[2,0] SILVAE II. STATIVS MELIORI SVO SALVTEM. Et familiaritas nostra qua gaudeo, Melior, uir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni uitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet. primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia, et qualem plerumque infelices sortiuntur - apud te complexus amabam - iam non tibi. huius amissi recens uulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. nec nunc eam apud te iacto qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confuso scriptum et dolenti datum, cum paene superuacua sint tarda solacia. Polli mei uilla Surrentina quae sequitur debuit a me uel in honorem eloquentiae eius diligentius dici, sed amicus ignouit. in arborem certe tuam Melior, et psittacum scis a me leues libellos quasi epigrammatis loco scriptos. eandem exigebat stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat sacratissimo Imperatori, ni statim traderem. ad Vrsum quoque nostrum, iuuenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. cludit uolumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, cum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi uoluit. ego non potui maiorem tanti auctoris habere reuerentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui. Haec qualiacumque sunt, Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me reuertantur. [2,1] I. GLAVCIAS ATEDII MELIORIS DELICATVS. Quod tibi praerepti, Melior, solamen alumni improbus ante rogos et adhuc uiuente fauilla ordiar? abruptis etiam nunc flebile uenis uulnus hiat, magnaeque patet uia lubrica plagae, 5 cum iam egomet cantus et uerba medentia saeuus consero, tu planctus lamentaque fortia mauis odistique chelyn surdaque auerteris aure. intempesta cano: citius me tigris abactis fetibus orbatique uelint audire leones. 10 nec si tergeminum Sicula de uirgine carmen affluat aut siluis chelys intellecta ferisque, mulceat insanos gemitus. stat pectore demens luctus et admoto latrant praecordia tactu. Nemo uetat: satiare malis aegrumque dolorem 15 libertate doma. iam flendi expleta uoluptas, iamque preces fessus non indignaris amicas? iamne canam? lacrimis en et mea carmine in ipso ora natant tristesque cadunt in uerba liturae. ipse etenim tecum nigrae sollemnia pompae 20 spectatumque Vrbi scelus et puerile feretrum produxi; saeuos damnati turis aceruos plorantemque animam supra sua funera uidi; teque patrum gemitus superantem et brachia matrum complexumque rogos ignemque haurire parantem 25 uix tenui similis comes offendique tenendo. et nunc heu uittis et frontis honore soluto infaustus uates uersa mea pectora tecum plango lyra: ~et diu~ comitem sociumque doloris, si merui luctusque tui consortia sensi, 30 iam lenis patiare precor: me fulmine in ipso audiuere patres; ego iuxta busta profusis matribus atque piis cecini solatia natis, et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes (quem, Natura!) patrem. nec te lugere seuerus 35 arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus. Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum, o merito dilecte puer, primordia quaerens distrahor. hinc anni stantes in limine uitae, hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox 40 et pudor et tenero probitas maturior aeuo. o ubi purpureo suffusus sanguine candor sidereique orbes radiataque lumina caelo et castigatae collecta modestia frontis ingenuique super crines mollisque decorae 45 margo comae? blandis ubinam ora arguta querelis osculaque impliciti uernos redolentia flores, et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis Hyblaeis uox mixta fauis? cui sibila serpens poneret et saeuae uellent seruire nouercae. 50 nil ueris adfingo bonis. heu lactea colla, brachiaque et numquam domini sine pondere ceruix! o ubi uenturae spes non longinqua iuuentae, atque genis optatus honos iurataque multum barba tibi? cuncta in cineres grauis intulit hora 55 hostilisque dies: nobis meminisse relictum. quis tua colloquiis hilaris mulcebit amatis pectora, quis curas mentisque arcana remittet? accensum quis bile fera famulisque tumentem leniet ardentique in se deflectet ab ira? 60 inceptas quis ab ore dapes libataque uina auferet et dulci turbabit cuncta rapina? quis matutinos abrumpet murmure somnos impositus stratis, abitusque morabitur artis nexibus, atque ipso reuocabit ad oscula poste? 