[33]
Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare
cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere
viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium
capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque
ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat
et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis
officia praestabat. Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se
obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent, iusserunt
pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod
consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit:
nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit,
quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea
accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae
quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere
properaret, clamore et fletu omnia complerentur.