Projets ITINERA ELECTRONICA - HODOI ELEKTRONIKAI - HELIOS

Actu' ITINERA+ (Actualités - Nouvelles)


  Accueil     Liste des actualités     Recherche     Actualité     Administration  

Date :     07-12-2012

Sujets :
Lecture : Francis BACON (1561 - 1626) à propos des faits prodigieux de la nature ; Texte d'étude : Pour Francis Bacon la poésie est le uinum daemonum ; ITINERA ELECTRONICA : 5 nouveaux environnements hypertextes : Francis Bacon, Florus, René Descartes, Jacques Sadolet (x 2) ; Statistiques de consultation - novembre 2012;

Notice :

1. Lecture : Francis BACON (1561 - 1626) à propos des faits prodigieux de la nature :

Francis Bacon, Novum organum, Livre II, aphorisme 29 :

Facilis autem transitus est a miraculis naturae ad miracula artis. Si enim deprehendatur semel natura in uariatione sua, eiusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberrauerit. Neque solum eo, sed et aliorsum; cum errores ex una parte monstrent et aperiant uiam ad errores et deflexiones undequaque. Hic uero exemplis non est opus, propter eorundem copiam. Facienda enim est congeries siue historia naturalis particularis omnium monstrorum et partuum naturae prodigiosorum; omnis denique nouitatis et raritatis et inconsueti in natura. Hoc uero faciendum est cum seuerissimo delectu, ut constet fides. Maxime autem habenda sunt pro suspectis quae pendent quomodocunque a religione, ut prodigia Liuii: nec minus, quae inueniuntur in scriptoribus magiae naturalis, aut etiam alchymiae, et huiusmodi hominibus; qui tanquam proci sunt et amatores fabularum. Sed depromenda sunt illa ex graui et fida historia, et auditionibus certis.

On passe facilement des miracles de la nature aux miracles de l'art. Si l'on saisit une fois la nature dans une de ses variations, et si l'on en comprend bien la marche, on pourra, sans beaucoup de peine, conduire la nature par art où elle s'est engagée par aberration fortuite; et non seulement en cette façon, mais en beaucoup d'autres; car une seule erreur montre et ouvre la voie à une foule d'erreurs et de déviations. Ici il n'est pas besoin de citer d'exemples, tant ils sont nombreux. Il faut faire un recueil et une histoire naturelle particulière de tous les monstres et enfantements prodigieux de la nature, en un mot, de toutes les nouveautés, raretés et bizarreries de la nature. Mais il faut faire ce recueil avec un choix scrupuleux, pour qu'il ait de l'autorité. On doit surtout se défier de tous les prodiges qui ont rapport à la religion, comme ceux que rapporte Tite-Live, et tout autant, de ceux qu'on trouve dans les livres de magie naturelle, d'alchimie et autres semblables; car ceux qui les font sont comme les amants des fables. On doit recueillir ces faits dans des histoires graves et dignes de foi et dans des rapports authentiques.

>


2. Texte d'étude : Pour Francis Bacon la poésie est le uinum daemonum :

Francis Bacon, Sermones fideles, I :

