? Petamus amoveri a nobis plagas, eripi nos ex insipienti saeculo, carere peregrinatione diuturna, ad illam redire patriam et naturalem domum. In hac enim terra advenae sumus atque peregrini; remigrandum eo, unde descendimus, ambiendum et obsecrandum non perfunctorie, sed obnixe, ut a dolo et ab iniquitate loquacium liberemur. Et ille, qui remedium noverat, prolongatum tamen suum ingemit incolatum et cum peccatoribus et iniquis se habitare deplorat. Quid ego faciam, qui et peccatum habeo et ignoro remedium? 34. Hieremias quoque quod generatus sit, et ipse deplorat his verbis dicens: Heu me ego, mater, ut quid me peperisti virum causam dicentem iudicii in omni terra? Non profui neque profuit mihi quicquam, virtus mea defecit. Si igitur sancti viri vitam fugiunt, quorum vita, etsi nobis utilis, sibi tamen inutilis aestimatur, quid nos facere oportet, qui nec aliis prodesse possumus et nobis vitam hanc quasi fenebrem pecuniam usurario quodam cumulo gravescentem onerari in dies peccatorum aere sentimus? 35. Cottidie morior, apostolus dicit, melius quam illi, qui meditationem mortis philosophiam esse dixerunt; illi enim studium praedicarunt, hic usum ipsum mortis exercuit, et illi quidem propter se, Paulus autem ipse perfectus moriebatur non propter suam, sed propter nostram infirmitatem. Quid autem est mortis meditatio nisi quaedam corporis et animae segregatio, quia mors ipsa non aliud quam corporis atque animae secessio definitur? 36. Sed hoc secundum communem opinionem, secundum scripturas autem triplicem esse mortem accipimus, unam, cum morimur peccato, deo vivimus: beata igitur mors, quae culpae refuga, domino dedita a mortali nos separat, inmortali nos consecrat. Alia mors est vitae huius excessus, qua mortuus est patriarcha Abraham, patriarcha David, et sepulti sunt cum patribus suis, cum anima nexu corporis liberatur. Tertia mors est, de qua dictum est: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Ea morte non solum caro, sed etiam anima moritur: Anima enim, quae peccat, ipsa morietur. Moritur enim domino, non naturae infirmitate, sed culpae. Sed haec mors non perfunctio huius est vitae, sed lapsus erroris. 37. Una ergo est mors spiritalis, alia naturalis, tertia poenalis. Sed , quae naturalis, eadem poenalis; non enim pro poena dominus, sed pro remedio dedit mortem. Denique Adae peccanti praescriptum est aliud pro poena, aliud pro remedio, pro poena, cum dicitur: Quoniam audisti vocem mulieris tuae et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi, ab hoc solo ne manducares, maledicta terra in operibus tuis, manducabis fructum eius omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi et edes pabulum agri, cum sudore vultus tui manducabis panem tuum, donec revertaris in terram, ex qua adsumptus es. 38. Habes poenarum ferias, quia adversum spinas saeculi huius et sollicitudines mundi voluptates que divitiarum, quae verbum excludunt, poenam includunt, mors pro remedio data est quasi finis malorum. Non enim dixit: 'quoniam audisti vocem mulieris, reverteris in terram'. Haec enim esset poenalis sententia, quemadmodum est illa: Maledicta terra, spinas et tribulos germinabit tibi. Sed dixit: 'manducabis panem tuum in sudore, donec revertaris in terram'. Vides mortem magis metam nostrarum esse poenarum, qua cursus vitae huius inciditur. 39. Ergo mors non solum malum non est, sed etiam bonum est. Denique pro bono quaeritur, sicut scriptum est: Quaerent homines mortem et non invenient eam. Quaerent enim illi, qui dicturi sunt montibus: cadite super nos, et collibus: operite nos. Quaeret etiam 'anima illa, quae peccat', quaeret dives ille positus in inferno, qui vult digito Lazari refrigerari linguam suam. 40. Videmus itaque, quod et mors haec lucrum est et vita poena est. Unde et Paulus ait: Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Quid est Christus nisi mors corporis, spiritus vitae? Et ideo commoriamur cum eo, ut vivamus cum eo. Sit quidam cottidianus in nobis usus adfectus que moriendi, ut per illam, quam diximus, segregationem a corporeis cupiditatibus anima nostra se discat extrahere et tamquam in sublimi locata, quo terrenae adire libidines et eam sibi glutinare non possint, suscipiat mortis imaginem, ne poenam mortis incurrat. Repugnat enim lex carnis legi mentis et eam legi erroris addicit, sicut apostolus revelavit dicens: Video enim legem carnis meae repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati. Omnes inpugnamur, omnes sentimus, sed non omnes liberamur. Et ideo infelix ego homo, nisi remedium quaeram. 41. Sed quod remedium? Quis me liberabit de corpore mortis? Gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. Habemus medicum, sequamur remedium. Remedium nostrum Christi gratia est, et corpus mortis corpus est nostrum. Ergo peregrinemur a corpore, ne peregrinemur a Christo. Etsi in corpore sumus, tamen, quae sunt corporis, non sequamur nec deseramus iura naturae, sed dona gratiae praeoptemus. Dissolvi enim et cum Christo esse multo melius, permanere autem in carne magis necessarium propter vos. 42. Sed non omnibus necessarium, domine Iesu, non mihi, qui nulli utilis sum; nam mihi lucrum est mori, ne plura peccem, lucrum mihi est mori, qui ipso libro, quo alios consolor, quasi vehementiore monitore ad desiderium amissi fratris inpellor, quoniam me eius non sinit oblivisci. Nunc magis amo et vehementius desidero. Desidero, cum loquor, desidero, cum relego, et ideo hoc potius scribendum arbitror, ne quando ab eius recordatione divellar. Quod non contra scripturas facio, sed cum scripturis sentio, ut patientius doleam, inpatientius desiderem. 43. Praestitisti mihi, frater, ne mortem timerem, atque utinam moriatur anima mea in anima tua! Hoc enim sibi Balaam pro maximo bono optat donatus spiritu prophetandi: Moriatur anima mea in animis iustorum et fiat semen meum sicut semen istorum. Et vere hoc secundum prophetiam optat; qui enim viderat ortum Christi, vidit eius triumphalem mortem, vidit in eo perennem hominum resurrectionem et ideo mori non timet resurrecturus. Non moriatur ergo anima mea in peccato neque peccatum in se recipiat, sed moriatur in anima iusti, ut eius recipiat aequitatem. Denique qui moritur in Christo, fit eius gratiae particeps in lavacro. 44. Non ergo formidabilis mors nec amara egentibus nec gravior divitibus nec iniusta senioribus nec ignava fortibus nec perpetua fidelibus nec inprovisa sapientibus. Quam multi enim vitam solo mortis titulo consecrarunt! Quantos vivere puduit, mori profuit! Morte unius plerumque accipimus maximos populos liberatos, morte imperatoris fugatos exercitus hostium, quos vivus vincere nequivisset. 45. Morte martyrum religio defensa, cumulata fides, ecclesia roborata est. Vicerunt mortui, victi persecutores sunt. Itaque quorum vitam nescimus, horum mortem celebramus. Unde et David prophetice gloriatur in suae mentis excessu: Pretiosa, inquit, in conspectu domini mors sanctorum eius. Mortem maluit praeferre quam vitam. Ipsa mors martyrum praemium vitae est. Morte etiam inimicorum odia solvuntur. 46. Quid plura? Unius morte mundus redemptus est. Potuit enim Christus non mori, si noluisset, sed neque refugiendam mortem quasi ignavam putavit neque melius nos quam moriendo servasset. Itaque mors eius vita est omnium. Morte eius signamur, mortem eius orantes adnuntiamus, mortem eius offerentes praedicamus. Mors eius victoria est, mors eius sacramentum est, mors eius annua sollemnitas mundi est. Quid praeterea de eius morte dicamus, cum divino probemus exemplo, quia inmortalitatem mors sola quaesivit atque ipsa se mors redemit? Non igitur maerenda mors, quae causa salutis est publicae, non fugienda mors, quam dei filius non dedignatus est, non refugit. Non resolvendus ordo naturae; quod enim commune est omnibus, exceptum in singulis esse non potest. 47. Et mors quidem in natura non fuit, sed conversa in naturam est; non enim a principio deus mortem instituit, sed pro remedio dedit. Et consideremus, ne videatur esse contrarium. Nam si bonum est mors, cur scriptum est, quia deus mortem non fecit, sed malitia hominum mors introivit in orbem terrarum? Re vera enim mors divino operi necessaria non fuit, cum in paradiso positis bonorum omnium iugis successus adflueret, sed praevaricatione damnata in labore diuturno gemitu que intolerando vita hominum coepit esse miserabilis: Debuit dari finis malorum, ut mors restitueret, quod vita amiserat. Inmortalitas enim oneri potius quam usui est, nisi adspiret gratia. 48. Et si bene discutias, non naturae mors ista est, sed malitiae; manet enim natura, malitia moritur. Resurgit, quod fuit, atque utinam ut iam peccandi liberum, ita vacuum culpae prioris! Sed hoc ipsum indicio est mortem non esse naturae, quia idem erimus, qui fuimus. Itaque aut peccatorum nostrorum supplicia pendemus aut bene gestorum gratiam consequemur. Resurgit enim natura eadem iam stipendiis mortis honoratior. Denique mortui qui in Christo sunt, resurgunt primi, deinde et nos, qui vivimus, inquit, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera et ita semper cum domino erimus. Illi primi, viventes autem secundi, illi cum Iesu, viventes per Iesum, illis dulcior vita post requiem, viventibus etsi grata conpendia, tamen ignota remedia. 49. Nihil est igitur, quod in morte timeamus, nihil, quod debeamus dolere, si aut naturae repetenti vita, quae accepta est, rependatur, aut petenti inpendatur officio, in quo religionis cultus aut virtutis usus est. Neque enim quisquam sibi, ut sic maneret, optavit. Iohanni promissum aestimatum est, sed non est creditum. Verba tenemus, sententiam derivamus: ipso in libro negat sibi, quod non moreretur, esse promissum, ne quem vana spes exemplo incesseret. Quod si id velle spes insolens, quanto insolentius, quod non praeter modum acciderit, ultra modum dolere? 50. Gentiles plerumque se consolantur viri vel de communitate aerumnae vel de iure naturae vel de inmortalitate animae. Quibus utinam sermo constaret ac non miseram animam in varia portentorum ludibria formas que transfunderent! Quid igitur facere nos oportet, quorum stipendium resurrectio est? Cuius gratiam quoniam negare plerique non possunt, fidem abnuunt. Et ideo eam non uno argumento aliquo, sed pluribus modis, ut possumus, adstruamus. 51. Et quidem omnia aut usu aut ratione aut exemplo aut eo, quia decorum sit esse ea, ideo esse creduntur. Et ad fidem singula suffragantur: usus, quia movemur, ratio, quia, quod movet, virtutis alterius convenit aestimari, exemplum, quia generavit ager fruges et ideo generaturum esse praesumimus, decorum, quia, et ubi fructum non putamus, decere tamen credimus, ut virtutis opera minime deseramus. 52. Singula igitur singulis adstruuntur, tribus tamen evidentius colligitur resurrectionis fides, quibus omnia conpraehenduntur: ratione, universitatis exemplo, testimonio rei gestae, quia plurimi resurrexerunt. Ratio evidens, quia, cum omnis vitae nostrae usus in corporis animae que consortio sit, resurrectio autem aut boni actus praemium habeat aut poenam inprobi, necesse sit corpus resurgere, cuius actus expenditur. Quomodo enim in iudicium vocabitur anima sine corpore, cum de suo et corporis contubernio ratio praestanda sit? 53. Resurrectio omnibus adtributa est, sed ideo difficile creditur, quia supra nostrum meritum dei munus est. Prima igitur resurrectionis fides usus est mundi rerum que status omnium, generationum series, successionum vices, obitus ortus que signorum, diei et noctis occasus eorum que cottidie tamquam rediviva successio. Temperamenti quoque genitalis huius aliter ratio subesse non posset, nisi umoris ipsius, quo omnia terrena generantur, quantum diurni solis aestus excoqueret, tantum rore nocturno dispositio divina repararet. Nam quid de fructibus loquar? Nonne tibi videntur occidere, cum decidunt, resurgere, cum virescunt? Quod satum est, resurgit, resurgit, quod mortuum est, et in eadem genera, in easdem species reformatur. Hos terra primum reddidit fructus, in his primum natura nostrae speciem resurrectionis imitata est. 54. Quid dubitas de corpore corpus resurgere? Granum seritur, granum resurgit, pomum decidit, pomum resurgit. Sed flore granum induitur folliculo que vestitur, et hoc mortale oportet induere inmortalitatem et hoc corruptibile induere incorruptionem. Flos resurrectionis inmortalitas est, flos resurrectionis incorruptio est. Quid uberius quiete perpetua, quid locupletius securitate diuturna? Hic est multiplex fructus, cuius proventu pullulat fecundior hominum natura post mortem. 55. Sed miraris, quemadmodum putrefacta solidentur, dispersa coeant, absumpta reparentur. - Non miraris, quemadmodum semina vapore et conpressu terrae soluta viridescant? Nam utique etiam ipsa terreno coalitu putrefacta solvuntur, et cum obcaecata et mortua soli genitalis sucus animaverit quodam calore vitali, spiritum quendam herbae viridantis exhalant. Deinde paulatim teneram spicae adolescentis aetatem culmo erigit et vaginis quibusdam natura tamquam sedula mater includit, ne pubescentem glacies adurat aspera atque a nimio solis defendat ardore. Frugem quoque ipsam adhuc quasi primis erumpentem cunabulis, mox adultam, ne pluvia decutiat, ne aura dispergat, ne avium minorum morsus interimat, vallo aristarum saepire consuevit. 56. Quid igitur miraris, si homines, quos acceperat, terra restituat, cum seminum corpora, quaecumque susceperit, vivificet, erigat, vestiat, muniat atque defendat? Desine ergo dubitare, quod depositum generis humani terrae fides reddat, quae commendata sibi semina usurario quodam fenore multiplicata restituat. Nam quid de generibus arborum loquar, quae 'posito resurgunt de semine' fructus que resolutos rediviva fecunditate resuscitant et formae veteri atque imagini suae reddunt, multas que aetates quaedam arborum corpora reparata transmittunt, ut ipsa 'durando vincant saecula'? Putrescere videmus acinum, vitem resurgere; surculus inseritur, arbor renascitur. An de reparandis arboribus divina est providentia, de hominibus nulla cura? Et qui ea, quae ad usus hominum dedit, perire non passus est, hominem perire patietur, quem ad imaginem sui fecit? 57. Sed incredibile tibi videtur, ut mortui revivescant? - Insipiens, tu ipse quod seminas, non prius moritur, ut vivificetur? Sere quemlibet fructum arentem: resuscitatur. 'Sed habet sucum!' - Et nostrum corpus habet sanguinem suum, habet umorem suum. Hic nostri sucus est corporis. Unde illud quoque explosum arbitror, quod arentem surculum quidam revivescere negant id que ad praeiudicium carnis derivare nituntur. Non enim caro arida, cum caro omnis e limo sit, limus in umore, umor e terris. Denique multa gignentia quamvis iugi serenitate 'humi arido harenoso que' nascuntur, quoniam ipsa sibi terra umorem sufficit. Num igitur in hominibus terra degenerat, quae omnia regenerare consuevit? Unde claret non esse dubitandum, quod secundum naturam magis quam contra naturam est; ex natura est enim resurgere nascentia omnia, contra naturam est interire. 58. Sequitur illud, quod gentiles plerumque perturbat, quomodo fieri possit, ut quos mare absorbuerit, ferae dilaceraverint, bestiae devoraverint, terra restituat. - Quod ita demum inveniatur necesse est, ut non de fide resurrectionis, sed de parte dubitetur. Esto enim, ut laceratorum corpora non resurgant, resurgunt ceteri, nec resurrectio destruitur, si condicio excipitur. Miror tamen, cur vel de his dubitandum putent, quasi non omnia, quae ex terris sunt, in terram redeant et in terram resolvantur. Mare quoque ipsum, quaecumque corpora humana demerserit, vicinis expuit unda plerumque litoribus. Quod ni ita esset, difficile, credo, deo foret dispersa conectere, dissipata sociare, cui mundus obtemperat, muta obsequuntur elementa, servit natura, quasi non maioris miraculi sit limum animare quam iungere! 59. Avis in regione Arabiae, cui nomen est Phoenix, redivivo suae carnis umore reparabilis, cum mortua fuerit, revivescit: solos non credimus homines resuscitari? Atqui hoc relatione crebra et scripturarum auctoritate cognovimus memoratam avem quingentorum annorum spatia vitali usui habere praescripta eam que, cum sibi finem vitae adesse praesaga quadam naturae suae aestimatione cognoverit, thecam sibi de ture et myrra et ceteris odoribus adornare conpleto que opere pariter ac tempore intrare illo atque emori. Ex cuius umore oriri vermem paulatim que eum in avis eiusdem figuram concrescere usum que formari, subnixam quoque remigio pennarum renovatae vitae officia munere pietatis ordiri; nam thecam illam, vel tumulum corporis vel incunabulum resurgentis, in qua deficiens occidit et occidens resurrexit, ex Aethiopia in Lycaoniam vehit. Atque ita resurrectione avis huius locorum incolae conpletum quingentorum annorum tempus intellegunt. Ergo isti avi quingentesimus resurrectionis annus est, nobis millesimus, illi in hoc saeculo, nobis in consummatione mundi. Plerique etiam opinantur, quod avis haec rogum sibi ipsa succendat et rursus de favillis suis et cineribus revivescat. 60. Sed fortasse natura discretior fidei quoque discretionem videatur adferre: In originem principium que hominis procreandi mens nostra redeat. Viri estis, feminae estis; quae humana sunt, non ignoratis et, si qui ignoratis ex nihilo putantes esse, quod nascimur, quam ex parvo quanti exsurgimus! Etsi non exprimimus, intellegitis tamen, quid velimus vel potius quid nolimus dicere. Unde hoc caput et vultus iste mirabilis, cuius artificem non videmus, opus videmus, in varia officia usus que formatur? Unde forma erectior, status excelsior, faciendi vis, sentiendi vivacitas, gradiendi facultas? Ignota certe nobis sunt naturae organa, sed nota ministeria. Et tu semen fuisti et tuum corpus semen est resurrecturi. Audi Paulum et disce, quia semen est: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione, seminatur in ignobilitate, surgit in gloria, seminatur in infirmitate, surgit in virtute, seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. Et tu ergo seminaris ut cetera: quid miraris, si resurgis ut cetera? Sed illa credis, quia vides, ista non credis, quia non vides? Beati, qui non viderunt et crediderunt. 61. Tamen antequam tempus veniat, nec illa creduntur; non enim omne tempus adcommodum ad resuscitanda semina. Alio triticum seminatur, alio nascitur; alio vitis inseritur, alio gemmantia sarmenta pubescunt, luxuriat pampinus, uva formatur; alio plantatur olea, alio velut alvo gravis et onusta prole bacarum fructus sui ubertate curvescit. Ante vero quam suum cuique tempus adveniat, fetura restrictior est nec generationis aetatem habet in potestate generandi ipsa, quae generat: nunc informem situ, nunc fetu nudam, nunc virentem floribus, nunc arentem ipsam omnium cernas parentem. Quae utique vellet omnibus se vestire temporibus nec umquam aurea segetum aut viridantia pratorum indumenta deponere, ipsa sui egens et proventuum suorum, quae in alios transfuderit, indotata conpendiis. 62. Ergo et nostram resurrectionem etsi non credis fide, non credis exemplo, usu es crediturus. Et aliis quidem fructibus, ut viti, oleae pomis que diversis, anni aetas extrema habilis maturandis: nobis quoque mundi consummatio tamquam extremus anni finis adcommodam resurgendi praescribit aetatem. Et bene in consummatione mundi resurrectio mortuorum est, ne post resurrectionem in hoc malum nobis esset saeculum recidendum. Ideo enim Christus est passus, ut nos ex hoc malo saeculo liberaret, ne iterum nos huius saeculi temptamenta subruerent et obesset renasci, si renasceremur ad culpam. 63. Et rationem igitur resurrectionis et tempus tenemus, rationem, quia in omnibus sibi fetibus aeque natura respondet nec in sola hominum successione degenerat, tempus, quia omnia in anni fine generantur. Mundi tempora annus unus est. Et quid mirum est, si annus unus est, quando dies una est? Una enim die dominus operarios conduxit ad vineam dicens: Quid hic statis tota die otiosi? 64. Causae originum semina sunt. Semen esse corpus humanum gentium doctor adseruit. Est ergo substantia resurgendi, quando est series seminandi. Quodsi substantia aut causa non esset, arduum quisquam putaret deo, unde vellet vel quemadmodum vellet, homines regenerare, qui mundum ex nulla materia, nulla substantia esse iussit, et factus est? Caelum aspice, terram intuere! Unde stellarum ignes, unde orbis solis et radius, globus lunae? Unde montium vertices, dura saxorum, nemorosa silvarum? Unde vel diffusus aer vel infusae vel superfusae aquae? Sed si haec omnia deus fecit ex nihilo - ipse enim dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt -, cur miremur renasci posse, quod fuerit, cum videamus natum esse, quod non fuit? 65. Illud mirum, quod, cum resurrectionem non credant, tamen ne genus pereat humanum, clementi quadam benignitate prospiciunt et ideo transire ac demigrare in corpora dicunt animas, ne mundus intereat. Sed quid sit difficilius, ipsi adserant, transire animas an redire, sua repetere an nova quaerere. 66. Sed illi dubitent, qui non didicerunt, nos vero, qui legimus legem, prophetas, apostolos, evangelium, dubitare fas non est. Quis enim dubitet, cum legit: Et in tempore illo salvabitur omnis plebs tua, quae scripta est in libro, et multi dormientium in terrae fossu in adapertionem exurgent, hi in vitam aeternam et hi in obprobrium et confusionem perpetuam. Et intellegentes splendebunt ut splendor firmamenti et ex iustis multi sicut stellae in saecula? Bene itaque dormientium dixit quietem, ut intellegas mortem non esse perpetuam, quae somni vice initur ad tempus et ad tempus excluditur, meliorem que profectum vitae eius ostendit, quae futura post mortem est, quam eius, quae ante mortem maerore ac dolore transigitur. Siquidem illa stellis conparatur, haec aerumnae addicitur. 67. Nam quid illa contexam, quae alio loco scripta sunt: Suscitabis me et confitebor tibi? Quid etiam illud, quod Iob sanctus vitae istius expertus iniurias et adversa omnia patientia virtutis exsuperans conpensationem sibi malorum praesentium de resurrectione promisit dicens: Suscitabis corpus meum hoc, quod multa mala passum est? Esaias quoque resurrectionem populis adnuntians dominici se nuntium dixit esse responsi; sic enim habes: Os enim domini locutum est et dicent die illa. Quid igitur os domini locutum sit populos esse dicturos, in posterioribus declaratur, ubi scriptum est: Propter timorem tuum in utero accepimus et parturivimus spiritum salutis tuae, quem effudisti super terram. Cadent, qui inhabitant terram, resurgent, qui in monumentis sunt. Ros enim, qui abs te, sanitas est illis, terra vero impiorum peribit. Ambula, populus meus, et intra in recessus tuos, absconde te aliquantulum, donec transeat ira domini. 68. Quam bene recessus esse signavit tumulos mortuorum, quibus pauxillulum abscondimur, ut in iudicium dei, quod pro nostris sceleribus ius debitae indignationis adsumet, tolerabilius transire possimus! Vivit igitur, qui absconditur, et quiescit quasi e medio se subtrahens et recedens, ne eum artioribus laqueis mundi huius involvat aerumna, quibus repositam resurrectionis esse laetitiam sanitatem que corporum solutorum divino rore reparabilem caelestia oracula propheticis vocibus pollicentur. Et bene ros significatur, quo genitalia omnia terrarum semina suscitantur. Quid igitur mirum, si fatiscentis quoque corporis nostri cineres ac favillae pinguedine caelestis roris exuberant et accepto umore vitali in conpagem suam membrorum nostrorum habitus reformantur? 69. Docet etiam sanctus Ezechiel propheta et plena expositione describit, quemadmodum arentibus vigor ossibus refundatur, sensus redeat, motus accedat nervis que redeuntibus conpago corporis rigescat humani, quemadmodum nimis arida renatis ossa visceribus vestiantur, venarum que hiatus et sanguinis rivulus extentae cutis velamen obducat. In ipsis, dum legimus, propheticis sermonibus humanorum videtur seges corporum rediviva consurgere, atque ipsa spatia diffusa camporum novis videas pullulare seminibus. 70. Quod si veteres sapientes satis hydri dentibus in regione Thebana inhorruisse armatorum segetem crediderunt, cum utique alterius naturae semina certum sit in naturam verti alteram nequivisse nec partum suis discordem fuisse seminibus, ut ex serpente homines nascerentur, ut caro ex dentibus gigneretur, quanto magis utique credendum est, quaecumque seminata sint, in suam naturam resurgere nec a satione sua segetes discrepare nec duris mollia nec mollibus dura vivescere nec in sanguinem venena converti, sed carnem de carne, os de ossibus, sanguinem de sanguine, umorem de umore reparari. Potestis ergo, gentiles, reformationem negare naturae, qui mutationem potestis adserere? Potestis non credere oraculis, non evangelio, non prophetis, qui fabulis inanibus creditis? 71. Sed iam ipsum audiamus prophetam; sic enim ait: Et facta est super me manus domini et eduxit me in spiritu dominus et posuit me in medio campo et hic erat plenus ossibus humanis. Et circumduxit me per gyrum eorum et ecce multa valde in facie campi, arida nimis. Et ait ad me: 'Fili hominis, si vivent ossa ista?' Et dixi: 'Domine, tu scis'. Et ait ad me: 'Prophetiza super ossa ista et dices illis: "Ossa arida haec, audite verbum domini! Haec dicit dominus ossibus istis: Ecce ego induco in vos spiritum vitae et dabo in vos nervos et adducam super vos viscera et extendam super vos cutem et dabo spiritum meum in vos et vivetis et scietis, quod ego sum dominus". Et prophetavi sicut mandavit mihi. Et factum est, cum prophetarem haec omnia, et ecce terrae motus magnus. 