[14]
Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est
maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores
plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti.
Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque
hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte
corporis rasa praeter caput et labrum superius. Vxores habent deni duodenique
inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed
qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta
est.