[35] Quo praecepto
ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque
impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. Interim eam partem nudari
necesse erat et ab latere aperto tela recipi. Rursus cum in eum locum unde erant
egressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi
steterant circumveniebantur; sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus
relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant.
Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et
magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil
quod ipsis esset indignum committebant. Tum Tito Balventio, qui superiore anno
primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula
traicitur; Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum
circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus omnes cohortes
ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.