[37]
Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et primorum
ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem accessisset,
iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant imperat. Interim,
dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur
sermo, paulatim circumventus interficitur. Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque
in nostros facto ordines perturbant. Ibi
Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra
recipiunt unde erant egressi. Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna
multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris
fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent;
noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. Pauci ex proelio
lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna
perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.