72. Vide nunc, quemadmodum et auditum in ossibus et motum prius ostendat esse, quam vitae spiritus refundatur. Nam et supra ossa arida iubentur audire, quasi sensum habeant audiendi, et hic accessisse eorum unumquodque ad suam conpaginem prophetico sermone signatur; sic enim habes: Et accedebant ossa, unumquodque ad suam conpaginem. Et vidi et ecce super illa nervi et viscera nascebantur et ascendebat super ea cutis desuper et spiritus in his non erat. 73. Magna domini gratia, quod futurae resurrectionis propheta testis adhibetur, ut nos quoque ea illius oculis videremus. Neque enim omnes testes adhiberi poterant, sed in uno omnes testes sumus, quia nec in virum sanctum cadit mendacium nec in tantum error prophetam. 74. Nec minus verisimile debet videri, quia iubente deo ossa in suam conpaginem reformantur, cum utique innumera habeamus exempla, quibus natura rerum caelestibus est obsecuta praeceptis: ut terra pabulum gignere iuberetur et gigneret, ut ad virgae tactum sitientibus populis petra vomeret aquam atque aestu torridis miseratione divina undarent fluenta dura saxorum. Virga in serpentem versa quid aliud indicavit nisi volente deo de insensibilibus sensibilia posse generari? An vero incredibilius putas quod ossa, cum iubentur, accedunt, quam quod retrorsum fluenta vertuntur, maria fugiunt? Sic enim propheta testatur: Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum. Nec super hoc ambigi potest, quod duorum populorum alterius salute, alterius obitu conprobatum est aquarum cursus stetisse frenatos eosdem que aliis circumfusos, aliis ad mortem refusos, ut alios mergerent, alios reservarent. Quid in ipso evangelio? Nonne tibi probavit dominus, quod verbo unda mitescat, fugentur caeli nubila, cedant flabra ventorum placidis que litoribus muta deo famulentur elementa? 75. Sed persequamur cetera, ut et, quemadmodum spiritu vitae animentur defuncti, surgant iacentes, sepulcra reserentur, possimus advertere. Et ait ad me: Prophetiza, fili hominis, et dic spiritui: 'Haec dicit dominus: A quattuor ventis caeli veni, spiritus, et insuffla in mortuos istos et vivant'. Et prophetavi, sicut mandavit mihi, et intravit in eos spiritus vitae et vixerunt et steterunt in pedibus suis congregatio nimis multa. Et locutus est dominus ad me dicens: Fili hominis, ossa haec omnis domus Israhel est. Ipsi enim dicunt: 'Arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, interivimus. Propterea prophetiza et dic: 'Haec dicit dominus: Ecce ego aperio vobis monumenta vestra et educam vos de monumentis vestris in terram Israhel et scietis, quod ego sum dominus, cum aperiam sepulcra vestra et educam de sepulcris populum meum, et dabo spiritum meum in vobis et vivetis et ponam vos super terram vestram et scietis, quod ego sum dominus locutus, et faciam, dicit dominus'. 76. Advertimus, quemadmodum vitalis spiritus commercia resumantur, cognovimus, quemadmodum dehiscentibus tumulis mortui suscitentur. An vero mirandum est iussu domini mortuorum sepulcra reserari, cum tota suis terminis uno tonitruo terra quatiatur, mare suis exundet finibus idem que suarum cursus refrenet undarum? Denique ille, qui credidit, quia in momento oculi, in novissima tuba et mortui resurgent primi, rapietur in nubibus obviam Christo in aera, qui non credidit, relinquetur et perfidia sua subdet se ipse sententiae. 77. Ostendit tibi etiam dominus in evangelio ut iam ad exempla veniamus -, quemadmodum resurgas. Non enim unum Lazarum, sed fidem omnium suscitavit, quod tu si credas, cum legis, mens quoque tua, quae mortua fuerat, in illo Lazaro revivescit. Quid enim sibi vult quod dominus ad monumentum accessit, magna voce clamavit: Lazare, exi foras, nisi ut futurae resurrectionis speciem praestaret, exemplum ederet? Cur voce clamavit, quasi spiritu non soleat operari, quasi tacitus non soleat imperare? Sed ut illud ostenderet, quod scriptum est, quoniam in momento oculi in novissima tuba et mortui resurgent incorrupti. Tubarum enim strepitus vocis mentitur elatio. Et clamavit: Lazare, exi foras! Cur etiam nomen additur, nisi forte ne alius resuscitatus pro alio videretur aut fortuita magis resurrectio quam imperata? 78. Audivit ergo defunctus, et exivit foras de monumento, ligatus pedes et manus institis, et facies eius orario colligata erat. Conpraehende, si potes, quemadmodum clausis oculis iter carpat, vinctis pedibus gradum dirigat, inseparabili gressu, separabili progressu. Manebant vincula nec tenebant, tegebantur oculi, sed videbant. Videbat denique, qui resurgebat, qui ambulabat, qui deserebat sepulcrum. Virtute enim divinae praeceptionis operante natura suum non requirebat officium et tamquam in excessu posita non iam suo ordini, sed divino nutui serviebat. Rumpebantur prius mortis quam sepulturae vincula, agebatur prius, quam parabatur incessus. 79. Si miraris haec, disce, qui imperaverit, ut mirari desinas: Iesus Christus, dei virtus, via, lux, resurrectio mortuorum. Virtus erexit iacentem, via gressum extulit, lux fugavit tenebras, reparavit obtutum, resurrectio vivendi gratiam reformavit. 80. Fortasse moveat, quod Iudaei lapidem tollunt, Iudaei institas solvunt, ne forte et tu sollicitus sis, qui lapidem de monumento tuo tollant. Quasi vero qui spiritum refundere poterat, lapidem removere non poterat, aut vincla rumpere, qui vinctum fecerat ambulare, aut deoperire faciem, qui opertis oculis lumen infuderat, aut findere petram, qui poterat reformare naturam! Sed ut vel oculis suis crederent, qui credere mente nolebant, removent lapidem, vident cadaver, faetorem sentiunt, institas rumpunt. Non possunt negare defunctum, quem aspiciunt resurgentem. Vident signa mortis et vitae munera. Quid si, dum conantur, labore ipso emendantur? Quid si, dum audiunt, vel auribus suis credunt? Quid si, dum intuentur, vel oculis corriguntur? Quid si, dum rumpunt vincula, mentes suas solvunt? Quid si, dum Lazarus exuitur, populus liberatur, dum Lazarum abire permittunt, ipsi ad dominum revertuntur? Denique multi, qui venerant ad Mariam, videntes, quae facta sunt, crediderunt. 81. Nec hoc solum exemplum edidit dominus noster Iesus, sed alios quoque resuscitavit, ut nos vel exemplis uberioribus crederemus. Resuscitavit adulescentem fletu viduae matris inflexus, quando accessit et tetigit loculum dicens: Adulescens, tibi dico, surge! Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui. Statim audivit, statim resedit, statim locutus est. Alia enim virtutis gratia, alius ordo naturae. 82. Nam quid de archisynagogae filia loquar, in cuius obitu flebant turbae, tibicines personabant? Etenim ad fidem mortis pompa funeris exhibetur. Quam cito ad vocem domini convertitur spiritus, redivivum corpus erigitur, cibus sumitur, ut vitae testimonium crederetur. 83. Et quid miremur ad vocem dei refundi animam, redire ossibus viscera, cum meminerimus prophetici tactu corporis mortuum suscitatum? Helias oravit et defunctum suscitavit infantem. Petrus in nomine Christi Tabitham surgere atque ambulare praecepit et redditam sibi pauperes gratulati crediderunt pro alimentis. Et nos adhuc pro salute non credimus? Illi resurrectionem alienam suis lacrimis redemerunt, nos nostram nec Christi credidimus passione? Qui cum emitteret spiritum, ut ostenderet pro nostra resurrectione se mortuum, seriem ipsam resurrectionis exercuit; simul enim, ut clamans iterum voce magna emisit spiritum, et terra mota est et petrae fissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt et exeuntes de monumento post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et multis apparuerunt. 84. Si haec lecta, sunt, cum emitteret spiritum, cur incredibilia putamus, cum redire coeperit ad iudicium, praesertim cum haec resurrectio documentum illius resurrectionis et futurae veritatis exemplum sit? Minus autem exemplum est quam veritas. Quis igitur in domini passione monumenta aperuit, manum resurgentibus dedit, viam, qua civitatem sanctam peterent, demonstravit? Si nemo fuit, fuit utique vis divina, quae operaretur in corporibus mortuorum. Hominis tu quaeris auxilium, ubi opus dei cernis? 