Projets ITINERA ELECTRONICA - HODOI ELEKTRONIKAI - HELIOS

Actu' ITINERA+ (Actualités - Nouvelles)


  Accueil     Liste des actualités     Recherche     Actualité     Administration  

Date :     08-11-2013

Sujets :
TEXTE d'étude : Pierre de la Ramée (1515 - 1572), Commentaire au Songe de Scipion de Cicéron, Préface ; TEXTE d'´étude : Tommaso CAMPANELLA (1568 - 1639), Atheismus triumphatus, Praefatio ; Lecture : Austin (saint) : Saint Ambroise s'oppose à Platon en ce qui concerne la création de l'âme et du corps ; LECTURE : Cassiodore à propos des éruptions du Vésuve ; ITINERA ELECTRONICA & textes préparés : Cassiodore , Augustin (saint) ; Statistiques de consultation - octobre 2013 ;

Notice :

1. TEXTE d'étude : Pierre de la Ramée (1515 - 1572), Commentaire au Songe de Scipion de Cicéron, Préface :

Auteur :
Pierre de la Ramée (Peter Ramus) :
http://fr.wikipedia.org/wiki/Pierre_de_La_Ram%C3%A9e

Œuvre :
Scipionis Somnium ex sexto M. T. Ciceronis De Republica libro Petri Rami praelectionibus explicatum ad Carolum Lotharingum Rhemorum archiespiscopum. Secunda editio.

Édition: Paris, 1550

Texte encodé par nos soins d'après l'édition de 1550.

Texte :

PRAEFATIO ad Carolum Lotharingum Rhemorum archiepiscopum.
{Charles de Guise (17-2-1524 - † 26-12-1574), 82e archévêque de Reims, cardinal de Guise (1547) puis de Lorraine (1550)}

Recentis beneficii tui memoria, Praesul amplissime, tametsi laudi uirtutique tuae deditum, me tamen nescio quomodo uehementius cepit et incedit ut antea te hominem adolescentem genere clarissimum, omnibus naturae dotibus ornatum, multis et uariis literis excultum, prima inter Franciae pares dignitate praeditum colere et obseruare debuerim, nunc uero nouo quodam obseruantiae genere prosequi debeam.

Etenim qui se conditione hac legeque natum existimat, ut reliquos mortales liberalitate foueat, auxilio tueatur, gratia sustentet, idque quanto et saepius et largius faciat, tanto se fortunatiorem credat ; eum sane non cum summis hominibus comparo sed beatioris cuiusdam atque excellentioris naturae esse iudico.

Enimuero tam popularis illa tua et facies et oratio, tam magnificus animus, tam aperta omnibus ad gratificandum beneficentia, nonne admirabiles illas in te laudes apertissime demonstrant ? Ergo et hanc tuam in summa fortuna bonitatem omnes tui familiares domesticique certatim imitantur ; quam enim tota tua domus est referta non solum doctis hominibus sed humanis, sed benignis, sed promptis ad audiendum opitulandumque, si qui dominum adire salutareque cupiant ? Quamobrem macte animi egregia ista uirtute esto laudumque tuarum (quamuis maximus est) cumulum noua semper aliqua singularique accessione amplificato. Atque ut in me recognoscas (quod iampridem a teipso didicisti) quam illustre sit et insigne liberalia praesertim ingenia adiuuare beneficiisque ornare, testimonium aliquod tuae erga me liberalitatis esse uolui.

Explicandum sumpseram primis hisce diebus, quibus Academia respirare et e superioris anni pestilentia se paulisper recreare coeperat, Scipionis somnium ex sexto Ciceronis libro de republica. Atque in tanti tamque grauis somnii quaestione existimaui ueluti deliberationem quandam non ariolorum aut coniectorum imperitorum sed eorum hominum, qui de his rebus scienter et prudenterloqui possent, habendam esse neque metuendum, ne nobiles authores, qui suis in studiis singuli probarentur, uniuersi unum in locum aduocati, cum sententias nobis suas explicarent, moleste aut fastidiose audirentur. Itaque quae tunc habui in illo tumultuario subitarioque docendi, interpretandique studio, magis ea rapui, quam distinguere uel ornare potui : multos locos a Platone, Aristotele, Cicerone, Plinio, nonnullis a poetis, quosdam etiam a nostrae religionis hominibus huc conieci. Huius igitur consultationis partes, tanquam librarius aut notarius (nihil enim amplius meum hic esse duco) conscripsi easque ut Mecoenatem suum salutarent, felicemque perpetuo ac florentem esse iuberent, ad te misi. Ac si tantum tibi a grauissimis occupationibus otii fuerit ut etiam quod in his legendis amittas, aliquid redundet ; multa leges, quae te non solum ingenua quadam cognitione oblectare sed laudum tuarum similitudine excitare possint.

