[49]
Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad Caesarem omnibus
copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX. Cicero data facultate
Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus, repetit, qui litteras ad
Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque faciat: perscribit in
litteris hostes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse.
Quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque
ad dimicandum animo confirmat. Postero die luce prima movet castra et circiter
milia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium
conspicatur. Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum,
quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de
celeritate existimabat: consedit et quam aequissimo loco potest castra communit
atque haec, etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis
cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo
consilio, ut in summam contemptionem hostibus veniat. Interim speculatoribus in
omnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit.