[0] DE GRANDINE ET TONITRUIS. [1] 1. In his regionibus pene omnes homines, nobiles et ignobiles, urbani et rustici, senes et iuuenes, putant grandines et tonitrua hominum libitu posse fieri. Dicunt enim, mox ut audierint tonitrua et uiderint fulgura : "Aura leuatitia est". Intcrrogati uero quid sit aura leuatitia, alii cum uerecundia, parum remordente conscientia, alii autem confidenter, ut iunperitorum moris esse solet, confirmant incantationibus hominum, qui dicuntur tempestarii, esse leuatam, et ideo dici leuatitiam auram. Quod utrum uerum sit, ut uulgo creditur, ex auctoritate diuinarum Seripturarum probetur necesse est. Sin autem falsum est, ut absque ambiguo credimus, summopere exaggerandum est, quanti mendacii reus sit, qui opus diuinum homini tribuit. Nam per hoc inter duo mortifera maximuaque mendacia constringitur, dum testificatur hominem facere posse quod solius Dei est posse, et Deum non facere quae facït. Si uero in mendaciis minorum rerum ueraciter est tenendum quod scriptum est : {"Serrno obscurus in uacuum non ibit; os autem quod mentitur, occidit animam" ~ Et iterum: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium". Et: "Testis mendax peribit". Vel : "Testis falsus non erit impunitus". Vel etiam illud quod in Apocalypsi Iohannis Apostoli legitur: "Beati qui lauant stolas suas (in sanguine Agni), ut sit potestas eorum in ligno uitae, et portis intrent in ciuitatem. Foris autem canes, et uenefïci, et impudici, et homicidae, et idolis seruientes, et omnis qui amat et facit mendacium") quanto magis in tam graui mendacio, ut istud ostendi potest, de quo nunc loquendum suscepimus, quod non minus aliquorum haereticorum mendaciis inuenitur. Beatus Paulus Apostolus dicit : "Inuenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus aduersus Deum, quod suscitauerit Cltristum, quem non suscitauit, si mortui non resurgunt : nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit". Sicut ergo omnes qui Christum Dominum resuscitatum a patre praedicant, falsi testes Dei inuenirentur, si mortui non resurgerent ; sic etiam iste, qui admirabile et ualde terribile opus Dei Deo aufert ut homini tribuat, falsus est sine dubio testis Dei. [2] II. Plerosque autem uidimus et audiuimus tanta dementia obrutos, tanta stultitia alienatos, ut credant et dicant quandam esse regionem, quae dicatur Magonia, ex qua naues ucniant in nubibus, in quibus fruges, quae grandinibus decidunt, et tempestatibus pereunt, uehantur in eandem regionem, ipsis uidelicet nautis aereis dantibus pretia tempestariis et accipientibus frumenta uel ceteras fruges. Ex his item tam profunda stultitia excoecatis ut haec posse fieri credant, uidimus plures in quodam conuentu hominum exhibere uinctos quatuor homines, tres uiros et unam feminam, quasi qui de ipsis nauibus ceciderint : quos scilicet per aliquot dies in uinculis detentos, tandem collecto conuentu hominum exhibuerunt, ut dixi, in nostra praesentia, tanquam lapidandos. Sed tamen uincente ueritate, post multam ratiocinationem, ipsi qui eos exhibuerant, secundum propheticum illud confusi sunt, sicut confunditur fur quando deprehenditur. [3] III. Verum quia hic error, qui tain generaliter in hac regione pene omnium mentes possidet, ab omnibus ratione praeditis diiudicandus est; proferamus testimonia Scripturarum, per quae diiudicari possit : quibus inspectis, non nos ipsi, sed ipsa ueritas expugnet stultissimum errorem, et omnes qui cum ueritale sentiunt, arguant uasa erroris, dicentes cuen Apostolo : "Omne mendacium ex ueritate non est". Quod autem ex ueritate non est, ex Dco utique non est; et quod ex Dco non est, uerba eius non audit, sicut ipsa per se Veritas dicit : "Qui est ex Deo, uerba Dei audit. Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis"; quod in alio quoque loco aliis etiam uerbis dicit : "Oues meae uocem meam audiunt. Propterea uos non auditis, quia non estis ex ouibus meis" , itemque alibi : "Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam". Omnis itaque qui mendacium credit, aut loquitur, aut astruit quod non est, et tenendo quidlibet quod non est, quo nisi ad non esse tendit? quia item ad non esse tendit, procul dubio ab eo qui est recedit, qui dixit Moysi : "Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad uos", et de quo beatus Iob loquitur : "Ipse enim solus est", atque ut apertius loquamur, ueritas essentiam habet, uel potius essentia est in propria subsistentia, quia subsistit; mendacium uero, quia nullam habet essentiam, nihil enim est, non subsistit. Solus ergo Deus est, quia solus uerum esse habet, qui non accepit ut esset. Omnes autem res ab eo creatae, et quidem sunt; sed uerum et summum illud esse non habent, quia acceperunt ut essent. Porro mendacia, quia non acceperunt ut essent, nullum esse habent. Ac per hoc, is qui mendacio adhaeret, ei rei adhaeret quae non est, quanquam nec res dicendum sit. Qui autemr ei adhaeret quod non est, non solum ab eo recedit qui fecit eum, sed etiam ab eo ipso quod i'actus est; quoniam non amplius quam duo esse sunt : unum summum, quod suum esse non accepit ab alio; alterum magnum, quod suum esse a Deo aceepit; id est, creator, et creatura. Mendacium igitur, quia non est creator, non est summum esse; quia non est creatura, non est magnum esse; quia nullam habet essentiam, non est ullum esse. Qui ergo uult persistere in eo quod est, non recedat ab eo qui ei dedit esse. Qui autem non uultt recedere ab eo qui uere est, fugiat quod omnino non est, id est, mendacium. [4] IV. Quoniam ergo omnis mendax, falsitatis assertor est, et omnis assertor falsitatis, falsus testis est, agens contra ueritatem, uideamus iam, isti qui opus diuinum auctore homine fieri dicunt, utrum fulciantur aliqua auctoritate. In sacris igitur Scripturis, ubi primum grando introducitur, in plagis utique illis, quibus Egyptus percussa est, inuenitur. Septima denique plaga Aegypti ista est. Dixit autem Dominus : "En pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus". ln his itaque uerbis Dominus se ipsum dicit missurum grandinem in crastina, non aliquem hominem, certe nec Moysen aut Aaron, qui iusti et Dei homines erant, nec Iamnem et Mambrem incantatores Aegyptiorum, qui scribuntur magi Pharaonis, quos Apostolus dicit restitisse Moysi, sicut et hi resistunt ueritati. Iam equidem illi, sicut scriptum est, per incantationes Aegyptias et arcana quaedam proiecerant singuli uirgas suas coram Pharaone, et uersae fuerant in dracones, licet uirga Aaron deuorauerit uirgas eorum. Iam aquas uerterant in sanguinem, iam ranas produxerant e fluminibus, licet eas cohibere non possent, sïcut Moyses in uerbo Domini fecit, ut tantum in flumine remanerent. At cum uentum est ad cyniphes, et nihil inde facere potuissent, dixerunt digitum Dei sibi esse contrarium, nihilque ulterius tale conati. Certe, si quilibet homo grandinem potuisset immittere, Iamnes et Mambres immisissent, quia aquas conuerterunt in sanguinem, et ranas de fluminibus produxerunt, quod isti facere non possunt, qui nunc dicuntur tempestarii. [5] V. Sequitur autem in eodem loco Scripturae : "Extendit Moyses uirgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram, pluitque Dominum grandinem super terram Aegypti, et grando et ignis mixta pariter ferebantur". Ecce et hic locus solum Dominum ostendit creatorem et auctorem grandinis, non aliquem hominem. Dicant forsitan isti qui hominibus hoc tribuunt, Moysen extendisse uirgam in caelum, et ideo per hominem immissam fuisse tempestatem. Certe Moyses seruus Domini erat bonus et