Est enim non iniucunda de summo hominis extremoque bono, de ornatu et pulchritudine caeli, de terrarum descriptione, cultu, solitudine, de animorum immortalitate disputatio, tum uero quid illa ? quo animo legens existimabis ? Scipio est in hac somnii fictione princeps nobilissimo sanguine creatus, at maiores habes Syriae, Siciliaeque reges amplissimos, patrem maximorum in Gallia exercituum bellorumque principem, patruos auunculosque, tum duces magnorum populorum, tum cardinales Romanae curiae primarios. Scipio propositis in caelo praemiis ciues suos ad iustitiam pietatemque cohortatur ; at te summa tua cum gloria patronum uniuersa Gallia sibi designauit, per quem ueram pietatem, uerumque dei optimi maximique cultum tueatur. Scipio somnians patrem Paulum, auumque Africanum, sermonis huius magistros habet at tu uigilans in primis attentusque tam splendido tot episcoporum comitatu septus, Despenseum illum theologorum nostrorum tanquam Coripheum, doctorem Christianae religionis habes.

Quamobrem tam liberaliter hoc munus accipies, quam grato animo muneris authorem frequenter accepisti monumentique huius recordatione pones ante oculos non soulum amplitudinem claritatemque familiae tuae, ut te, quemadmodum de Ascanio apud poetam est "Et pater Aeneas, et auunculum excitet Hector". Sed te, te inquam, tibi potius audiendum, spectandum, aemulandum propones ; cum enim uestigiis, quibus adhuc ingressus es, iisdem insistere, sicut facis, perseuerabis non modo eorum, qui tibi praeluxerunt, sed maiora quaedam praestantioraque omnis honoris insignia ornamentaque consequere. Vale.

Lutetiae, e gymnasio Praelleorum. Anno 1546 salutis humanae 6. Calendas Martii.


2. TEXTE d'´étude : Tommaso CAMPANELLA (1568 - 1639), Atheismus triumphatus, Praefatio :

Auteur :
WIKIPEDIA : http://fr.wikipedia.org/wiki/Tommaso_Campanella

A propos de l'auteur :
WIKIPEDIA (cfr. supra) :
"... Campanella fut monarchiste et ultramontain : il voulait un pape chef suprême de la chrétienté, pour former une communauté mondiale (De monarchia hispanica, 1620 et 1623, trad. 1997 ; De monarchia Messiae, 1633, trad. 2002). Il s'opposait à Machiavel dans son Atheismus triumphatus. Dans La Cité du Soleil il prône une république philosophique utopiste inspirée de Platon, où il se montre partisan d'une théocratie pontificale, et organise une polygamie soumise à des critères astrologiques dans une visée eugéniste. ..."

STANFORD Encyclopdia of Philosophy :
http://plato.stanford.edu/entries/campanella/

"... Natural Religion: Atheism Conquered.
One of Campanella's most important works is Atheismus triumphatus (Atheism Conquered), written from 1606 to 1607. He himself regarded it as a watershed in his thinking, signaling his detachment from the more openly rationalist positions of his youth and his move toward a more sincere adherence to Christian principles. In letters written from prison, he describes the work as a “volume against politicians and Machiavellians” (Lettere, p. 26). Central to the work is his polemic against both reason of state and Machiavelli's conception of religion as a political invention, a useful “fiction” devised by priests and princes to gain and maintain power. This polemic is coupled with the need to undertake a far-reaching rational examination, passing in review and evaluating all religious beliefs and philosophical doctrines in order to demonstrate that religion, in contrast to what politicians think, is a “natural virtue” inborn in human beings. A further motive of this research is to ascertain the relationship between natural religion and Christianity, which leads to the conclusion that there is no conflict between Christian law and natural law but instead a profound and fundamental agreement, since Christ did not nullify and abolish natural law but rather added to it moral precepts and rites that completed and perfected it. ..."

Édition : Paris, Dubray, 1636

Œuvre :
Ad diuum Petrum apostolorum principem triumphantem. Atheismus triumphatus seu reductio ad religionem per scientiarum ueritates.
Fr. THOMAE CAMPANELLAE, stylensis ordinis praedicatorum Contra Antichristianismum Achitophellisticum.