65 obuius intranti rursus quis in ora manusque prosiliet breuibusque umeros circumdabit ulnis? muta domus, fateor, desolatique penates, et situs in thalamis et maesta silentia mensis! Quid mirum, tanto si te pius altor honorat 70 funere? tu domino requies portusque senectae, tu modo deliciae, dulces modo pectore curae. non te barbaricae uersabat turbo catastae, nec mixtus Phariis uenalis mercibus infans compositosque sales meditataque uerba locutus 75 quaesisti lasciuus erum tardeque parasti. hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim carus uterque parens atque in tua gaudia liber, ne quererere genus. raptum sed protinus aluo sustulit exsultans ac prima lucida uoce 80 astra salutantem dominus sibi mente dicauit, amplexusque sinu tulit et genuisse putauit. fas mihi sanctorum uenia dixisse parentum, tuque oro, Natura, sinas, cui prima per orbem iura animis sancire datum: non omnia sanguis 85 proximus aut serie generis demissa propago alligat; interius noua saepe adscitaque serpunt pignora conexis. natos genuisse necesse est, elegisse iuuat. tenero sic blandus Achilli semifer Haemonium uincebat Pelea Chiron. 90 nec senior Peleus natum comitatus in arma Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno. optabat longe reditus Pallantis ouantis Euander, fidus pugnas spectabat Acoetes. cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris, 95 fluctiuagus uolucrem comebat Persea Dictys. quid referam altricum uictas pietate parentes? quid te post cineres deceptaque funera matris tutius Inoo reptantem pectore, Bacche? iam secura patris Tuscis regnabat in undis 100 Ilia, portantem lassabat Romulus Accam. uidi ego transertos alieno in robore ramos altius ire suis. et te iam fecerat illi mens animusque patrem, necdum moresue decorue: tu tamen et uinctas etiam nunc murmure uoces 105 uagitumque rudem fletusque infantis amabas. Ille, uelut primos exspiraturus ad austros mollibus in pratis alte flos improbus exstat, sic tener ante diem uultu gressuque superbo uicerat aequales multumque reliquerat annos. 110 siue catenatis curuatus membra palaestris staret, Amyclaea conceptum matre putares; Oebaliden illo praeceps mutaret Apollo, Alcides pensaret Hylan: seu gratus amictu Attica facundi decurreret orsa Menandri, 115 laudaret gauisa sonum crinemque decorum fregisset rosea lasciua Thalia corona; Maeonium siue ille senem Troiaeque labores diceret aut casus tarde remeantis Vlixis, ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri. 120 Scilicet infausta Lachesis cunabula dextra attigit, et gremio puerum complexa fouebat Inuidia: illa genas et adultum comere crinem, et monstrare artes et uerba infigere, quae nunc plangimus. Herculeos annis aequare labores 125 coeperat adsurgens, sed adhuc infantia iuxta; iam tamen et ualidi gressus mensuraque maior cultibus et uisae puero decrescere uestes, cum tibi quas uestes, quae non gestamina mitis festinabat erus? breuibus constringere laenis 130 pectora et angusta telas artare lacerna; enormes non ille sinus, sed semper ad annos texta legens modo puniceo uelabat amictu, nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubenti murice, nunc uiuis digitos incendere gemmis 135 gaudebat; non turba comes, non munera cessant: sola uerecundo deerat praetexta decori. Haec fortuna domus. subitas inimica leuauit Parca manus. quo, diua, feros grauis exseris ungues? non te forma mouet, non te lacrimabilis aetas? 140 hunc nec saeua uiro potuisset carpere Procne, nec fera crudeles Colchis durasset in iras, editus Aeolia nec si foret iste Creusa; toruus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus; hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus 145 turribus e Phrygiis flesset missurus Vlixes. Septima lux, et iam frigentia lumina torpent, iam complexa manu crinem tenet infera Iuno. ille tamen Parcis fragiles urgentibus annos te uultu moriente uidet linguaque cadente 150 murmurat; in te omnes uacui iam pectoris efflat reliquias, solum meminit solumque uocantem exaudit, tibique ora mouet, tibi uerba relinquit, et prohibet gemitus consolaturque dolentem. gratum est, Fata, tamen quod non mors lenta iacentis 155 exedit puerile decus, manesque subiuit integer et nullo temeratus corpora damno, qualis erat. Quid ego exsequias et prodiga flammis dona loquor maestoque ardentia funera luxu? quod tibi purpureo tristis rogus aggere creuit, 160 quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi, quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores arsuram lauere comam? cupit omnia ferre prodigus et totos Melior succendere census, desertas exosus opes; sed non capit ignis 165 inuidus, atque artae desunt in munera flammae. Horror habet sensus. qualem te funere summo atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam, extimui! tune ille hilaris comisque uideri? unde animi saeuaeque manus et barbarus horror, 170 dum modo fusus humi lucem auersaris iniquam, nunc toruus pariter uestes et pectora rumpis dilectosque premis uisus et frigida lambis oscula? erant illic genitor materque iacentis maesta, sed attoniti te spectauere parentes. 