[27]
Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques Romanus, familiaris
Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui iam ante missu Caesaris
ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est:
Sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera
stipendio liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset,
quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci
obsidum numero missos apud in servitute et catenis tenuissent; neque id, quod
fecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed
coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris in se
multitudo quam ipse in multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli causam,
quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex
humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis
populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae commune consilium:
omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio
alterae legioni subsidio venire posset. Non facile Gallos Gallis negare potuisse,
praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se
rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut
suae ac militum saluti consulat. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum
transisse; hanc adfore biduo. Ipsorum esse consilium, velintne priusquam
finitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum
deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius
ab eis absit. Illud se polliceri et iureiurando confirmare tutum iter per
fines daturum. Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis
levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac oratione habita
discedit Ambiorix.