[52]
Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque etiam
parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus
copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas turres, testudines
munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque
esse reliquum militem sine vulnere: ex his omnibus iudicat rebus, quanto cum
periculo et quanta cum virtute res sint administratae. Ciceronem pro eius merito
legionemque collaudat; centuriones singillatim tribunosquc militum appellat,
quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De
casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die contione habita
rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: quod detrimentum culpa et
temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod
beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo neque hostibus
diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.