Texte encodé par nos soins d'après l'édition de 1636

Texte :

PRAEFATIO.
Propter peccata terrae ait Salomon multi principes eius ; propter peccata principum multae sectae eius, quarum impietas propter peccata sophistarum. Condidit enim deus genus humanum sub uno parente unamque ei religionem dedit, qua deum cognoscerent colerentque, omniaque bona ab ipso peterent, subque eius prudentia, tanquam oues pascuae eius, sese remque publicam gubernarent.

Ratio autem ambitiosa sophistarum sectas peperit. Ratio demum politica, (quam uocant DE STATV uulgares, apostolus uero prudentiam carnis, deo inimicam) animis potentum placere fecit sectarum multiplicitatem. Neque enim secta falsa ulla uigeret nisi principes uellent. Volunt autem qui nullam putant esse ueram. Propterea tandem hoc putant quoniam pluris faciunt partem quam totum, et pluris se ipsos quam genus humanum et tandem pluris quam deum. Aestimatio haec uilissima, proles inopiae et amoris proprii, affectantis copiam, unde non est, non unde est, incepit in diabolo, incedit per diabolicos filios et in inferno consummabitur.

Arctat enim in modicum omnia magna, quasi uermis in uentre hominis positus, putans nihil esse hominem ad se comparatum sed uas inanime, ad sui uitam fato datum nec extra uentrem extare mundum neque deum, ac proinde licere sibi quiquid libet facere. Proptereaque pauci satagunt conuersionem hominum ad deum sed ad seipsos.

Ninus rex in patris Beli honorem idolatriam primus statuae illius adhibuit, quo regnum sibi pararet super nationes, debitum soli deo. Ieroboam, ut partum contra Roboam retineret in Samaria. Mahometes astu Sergii, ut imperium ad se traheret. Principes protestantes Luthero fauerunt, ut bonis ecclesiae ditarentur. Bataui et Angli, ut zelo conscientiae libertatem a subiectione arriperent. Neque enim in Boreali regione fides aliqua apud illos reperitur principes, qui decreto communi statuerunt ut populus eam teneat religionem quam princeps et, cum mutat, mutet. Et quidem sectas in multas secti continuo mutant atque permutant.

Ex illis etaim exiit liber "De tribus impostoribus", nihil in religione ponens nisi astutiam et deceptionem. Quapropter haeresiarchas libenter audiunt, tyrannum ipsis similem praedicantes deum, qui alios fato ad gehennam destinat, alios ad uitam, quam tamen omnibus promittit, ut maiorem partem decipiat libertatemque arbitrii negantes pariter collaudant pseudopolitici, Caluini soboles, et Mahometani ipsorum patres, a quibus parum distant Iaponenses proceres, quo super homines tanquam in bestias libertatis expertes imperium exercere possint. Sic hominum, pro diis cultorum, multitudo inter gentes. Papam contradicentem uocant Antichristum a quo electionis imperiique iura habent ac consequenter fatentur se sequaces Antichristi ; ut hinc uideas eos nec D. papae religionem nec haeresiarcharum credere ueram esse ullam, quod iam politici et libertini palam profitentur.

Omnis autem haeresis in atheismum terminatur sicut in epistola ad Ultramontanos principes et philosophos pro instauranda religione ostendimus et quotidiana ostendit experientia. Utinam non serperet interius huiusmodi pestis, quam Machiauellus seminauit docens religionem esse artem politicam ad populos in officio spe paradisi et timore infernorum retinendos. Quapropter ad expediendam nationum conuersionem statui hoc in opusculo ostendere religionem in communi esse non secundum artem astutorum aut ignorantium sed secundum naturam a deo nobis inditam philosophis et nationibus probatam, prophetis reuelatam, et a deo deinde supernaturaliter publicatam, illustramque gratiis, miraculis ueris, prophetia et sanctitate.

Ad id uero demonstrandum oportuit incipere non a "Credo sanctam ecclesiam" sed a "Credo in deum". In quem si uere crederent, illico deum ex prouidentia paternali Sholam indubitata fide dignam pro filiis suis, ne circumferamur omni uento doctrinae, in terris seruare intelligerent et per suas quaesitas notas in Romana ecclesia ipsam inuenirent. Idcirco necesse habui prius demonstrare quod deus sit (potest enim ex creaturis cognoscibiliter uideri, Sap. 13 et Rom. 2) et quod curam omnium rerum gerat, maxime autem hominum ; quod homo sit animo immortalis, aliaque uita illi conueniat (ueluti Platonici, Stoici, Pythagorici, legislatores omnes et inter nostros D. Thomas et Augustinus, Clemens et Lactantius et Cyrillus et Arnobius et Iustinus et alii patres disputando fecerunt, ex naturalibus concessisque ab omnibus) et propterea deum esse colendum non ficta sed uera religione.

