[58]
Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte una
intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos arcessendos curaverat,
tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione
ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset. Interim ex consuetudine
cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit;
equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam
evocant. Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac
dissipati discedunt. Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit;
praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod
fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem
prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium
nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia;
summittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna, et
cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus
interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes equites quos possunt
consectantur atque occidunt. Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae
convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem
Galliam.