Reférence: César, De la Guerre Civile, II, 22
Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis nauali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, graui etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione uictus (panico enim uetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis prouinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem uenisse cognouerant, sese dedere sine fraude constituunt.
|