Suétone

Vie de Caligula

(Chapitres 22 et 50-60)

   

         

 


 

SVETONI TRANQVILII VITA GAI

22 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60

 

[22] 1. Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt. 2. Compluribus cognominibus adsumptis (nam et « pius » et « castrorum filius » et  « pater exercituum » et « optimus maximus Caesar » uocabatur), cum audiret forte  reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super  cenam de nobilitate generis, exclamauit : Εἷς κοίρανος ἔστω, εἷς βασιλεύς. Nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in  regni formam conuerteret. 3. Verum admonitus et principum et regum se excessisse fastigium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit ; datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympi Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum  imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et  Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat ; et quidam eum « Latiarem Iouem » consalutarunt. 4. Templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et excogitatissimas hostias instituit. 5. In templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur. 6. Magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant. 7. Hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur. 8. Et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis. 9. Nam uox comminantis audita est : Ἤ μʹἀνάειρʹ ἢ ἐγὼ σέ, donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium Capitoliumque coniunxit. 10. Mox, quo propior esset, in area Capitolina nouae domus fundamenta iecit.

[50] 1. Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera. 2. Quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino quacumque de causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur. 3. Vultum uero natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat, componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem. 4. Valitudo ei neque corporis neque animi constitit. Puer comitiali morbo uexatus, in adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre uix posset. 5. Mentis ualitudinem et ipse senserat ac subinde de secessu deque purgando cerebro cogitauit. 6. Creditur potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem uerterit. 7. Incitabatur insomnio maxime ; neque enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat ac ne iis quidem placida quiete, sed pauida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras pelagi quondam speciem conloquentem secum uidere uisus sit. 8. Ideoque magna parte noctis uigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas porticus uagus inuocare identidem atque expectare lucem consuerat.

[51] 1. Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuersissima in eodem uitia, summam confidentiam et contra nimium metum. 2. Nam qui deos tanto opere contemneret, ad minima tonitrua et fulgura coniuere, caput obuoluere, ad (at) uero maiora (maiore) proripere se e strato sub lectumque condere solebat. 3. Peregrinatione quidem Siciliensi irrisis multum locorum miraculis repente a Messana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure pauefactus. 4. Aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere (re)uersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est. 5. Mox etiam audita rebellione Germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio adquiescens, transmarinas certe sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam urbem, ut Senones quondam, occuparent ; unde credo percussoribus eius postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse nuntio malae pugnae perterritum.

[52] 1. Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuili, ac ne uirili quidem ac denique humano semper usus est. 2. Saepe depictas gemmatasque indutus paenulas, manuleatus et armillatus in publicum processit, aliquando sericatus et cycladatus, ac modo in crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri ; plerumque uero aurea barba, fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum insignia, atque etiam Veneris cultu conspectus est. 3. Triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.

[53] 1. Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit, quantumuis facundus et promptus, utique si perorandum in aliquem esset. 2. Irato et uerba et sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque et uox, ut neque eodem loci prae ardore consisteret et exaudiretur a procul stantibus. 3. Peroraturus « stricturum se lucubrationis suae telum » minabatur, lenius comptiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem « commissiones meras » componere et « harenam esse sine calce » diceret. 4. Solebat etiam prosperis oratorum actionibus rescribere et magnorum in senatu reorum accusationes defensionesque meditari ac, prout stilus cesserat, uel onerare sententia sua quemque uel subleuare, equestri quoque ordine ad audiendum inuitato per edicta.

[54] 1. Sed et aliorum generum artes studiosissime et diuersissimas exercuit. 2. Thra[e]x et auriga, idem cantor atque saltator, battuebat pugnatoriis armis, aurigabat exstructo plurifariam circo ; canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi laudans uel corrigens palam effingeret. 3. Nec alia de causa uidetur eo die, quo periit, peruigilium indixisse quam ut initium in scaenam prodeundi licentia temporis auspicaretur. 4. Saltabat autem nonnumquam etiam noctu ; et quondam tres consulares secunda uigilia in Palatium accitos multaque et extrema metuentis super pulpitum conlocauit, deinde repente magno tibiarum et scabellorum crepitu cum palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico abiit. 5. Atque hic tam docilis ad cetera natare nesciit.