175 quid mirum? plebs cuncta nefas et praeuia flerunt agmina, Flaminio quae limite Moluius agger transuehit, immeritus flammis dum tristibus infans traditur et gemitum formaque aeuoque meretur: talis in Isthmiacos prolatus ab aequore portus 180 naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon; sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae rescissum squamis auidus bibit anguis Ophelten. Pone metus letique minas desiste uereri: illum nec terno latrabit Cerberus ore, 185 nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris terrebit; quin ipse auidae trux nauita cumbae interius steriles ripas et adusta subibit litora, ne puero dura ascendisse facultas. Quid mihi gaudenti proles Cyllenia uirga 190 nuntiat? estne aliquid tam saeuo in tempore laetum? nouerat effigies generosique ardua Blaesi ora puer, dum saepe domi noua serta ligantem te uidet et similes tergentem pectore ceras. hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras 195 Ausonios inter proceres seriemque Quirini adgnouit, timide primum uestigia iungit accessu tacito summosque lacessit amictus, inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem spernit et ignota credit de stirpe nepotum. 200 mox ubi delicias et rari pignus amici sensit et amissi puerum solacia Blaesi, tollit humo magnaque ligat ceruice diuque ipse manu gaudens uehit et, quae munera mollis Elysii, steriles ramos mutasque uolucres 205 porgit et optunso pallentes germine flores. nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus miscet et alternum pueri partitur amorem. Hic finis rapto. quin tu iam uulnera sedas et tollis mersum luctu caput? omnia functa 210 aut moritura uides: obeunt noctesque diesque astraque, nec solidis prodest sua machina terris. nam populus mortale genus, plebisque caducae quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt; his amor exitio, furor his et saeua cupido, 215 ut sileam morbos; hos ora rigentia Brumae, illos implacido letalis Sirius igni, hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu. quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes, ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris. 220 Ast hic quem gemimus, felix hominesque deosque et dubios casus et caecae lubrica uitae effugit, immunis fatis. non ille rogauit, non timuit meruitue mori: nos anxia plebes, nos miseri; quibus unde dies suprema, quis aeui 225 exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris, quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis? sed flectere libens. ades huc emissus ab atro limine, cui soli cuncta impetrare facultas, Glaucia! (insontes animas nec portitor arcet, 230 nec durae comes ille ferae) tu pectora mulce, tu prohibe manare genas noctesque beatas dulcibus alloquiis et uiuis uultibus imple et periisse nega, desolatamque sororem, qui potes, et miseros perge insinuare parentes. [2,2] II. VILLA SVRRENTINA POLLII FELICIS. Est inter notos Sirenum nomine muros saxaque Tyrrhenae templis onerata Mineruae celsa Dicarchei speculatrix uilla profundi, qua Bromio dilectus ager, collesque per altos 5 uritur et prelis non inuidet uua Falernis. huc me post patrii laetum quinquennia lustri, cum stadio iam pigra quies canusque sederet puluis, ad Ambracias conuersa gymnade frondes, trans gentile fretum placidi facundia Polli 10 detulit et nitidae iuuenilis gratia Pollae, flectere iam cupidum gressus qua limite noto Appia longarum teritur regina uiarum. Sed iuuere morae. placido lunata recessu hinc atque hinc curuas perrumpunt aequora rupes. 15 dat natura locum montique interuenit unum litus et in terras scopulis pendentibus exit. gratia prima loci, gemina testudine fumant balnea, et e terris occurrit dulcis amaro nympha mari. leuis hic Phorci chorus udaque crines 20 Cymodoce uiridisque cupit Galatea lauari. ante domum tumidae moderator caerulus undae excubat, innocui custos laris; huius amico spumant templa salo. felicia rura tuetur Alcides; gaudet gemino sub numine portus: 25 hic seruat terras, hic saeuis fluctibus obstat. mira quies pelagi: ponunt hic lassa furorem aequora et insani spirant clementius austri; hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu stagna modesta iacent dominique imitantia mores. 