Item pseudopoliticos, aliter sentientes cum Epicuraeis et Peripateticis, conuincere ita fortiter me puto ut propriis etiam ex malis, ne dum ex naturae decretis, intelligant, se se errare et neminem hac opinione affectum, principatum et uitam in se uel in suis statim, non perditum iuisse. Et quoniam miraculis non mouentur et inspirationibus diuinis resistunt, sicut patres olim et D. Tho. in tribus lib. contra Gent. se fecisse testantur (nam in IV. ex autoritatibus sacrae scipturae procedit) me conuerto. Quapropter transfiguraui me in ipsorum personam sed in puris naturalibus positam, ne firmitatem fidei, quam profiteor, putantes esse obstinationem, ipsi quoque in sua opinione obstinentur.

Qui enim in aliqua secta aut in atheismo obstinatur, is meliora quaerere sit ineptus. Idcirco nullum ab ipsis uel aliunde excogitatum pro ipsorum opinione argumentum, quamuis irrisorium, omisi, ne me imperitum aut similem ipsis dissimulatorem putarent. Idcirco id quod fecit Ecclesiastes in persona impii non obstinati ut impietatem tolleret et S. Iustinus, fidem ueram quaerens, ueluti ipsemet testatur, sic faciant sectarii consulens et ego et illi nudi spoliatique omni opinione assertiua quaeramus opto ueritatem, cuius habitum induamur tandem, cum similiter non obstinato quaeritante Iustino.

Solis rationibus pugnandum erat : sacri tamen censores zelotypi coegerunt me autoritates patrum colligere stylumque mutare ex philosophico in theologicum. Sed res puto bene cessit quoniam patres conuenire cum decretis naturae simul ex hoc politici agnoscent. Quapropter per philosophiam humanam et caelestem conatus sum uiam aperire, scio enim nullum in hoc saeculo libri argumentum necessarium esse magis. Nec enim lucro ut plerique, nam semper uexatus nec timore impulsus, cui nec animus nec effugium posternas et quaternas uexationes defuit, at solo ueritatis amore urgente, certitudinem praesto omnibus non indoctam, nec fictam de religionis uirtute ac ueracitate, partim experimento proprio agnitis, partim inuestigatis sagaciter in experimentis alienis, partim ea perceptis sagacitate, qua olfacere incipit homo ea, quae hominem ad illam transhumanant celsitudinem, ad quam non potest syllogismus extendi.

Misi hunc libellum amico ut proficeret in Germania, anno domini MDCVII, multosque libros meos quibus ad suorum compositionem profecit. Sed dummodo annuncietur deus undecunque nobis placeat oportet. Fiat nunc publici iuris, si forte meliores fructus apud ueritatis et non propriae gloriae cultores nanciscatur.
Romae II Iunii 1630.


3. Lecture : Austin (saint) : Saint Ambroise s'oppose à Platon en ce qui concerne la création de l'âme et du corps :

Augustin (saint), Contre Julien, II, 7 :

... An forte ipsum quoque Ambrosium scisse ac docuisse dubitabis, Deum esse hominum conditorem, et animae et corporis? Audi ergo quid dicat in libro de Philosophia contra Platonem philosophum, qui hominum animas reuolui in bestias asseuerat, et animarum tantummodo Deum opinatur auctorem, corpora autem diis minoribus facienda decernit. Ergo sanctus Ambrosius: "Miror - inquit - tantum philosophum, quomodo animam, cui potestatem conferendae immortalitatis attribuit, in noctuis includat, aut ranulis, feritate quoque induat bestiarum: cum in Timaeo eam Dei opus esse memorauerit, inter immortalia a Deo factam; corpus autem non uideri opus summi Dei asserit, quia natura carnis humanae nihil a natura corporis bestialis differt. Si ergo digna est quae Dei opus esse credatur, quomodo indigna est quae Dei opere uestiatur?". Ecce non solum animam, quod et illi dicunt, uerum etiam corpus, quod illi negant, contra Platonicos Dei opus esse defendit Ambrosius. ...