[55] 1. Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam fauit. 2. Mnesterem pantomimum etiam inter spectacula osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet, detrahi iussum manu sua flagellabat. 3. Equiti R. tumultuanti per centurionem denuntiauit, abiret sine mora Ostiam perferretque ad Ptolemaeum regem in Mauretaniam codicillos suos ; quorum exemplum erat: « ei quem istoc misi, neque boni quicquam neque mali feceris» 4. Thr[a]eces quosdam Germanis corporis custodibus praeposuit. 5. Myrmillonum armaturas recidit. 6. Columbo uictori, leuiter tamen saucio, uenenum in plagam addidit, quod ex eo Columbinum appellauit ; sic certe inter alia uenena scriptum ab eo repertum est. 7. Prasinae factioni ita addictus et deditus, ut cenaret in stabulo assidue et maneret, agitatori Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies sestertium contulit. 8. Incitato equo, cuius causa pridie circenses, ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati acciperentur ; consulatum quoque traditur destinasse.

[56] 1. Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri. 2. Sed una alteraque conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus, duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia potentissimorum libertorum praefectorumque praetori, quod ipsi quoque etsi falso in quadam coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen se et inuisos sentiebant. 3. Nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destricto gladio affirmans « sponte se periturum, si et illis morte dignus uideretur », nec cessauit ex eo criminari alterum alteri atque inter se omnis committere. 4. Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti « Priapum » aut « Venerem » dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre formatam commotamque in obscenum modum.

[57] 1. Futurae caedis multa prodigia extiterunt. 2. Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis opifices diffugerint ; superuenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio affirmans immolare taurum Ioui. 3. Capitolium Capuae Id. Mart. de caelo tactum est, item Romae cella Palatini atriensis. 4. Nec defuerunt qui coniectarent altero ostento periculum a custodibus domino portendi, altero caedem rursus insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset. 5. Consulenti quoque de genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit. 6. Monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret ; qua causa ille Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendum delegauerat, inmemor Chaeream Cassium nominari. 7. Pridie quam periret, somniauit consistere se in caelo iuxta solium Iouis impulsumque ab eo dextri pedis pollice et in terras praecipitatum. 8. Prodigiorum loco habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paulo prius acciderant. 9. Sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine ; et pantomimus Mnester tragoediam saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum Philippus occisus est, egerat ; et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit. 10. Parabatur et in noctem spectaculum, quo argumenta inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.

[58] 1. VIIII. Kal. Febr. hora fere septima, cunctatus an ad prandium surgeret marcente adhuc stomacho pridiani cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est. 2. Cum in crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit. 3. Duplex dehinc fama est : alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream ceruicem gladio caesim grauiter percussisse praemissa uoce : « Hoc age ! », dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus ; alii Sabinum, summota per conscios centuriones turba, signum more militiae petisse et, Gaio « Iouem » dante, Chaeream exclamasse : « Accipe ratum ! » respicientique maxillam ictu discidisse. 4. Iacentem contractisque membris clamitantem « se uiuere » ceteri uulneribus triginta confecerunt ; nam signum erat omnium : « Repete ! » 5. Quidam etiam per obsc[a]ena ferrum adegerunt. 6. Ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam senatores innoxios interemerunt.

[59] 1. Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et decem mensibus diebusque octo. 2. Cadauer eius clam in hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo semiambustum leui caespite obrutum est, postea per sorores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultumque. 3. Satis constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos ; in ea quoque domo, in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus incendio consumpta sit. 4. Perit una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et filia parieti inlisa.

[60] 1. Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit. 2. Nam neque caede uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam caedis simulatam et emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet ; neque coniurati cuiquam imperium destinauerunt ; et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint. 3. Obseruatum autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus Gai praenomen fuerit, ferro perisse, iam inde ab eo, qui Cinnanis temporibus sit occisus.

 

Responsable académique : Paul-Augustin Deproost
Analyse : Jean Schumacher   (†)
Design & réalisation inf. : Boris Maroutaeff

Dernière mise à jour : 23 août 2018