30 inde per obliquas erepit porticus arces, urbis opus, longoque domat saxa aspera dorso. qua prius obscuro permixti puluere soles et feritas inamoena uiae, nunc ire uoluptas: qualis, si subeas Ephyres Baccheidos altum 35 culmen, ab Inoo fert semita tecta Lyaeo. Non, mihi si cunctos Helicon indulgeat amnes et superet Piplea sitim largeque uolantis ungula sedet equi reseretque arcana pudicos Phemonoe fontes uel quos meus auspice Phoebo 40 altius immersa turbauit Pollius urna, innumeras ualeam species cultusque locorum Pieriis aequare modis. uix ordine longo suffecere oculi, uix, dum per singula ducor, suffecere gradus. quae rerum turba! locine 45 ingenium an domini mirer prius? haec domus ortus aspicit et Phoebi tenerum iubar; illa cadentem detinet exactamque negat dimittere lucem, cum iam fessa dies et in aequora montis opaci umbra cadit uitreoque natant praetoria ponto. 50 haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros ignorant fluctus terraeque silentia malunt. his fauit natura locis, hic uicta colenti cessit et ignotos docilis mansueuit in usus. mons erat hic ubi plana uides; et lustra fuerunt, 55 quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis, hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum formantem rupes expugnantemque secuta gaudet humus. nunc cerne iugum discentia saxa intrantesque domos iussumque recedere montem. 60 iam Methymnaei uatis manus et chelys una Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri: et tu saxa moues, et te nemora alta sequuntur. Quid referam ueteres ceraeque aerisque figuras? si quid Apellei gaudent animasse colores, 65 si quid adhuc uacua tamen admirabile Pisa Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis aut Polycleteo iussum est quod uiuere caelo, aeraque ab Isthmiacis auro potiora fauillis, ora ducum ac uatum sapientumque ora priorum, 70 quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis expers curarum atque animum uirtute quieta compositus semperque tuus. Quid mille reuoluam culmina uisendique uices? sua cuique uoluptas atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem 75 Nerea diuersis seruit sua terra fenestris: haec uidet Inarimen, illinc Prochyta aspera paret; armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum aera respirat pelago circumflua Nesis; inde uagis omen felix Euploea carinis, 80 quaeque ferit curuos exerta Megalia fluctus; angitur et domino contra recubante proculque Surrentina tuus spectat praetoria Limon. una tamen cunctis procul eminet una diaetis, quae tibi Parthenopen derecto limite ponti 85 ingerit: hic Grais penitus delecta metallis saxa; quot Eoae respergit uena Syenes, Synnade quot maesta Phrygiae fodere secures per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto candida purpureo distinguitur area gyro; 90 hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi quod uiret et molles imitatur rupibus herbas; hic Nomadum lucent flauentia saxa Thasosque et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos: omnia Chalcidicas turres obuersa salutant. 95 macte animo quod Graia probas, quod Graia frequentas arua, nec inuideant quae te genuere Dicarchi moenia: nos docto melius potiemur alumno. Quid nunc ruris opes pontoque noualia dicam iniecta et madidas Baccheo nectare rupes? 100 saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra palmite maturo rorantia lumina tersit Nereis et dulces rapuit de collibus uuas. saepe et uicino sparsa est uindemia fluctu, 105 et Satyri cecidere uadis, nudamque per undas Dorida montani cupierunt prendere Panes. Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes seruitium, nec te cultu Tirynthia uincat 110 aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti blanda Therapnaei placent uineta Galesi. hic ubi Pierias exercet Pollius artes, seu uoluit monitus quos dat Gargettius auctor, seu nostram quatit ille chelyn, seu dissona nectit 115 carmina, siue minax ultorem stringit iambon: hinc leuis e scopulis meliora ad carmina Siren aduolat, hinc motis audit Tritonia cristis. tunc rapidi ponunt flatus, maria ipsa uetantur obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur 120 ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant. Viue, Midae gazis et Lydo ditior auro, Troica et Euphratae supra diademata felix, quem non ambigui fasces, non mobile uulgus, non leges, non castra terent; qui pectore magno 125 spemque metumque domas uoto sublimior omni, exemptus fatis indignantemque refellens Fortunam; dubio quem non in turbine rerum deprendet suprema dies, sed abire paratum ac plenum uita. nos, uilis turba, caducis 130 deseruire bonis semperque optare parati, spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce despicis errantes humanaque gaudia rides. tempus erat cum te geminae suffragia terrae diriperent, celsusque duas ueherere per urbes, 135 inde Dicarcheis multum uenerande colonis hinc adscite meis, pariterque his largus et illis ac iuuenile calens plectrique errore superbus. at nunc discussa rerum caligine uerum aspicis. illo alii rursus iactantur in alto, 140 et tua securos portus placidamque quietem intrauit non quassa ratis. sic perge, nec umquam emeritam in nostras puppem demitte procellas. 147 tuque, nurus inter longae - - - - - - praecordia curae, non frontem uertere minae, sed candida semper 150 gaudia et in uultu curarum ignara uoluptas; non tibi sepositas infelix strangulat area diuitias auidique animum dispendia torquent fenoris: expositi census et docta fruendi temperies. non ulla deo meliore cohaerent 155 pectora, non alias docuit concordia mentes. 143 discite securi, quorum de pectore mixtae in longum coiere faces sanctusque pudicae seruat amicitiae leges amor. ite per annos saeculaque et priscae titulos praecedite famae. [2,3] III. ARBOR ATEDII MELIORIS. Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet arbor aquas complexa lacus; quae robore ab imo incuruata uadis redit inde cacumine recto ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis 5 atque habitet uitreum tacitis radicibus amnem. quid Phoebum tam parua rogem? uos dicite causas, Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni. Nympharum tenerae fugiebant Pana cateruae; ille quidem it, cunctas tamquam uelit, et tamen unam 10 in Pholoen. siluis haec fluminibusque sequentis nunc hirtos gressus, nunc improba cornua uitat. iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci rura Quirinalesque fuga suspensa per agros Caelica tesca subit; ibi demum uicta labore, 15 fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti stant sine fraude lares, flauos collegit amictus artius et niueae posuit se margine ripae. insequitur uelox pecorum deus et sua credit conubia; ardenti iamiam suspiria librat 20 pectore, iam praedae leuis imminet. ecce citatos aduertit Diana gradus, dum per iuga septem errat Auentinaeque legit uestigia ceruae. paenituit uidisse deam, conuersaque fidas ad comites: 'numquamne auidis arcebo rapinis 25 hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici decrescet mihi turba chori?' sic deinde locuta depromit pharetra telum breue, quod neque flexis cornibus aut solito torquet stridore, sed una emisit contenta manu laeuamque soporae 30 Naidos auersa fertur tetigisse sagitta. illa diem pariter surgens hostemque proteruum uidit et in fontem, niueos ne panderet artus, sic tota cum ueste ruit, stagnisque sub altis Pana sequi credens ima latus implicat alga. 35 quid faceret subito deceptus praedo? nec altis credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet pellis, et a tenero nandi rudis. omnia questus immitem Bromium, stagna inuida et inuida tela, primaeuam uisu platanum, cui longa propago 40 innumeraeque manus et iturus in aethera uertex, deposuit iuxta uiuamque adgessit harenam optatisque aspergit aquis et talia mandat: 'uiue diu nostri pignus memorabile uoti, arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae 45 tu saltem declinis ama, preme frondibus undam. illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno aestuet aut dura feriatur grandine; tantum spargere tu laticem et foliis turbare memento. tunc ego teque diu recolam dominamque benignae 50 sedis et inlaesa tutabor utramque senecta, ut Iouis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra populus et nostrae stupeant tua germina pinus.' sic ait. illa dei ueteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco 55 incubat atque umbris scrutatur amantibus undas. sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa leuat, ueluti descendat in imos 60 stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais odit et