[26]
Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini tumultus ac
defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; qui, cum ad fines regni sui
Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna comportavissent,
Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis
lignatoribus magna manu ad castra oppugnatum venerunt. Cum celeriter nostri arma
cepissent vallumque adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis
equestri proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione
reduxerunt. Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad colloquium
prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent, quibus rebus
controversias minui posse sperarent.