[12]
Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi memoria
proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio
transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex
civitatibus eo pervenerunt) et bello illato ibi permanserunt atque agros colere
coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis
consimilia, pecorum magnus numerus. Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis
ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in
mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere
utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum
atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen
alunt animi voluptatisque causa. Loca
sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.