[25]
Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua civitate
regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod
in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, maiorum locum restituerat.
Tertium iam hunc annum regnantem inimici, multis palam ex civitate eius
auctoribus, eum interfecerunt. Defertur ea res ad Caesarem. Ille veritus, quod
ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, Lucium Plancum cum
legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare
quorumque opera cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere.
Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat, certior
factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.