85. Non egent humanis divina ministeriis. Caelum deus fieri iussit et factum est, terram creari statuit et creata est. Quis umeris saxa convexit, quis congessit inpensas, quis laboranti deo suam operam ministravit? In momento haec facta sunt. Vis scire, quam brevi? Dixit et fecit. Si dicto elementa consurgunt, cur dicto mortui non resurgant? Qui licet mortui sunt, tamen aliquando vixerunt, habuerunt spiritum sentiendi, habuerunt vires agendi, plurimum que refert capax animi non fuisse et exanimum remansisse. Diabolus dicit: Dic lapidi huic, ut fiat panis, confitetur iubente deo converti posse naturam. Tu non credis iubente deo reformari posse naturam? 86. De solis cursu caeli que ratione philosophi disputant et sunt, qui putant his esse credendum, cum, quid loquantur, ignorent. Neque enim caelum ascenderunt, axen dimensi mundum oculis perscrutati sunt, quia nullus eorum cum deo in principio fuit, nullus eorum de deo dixit: Cum pararet caelum, cum ipso eram, et eram cum eo conponens, ego eram, cui adgaudebat. Si ergo illis creditur, non creditur deo, qui ait: Quemadmodum enim caelum novum et terra nova, quae ego facio manere coram me, dixit dominus, sic stabit nomen vestrum et semen vestrum; et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato et veniet omnis caro in conspectu meo, ut adorent in Hierusalem, dixit dominus deus. Et exibunt et videbunt membra hominum, qui praevaricati sunt in me. Nam vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt in aspectu universae carnis? 87. Si terra renovatur et caelum, cur dubitemus hominem posse renovari, propter quem terra facta vel caelum est? Si praevaricator servatur ad poenam, cur iustus non perpetuatur ad gloriam? Si vermis non moritur peccatorum, quemadmodum interibit caro iustorum? Haec est enim resurrectio - sicut verbi ipsius sonus exprimitur - ut, quod cecidit, hoc resurgat, quod mortuum fuerit, revivescat. 88. Et haec est series et causa iustitiae, ut quoniam corporis animi que communis est actus, quia animus cogitavit, corpus effecit, utrumque in iudicium veniat, utrumque aut poenae dedatur aut gloriae reservetur. Nam propemodum absurdum videtur, ut, cum animi legem lex carnis inpugnet et mens plerumque, quod odit, hoc faciat, quando inhabitans in homine peccatum carnis operatur, animus subdatur iniuriae, alienae reus culpae, caro quiete potiatur, auctor aerumnae, et solus adteratur, qui non solus erravit, aut solus gloriam referat, qui non solus gloriae militavit. 89. Plena, ni fallor, et iusta ratio. Sed ego rationem a Christo non exigo. Si ratione convincor, fidem abnuo. Credidit Abraham deo. Et nos credamus, ut, qui sumus generis, etiam fidei simus heredes. 'Credidit' et David, 'propter quod locutus est'; et nos credamus, ut possimus loqui: scientes, quoniam, qui suscitavit dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit. Hoc enim promisit qui numquam mentitur deus. Hoc promisit veritas in evangelio suo dicens: Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Nec satis putavit semel dixisse, sed etiam repetita expressione signavit; sic enim sequitur: Haec est enim voluntas patris mei, qui me misit, ut omnis, qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Et resuscitabo eum in novissimo die. 90. Quis hoc dicit? Utique is, qui mortuus plurima defunctorum corpora suscitavit. Si deo non credimus, nec exemplo credimus? Non credimus, quod promisit, quando etiam, quod non promisit, effecit? Ipse autem quam causam moriendi habuisset, nisi habuisset et causam resurgendi? Etenim quoniam deus mori non poterat, mori non poterat sapientia, resurgere autem non poterat, quod mortuum non erat, adsumitur caro, quae mori possit, ut, dum moritur, quod solet, quod mortuum fuerat, hoc resurgeret. Neque enim poterat esse nisi per hominem resurrectio, quoniam sicut per hominem mors, ita et per hominem resurrectio mortuorum. 91. Ergo resurrexit homo, quoniam homo mortuus est, resuscitatus homo, sed 'resuscitans deus', tunc 'secundum carnem' homo, nunc 'per omnia deus'; 'nunc' enim 'secundum carnem iam non novimus Christum', sed carnis gratiam tenemus, ut ipsum 'primitias quiescentium', ipsum 'primogenitum ex mortuis' noverimus. Primitiae utique eiusdem sunt generis atque naturae, cuius et reliqui fructus, quorum pro laetiore proventu primitiva deo munera deferuntur, sacrum munus pro omnibus et quasi reparatae quaedam libamina naturae. Primitiae ergo quiescentium Christus. Sed utrum suorum quiescentium, qui quasi mortis exsortes dulci quodam sopore teneantur, an omnium mortuorum? - Sed sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificantur. Itaque sicut primitiae mortis in Adam, ita etiam primitiae resurrectionis in Christo. 92. Omnes resurgunt, sed nemo desperet neque iustus doleat commune consortium resurgendi, cum praecipuum fructum virtutis expectet. Omnes quidem resurgunt, sed unusquisque, ut ait apostolus, in suo ordine. Communis est divinae fructus clementiae, sed distinctus ordo meritorum. Dies omnibus lucet, sol omnes populos fovet, pluvia possessiones omnium uberiore imbre fecundat. 93. Omnes nascimur, omnes resurgimus, sed in utroque vel vivendi vel reviviscendi gratia dispar, diversa condicio. In momento enim oculi, in novissima tuba et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. Quin etiam in ipsa morte quiescunt alii, vivunt alii. Bona quies, sed vita melior. Denique Paulus ad vitam excitat quiescentem dicens: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis et inluminabit tibi Christus. Ergo hic excitatur, ut vivat, ut similis Pauli sit, ut possit dicere: Quia nos, qui vivimus, non praeveniemus eos, qui dormierunt. Non enim communem hunc vivendi loquitur usum spirandi que commercium, sed meritum resurgendi. Nam cum dixisset: Et mortui, qui in Christo sunt, resurgunt primi, subiecit: Deinde et nos, qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera. 94. Utique mortuus est Paulus et passione venerabili vitam corporis cum inmortali gloria conmutavit. Non fefellit ergo, qui se viventem scripsit in nubibus obviam Christo esse rapiendum. Hoc enim de Enoch legimus aut Helia. Sed et tu rapieris in spiritu. Ecce currus Heliae, ecce ignes, etsi non videntur, parantur, ut iustus ascendat, innocens transferatur. Et tua vita mori nescit; denique mori apostoli nescierunt, unde et dictum est: Amen, amen dico vobis, multi ex his adstantibus non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. Vivit enim, qui non habet, quod moriatur in eo, qui non habet ex Aegypto calciamentum aliquod ut vinculum, sed exuit illud, priusquam corporis huius deponat officium. Non solus itaque Enoch vivit, quia non solus est raptus, rapitur et Paulus 'obviam Christo'. 95. Vivunt etiam patriarchae; neque enim aliter deus Abraham, deus Isaac et deus Iacob, nisi mortui viverent, diceretur; deus enim mortuorum non est, sed viventium. Vivemus et nos, si gesta mores que maiorum sequamur. Miramur patriarcharum praemia, imitemur obsequia, praedicamus gratiam, sequamur oboedientiam, non escis inducti saeculi laqueos incidamus. Arripiamus oportunitatem temporis, praescriptum legis, clementiam vocationis, desiderium passionis. Exierunt de terra sua patriarchae, et nos exeamus proposito de corporis potestate, nos exeamus proposito, illi exilio. Sed exilium non putarunt, quod devotio obiret, non necessitas imperaret. Illi terram solo mutarunt, nos caelo terram mutemus, illi habitatione, nos spiritu. Illis inluminatum stellis caelum ostenderit sapientia, nostri oculos cordis inluminet. Sic typus veritati et veritas concurrit typo. 96. Abraham paratus hospitibus, fidelis deo, inpiger mysterio, promptus officio trinitatem in typo vidit, hospitalitatem religione cumulavit, tres suscipiens, unum adorans, et personarum distinctione servata unum tamen dominum nominabat, tribus honorificentiam muneris deferens et unam significans potestatem. Loquebatur enim in eo non doctrina, sed gratia, et melius credebat ille, quod non didicerat, quam nos, qui discimus. Nemo enim typum falsaverat veritatis et ideo tres videt, sed unitatem veneratur. Tres mensuras similaginis promit, unum immolat vitulum, satis credens unum esse sacrificium, trium munus, unam hostiam, trium gratiam. Nam in quattuor regibus quis non intellegat, quod materialis elementa naturae praefiguratae dominicae passionis indicio et omnia sibi mundana subiecerit? Fidelis in bello, abstemius in triumpho, qui donis non hominum ditescere, sed dei mallet. 