1. Quid est ueritas? inquit Pilatus derisor, nec praestolari uoluit reponsum. Certe sunt qui cogitationum uertigine delectantur, ac pro seruitute habent fide fixa aut axiomatis constantibus constringi, liberi arbitrii usum in cogitando non minus quam in agendo affectantes. Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam uentosa et discursantia, quibus eaedem omnino uenae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae. Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in ueritate inuenienda, nec quae ex ea inuenta cogitationibus imponitur captiuitas, mendaciis fauorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor. E recentiore Graecorum schola quidam, rem ad examen uocans, haeret attonitus dum excogitare nequit quorsum mortales amarent mendacium ipsius mendacii causa, cum nec uoluptati sit, ut mendacia poetarum, nec utilitati, ut illa mercatorum. Sed nescio quomodo. Veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptias non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae. Ad unionis forsan ualorem peruenire poterit ueritas, quae per diem speciosissima apparet. Sed ad pretium adamantis aut carbunculi, qui lumine uario pulcherrime spendent, nunquam ascendet. Mixtura mendacii uoluptatem semper auget. Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones uanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes? Patrum unus magna cum seueritate poesin appellat uinum daemonum, eo quod phantasiam uanis impleat, licet poesis mendacii tantum umbra sit. Veruntamen non est mendacium mentem pertransiens quod officit, sed mendacium quod a mente imbibitur, nempe eius generis de quo ante diximus. Verum utcunque in deprauatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, ueritas tamen (qua sola se iudicat) docet ueritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, ueritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et ueritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
2. Prima in operibus sex dierum creatura Dei fuit lux sensus, postrema lux rationis, quin et opus eius Sabbatho, quod deinceps perpetuo exercet, est spiritus sui illuminatio. Primo inspirauit lumen in faciem materiae uel molis indigestae; postea in faciem hominis; quin et usque semper lucem inspirat in faciem electorum. Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornauit, elegantissime dixit, suaue est in litore stanti uidere naues fluctibus exagitatas. Suaue ad arcis fenestram stanti praelium comissum eiusque uarios euentus inferius spectare. Sed nulla uoluptas aequiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super cliuum excelsum ueritatis (collem certe inaccessibem, ubi aer semper liquidus est et serenus), atque inde errores, homines, palantes, caligines, et tempestates in conualle subiacente conspiciat, modo prospectus iste cum misericordia coniunctus sit, non cum timore aut superbia. Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate mouetur, in prouidentia quiescit, et supra polos ueritatis circumfertur.
3. Iam uero, ut a theologica et philosophica ueritate ad ueritatem aut potius ueracitatem in ciuibus negotiis transeamus, agnoscent uel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus; mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim uilius fiat. Nam flexuosi isti et obliqui motus serpentum sunt, qui super uentrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt. Non est uitium quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus uir perfidus inueniatur. Itaque acutissime Montaneus, rationem scrutatus cur mendacii uocabulum pro tanto haberetur opprobrio et contumelia, si res recte perpendatur (inquit), qui dicit hominem mentiri, eadem opera dicit eum aduersus Deum audacem esse, aduersus homines timidum. Mendax enim Deo insultat, homini se incuruat. Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) deuocabuntur iudicia Dei in genus humanum. Praedictum enim est Christum in aduentu suo secundo non reperturum fidem super terram.

Cfr. Lucrèce, De la nature des choses, II, vers 1-9 :

1 Suaue, mari magno turbantibus aequora uentis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia uexari quemquam est iucunda uoluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est.
5 suaue etiam belli certamina magna tueri
per campos instructa tua sine parte pericli;
sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque uidere errare ...

Il est doux, quand la vaste mer est soulevée par les vents, d'assister du rivage à la détresse d'autrui; non qu'on trouve si grand plaisir à regarder souffrir; mais on se plaît à voir quels maux vous épargnent. Il est doux aussi d'assister aux grandes luttes de la guerre, de suivre les batailles rangées dans les plaines, sans prendre sa part du danger. Mais la plus grande douceur est d'occuper les hauts lieux fortifiés par la pensée des sages, ces régions sereines d'où s'aperçoit au loin le reste des hommes, qui errent ...


3. ITINERA ELECTRONICA & environnements hypertextes :

Cette semaine-ci, Christian RUELL a pu construire 5 nouveaux environnements hypertextes :

  • Francis Bacon (1561 - 1626), Novum organum, II, aphorismes 27 à 33
  • Florus, Abrégé de l'Histoire romaine, Livre III [Traduction française reprise au site de Philippe Remacle]
  • René Descartes (1596 - 1650), Règles pour la direction de l'esprit, Règles VII et VIII [Traduction française reprise au site WIKISOURCE]
  • Jacques Sadolet (1477 - 1547), Lettre au sénat et au peuple de Genève, texte complet [Traduction française numérisée par nos soins]
  • Jacques Sadolet (1477 - 1547), Sur la manière de bien élever les enfants, chapitre XIV [Traduction française numérisée par nos soins]

Les textes bruts de ces oeuvres sont disponibles dans le Dépôt ITINERA ELECTRONICA.