iustus. Isti autem eos, quos dicunt tempestarios, non audent fateri bonos esse et iustos, sed malos potius, et iniquos, et dignos damnatione temporali et aeterna, sed neque seruos Dei, nisi forte conditione, non tamen uoluntaria seruitute. Nam si ad imitationem Moysis homines essent auctores grandinis, serui utique Dei essent, non serui diaboli. Quanquam praemissae sententiae neque illos eius demonstrant auctores, sed solum omnipotentem Deum. Siquidem et Psalmista, qui huius et grandinis meminit, de Deo dicit : "Occidit in grandine uineas eorum, et moros eorums in pruina, et tradidit in grandine iumenta eorum, et possessiones eorum igni". Sed quoniam in praesenti loco addit Psalmista immissionem per angelos malos; sciendum quod uinclictarum aut probationum flagella per ministros malos exerceat Deus, qui uoluntatem quidem nocendi de suo habeant, potestatem autem ab illo ãccipiant. Sicut enim eorum propria est uoluntas nocendi, sic solius Domini potestas ut possint quae uolunt. Non est certe hominum potestas, neque bonorum, neque malorum, non est contrariarum fortitudinum potestas, sed solius Domini, qui earum malae uoluntati tribuit potestatem, in quantum uult, et abrogat in quantum non uult ut possint. Nam et in alio quoque Psalmo Psalmista sic de Deo ait : "Posuit pluuias eorum, grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum; et percussit uineas eorum, et ficulneas eorum, et contriuit lignum finium eorum". Percussit uere, et uere contriuit; scd non homo, neque angelus malus, nisi solus Deus, sine quo legio malorum angelorum neque porcis potuit nocere, et in mare praecipitare. Deus plane, de quo dicitur : "Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis , et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam, grandinem et carbones ignis". Et cui cantauimus : "Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos". Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluuiam, qui dat niuem sicut lanam, mittit crystallum suam sicut buccellas, emittet uerbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae". Quem laudant de terra, non solum dracones abyssique, uerum etiam ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius'; non uerbum hominis non uerbum angeli mali. [6] VI. Legimus etiam de grandine in libro Iesu Naue ita: "Congregati igitur ascenderunt quinque reges Arnorrhaeorum, Rex Hierusalem, Rex Hebron, Rex Hierimot, Rex Lachis, Rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt contra Gabaon, oppugnantes eam". Et post pauca : "Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos, in manus enim tuas tradidi illos". Et post pauca : "Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Beth-Horon, Dominus misit super eos lapides magnos de coelo usque Azeca; et rnortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël". Ecce ergo et in hoc Ioco apparet, sine ulla imprecatione hominum Dominum tnisisse grandinem super eos quos tali fIagello dignos iudicauit. Nam si mali homines, sicut sunt quos isti errantes nominant tempestarios, id facere poluissent, super filios utique Israël fieret grando, non super aduersarios illorum. Sed quia nec mali super bonos, nec boni super malos hoc facere possunt, euidentissime in hac sententia declaratur, quod et liber quoque Sapientiae attestatur, dicens Domino : Tuam manum effugere impossibile est. Negantes enim nosse te impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt nouis aquis, et grandinibus et pluuiis persecutionem passi mut, et per ignem consumpti. Quod enim rnirabile erat, in aqua, quae omnia extinguit, plus ignis ualebat : uindex est enim orbis iustorum". Et post pauca : "Nix autem et glacies sustinebant uim ignis, et non tabescebant ; ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluuia coruscans. [7] VII. Si igitur omnipotens Deus per fortitudinern brachii sui flagellat inimic:os iustorurn nouis aquis et grandinibus et pluuiis, cuius manum effugere impossibile est, ornnino ignorantiam Dei habent qui haec homines facere posse credunt. Nam si homines grandinem immittere possent, utique et pluuias possent. Nemo enim grandinem sine pluuia unquam uidit. Possent quoque de inimicis suis se uindicare, non solum ablatione frugum, sed et uitae ademptione. Quando enim contingit inimicos tempestariorum esse in itinere aut in agris, ut eos occiderent, possent multiplicatam grandinem super eos in unam congeriem fundere, et obruere illos. Nam et hoc quidam dicunt, nosse se tales ternpestarios, qui dispersam grandinem, et late per regionem decidentem, faciant unum in locum fluminis aut syluae infructuosae, aut super unam, ut aiunt, cupam, sub qua ipse lateat, defluere. Frequenter certe audiuimus a multis dici quod talia nossent certis in locis facta; sed necdum audiuimus ut aliquis se haec uidisse testaretur. Dictum est mihi aliquando de aliquo, quod se haec uidisse diceret. Sed ego multa sollicitudine egi ut uiderem illum, sicuti et feci. Cum autem loquerer cum illo,. et tentaret dicere se ita uidisse, ego multis precibus et adiurationibus cum diuinis etiam cornminationibus obstrinxi ilium rogitans ut non diceret illud nisi quod uerum esset. Tunc ille affirmabat quidem uerum esse quod dicebat, nominans hominem, tempus et locm; sed tamen confessus est se eodem tempore praesentem non fuisse. Item in libro Ecclesiastici, qui praenotatur Iesu filii Sirach, scriptum est : "Sunt spiritus qui ad uindictam creati sunt, et in furore suo confirmauerunt tomenta sua, et in tempore consummationis effundent uirtutem, et furorem eius qui fecit illos confundent. Ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad uindictam creata sunt. Bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et romphæa uindicans in extertminium impios". Si igitur grando creata est, sicut et cetera quae hic dicuntur, a Deo utique creata est, non ab homine. Item in praedicto libro scriptum legimus : "Uide arcum, et benedic qui fecit illum. Ualde speciosus est in splendore suo. Gyrauit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi aperuerunt illum. Imperio suo accelerauit niuem, et accelerat coruscationes emittere iudicii sui. Propterea aperti sunt thesauri, et euolauerunt nebulae, sicut aues. In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt grandinis lapides. In conspectu eius commouebuntur montes, et in uoluntate eius aspirabit Nothus. Vox tonitrui eius uerberabit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus ; et sicut auis deponens ad sedendum aspergit niuern ; et sicut locusta demergens descensus eius. Pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus, et super irnbrem eius expauescet cor. Gelu sicut salem effundet super terram et cum gelauerit, fiet tanquam cacumina tribuli. Frigidus uentus Aquilo flabit, et gelabit crystallus ab aqua, super omnem congregationern aquarurn requiescet, et sicut lorica induet se aquis. Deuorabit montes, et exuret desertum, et extinguet uiride , sicut igne. Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros obuians ab ardore uenienti humilem efficiet eum. In sermone eius siluit uentus, cogitatione sua placabit abyssum, et plantabit in illa insulas Dominus Iesus". [8] VIII. Ecce in hac magna et prolixa Ecctesiastici libri sententia cum subtilissirna admiratione imperio Dei tribuitur quicquid in aere fit, quicquid de aere in terram descendit, quicquid mari et uentis; apparitio, splendor, et gyrus arcus ; festinatio niuis, terror coruscationis, uelocitas nebulae, suspensio uentorum, uerberatio terrae, concertatio aurarum , congelatio aquae, non solum in nubibus, sicut grandinis et niuis, sed etiam in terra, niuium, pluuiae, et stantium aquarum, uel fluminum discurrentium, et ex gelu desiccatio uiridium rerum, sicut saepe uidemus, necnon et horum omnium resolutio, quae fit tempore rorantium nebularum, et flatibus Austri et Fauonii. Ad sermonem quoque Dei dicit omnia ista conquiescere et placari. Non ergo in talibus adiutor homo quaeratur, quia non inuenietur, nisi forte sancti Dei, qui multa obtinuerunt, et obtenturi sunt : quorum aliqui potestatem habebunt claudere coelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum, sicut Helias, et aquas conuertere in sanguinem, et percutere terram omni plaga, quotiens uoluerint, sicut Moyses et Aaron Aegyptum. Vere non alius mittit grandinem tempore aestatis, nisi qui et niues tempore hyemis. Nam et ulriusque una est ratio ut fiat, quando nubes utroque tempore solito altius eleuantur. [9] IX. In libro quoque beati Iob scriptum est : "Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Areturo frigus. Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissime funduntur aquae. Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum ; quae lustrant cuncta per circuitum quocunque eas uoluntas gubernantis Dei duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum". Attente audiendum quod dicitur : "Lustrant nubes per circuitum cuncta, sed quocunque eas uoluntas gubernantis Dei duxerit. Si ergo Deus eas gubernat, non potest homo iniquus eas aliam in partem conuertere : quia nec imperare Deo potest, nec precibus obtinere meretur. Quod autem subîungitur, "ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae", quid aliud intelligendum, nisi ad omne quod praeceperit Deus nubibus, uel ad flagellum, uel ad subsidium humanum, ad niues, ad grandines, ad pluuias, ad fulgura, uel fulmina, siue tonitrua, ex quibus plerunque alta aedificia prosterni soient? Sane non praecepto hominis, sed praecepto Dei, sicut in hac sententia legitur, in qua etiam post paululum subditur : "Numquid scis quando praeceperit Deus pluuiis ut ostenderent lucem nubium eius? Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias"? In quibus uerbis hoc quoque notandum est, quia si homo non nouit semitas nubium, nec perfectas earum scientias, multo minus nouit earum oflicio hominibus prodesse uel obesse; exceptis, ut dictum est, sanctis, qui secundum uoluntatem Dei multa per illum ipso donante possunt, non utique propria aut aliqua contraria uirtute, sed uoluntate conditoris, sicut saepe multi seruorum Dei orationibus obtinuerunt ut tempore siccitatis pluuias Dominus largiri dignaretur. [10] X. Sic enim beatus Iacobus apostolus, factum Heliae prophetae in exemplum nobis proponens, exhortatur nos ad orationem recurrere pro tristitia, pro infirmitate, pro remissione peccatorum, dicens : "Orate pro inuicem ut saluemini. Multum enim ualet deprecatio iusti assidua. Helias homo erat similis nobis, passibilis : et orationem orauit ut non plueret, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orauit : et coelum dedit pluuias, et terra dedit fructum suum". Helias itaque orationem orauit ut non plueret, et non pluit annos tres et menses sex. Fecit autem hoc propter correptionem et correctionem gentis suae, id est, ut prius corriperentur de auersione mentis, eo quod dereliquissent cultum Dei omnipotentis, et post sordes idolorum abirent, et postea flageIlati, et fatigati, expectatione pluuiarum corrigerentur et redirent ad Dorninum Deum quem dereliquerant. [11] XI. Sic etiam Samuel propheta et dux populi Israël, cum corriperet eundem populum propter frequentissimas transgressiones illorum, replicans eis beneficia Dei omnipotentis, et eorum e contrario auersiones, intelligeret idem populus grande malum se fecisse, et Deum