97. Generare posse filium senex credit, immolare se posse filium pater iudicavit. Nec patris trepidavit adfectus, cum senis dexteram pietas adiuvaret; sciebat enim acceptiorem deo filium immolatum esse quam sanum. Ergo adducit ad sacrificium 'filium dilectissimum', et quem sero susceperat, cito obtulit, nec paterni nominis adpellatione revocavit, cum ille patrem vocaret, hic filium. Cara quidem nominum pignora, sed amabiliora praecepta. Itaque licet conpaterentur corda, vota durabant. Destrinxit super filium gladium paterna manu et patrio percussus adfectu, ne periret poena, trepidavit, ne ictus erraret, dextra deficeret. Sensit pietatis adfectum, sed non omisit devotionis negotium et properabat obsequium, etiam cum audiret oraculum. Unde nos quoque deum omnibus, quos diligimus, praeferamus, patri, fratribus, matri, ut possit nobis servare dilectos, sicut in Abraham uberiorem remuneratorem quam ministrum videmus. 98. Obtulit quidem filium pater, sed deus non sanguine, sed pietate placatur. Ovem pro homine demonstravit in ligno, ut et filium patri redderet nec periret hostia sacerdoti. Itaque nec Abraham parricidio cruentatus est nec deus sacrificio defraudatus est. Vidit propheta nec adfectavit iactantiam nec tenuit pertinaciam, ovem pro homine mutavit. Quo magis ostenditur, quam religiose obtulerit, quem tam libenter receperit. Et tu, si munus tuum offeras, non amittis. Sed avari sumus. Deus unicum filium morti pro nobis obtulit, nos nostros negamus. Vidit hoc Abraham et agnovit mysterium, salutem nobis in ligno futuram. Nec latuit in uno eodem que sacrificio aliud esse, quod videretur offerri, aliud, quod possit occidi. 99. Imitemur ergo Abrahae devotionem, imitemur Isaac bonitatem, imitemur castimoniam. Bonus plane et pudicus vir, devotus deo, castus uxori, qui iniuriam non reddidit, excludentibus cessit, paenitentes eosdem recepit nec protervus contumaciae nec durus gratiae. Litium fugitans, cum recederet, facilis veniae, cum reciperet, profusior bonitate, cum ignosceret. Petebatur societatis consortium, adiunxit convivium voluptatis. 100. Imitemur etiam in Iacob typum Christi, sit eius in nobis aliqua similitudo factorum. Erimus consortes, si fuerimus imitatores. Matri obedivit, fratri cessit, socero servivit, mercedem de lucris, non de gregis divisione quaesivit. Non avara divisio, ubi lucrativa portio. Nec illa otiosa significatio, scala de caelo, quod per crucem Christi angelorum atque hominum futura consortia viderentur, cui obstupefactum esset femur, ut in femore suo agnosceret generationis heredem et obstupefactio femoris passionem prophetaret heredis. 101. Videmus igitur caelum patere virtuti nec hoc esse paucorum; multi enim venient ab oriente et ab occidente et ab aquilone et ab austro et recumbent in regno dei, delectationem perpetuae quietis sepultis animorum motibus exprimentes. Sequamur Abraham moribus, ut nos recipiat in gremium suum et tamquam Lazarum suae humilitatis heredem propriis circumfusum virtutibus pio foveat amplexu. Non enim nos in gremio corporali, sed in quodam bonorum factorum amictu sancti patriarchae probata deo successio fovet. Nolite, inquit, seduci, deus non deridetur. 102. Advertimus, quam grave sit sacrilegium resurrectionem non credere; si enim non resurgimus, ergo Christus gratis mortuus est, ergo Christus non resurrexit. Si enim nobis non resurrexit, utique non resurrexit, qui, sibi cur resurgeret, non habebat. Resurrexit in eo mundus, resurrexit in eo caelum, resurrexit in eo terra; erit enim caelum novum et terra nova. Sibi autem ubi erat necessaria resurrectio, quem mortis vincula non tenebant? Nam etsi secundum hominem mortuus, in ipsis tamen erat liber infernis. 103. Vis scire, quam liber? Factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. Et bene 'liber', qui se poterat suscitare, iuxta quod scriptum est: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud. Et bene 'liber', qui alios descenderat redempturus. Factus est autem 'sicut homo', non specie utique, sed veritate formatus, quia et homo est, et quis cognoscit eum? Etenim in similitudine hominum factus et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, ut per illam scilicet oboedientiam eius gloriam videremus, gloriam quasi unigeniti secundum sanctum Iohannem. Ita enim scripturae figura servatur, ut et unigeniti gloria et perfecti hominis natura servetur in Christo. 104. Itaque 'adiutore' non eguit; neque enim eguit, cum faceret mundum, ut egeret, cum redimeret. Non legatus, non nuntius, sed ipse dominus salvum fecit eum: Ipse dixit et facta sunt. Ipse dominus salvum fecit eum, ubique ipse, quia per ipsum omnia. Quis autem adiuvaret eum, in quo creata sunt omnia et omnia in ipso constant? Quis adiuvaret eum, qui omnia 'in momento' facit? Et in 'novissima tuba' mortuos suscitat, non quia prima aut secunda non possit aut tertia, sed ordo servatur, non quo difficultas sero vincenda, sed legitimus numerus vindicandus sit. 105. Tempus autem arbitror de tubarum specie dicere, quoniam sermo propinquat ad finem, ut nostri quoque consummandi eloquii tuba signum sit. Septem tubas legimus in apocalypsi Iohannis, quas septem sumpsere angeli. Ubi habes, quoniam septimus angelus tuba cecinit, et facta est vox magna de caelo dicens: Factum est regnum huius mundi dei et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum. Tuba quidem et pro voce accipitur, quia habes, quoniam et ecce ostium apertum in caelo et vox prima, quam audivi, sicut tubam loquentem me cum et dicentem: Ascende huc, et ostendam tibi, quae oportet fieri. Legimus etiam: Canite in initio mensis tuba, sed etiam alibi: Laudate dominum in sono tubae. 106. Ergo quid sibi velit tubarum significatio, omni virtute debemus advertere, ne quasi fabulam aniliter accipientes periclitemur, si indigna dogmate spiritali nec convenientia scripturarum eminentiae sentiamus. Nam cum legerimus bellum nobis esse non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in caelestibus, non carnalia utique arma, sed fortia deo aestimare debemus. Non enim satis est tubam videre nec sonum eius audire, nisi proprietatem sonitus intellegas. Etenim si incertam vocem det tuba, quomodo quis parabit se ad bellum? Unde oportet vocis tubae nos scire virtutem, ne videamur barbari, cum tubas huiusmodi aut audimus aut loquimur. Et ideo cum loquimur, oremus, ut eas nobis spiritus sanctus interpraetetur. 107. Requiramus igitur in scripturis veteribus, quid de tubarum genere legerimus, conicientes eas sollemnitates, quae Iudaeis lege praescriptae sunt, superiorum esse umbram celebritatum caelestium que festorum. Hic enim umbra, illic veritas. Per umbram ad veritatem pervenire nitamur. Cuius figura etiam alibi expressa est hoc modo; habes enim, quia locutus est dominus ad Moysen: Loquere filiis Israhel dicens: Mense septimo, una mensis, erit vobis requies in memoriale tubarum, vocata sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis et accendetis holocaustum domino. In Numeris autem locutus est dominus ad Moysen dicens: Fac tibi duas tubas ductiles, argenteas facies eas, et erunt tibi ad evocandam synagogam et promovenda castra. Et tuba canes in illis et colligetur omnis turba ad ostium tabernaculi testimonii. Si autem in una tuba cecinerit, ad te venient omnes principes et duces Israhel et tuba canetis significationem et promovebunt castra et constituentur ad orientem. Et tuba canetis significationem secundam et promovebunt castra et constituentur ad Libanum. Et tuba canetis significationem tertiam et promovebunt castra, quae constituentur ad mare. Et tuba canetis significationem quartam et promovebunt castra, quae constituentur ad aquilonem. Significationem tuba canent in promotu eorum. Et cum congregabitis synagogam, tuba canite et non significationem. Et filii Aaron sacerdotes tubis canent et erunt vobis legitimum aeternum in progenies vestras. Si autem exieritis in bellum in terram vestram ad adversarios, qui resistunt vobis, et significabitis tubis et reminiscemini coram domino et liberationem habebitis a mortuis vestris. Et in diebus laetitiae vestrae et in diebus festis vestris et in neomeniis vestris concinite tubis et in holocaustis et sacrificiis salutaribus vestris et erit vobis in commemoratione vestra coram domino, ait dominus. 