exclusos inuitat gurgite ramos. Haec tibi parua quidem genitali luce paramus dona, sed ingenti forsan uictura sub aeuo. tu cuius placido posuere in pectore sedem 65 blandus honos hilarisque tamen cum pondere uirtus, cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes improba, sed medius per honesta et dulcia limes, incorrupte fidem nullosque experte tumultus et secrete, palam quod digeris ordine uitam, 70 idem auri facilis contemptor et optimus idem comere diuitias opibusque immittere lucem; hac longum florens animi morumque iuuenta Iliacos aequare senes, et uincere persta quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos: 75 hoc illi duras exorauere sorores, hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem ardua magnamimi reuirescet gloria Blaesi. [2,4] IV. PSITTACVS EIVSDEM. Psittace dux uolucrum, domini facunda uoluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato? hesternas, miserande, dapes moriturus inisti 5 nobiscum, et gratae carpentem munera mensae errantemque toris mediae plus tempore noctis uidimus. adfatus etiam meditataque uerba reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes ille canorus habes. cedat Phaethontia uulgi 10 fabula: non soli celebrant sua funera cygni. At tibi quanta domus rutila testudine fulgens, conexusque ebori uirgarum argenteus ordo, argutumque tuo stridentia limina cornu et querulae iam sponte fores! uacat ille beatus 15 carcer, et augusti nusquam conuicia tecti. Huc doctae stipentur aues quis nobile fandi ius natura dedit: plangat Phoebeius ales, auditasque memor penitus demittere uoces sturnus, et Aonio uersae certamine picae, 20 quique refert iungens iterata uocabula perdix, et quae Bistonio queritur soror orba cubili: ferte simul gemitus cognataque ducite flammis funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen: 'occidit aeriae celeberrima gloria gentis 25 psittacus, ille plagae uiridis regnator Eoae; quem non gemmata uolucris Iunonia cauda uinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales, nec quas umenti Numidae rapuere sub austro; ille salutator regum nomenque locutus 30 Caesareum et queruli quondam uice functus amici, nunc conuiua leuis monstrataque reddere uerba tam facilis, quo tu, Melior dilecte, recluso numquam solus eras. at non inglorius umbris mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo 35 et tenues Arabum respirant gramine plumae Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti scandet odoratos phoenix felicior ignes.' [2,5] V. LEO MANSVETVS. Quid tibi monstrata mansuescere profuit ira? quid scelus humanasque animo dediscere caedes imperiumque pati et domino parere minori? quid, quod abire domo rursusque in claustra reuerti 5 suetus et a capta iam sponte recedere praeda insertasque manus laxo dimittere morsu? occidis, altarum uastator docte ferarum, non grege Massylo curuaque indagine clausus, non formidato supra uenabula saltu 10 incitus aut caeco foueae deceptus hiatu, sed uictus fugiente fera. stat cardine aperto infelix cauea, et clausas circum undique portas hoc licuisse nefas placidi tumuere leones. tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum 15 aspicere, et totas duxere in lumina frontes. at non te primo fusum nouus obruit ictu ille pudor: mansere animi, uirtusque cadenti a media iam morte redit, nec protinus omnes terga dedere minae. sicut sibi conscius alti 20 uulneris aduersum moriens it miles in hostem attollitque manum et ferro labente minatur, sic piger ille gradu solitoque exutus honore firmat hians oculos animamque hostemque requirit. magna tamen subiti tecum solacia leti, 25 uicte, feres, quod te maesti populusque patresque, ceu notus caderes tristi gladiator harena, ingemuere mori; magni quod Caesaris ora inter tot Scythicas Libycasque, e litore Rheni et Pharia de gente feras, quas perdere uile est, unius amissi tetigit iactura leonis. [2,6] VI. CONSOLATIO AD FLAVIVM VRSVM DE AMISSIONE PVERI DELICATI. Saeue nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis lugendique modos. miserum est primaeua parenti pignera surgentesque (nefas!) accendere natos; durum et deserti praerepta coniuge partem 5 conclamare tori, maesta et lamenta sororum et fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrat altius in sensus, maioraque uulnera uincit plaga minor. famulum (quia rerum nomina caeca sic miscet Fortuna manu nec pectora nouit), 10 sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fideque