4. Statistiques de consultation - novembre 2012 :

Ces statistiques peuvent être relevées via le Serveur ACHILLE.

  • Site ITINERA ELECTRONICA:
    • sessions de travail ouvertes: 30.061 (30.594 en octobre 2012)
    • pages visitées: 65.260 (72.815 en octobre)
    • pages les plus fréquemment demandées: voir : stat_nov2012

  • Site AGORACLASS - Environnements hypertextes (hors Corpora) :
    • sessions de travail ouvertes: 68.576 (68.659 en octobre 2012)
    • pages visitées : 1.850.943 (1.687.664 en octobre)
    • pages les plus visitées (Total hits for periode) : voir stat_nov2012

  • Site AGORACLASS (CORPORA):
    • sessions de travail ouvertes: 13.512 (13.659 en octobre 2012)
    • pages visitées: 818.162 (734.642 en octobre)
    • bases de données les plus fréquemment consultées (Total hits for periode) : stat_nov2012
    • base de données la plus consultée : Ammien : 4,53 % ; Apulée, Métamorphoses (26,54 % du total des consultations) ; Ovide, Métamorphoses : 3,08 % du total ; Pline le Jeune, Les Lettres : 2,09 % du total ; Sénèque, Lettres (13,57 % du total)

  • Site BCS (Bibliotheca Classica Selecta):
    • sessions de travail ouvertes: 79.713 (104.790 en octobre 2012)
    • pages visitées: 174.310 (232.187 en octobre)
    • pages les plus fréquemment demandées:

      • Folia Electronica Classica : 19.868 pages (29.652 en octobre) ;
      • Suétone : 30.309 pages (37.776 en octobre) ;
      • Virgile : 16.021 pages (20.028 en octobre) ;
      • Précis grammatical (latin) : 11.987 pages (15.339 en octobre) ;
      • Précis grammatical (grec) : 8.320 pages (10.683 pages en octobre 2012)

  • Site LCE (Lupa Capitolina Electronica):
    • sessions de travail ouvertes: 6.188 (7.204 en octobre)
    • pages visitées: 5.183 (7.712 en octobre)

  • Site COLLATINVS-UCL (lemmatisation - dictionnaire latin-français) :
    • sessions de travail ouvertes: 16.444 (16.557 en octobre) ;
    • pages visitées: 50.902 (54.028 en octobre)

  • Site HODOI ELEKTRONIKAI (Environnements hypertextes grecs) :

    • sessions de travail ouvertes: 21.544 (20.586 en octobre) ;
    • pages visitées: 786.376 (650.839 en octobre 2012 )
    • pages les plus fréquemment demandées (Total hits for period) : voir stat_nov2012 ;

  • Site HELIOS (Coopération Acad. Grenoble & Toulouse - UCL-LLN (FLTR/GLOR) : Langues anciennes) :
    • sessions de travail ouvertes: 76.990 (67.286 en octobre)
    • pages visitées: 674.950 (359.543 en octobre) ;
    • pages les plus visitées (Total hits for periode) : stat_nov2012


État de la banque de textes latins :

  • Etat du dictionnaire au 6 décembre 2012:

    372.081 formes différentes.
  • Etat du corpus de textes traités au 6 décembre 2012:

    169 auteurs, 1512 oeuvres, 10.094.716 occurrences.

  • État de la banque de textes grecs :

  • Etat du dictionnaire au 2 juillet 2010:

    543.825 formes différentes.
  • Etat du corpus de textes traités au 2 juillet 2010:

    98 auteurs, 1.378 oeuvres, 11.010.080 occurrences .

  • Jean Schumacher
    7 décembre 2012


     
    UCL | FLTR | Itinera Electronica | Bibliotheca Classica Selecta (BCS) |
    Analyse, design et réalisation informatiques : B. Maroutaeff - J. Schumacher

    Dernière mise à jour : 17/02/2002