108. Quid igitur? Dies festos in potu et in epulis aestimabimus? Sed nemo nos in manducando diiudicet; novimus enim, quia lex spiritalis est. Nemo ergo nos iudicet in escis aliquibus aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniis aut sabbato, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Corpus itaque Christi requiramus, quod nobis quasi novissima tuba vox de caelo paterna monstravit, tunc, cum dicebant Iudaei, quia tonitruum factum est illi, corpus Christi, quod iterum tuba nobis novissima revelabit, quoniam ipse dominus in iussu archangeli et in tuba domini descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgunt; ubi enim corpus, illic et aquilae, ubi Christi corpus, ibi veritas. Septima igitur tuba hebdomadis requiem videtur significare, quae non solum in diebus et annis et periodis aestimatur - unde et iubilaeus sacratus est numerus -, sed etiam annum septuagesimum conpraehendit, quando in Hierusalem regressus est populus, qui septuaginta annis in captivitate duravit. In centesimis quoque, etiam in millesimis sacri observatio numeri minime praeteritur; neque enim otiose dixit: Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genua ante Bahal. Ergo umbra futurae quietis in diebus, mensibus, annis, mundi ipsius tempore figuratur, et ideo per Moysen mandatur filiis Israhel, ut septimo mense una mensis singulis fiat requies in memoriale tubarum nec servile aliquod opus, sed deo sacrificium deferatur, eo quod in ipso fine hebdomadis quasi mundi sabbato spiritalia a nobis, non carnalia opera flagitentur. Quod enim carnale, servile, quia animo caro servit, liberum innocentia facit, culpa vernaculum. 109. Oportuit igitur per speculum et in aenigmate fieri spiritalia. Nunc enim per speculum videmus, tunc facie ad faciem, nunc secundum carnem militamus, tunc spiritu videbimus divina mysteria. Et ideo verae legis character in nostris moribus exprimatur, qui in dei ambulamus imagine, quoniam legis umbra transivit, umbra Iudaeis carnalibus, imago nobis, veritas resurrecturis. Tria enim haec secundum legem esse cognovimus, umbram, imaginem, veritatem, umbram in lege, imaginem in evangelio, in iudicio veritatem. Sed Christi omnia et in Christo omnia, quem nunc secundum veritatem videre non possumus, sed videmus quasi in quadam imagine futurorum, quorum umbram in lege perspeximus. Ergo Christus non umbra, sed imago dei, non vacua imago, sed veritas. Et ideo per Moysen lex, quia umbra per hominem, figura per legem, per Iesum veritas. Neque enim veritas aliunde nisi ex veritate procederet. 110. Si quis ergo hanc imaginem dei videre desiderat, debet diligere deum, ut diligatur a deo et sit iam non servus, sed amicus, qui mandata dei fecerit, ut possit introire in nubem, ubi est deus. Ipse faciat sibi rationabiles tubas duas ductiles argento probato, hoc est pretioso verbo conpositas et ornatas, quibus non raucum increpans terribili sonitu murmur interstrepat, sed sublimes gratiae deo continua iubilatione fundantur. Talium enim tubarum sonitu mortui suscitantur, non crepitu utique aeris, sed verbo veritatis animati. Et fortasse duae istae tubae sunt, per quas divino spiritu Paulus increpavit dicens: Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente; alterum enim sine altero nequaquam videtur evocationem habere perfectam. 111. Nec tamen omnium est utraque canere tuba nec omnium est universam colligere synagogam, sed solis sacerdotibus et ministris dei canentibus praerogativa ista defertur, ut, quicumque audierit et secutus eos fuerit, ubi est dei gloria, et ad tabernaculum testimonii praematura intentione convenerit, opera possit spectare divina et legitimum illud aeternum que domicilium in suae posteritatis serie promereri. Tunc enim bellum conficitur, hostis fugatur, quando spiritus gratia concinit et mentis industria. 112. Sunt et illae salutares tubae, si corde credas et ore fatearis; corde enim creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem. Hac igitur gemina tuba ad illam sanctam terram, resurrectionis scilicet gratiam, pervenitur. Et ideo semper tibi concinat, ut semper audias dei voces, semper te angelorum prophetarum que oracula excitent atque commoveant, ut ad superiora festines, (113.) in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei; in voce exultationis et confessionis sonitus epulantis. Non enim soli hostes harum tubarum sonitu vincuntur, sed et delectationes et dies festi et neomeniae sine his esse non possunt. Nemo enim potest, nisi divini hauriat promissa sermonis et resultantibus credat oraculis, exultare laetitia, dies festos aut neomenias agere, quibus se corporali gratia et saeculari occupatione vacuatum Christi repleri luce desideret. Sacrificia quoque ipsa deo probata esse non possunt, nisi confessio vocis adspiret, quae sacerdotali oblatione ad obsecrandam dei gratiam populos excitare consuevit. 114. Itaque simus praedicatores domini et laudemus eum in voce tubae, non exigua de virtute eius et vilia sentientes, sed ea, quae possint aurem mentis inplere et intimae conscientiae penetrare secretum, ut ea, quae corpori conveniunt, divinitati non putemus aptanda nec divinae magnitudinem potestatis humanis viribus metiamur, ut quaeramus, quomodo quis resurgat aut quali corpore veniat aut quemadmodum soluta coeant, lapsa reparentur; haec enim arbitrio dei simul ut statuuntur, inplentur. Nec sensibilis tubarum expectatur auditus, sed invisibilis potentia magnificentiae caelestis operatur; deo enim velle pro facto est. Nec resurrectionis requirendus nisus, sed fructus nobis est expetendus. Quae proclivius celebrabitur, si exinaniti vitiis plenitudinem spiritalis mysterii consequamur gratiam que renovatam caro sumat a spiritu et fulgorem lucis aeternae anima mutuetur a Christo. 115. Sed non solum singulorum, verum etiam universitatis ista mysteria sunt. Adverte enim iuxta typum legis ordinem gratiae. Cum tuba prima cecinerit, orientales congregat quasi praecipuos et electos, cum secunda, subpares meritis, qui secundum Libanum siti dereliquerint ludibria nationum, cum tertia, eos, qui tamquam in mari exagitati istius freto mundi, saeculi huius fluctibus vacillaverint, cum quarta, illos, qui dura mentium nequaquam satis potuerint eloquii spiritalis mollire praecepto et ideo secundum boream vocati sunt; boreas enim secundum Salomonem durus est ventus. 116. Itaque licet in momento resuscitentur omnes, omnes tamen meritorum ordine suscitantur. Et ideo primi resurgunt, qui maturi devotionis occursu et quodam antelucano fidei exortu prodeuntes solis aeterni radios receperunt. Quod vel de patriarchis iuxta veteris seriem testamenti vel de apostolis iuxta evangelium iure memoraverim. Secundi autem, qui ritum gentium relinquentes ab errore sacrilego transierunt in ecclesiae disciplinam. Et ideo illi primi ex patribus, isti secundi ex gentibus; ab illis enim lux fidei coepit, in istis usque ad mundi occasum suscepta durabit. Tertii suscitantur et quarti, qui ab austro et ab aquilone sunt. His quattuor terra distinguitur, his quattuor annus includitur, his quattuor mundus inpletur, his quattuor ecclesia congregatur. Omnes enim, qui sacrosanctae ecclesiae copulati divini nominis adpellatione censentur, praerogativam resurrectionis et delectationis aeternae gratiam consequentur, quoniam venient ab oriente et occidente et ab aquilone et austro et recumbent in regno dei. 117. Non enim exigua mundum suum Christus luce conplectitur, quandoquidem a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est, qui se abscondat a calore eius. Omnes enim benignus inlustrat nec refutare levem, sed emendare vult, nec excludere durum ecclesia, sed mollire desiderat. Et ideo eos in Canticis Canticorum ecclesia, in evangelio Christus invitat dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. 118. Ecclesiae quoque vocem invitantis agnosce; dicit enim: Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum et defluant unguenta mea. Descendat frater meus ad hortum suum et edat fructum pomiferarum suarum. Sciens enim iam tunc etiam horum tibi forte opera fructuosa, Christo tuo fructum de talibus pollicebare, quae primo te in cubiculum dixisti regis inductam diligens 'ubera super vinum', cum diligentem amares, latentem quaereres, pericula pro religione contemneres. 119. Deinde a Libano sponsa rogaris, ut venias, iudicio domini adhuc tota inrepraehensibilis, tota formonsa. Sic enim scriptum est: Tota es formonsa, proxima mea, et repraehensio non est in te. 120. Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano, postea ipsa iam nullos aquae lapsus, iam nullos impetus descendentes a Libano pertimescens, aquilonem et austrum advocans, perflari cupiens hortum tuum, ut in aliis unguenta defluant, in aliis multiplices fecunditatis tuae fructus offeras Christo. 