[51]
Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco
constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra
munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari
iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire,
sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem: ac sic nostros
contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum,
quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii
fossas complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta
equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa
resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.