... Douteriez-vous, par hasard, que saint Ambroise ait su et enseigné que Dieu est le créateur de tous les hommes, de l'âme et du corps? Ecoutez alors ce que, dans son livre de la philosophie, il oppose au philosophe Platon, qui affirme que les âmes humaines transmigrent parfois dans les animaux, quoique ces âmes soient créées par Dieu lui-même, tandis que les corps sont, selon lui, créés par les dieux inférieurs. Voici donc comment s'exprime saint Ambroise : «Je m'étonne qu'un aussi grand philosophe ose reléguer dans le corps des hiboux, des grenouilles ou des bêtes féroces, cette âme humaine à laquelle pourtant il attribue le privilège de l'immortalité; dans le Timée, il affirme de l'âme qu'elle est l'oeuvre de Dieu, et que Dieu l'a mise au rang des êtres immortels; quant au corps, il ajoute qu'il ne paraît pas être l'oeuvre de la divinité suprême, parce que la nature du corps humain ne diffère nullement de la nature du corps animal. Or, si cette âme mérite qu'on la regarde comme l'oeuvre de Dieu, comment est-elle indigne d'être revêtue de l'oeuvre de Dieu? » Voilà en quels termes saint Ambroise, d'accord avec les Platoniciens sur l'origine de l'âme, affirme contre eux que le corps lui-même est l'oeuvre de Dieu. ...


4. LECTURE : Cassiodore à propos des éruptions du Vésuve :

Cassiodore, Variae, IV, 51 :

... (4) Tantis enim molibus natura rixante montis illius hiatus immurmurat, ut excitatus quidam spiritus grandisono fremitu uicina terrificet. fuscantur enim aera loci illius exhalatione taeterrima et per totam paene Italiam cognoscitur, quando illa indignatio commouetur. uolat per inane magnum cinis decoctus et terrenis nubibus excitatis transmarinas quoque prouincias puluereis guttis compluit, et quid Campania pati possit, agnoscitur, quando malum eius in orbis alia parte sentitur. (5) Videas illic quasi quosdam fluuios ire puluereos et harenarum sterile impetu feruente uelut liquida fluenta decurrere. stupeas subito usque ad arborum cacumina dorsa intumuisse camporum et luctuoso subito calore uastata, quae laetissima fuerant uiriditate depicta. uomit fornax illa perpetua pumiceas quidem, sed fertiles harenas, quae licet diuturna fuerint adustione siccatae, in uarios fetus suscepta germina mox producunt et magna quadam celeritate reparant, quae paulo ante uastauerant. quae est ista singularis exceptio unum montem sic infremere, ut tot mundi partes probetur aeris permutatione terrere et sic suam substantiam ubique dispergere, ut non uideatur damna sentire? (6) Longe lateque pulueres rorat, uicinis autem quasdam moles cructuat et tot saeculis mons habetur, qui erogationibus tantis expenditur. quis credat tam ingentes glebas usque in plana deductas de tam profundis hiatibus ebullisse et spiritu quodam efflante montis ore consputas quasi leues paleas fuisse proiectas? ...

... 4. La montagne, en effet, murmure d'effroyables grondements, des exhalaisons meurtrières s'en échappent, et il est peu de points de l'Italie, où l'on ne soit averti par quelques commotions qu'il se passe en ce lieu ou qu'il va s'y passer quelque chose d'extraordinaire. Les courants atmosphériques portent sur les mers, et même au delà, des nuages immenses, d'où la cendre tombe en une pluie abondante. On peut juger combien doit souffrir la Campanie de ce que, dans une autre partie du monde, on est averti qu'elle souffre. 5. On y voit courir comme des fleuves de poussière et se précipiter en torrents impétueux des sables brûlants. Le niveau de la plaine semble s'élever et finit par atteindre le sommet des arbres. Alors l'aspect des champs, qu'égayait le vert de la végétation, se trouve remplacé par la teinte de deuil que lui donne la dévastation due à la chaleur. La fournaise, dans son action continue, ne cesse de vomir des ponces, mais elle rejette aussi des sables fertiles. Et, en effet, les germes qui sont confiés à cette terre, produit du feu, se développent avec une grande activité, et bientôt les désastres dans la production des terres sont réparés ou compensés par une récolte abondante. Comment se fait-il qu'une seule montagne ait pu produire tous les matériaux qui sont sortis de son sein, sans qu'on remarque une diminution dans son volume? 6. Elle répand ses poussiéreuses rosées en long et en large; vomissant aussi dans le voisinage sa substance, et cette montagne est si ancienne qu’elle pourra encore en fournir. Qui, voyant ces immenses blocs dans la plaine, croirait qu'ils ont été éjectés des profondeurs de cette lointaine colline, qu'ils ont été projetés comme des pailles au vent par l'esprit en colère de la montagne? ...


