appetit regis, qui, exigua corporis declinatione euitato ictu, in uanum manum barbari lapsam amputat gladio; denuntiato in illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse, defunctus. Sed, ut opinor, ineuitabile est fatum; quippe dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus est, quam per loricam adactam, stantem in humero medicus eius Philippus euellit. Plurimus deinde sanguis manare coepit, omnibus territis, quia nunquam tam alte penetrasse telum, lorica obstante, cognouerant; ipse, ne oris quidem colore mutato, supprimi sanguinem, et uulnus obligari iussit. Diu ante ipsa signa uel dissimulato, uel uicto dolore perstiterat, quum suppressus paulo ante sanguis medicamento manare latius coepit ; et uulnus, quod recens adhuc dolorem non mouerat, frigente sanguine intumuit. Linqui deinde animo, et summitti genu coepit; quem proximi exceptum in castra receperunt; et Betis interfectum ratus, urbem ouans uictoria repetit. At Alexander nondum percurato uulnere, aggerem, quo moenium altitudinem aequaret, exstruxit, et pluribus cuniculis muros subrui iussit. Oppidani ad pristinum fastigium moenium nouum exstruxere munimentum : sed ne id quidem turres aggeri impositas aequare poterat ; itaque interiora quoque urbis infesta telis erant. Ultima pestis urbis fuit cuniculo subrutus murus, per cuius ruinas hostis intrauit. Ducebat ipse rex antesignanos; et dum incautius subit, saxo crus eius affligitur; innixus tamen telo, nondum prioris uulneris obducta cicatrice, inter primores dimicat : ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius acceperat uulnera. Betim, egregia edita pugna, multisque uulneribus confectum deseruerant sui : nec tamen segnius proelium capessebat, lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine. Sed quum undique unus omnium telis peteretur, ad postremum, exhaustis uiribus, uiuus in potestatem hostium peruenit; quo ad regem adducto, insolenti gaudio iuuenis elatus, alias uirtutis etiam in hoste mirator, Non, ut uoluisti, inquit, morieris, Beti ; sed quidquid in captiuum inueniri potest, passurum esse te cogita. Ille non interrito modo, sed contumaci quoque uultu intuens regem, nullam ad minas eius reddit uocem. Tum Alexander : "uidetisne obstinatum ad tacendum? inquit; num genu posuit? num supplicem uocem misit? Vincam tamen silentium, et si nihil aliud, certe gemitu interpellabo." Iram deinde uertit in rabiem, iam tum peregrinos ritus noua subeunte fortuna : per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi, gloriante rege Achillem, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda. Cecidere Persarum Arabumque circa decem millia: nec Macedonibus incruenta uictoria fuit. Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est, quam geminato periculo regis, qui Aegyptum adire festinans, Amyntam cum decem triremibus in Macedoniam ad inquisitionem nouorum militum misit : namque proeliis etiam secundis atterebantur copiae, deuictarumque gentium militi minor quant domestico fides habebatur.