has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto libertas ex mente fuit. ne comprime fletus, ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque, si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo 15 ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce uolenti seruitium, cui triste nihil, qui sponte sibique imperiosus erat. quisnam haec in funera missos castiget luctus? gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes fleuere Molossi, 20 et uolucres habuere rogum ceruusque Maronem. quid, si nec famulus? uidi ipse habitusque notaui te tantum cupientis erum, sed maior in ore spiritus et tenero manifesti in sanguine mores. optarent multum Graiae cuperentque Latinae 25 sic peperisse nurus. non talem Cressa superbum callida sollicito reuocauit Thesea filo, nec Paris Oebalios talis uisurus amores rusticus inuitas deiecit in aequora pinus. non fallo aut cantus assueta licentia ducit: 30 uidi et adhuc uideo, qualem nec bella cauentem litore uirgineo Thetis occultauit Achillen, nec circum saeui fugientem moenia Phoebi Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae. qualis eras! procul en cunctis puerisque uirisque 35 pulchrior et tantum domino minor! illius unus ante decor, quantum praecedit clara minores luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes. non tibi femineum uultu decus oraque supra mollis honos, qualis dubiae post crimina formae 40 de sexu transire iubent: torua atque uirilis gratia; nec petulans acies, blandique seuero igne oculi, qualis bellis iam casside, uisu Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro crinis, et obsessae nondum primoque micantes 45 flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem educat Eurotas, teneri sic integer aeui Elin adit primosque Ioui puer approbat annos. nam pudor unde notae, mentis tranquillaque morum temperies teneroque animus maturior aeuo 50 carmine quo pandisse queam? saepe ille uolentem castigabat erum studioque altisque iuuabat consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam ille suus, uultumque tuo sumebat ab ore: dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama 55 Cecropiamque fidem. sed laudum terminus esto, quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra sperauit tardi reditus Eumaeus Vlixis. Quis deus aut quisnam tam tristia uulnera casus eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi? 60 o quam diuitiis censuque exutus opimo fortior, Vrse, fores! si uel fumante ruina ructassent dites Vesuuina incendia Locroe, seu Pollentinos mersissent flumina saltus, seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas 65 in dextrum torsisset aquas, paterere serena fronte deos; siue alma fidem messisque negasset Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum Inuidia infelix animi uitalia uidit 70 laedendique uias. Vitae modo carcer adultae: nectere temptabat iuuenum pulcherrimus ille cum tribus Eleis unam trieterida lustris. attendit toruo tristis Rhamnusia uultu, ac primum impleuitque toros oculisque nitorem 75 addidit ac solito sublimius ora leuauit, heu! misero letale fauens: seseque uidendo torsit et inuidia, mortemque amplexa iacenti iniecit nexus carpsitque immitis adunca ora uerenda manu. quinta uix Phosphoros ora 80 rorantem sternebat equum: iam litora duri saeua, Philete, senis durumque Acheronta uidebas, quo domini clamate sono! non saeuius atros nigrasset planctu genetrix sibi saeua lacertos, nec pater; et certe qui uidit funera frater 85 erubuit uinci. sed nec seruilis adempto ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos et Cilicum messes Phariaeque exempta uolucri cinnama et Assyrio manantes gramine sucos, et domini fletus: hos tantum hausere fauillae, 90 hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa quod uallauit onyx, miseris acceptius umbris quam gemitus. Sed et ipse iuuat: quid terga dolori, Vrse, damus? quid damna foues et pectore iniquo 95 uulnus amas? ubi nota reis facundia raptis? quid caram crucias tam saeuis luctibus umbram? eximius licet ille animi meritusque doleri: soluisti. subit ille pios carpitque quietem Elysiam clarosque illic fortasse parentes 100 inuenit; aut illi per amoena silentia Lethes forsan Auernales adludunt undique mixtae Naides, obliquoque notat Proserpina uultu. Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton, forsan et ipse dabit, moresque habitusque decoros 105 monstrabit gaudens similemque docebit amari. [2,7] VII. GENETHLIACON LVCANI AD POLLAM. Lucani proprium diem frequentet quisquis collibus Isthmiae Diones docto pectora concitatus oestro pendentis bibit ungulae liquorem. 