5. ITINERA ELECTRONICA & textes préparés :

  • Augustin (saint ; 354 - 430), Contre Julien, livre II [Traduction française reprise au site de l'Abbaye Saint Benoît de Port-Valais]
    latin :
    http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/Aclassftp/textes/Augustinus/contre julien_02.txt
    français :
    http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/Aclassftp/textes/Augustinus/contre_julien_02_fr.txt

  • Cassiodore (vers 485 - vers 580), Variae, livre IV
    [Traductions françaises préparées par Marc Szwajcer]
    latin :
    http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/Aclassftp/textes/Cassiodore/variae_04.txt
    français :
    http://pot-pourri.fltr.ucl.ac.be/files/Aclassftp/textes/Cassiodore/variae_04_fr.txt


6. Statistiques de consultation - octobre 2013 :

Ces statistiques peuvent être relevées via le Serveur ACHILLE.

  • Site ITINERA ELECTRONICA:
    • sessions de travail ouvertes: 16.125 (15.266 en septembre 2013)
    • pages visitées: 28.676 (26.358 en septembre 2013)
    • ENSEIGNEMENT : 41,63 % du total des pages consultées, dont 19,51 % (5.595 pages) pour GLOR 2330 (Expl. Auteurs latins ; P.-A. Deproost).

  • Site AGORACLASS - Environnements hypertextes (hors Corpora) :
    • sessions de travail ouvertes: 33.929 (29.064 en septembre 2013)
    • pages visitées : 1.527.714 (1.298.171 en septembre 2013)

  • Site AGORACLASS (CORPORA):
    • sessions de travail ouvertes: 913 (684 en septembre 2013)
    • pages visitées: 99.339 (54.615 en septembre 2013) CONCORDANCES les plus consultées : Apulée (11,57 % du total des pages visitées) ; Sénèque, Lettres (7,90 %)

  • Site BCS (Bibliotheca Classica Selecta):
    • sessions de travail ouvertes: 51.699 (42.914 en septembre 2013)
    • pages visitées: 108.082 (92.481 en septembre 2013)
    • pages les plus fréquemment demandées:

      • Folia Electronica Classica : 13.675 pages (11.822 en septembre) ;
      • Suétone : 19.237 pages (17.837 en septembre) ;
      • Virgile : 8.090 pages (6.831 en septembre) ;
      • Précis grammatical (latin) : 7.991 pages (7.126 en septembre) ;
      • Précis grammatical (grec) : 5.288 pages (4.263 pages en septembre 2013 )

  • Site COLLATINVS-UCL (lemmatisation - dictionnaire latin-français)
    • sessions de travail ouvertes : 9.476 (6.976 en septembre 2013) ;
    • pages visitées: 32.566 (24.834 en septembre 2013)

  • Site HODOI ELEKTRONIKAI :
    • sessions de travail ouvertes : 15.672 ; 13.652 en septembre 2013 ;
    • pages visitées: 664.636 (810.441 en septembre)
    • pages les plus visitées: Platon, Le Banquet :4.092 pages (5.277 en septembre) ;

  • Site HELIOS :
    • sessions de travail ouvertes : 3.721 (3.296 en septembre 2013) ;
    • pages visitées: 12.276 (9.425 en septembre2013)


État de la banque de textes latins
(production de bases de données arrêtée à la fin du mois de mars 2013) :

  • Etat du dictionnaire au 8 mars 2013 :

    374.297 formes différentes.
  • Etat du corpus de textes traités au 8 mars 2013 :

    172 auteurs, 1563 oeuvres, 10.217.844 occurrences.

  • État de la banque de textes grecs
    (production de bases de données arrêtée au mois de juillet 2010) :

  • Etat du dictionnaire au 2 juillet 2010:

    543.825 formes différentes.
  • Etat du corpus de textes traités au 2 juillet 2010:

    98 auteurs, 1.378 oeuvres, 11.010.080 occurrences .

  • Jean Schumacher
    8 novembre 2013


     
    UCL | FLTR | Itinera Electronica | Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
    Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

    Dernière mise à jour : 17/02/2002