offendisse petendo sibi regem, orando obtinuit ut insueto tempore terribiliter cum tonitruis et coruscationibus pluuia. Sic denique scriptum est dixisse populo Samuelem : "State, et uidete rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu uestro. Numquid non messis tritici est hodie ? Inuocabo Dominum, et dabit uoces et pluuias; et scietis et uidebitis quia grande malum feceritis uobis in conspectu Domini, petentes super uos regem. Et clamauit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus uoces et pluuiam in die illa ; et timuit oomnis populus nimis Dominum et Samuelem. Dixitque uniuersus populus ad Samuelem: Ora pro seruis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. Addidimus enim uniuersis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem". Territi enim uocibus tonitruum et coruscis fulgurum, intercessionem sancti Prophetae, licet peccatores, tamen ut fideles postularunt non sicut isti nostri semifideles, qui mox ut audiunt tonitrua uel cum leui flatu uenti, dicunt: "Leuatitia aura est", et maledicunt dicentes : "Maledicta lingua illa, et arefiat, et iam praecisa esse debebat, quae hoc facit". Dic, rogo, cui maledicis ? iusto, an peccatori? Peccator namque, et ex parte infidelis similis tui, auram, ut dicere soletis, leuare non potuit ; quia nec uirtute sua ualuit, nec angelis malis imperare potuit, quanquam nec eorum in hac re sit potestas. Domino non supplicauit, ut orando id obtineret, quia sicut uos, ita et illi quos tempestarios putatis, praestigiis malis fieri haec putant, non uoluntate Dei; licet, etsi a Domino Deo hoc peterent, non mererentur adipisci, quod utique iustorum est, non iniquorum : qui in talibus rebus, etsi petunt a Domino aliquid, infideliter et duplici animo petunt, non in certitudine fidei. [12] XII. Illo praeterea tempore quando oratione Heliae siccitas erat in terra Israel, etiam pascua pecoribus negabantur. Scriptum est enim "Dixit Achab ad Abdiam : Vade in terram ad uniuersos fontes aquarum, et in cunctas ualles, si forte inuenire possimus herbam, et saluare equos et mulos, et non penitus iumenta interereant". Ecce, ut apparet, de pluuia desperati quod non esset (herba) nisi iuxta fontes et riuos aquarum, iam sentiebant uerum esse quod ipsi Achab Helias dixerat : "Viuit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluuia, nisi iuxta oris mei uerba". Et certe Helias annos dixit quanti essent. Iste ergo Achab, ut dixi, quare non rogauit tempestarios ut leuarent tempestates, et, ut dicere soletis, auras leuatitias, per quas inrigata terra habere posset herbas equis et mulis suis ceterisque iumentis, pro quibus sollicitus erat; maxime quia non timebat perdere fruges in campis, et uineas, quae nullae omnino tunc erant. [13] XIII. Nostris quoque temporibus uidemus aliquando, collectis messibus et uindemiis, propter siccitatem agricolas seminare non posse. Quare non obtinetis apud tempestarios uestros, ut mittant auras leuatitias, quibus terra inrigetur, et postea seminare possitis? Verum quia id uos nec fecistis, nec facere unquam uidistis et audistis, audite nunc quid ipse Dominus, rerum omnium conditor, rector, gubernator, ordinator et dispensator, seruo suo beato Iob inter cetera etiam de huiusmodi rebus dicat. Etenim cum diabolus inuentor mali, princeps et caput omnium malorum, accusator fratrum, accusasset beâtuin Iob apud Dominum, dicens quod non recta intentione, id est, soli ei placendi, et solo eo fruendi illi seruiret, sed pro terrenarum rerum multiplicatione ac defensione; expetisset- que cum tentandum, quatenus tentando ita uerum esse ostenderet; improbus, superbus, et stultissimus, quasi mentem uiri Dei melius nosset quam conditor eius ; Dominus quoque iustus et misericors, iustus ad confundendum diabolum, misericors