[31]
Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et
pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem esse rem, seu maneant, seu
proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra in dissensione
nullam se salutem perspicere. Res
disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotus manus:
superat sententia Sabini. Pronuntiatur prima luce ituros. Consumitur vigiliis
reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum portare
posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore
militum et vigiliis periculum augeatur. Prima luce sic ex castris proficiscuntur,
ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige
consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.