[34]
At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiare
iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis
reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita
existimarent. Erant et virtute et studio pugnandi pares; nostri, tametsi ab duce
et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et
quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat.
Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant neu
propius accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant (levitate
armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse), rursus se ad signa
recipientes insequantur.