ad exaltanduui fidelem famuium suum,concessit illi potestateen, primum quidem in rebus omnibus, deinde uero in filiis, post etiam in salute corporis, ac deinceps in suasione coniugis, postremo autem in exprobratione et multifaria despectione famulorum. Sed diabolus uictus et confusus recessit; seruus Domini uictor et triunlpbans excreuit. Volens igitur pius Dominus, secundum quod apostolus dicit de se ipso, ne magnitudo eum reuelationum extolleret, ita et illum, ne magnitudo uictoriæ elatum reddcret, humiliare, non ablatione rerum, quas perdiderat, non percussione corporis, per quam iam sicut aurum in camino examinatus erat, non comparatione alicuius magni uiri, quia similis ei super terram nullus erat, quippe qui inter homines orientales magnus esset, coepit tamen eum humiliare uehementer, sublimiter ostendendo illi immensitatem potentiae suae, ut fidelis famulus cognoscendo inaestimabilis atque incircumscripti conditoris ineffabilia-magnalia, semetipsum despiceret, et despiciendo inclinaret, sicuti et factum est. Nam hoc in uerbis eius apparet, quibus ait : "Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in fauilla et cinere", Quod alia translatio apertius declarat, dicens : "Despexi memetipsum, et distabui, et aestimaui me terram et cinerem" In hac ergo humiliatione, cum omnipotens Deus sciscitaretur ficlelem famulum, utrum ista aut illa facora posset, aut nosset quis fecerit, aut ubi esset quando fiebant, interrogat de talibus utique quae nemo alius nisi solus omnipotens facere potest, et dicit : "Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae"? Et : "Quis posuit mensuras eius, uel super quo bases illius solidatae sunt ? Quis conclusit ostiis mare" ? Et : "Numquid coniungere ualebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?" Et : "Numquid rrosti ordinem coedi?" Et: "Numquid mittes fulgura, et ibunt". Et multa huiusmodi. Inter haec, inquam, tanta ac talia, inquirit etiam ab eo dicens : "Numquid ingressus es thesauros niuis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparaui in tempus hostis, in diem pugnae et belli ? Per quam uiam spargitur lux, diuiditur aestus super terram? Quis dedit uehementissimo imbri cursum, et uiam sonantis tonitrui ? ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur? ut impleret inuiam et desolatam et produceret herbas uirentes ? Quis est pluuiae pater uel quis genuit stillas roris ? De cuius utero egressa est glacies? et gela de coelo quis genuit? ln similitudinem lapides aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. [14] XIV. Ecce igitur opera Dei magna, quorum rationem nec ipse beatus Iob tam sublimiter, tam subtiliter antea poterat admirari. Si Dominus thesauros habet grandinis, et solus eos aspicit, quos beatus Iob necdum aspexerat, ubi eos inuenerunt isti tempestarii, quos beatus Iob non inuenit, neque inuenire possumus, sed neque aestimare ubi inueniantur? Domiuus interrogat fidelem famulum, utrum sciat quis dederit uehementissimo imbri cursum et uiam sonantis tonitrui. Isti autem contra quos sermo est, ostendunt nobis homunculos a sanctitate, iustitia, et sapientia alienos, a fide et ueritate nudos, odibiles etiam proximis, a quibus dicant uehementissimos imbress, sonantia aquae tonitrua et leuatitias auras posse fieri. Dominus dicit se haec praeparasse in tetupus hostis, id est ad uindictam. lsti eosdem ipsos hostes atque acluersarios aequitatis (in quibus quam maxime, post eos qui terminos transferunt, auferunt pro pignore bouem uiduae, lacertos pupillorum comminuunt, nudos dimittunt homines quibus non est operimentum, egenos educunt de dominibus eorum, homines contristant, uindicandum est) dicunt eorum habere potestatem quae Dominus ad uindictam hostium suorum praeparauit. Dominus se dicit