5 ipsi quos penes est honor canendi, uocalis citharae repertor Arcas, et tu Bassaridum rotator Euhan, et Paean et Hyantiae sorores laetae purpureas nouate uittas, 10 crinem comite, candidamque uestem perfundant hederae recentiores. docti largius euagentur amnes, et plus Aoniae uirete siluae, et, si qua patet aut diem recepit, 15 sertis mollibus expleatur umbra. centum Thespiacis odora lucis stent altaria uictimaeque centum, quas Dirce lauat aut alit Cithaeron. Lucanum canimus, fauete linguis; 20 uestra est ista dies, fauete, Musae, dum qui uos geminas tulit per artes, et uinctae pede uocis et solutae, Romani colitur chori sacerdos. Felix heu nimis et beata tellus, 25 quae pronos Hyperionis meatus summis Oceani uides in undis stridoremque rotae cadentis audis; quae Tritonide fertilis Athenas unctis, Baetica, prouocas trapetis: 30 Lucanum potes imputare terris! hoc plus quam Senecam dedisse mundo aut dulcem generasse Gallionem. attollat refluos in astra fontes Graio nobilior Melete Baetis; 35 Baetim, Mantua, prouocare noli. Natum protinus atque humum per ipsam primo murmure dulce uagientem blando Calliope sinu recepit. tum primum posito remissa luctu 40 longos Orpheos exuit dolores et dixit: 'puer o dicate Musis, longaeuos cito transiture uates, non tu flumina nec greges ferarum nec plectro Geticas mouebis ornos, 45 sed septem iuga Mariumque Thybrim et doctos equites et eloquente cantu purpureum trahes senatum. nocturnas alii Phrygum ruinas et tardi reducis uias Vlixis 50 et puppem temerariam Mineruae trita uatibus orbita sequantur: tu carus Latio memorque gentis carmen fortior exeris togatum. ac primum teneris adhuc in annis 55 ludes Hectora Thessalosque currus et supplex Priami potentis aurum, et sedes reserabis inferorum; ingratus Nero dulcibus theatris et noster tibi proferetur Orpheus. 60 dices culminibus Remi uagantis infandos domini nocentis ignes. hinc castae titulum decusque Pollae iucunda dabis adlocutione. mox coepta generosior iuuenta 65 albos ossibus Italis Philippos et Pharsalica bella detonabis, quo fulmen ducis inter arma diui, libertate grauem pia Catonem et gratum popularitate Magnum. 70 tu Pelusiaci scelus Canopi deflebis pius et Pharo cruenta Pompeio dabis altius sepulcrum. haec primo iuuenis canes sub aeuo, ante annos Culicis Maroniani. 75 cedet Musa rudis ferocis Enni et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat. quid? maius loquar: ipsa te Latinis 80 Aeneis uenerabitur canentem. Nec solum dabo carminum nitorem, sed taedis genialibus dicabo doctam atque ingenio tuo decoram qualem blanda Venus daretque Iuno 85 forma, simplicitate, comitate, censu, sanguine, gratia, decore, et uestros hymenaeon ante postes festis cantibus ipsa personabo. O saeuae nimium grauesque Parcae! 90 o numquam data longa fata summis! cur plus, ardua, casibus patetis? cur saeua uice magna non senescunt? sic gnatum Nasamonii Tonantis post ortus obitusque fulminatos 95 angusto Babylon premit sepulcro; sic fixum Paridis manu trementis Peliden Thetis horruit cadentem; sic ripis ego murmurantis Hebri non mutum caput Orpheos sequebar. 100 sic et tu (rabidi nefas tyranni!) iussus praecipitem subire Lethen, dum pugnas canis arduaque uoce das solacia grandibus sepulcris, (o dirum scelus! o scelus!) tacebis.' 105 Sic fata est leuiterque decidentes abrasit lacrimas nitente plectro. At tu, seu rapidum poli per axem famae curribus arduis leuatus qua surgunt animae potentiores, 110 terras despicis et sepulcra rides; seu pacis merito nemus reclusi felix Elysii tenes in oris, quo Pharsalica turba congregatur, et te nobile carmen insonantem 115 Pompei comitantur et Catones; (tu magna sacer et superbus umbra nescis Tartaron et procul nocentum audis uerbera pallidumque uisa matris lampade respicis Neronem), 120 adsis lucidus, et uocante Polla unum, quaeso, diem deos silentum exores: solet hoc patere limen ad nuptas redeuntibus maritis. haec te non thiasis procax dolosis 125 falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis; at solacia uana subministrat uultus, qui simili notatus auro 130 stratis praenitet incubatque somno securae. procul hinc abite, Mortes: haec uitae genialis est origo. cedat luctus atrox genisque manent iam dulces lacrimae, dolorque festus, 135 quicquid fleuerat ante, nunc adoret.