[22]
Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare
supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix,
Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque eis imperat uti coactis
omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugent. Ei cum ad
castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam
nobili duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio
nuntiato tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus
defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem
mittit. Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos
Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse
intellegeret, obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano
Britannia penderet constituit; interdicit atque imperat Cassivellauno, ne
Mandubracio neu Trinobantibus noceat.