pluuiae patrem, et gelu de coelo se generasse confirmat. Isti miserrimos hominum dicunt habere magnam portionem huius dispensatioriis. Quod in simititudinem lapidis aquae durantur, Dominus nobis mirandum proponit. Hoc si ad libitum miserrimorum horum hominum aliquando fieri posset, procul dubio mirandum non esset. [15] XV. Haec stultitia est portio non minima infidelitatis; et in tantum malum istud iam adoleuit, ut in plerisque locis sint homines miserrimi, qui dicant se non equidem nosse immittere tempestates, sed nosse tamen defendere a tempestate habitatores loci. His habent statutum quantum de frugibus suis donent, et appelant hoc canonicum. Multi uero sunt qui sponte sacerdotibus decimam nunquam donant, uiduis et orphanis ceterisque indigentibus eleemosynas non tribuunt, quae illis frequenter praedicantur, crebro leguntur, subinde ad haee exhortantur, et non adquiescunt. Canonicum autem quem dicunt, suis defensoribus (a quibus se defendi credunt a tempestate) nullo praedicante, nullo admonente, uel exhortante, sponte persoluunt, diabolo inliciente. Denique in talibus ex parte magnam spem habent uitae sue, quasi per illos uiuant. Hoc non est portio, sed fere plenitudo infidelitatis; et si diligenter consideramus, absque ambiguo pronuntiabimus id plenitudinem esse infidelitatis. Tres namque uirtutes sunt, secundum Scripturas diuinas, in quibus totus comprehenditur cultus, per quas colitur Deus, id est, fides, spes, caritas. Quicunque igitur fidem et spem suam partitus fuerit, ut ex parte credat in Deum, ex parte credat hominum esse quae Dei sunt, et ex parte speret tn Deo, ex parte autem speret in homine, huius profecto fidem et spem diuisum non accipit Deus; ac per hoc inter fideles censeri non potest; et quem partita fides et spes a numero fidelium secernit, uorago procul dubio infidelitatis absorbet; meritoque talis maledictum illud incurrit Prophetae dicentis : "Maledictus homo qui spem suam ponit in homine". Neque uero blandiatur sibi dicens : Magis spero in Deo quam in homine : quia spes per partes diuidi non potest. Aut enim tota erit, et tuta aut intuta erit, et nulla. [16,0] XVI. Ante hos paucos annos disseminata est quaedam stultitia, cum esset mortalitas boum, ut dicerent Grimaldum ducem Beneuentorum transmisisse homines cum pulueribus, quos spargerent per campos et montes, prata et fontes, eo quod esset inimicus christianissimo imperatori Carolo, et de ipso sparso puluere mori boues. Propter quam causam multos comprehensos audiuimus, et aliquos occisos, plerosque autem affixos tabulis in flumen proiectos atque necatos. Et, qüod mirum ualde est, comprehensi, ipsi aduersum se dicebant testimonium, habere se talem puluerem et spargere. Ita namque diabolus, occulto et iusto Dei iudicio, accepta in illos potestate, tantum eis succinere ualebat, ut ipsi sibi essent testes fallaces ad mortem ; et neque disciplina, neque tortura, neque ipsa mors deterrebat illos, ut aduersum semetipsos falsum dicere non auderent. Hoc ita ab omnibus credebatur, ut pene pauci essent quibus absurdissimum uideretur. Nec rationabiliter pensabant unde fieri posset talis puluis, de quo soli boues morerentur, non cetera animalia, aut quomodo portari posset per tam latissimas regiones, quas superspargere pulueribus homines non possunt, etsi Beneuentani uiri et feminae , senes et iuuenes, cum ternis carris puluere carricatis egressi de regione fuissent. Tanta iam stultitia oppressit miserum muindum, ut nunc sic absurde res credantur a Christianis, quales nunquam antea ad credendum poterat quisquam suadere paganis creatorem omnium ignorantibus. Hanc itaque rem propterea ad medium deduximus, quia huic unde loquimur similis est, et uel exemplunt poterat tribuere de inani seductione et uera sensus diminutione.