Ovide

Dédale et Icare

Métamorphoses, VIII, 183-235

 

            


Argument et traduction du livre VIII

 

183    Daedalus interea Creten longumque perosus

          exilium tactusque loci natalis amore,

185    clausus erat pelago. « Terras licet » inquit « et undas

          obstruat, at caelum certe patet. Ibimus illac ;

          omnia possideat, non possidet aera Minos. »

          Dixit et ignotas animum dimittit in artes

          naturamque nouat. Nam ponit in ordine pennas,

190    a minima coeptas, longam breuiore sequenti,

          ut cliuo creuisse putes ; sic rustica quondam

          fistula disparibus paulatim surgit auenis.

          Tum lino medias et ceris alligat imas

          atque ita compositas paruo curuamine flectit,

195    ut ueras imitetur aues. Puer Icarus una

          stabat et, ignarus sua se tractare pericla,

          ore renidenti modo, quas uaga mouerat aura,

          captabat plumas, flauam modo pollice ceram

          mollibat lusuque suo mirabile patris

200    impediebat opus. Postquam manus ultima coepto

          imposita est, geminas opifex librauit in alas

          ipse suum corpus motaque pependit in aura.

          Instruit et natum : « Medio » que « ut limite curras,

          Icare, » ait « moneo, ne, si demissior ibis,

205    unda grauet pennas, si celsior, ignis adurat.

          Inter utrumque uola. Nec te spectare Booten

          aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem ;

          me duce carpe uiam. » Pariter praecepta uolandi

          tradit et ignotas umeris accommodat alas.

210    Inter opus monitusque genae maduere seniles

          et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato

          non iterum repetenda suo pennisque leuatus

213    ante uolat comitique timet, uelut ales, ab alto

214    quae teneram prolem produxit in aera nido ;

215    hortaturque sequi damnosasque erudit artes

          et mouet ipse suas et nati respicit alas.

          Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,

          aut pastor baculo stiuaue innixus arator

          uidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,

220    credidit esse deos. Et iam Iunonia laeua

          parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae),

          dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,

223    cum puer audaci coepit gaudere uolatu

          deseruitque ducem caelique cupidine tractus

225    altius egit iter. Rapidi uicinia solis

          mollit odoratas, pennarum uincula, ceras ;

          tabuerant cerae ; nudos quatit ille lacertos

          remigioque carens non ullas percipit auras

          oraque caerulea patrium clamantia nomen

230    excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.

          At pater infelix, nec iam pater : « Icare, » dixit

          « Icare, » dixit « ubi es ? qua te regione requiram ? »

          « Icare, » dicebat ; pennas aspexit in undis

          deuouitque suas artes corpusque sepulcro

235    condidit ; et tellus a nomine dicta sepulti.

 

Responsable académique : Paul-Augustin Deproost  
Analyse : Jean Schumacher  
Design & réalisation inf. : Boris Maroutaeff

Dernière mise à jour : 30 août 2017