121. Et ideo beatus, qui custodit verba prophetiae huius, quae nobis resurrectionem evidentioribus testimoniis revelavit dicens: Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes ante sedem et libros aperuerunt; et alius liber apertus est, qui est vitae, et iudicati sunt mortui de scriptis in libris secundum facta sua. Et dedit mare mortuos, qui in ipso erant, et inferni dederunt mortuos, qui penes se erant. Ne ergo dubites, quemadmodum resurgant, quos inferi revomunt, mare reddidit. 122. Accipe etiam, quando promittatur gratia futura iustorum: Et audiui, inquit, vocem magnam de caelo dicentem: Ecce tabernaculum dei cum hominibus et habitabit cum illis. Et ipsi populus eius erunt et ipse deus cum illis erit illorum deus et delebit omnem lacrimam de oculis eorum et mors non erit amplius neque luctus neque clamor neque dolor ultra erit. 123. Conpara nunc, si placet, atque contende vitam hanc cum illa vita et elige, si potes, perpetuam corporis vitam in labore aerumna que miserabili tantarum conmutationum, votorum taedio, fastidio voluptatum. Nonne si deus ista perpetuare vellet, illa diligeres? Nam si per se ipsa vita fugienda est, ut sit molestiarum fuga, requies aerumnarum, quanto magis ea requies expetenda, cui futurae resurrectionis voluptas perpetua succedet, ubi nulla criminum series, nulla inlecebra delictorum? 124. Quis in dolore tam patiens, qui non mortem oret? Quis in infirmitate tam constans, ut non optet mori se potius quam debilem vivere? Quis in maerore tam fortis, ut non desideret eo se vel moriendo defungi? Quod si ipsi nobis, dum vivimus, displicemus, cum vivendo finem praestitutum esse norimus, quanto amplius vitae nos taederet istius, si sine fine futuros nobis labores huius corporis cerneremus? Quis est igitur, qui se velit mortis exsortem? Aut quid gravius inmortalitate miserabili? Si in hac vita, inquit, in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus, non quo in Christo sperare sit miserum, sed quia Christus sperantibus in se vitam alteram praeparaverit. Haec enim peccato obnoxia, illa praemio reservata. 124b. Ipsos cursus breves nostrarum aetatum quantum videmus nobis adferre fastidium! Puer adulescentiam desiderat, adulescens annos sibi maioris mentitur aetatis, iuvenis beneficio aevi florentis ingratus senilem honorificentiam concupiscit. Ita omnibus ex natura venit velle mutari, quia eius nos, quod sumus, paenitet. Denique etiam ipsa post usum vota fastidio sunt, et quae mereri optavimus, cum meruimus, abdicamus. 125. Unde non inmerito sancti etiam viri 'prolongatum incolatum' suum saepe doluerunt. Doluit David, doluit Hieremias, doluit Helias. Sapientibus creditur et hi, in quibus divinus spiritus loquebatur, ad meliora properabant. Si reliquorum iudicia sciscitemur, ut cognoscamus omnes in unam convenire sententiam, quanti mortem maerori, quanti mortem formidini praetulerunt, iudicantes videlicet graviorem metum mortis esse quam mortem! Adeo suis malis mors non timetur, sed vitae miseriis antefertur, cum expetitur morientis exitus et evitatur formido viventis. 126. Sed esto, huic vitae resurrectio praeferatur: quid philosophi ipsi genus post mortem aliquod reppererunt, quo nos uti magis quam resurgere delectabit? Et illi quidem, qui dicunt animas inmortales esse, non satis mulcere me possunt, cum pro parte me redimunt. Nam quae potest esse gratia, ubi non totus evasi, quae vita, si in me opus dei occidat, quae iustitia, si naturae finis mors sit erranti iusto ve communis, quae veritas, ut, 'quia ipsa se moveat' et semper moveatur anima, inmortalis esse credatur quod nobis in corpore commune cum bestiis, ante corpus, quid geratur, incertum - nec ex contrariis colligatur veritas, sed destruatur? 127. An vero illorum sententia placet, qui nostras animas, ubi ex hoc corpore emigraverint, in corpora ferarum variarum que animantium transire conmemorant? At certe haec Circeis medicamentorum inlecebris conposita esse ludibria poetarum ipsi philosophi disserere solent, nec tam illos, qui perpessi ista simulentur, quam sensus eorum, qui ista confinxerint, velut Circeo poculo ferunt in varia bestiarum monstra conversos. Quid enim tam simile prodigii quam homines credere in habitus ferarum potuisse mutari? Quanto maioris est prodigii gubernatricem hominis animam adversam humano generi bestiarum suscipere naturam capacem que rationis ad inrationabile animal posse transire quam corporis effigies esse mutatas? Vos ipsi haec destruitis, qui docetis. Nam magicis incantata carminibus portentosae huius conversionis genera tradidistis. 128. Ludunt haec poetae, repraehendunt philosophi, et quae putant ficta de viventibus, haec arbitrantur vera de mortuis. Illi autem, qui ista finxerunt, non suam probare fabulam, sed philosophorum errores inridere voluerunt, qui putant, quod illa anima, quae miti humili que proposito iracundiam vincere, patientiam adsumere, cruore abstinere consueverat, eadem frementi motu leonis incensa irae inpatiens effrena rabie sitire sanguinem caedem que possit expetere, et illa, quae populorum fremitus varios regali quodam consilio temperabat et rationabili voce mulcebat, eadem se inter devia atque deserta ritu 'luporum' patiatur 'ululare', aut quae iniusto sub onere gemens duros aratri labores questu miserabili mugiebat, eadem postea in figuram hominis conmutata 'levi cornua quaerat in fronte', vel illa, quam praepetes prius pennae usque ad alta caeli per sublime aeris alarum remigiis evehebant, eadem postea volatus iam non suos requirat et se humani doleat corporis gravitate pigrescere. 129. Hinc fortasse et illum Icarum perdidistis, quod persuasionibus vestris inductus adulescens prius avem se fuisse fortasse crediderat. Hinc etiam senes plerique decepti sunt, ut gravi inmorerentur dolori, cygneis male creduli fabulis, dum putant modulis se mulcendo flebilibus albentem 'molli pluma' mutare canitiem. 130. Haec quam incredibilia, quam deformia! Quanto illud convenientius, ut credas secundum naturam, credas secundum usum fructuum ceterorum, credas secundum exempla gestorum, oracula prophetarum Christi caeleste promissum! Quid vero praestantius, quam ut opus dei iudices non perire et secundum imaginem et similitudinem dei factos transferri non posse in effigies bestiarum, cum utique ad similitudinem dei non corporis sit imago, sed ratio? Nam quemadmodum homo, cui subiecta sunt animantium genera ceterarum, in subiectum sibi animal meliore sui parte demigret? Non patitur hoc natura, et si pateretur natura, non pateretur gratia. 131. Sed videro quid vos de vobis, gentes, opinionis habeatis; neque enim mirum debet videri, quod creditis vos in bestias posse mutari, qui bestias adoratis. Ego tamen malim de vestro merito melius iudicetis, ut non inter coetus ferarum, sed inter angelorum consortia vos credatis futuros. 132. Habet animus ex hoc iam vitae anfractu et terreni corporis conluvione discedere et ad illa concilia superna contendere, etsi sanctorum sit pervenire, laudem dicere deo - quam citharizantes illos dicere prophetica lectione conperimus, quia magna et mirabilia opera tua, domine deus omnipotens, iustae et verae viae tuae, rex gentium. Quis non timebit et magnificabit nomen tuum, quia solus sanctus es, quia omnes gentes venient et adorabunt ante te -, videre quoque tuas, Iesu, nuptias, in quibus de terrenis ad caelestia concinentibus omnium gaudiis sponsa deducitur - ad te enim omnis caro veniet - iam non saeculo obnoxia, sed spiritui copulata, videre thalamos ornatos byssino, rosis, liliis et coronis. Sic enim cuius alterius ornantur nuptiae: confessorum livore, martyrum sanguine, liliis virginum, coronis etiam sacerdotum? 133. Hoc sibi prae ceteris David sanctus optavit, ut haec spectaret et cerneret; denique ait: Unam petiui a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et uideam uoluptatem domini. 134. Iuvat hoc credere, sperare delectat, certe non credidisse poena est, sperasse gratia. Quod si in hoc erro, quia angelis me post mortem sociari malo quam bestiis, libenter erro neque umquam hac me opinione, dum vivo, fraudari patiar. 135. Quid enim superest solacii mihi, quam quod me citius ad te, frater, spero venturum nec digressus tui inter nos longa divortia fore tuis que intercessionibus mihi hoc posse conferri, ut citius desiderantem tui advoces? Quis enim est, qui non sibi debeat istud optare prae ceteris, ut corruptibile hoc induat incorruptelam et mortale hoc induat inmortalitatem, ut, qui nunc morti corporis fragilitate subcumbimus, supra naturam siti mortem iam timere nequeamus.