Library of Latin Texts (CLCLT) by CTLO
© Brepols Publishers n.v., Turnhout, 2008
CLCLT - Release 7


Sentences

<<1 >>
Aulus Gellius - Noctes Atticae
lib. : 5, cap. : 6, par. : 15, pag. : 216, linea : 24

15 Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicata que.

<<2 >>
Titus Liuius - Ab urbe condita
liber : 6, cap. : 20, par. : 5, pag. : 367

illud notandum videtur, ut sciant homines, quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed invisa etiam reddiderit: 6 homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine faenore expensas pecunias tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset; 7 ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas , civicas octo; 8 ad hoc servatos ex hostibus cives [produxit], inter quos C. Servilium magistrum equitum absentem nominatim; et cum ea quoque, quae bello gesta essent, pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium spectans Iovem deos que alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatus que esse, 9 ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universos que, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos inmortales versi de se iudicarent.

<<3 >>
C. Suetonius Tranquillus - De uita Caesarum
Diuus Iulius, cap. : 2, par. : 1, pag. : 2, linea : 9

reliqua militia secundiore fama fuit et a Thermo in expugnatione Mytilenarum corona ciuica donatus est.

<<4 >>
Prudentius - Liber Peristefanon
Cl. 1443, carmen : 2, versus : 553

Illic inenarrabili
adlectus urbi municeps
aeternae in arce curiae
gestas coronam ciuicam.


<<5 >>
Scriptores Historiae Augustae (Flauius Uopiscus Syracusius) - XXVI: Aurelianus
cap. : 13, par. : 3 (vol. : 2, pag. : 159)

cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam.

<<6 >>
Scriptores Historiae Augustae (Flauius Uopiscus Syracusius) - XXVIII: Probus
cap. : 5, par. : 1 (vol. : 2, pag. : 205)

nunc quantum ex ephemeride colligi potuit: cum bello Sarmatico iam tribunus tramisso Danubio multa fortiter fecisset, publice in contione donatus est hastis puris quattuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una.

<<7 >>
Scriptores Historiae Augustae (Flauius Uopiscus Syracusius) - XXVIII: Probus
cap. : 5, par. : 3 (vol. : 2, pag. : 206)

unde illi Valerianus coronam civicam detulit.

<<8 >>
Scriptores Historiae Augustae (Flauius Uopiscus Syracusius) - XXVIII: Probus
cap. : 5, par. : 3 (vol. : 2, pag. : 206)

verba Valeriani pro contione habita: 'suscipe, Probe, praemia pro re p., suscipe coronam civicam pro parente'.